vos colli qui cervices vocantur, ideo etiam proprie posterior pars collum vocatur. Anterior vero quae potius est via aeris qui inspirat, et cibi qui intrat per os, magis proprie guttur nomen habet. Collum autem, sicut jam ante diximus, non in omnibus est animalibus, sed in quibusdam sanguinem habentibus, quorum caput necessarium est habere motus proprios praeter communes corporis motus : et ideo quadrupedia non ovantia et volatilia sola collum inveniuntur habere. In collo autem anterius in ea parte quae gutturis habet nomen, sunt partes componentes guttur, trachea arteria quae etiam canna vocatur, et membrum quod dicitur meri Arabice, et Graece σπαργας : sed quia trachea est anterior in gutture, ideo prius de ipsa est loquendum.

Est igitur creatio tracheae propter anhelitum, sicut creatio cesophagi est propter cibum : his enim duobus indiget animal sanguinem habens, aere videlicet ab exterius intrante ad refrigerium, et cibo per os per cesophagum intrante in stomachum ad nutrimentum : et ideo vias istorum usque ad os continuari oportebat. Per tracheam igitur est introitus et exitus aeris ad refrigerium in respiratione. Sunt autem non omnia animalia pulmonem habentia : et haec etiam guttur habent sicut pisces.

Esophagus autem est membrum, per quod cibus intrat in ventrem : propter quod manifestum est, quod si quod animalium collum et pulmonem et guttur non habet, non indiget cesophago : quia in talibus ordinatione membrorum potest esse situs stomachi sive ventris continue post situm capitis : et non eodem etiam modo situs pulmonis continuatur aliquando post situm capitis sine via media, quia tunc frigidus aer in pulmonem veniens indigestus, corrumperet pulmonem : propter quod oportet esse inter ea membrum medium, quod sit sicut fistula vel canna, in quo primum aer temperetur, et postea per ipsum dividatur aer in concavitates pulmonis, et in

venas arteriales quae perveniunt ad ipsum. Pulmo enim divisus est in duas partes, quando compositio pulmonis est completa et perfecta, ut perfectus sit introitus aeris ad ipsum, et exitus ejus. Et quia instrumentum sive organum anhelitus propter prædictam causam longum est, ideo accidit etiam necessario, quod ipse cesophagus sit longus : quoniam nutritiva sunt sub diaphragmate, et spiritualia super ipsum : et cesophagus est continuatio et via stomachi cum ore per guttur et pectus pertingens ad ventrem. Est autem substantiae carnosa et nervosae, habens extensionem ut dilatari possit in ingressu cibi.

Trachea vero sive canna, est vena arterialis aspera composita ex circulis carti- laginosis : quae tamen superius, ubi tan- git cesophagum, portiones sunt circulo- rum, ne dilatationes cesophagi impediant, et ne inducant strangulationem in glut- tiendo cibum. Ex duris autem componi- tur, ut sit semper patula ad ingressum aeris : et etiam quia non est tantum pro- pter anhelitum, sed etiam propter vocem quae fieri non potest, nisi percusso aere ad solidum planum : vox enim fit a duro et leni sive plano percusso.

Hæc autem vena arterialis quae canna vocatur, in gutture disposita est ante cesophagum, ut prohibeatur a cibi receptione quæ debetur cesophago. Cibus enim posterius in cesophagum derivatur : et si aliquid de cibo ceciderit in venam magnam arterialem, quæ canna vocatur, erit causa strangulationis, et infirmitatis, et tussis, et forte mortis quando intrat in pulmonem et putrescit, aut forte per anhelitum cor exstinguit.

Ridiculum autem est dicere cannam esse viam aquæ et humiditatis potatæ : pulmo enim inferius integer est et clausus, et nulla via ex canna procedit ad ventrem, cum tamen humiditatem potatam in ventrem et in vesicam recipi videamus.

Via autem quæ est cesophagus, procedens ex ore ad ventrem, manifesta est vi-

<--- Page Split --->

sui : quia superfluitas cibi et potus ad visum manifestatur exire de ventre. Similiter autem quando vomitus accidit, satis manifestatur humor potatus a ventre exire, et non ex pulmone.

Adhuc autem manifestum est uniciuque, quod humiditas potata in primis non recipitur in vesica, sed potius primo recipitur in stomacho et in ventre, ut per ipsam currat, et flexibilis fiat cibus : et deinde vadit a ventre in vesicam, et per hoc patet quod non per cannam, sed per meri venit in ventrem.

Adhuc autem ex face nigri vini spissi potati coloratur ventris stercorosa superfluitas, per quod manifestum est quod vinum potatum ventrem ingreditur, et non in pulmonem.

Adhuc autem vulnerati in ventre et stomacho ejiciunt humorem potatum ex stomacho.

Ex omnibus igitur his patet, quod potus venit pe viam stomachi, equae est cesophagus, et non per viam pulmonis, quae est trachea arteria. Est autem hoc ipsum reprehensibile, quod loquimur contradicendo per rationem sermones stultorum, qui ex ratione non confirmant ea quae dicunt.

Redeamus igitur dicentes, quod vena magna arterialis, eo quod in principio gutturis est super quam ex ore continue transit nutrimentum ad cesophagum, magno est exposita nocumento de casu cibi in eam : et ideo sagax natura ingeniata est et aptavit super orificium ejus coopertorium : et hoc est membrum quoddam super radicem linguae existens in gutturis superiori parte, et vocatur epiglottis : et hoc membrum non est in omnibus animalibus generantibus animalia, sed tantum in animali habente pulmonem, quod non squamosae pellis existit : et hoc etiam membrum non est in volantibus alas pennosas habentibus. Talia igitur animalia quamvis cannas habeant, non habent tamen epiglottidem. Sed in his animalibus orificium ipsum canna aperitur et clauditur secundum indigen-

tiam anhelitus, sicut in aliis aperitur et clauditur per epiglottidem quae est super radicem linguae, ne cibus cadat in cannam. Quod si per negligentiam animal anhelaverit comedendo vel potando, et ceciderit aliquid de cibo vel potu in cannam, accidet gravis tussis et transgulatio forte necans animal. Sicut igitur diximus superius, optime ingeniata est natura, quando sic creavit linguam, super quam decurrit cibus ad cesophagum, quod in radice ejus superius creavit membrum claudens cannam, donec cibus pertranseat. Motus autem linguae est sicut manus molendinarii ad masticandum et molendum cibum in ore. Et quod remanet inter dentes ut conteratur, facit lingua motu suo : et quando descendit directe, vadit ultra cannam, nec umquam errat ab hoc itinere : et ideo oportet cannam clausuram habere. Animalia autem de quibus jam ante mentionem fecimus, carent hoc membro quod est epiglottis super radicem linguae creato : et hoc contingit propter suae carnis siccitatem, et duritiem suae cutis : hoc enim membrum etiamsi haberetur a talibus animalibus, non facile moveretur, nec velociter clauderet et aperiret cannam, eo quod substantia ejus est ex carne sicca et cute dura, quae motum hujus membri multum impediret : citius enim in talibus et aperitur et clauditur ipsum cannae orilicium sine hoc membro, quam cum ipso, quando indiget anhelitu : si enim esset super linguam, esset ex carne dura et membranis siccis, eo quod lingua talium valde est dura, et ipsa sua duritie comprimit cannam in talibus et claudit eam : et ideo epiglottide non indigent.

Ista igitur est cannae dispositio in animalibus collum habentibus : et jam dicta est causa quare quaedam animalia habent cannam et epiglottidem, et quaedam non habent : bene enim et salubriter ad vitam ingeniata est natura, quod praeservavit cannam ab occasionibus infirmitatum.

Causa vero propter quam posita est in

<--- Page Split --->

anteriori gutturis est, quia cor positum est in anteriori pectoris in medio : ita tamen quod aliquantulum vergit ad sinistrum. Est autem cor principium vitae, et principium omnis motus et omnis sensus in eo. Sensus autem et motus omnis principiantur ab anteriori parte corporis ubi est cor : propter cor enim distinguitur medium quod est principium vitae sensus et motus, et ultimum ad quod vehi potest virtus cordis.

Cum autem pulmo sit flabellum cordis oportet etiam pulmonem esse in anteriori parte, ubi et ipsum cor existit. Anhelitus autem est per pulmonem propter principium caloris quod est in corde : cor enim per calorem suum principium est vitae et motus et sensus et nutrimenti. Ad hunc ergo calorem temperandum et nutriendum anhelitus aeris prius vadit ad anterius pectoris et cordis. Et quia via aeris est canna, necessario movetur canna et epiglottis in ingressu et egressu acris. Oportuit ergo necessario cannam et epiglottidem esse dispositam coram esophago, ut directe hoc de aere quod intrat per cannam, pertingeret ad pulmonem et ad cor, sicut diximus. Quod autem intrat cesophagum, vadit ad ventrem : quod quidem est membrum nobilius et melius in animali, in quo non est aliud membrum nobilius prohibens ipsum, ut sit in parte superiori : et tunc ipsum est superius sine canna. Cum autem canna est cum ipso, illa tamquam nobilior est coram ipso in parte superiori : hoc enim quia nobilius est dignius est et melius, ut sit in parte superiori, non inferiori, et in anteriori, non in posteriori : et in dextra dignius est quam in sinistra.

CAPUT II.

Et est digressio declarans de homine causam et modum compositionis canna et pulmonis.

Licet autem nos multum dixerimus de natura 'canna et pulmonis in nostra quam superius posuimus anatomia : tamen ad faciliorem intellectum hic quadam repetimus, ut causa dispositionis eorum facilius intelligantur.

Dico igitur, quod quidem sub capite est cesophagus et canna quae aerem ducit ad cor et ad pulmonem : et principium quidem cannae est epiglottis. Loquamur autem hic de membris his secundum quod sunt in homine : quia proportionabiliter sunt etiam in aliis animalibus, quae habent cannam et cesophagum. Indigebat autem animal duobus extrinsecis, aere scilicet, et nutrimento, quando sanguinem habuit : et propter hoc natura fecit ei ad utrumque istorum viam specialem. Tracheam enim aptavit ad viam aeri : et loco illius in quibusdam animalibus est aliud membrum conveniens illi. Cesophagum autem fecit ad viam nutrimenti : et in his quae non habent cesophagum, est aliud membrum conveniens illi. Quia vero aer res subti-

<--- Page Split --->

lis est, si tracheæ lattera essent conjuncta secundum planam superficiem, non possent dilatari per debilem et subtilem aerem, neque via posset ampliari si foramen esset strictum : propter hoc facta est canna circularis durarum superficierum : sed æsophago sufficit, ut sit ex carne et membrana et mollioribus, ita quod quando nihil transit per ipsum, claudantur mollitie sua latera, et sic constringantur in locum minorem. Quoniam autem aperiri necesse est, nutrimentum durum et quantitatis suæ distantia et ponderositate aperit ipsum in ipso transitu suo ad stomachum.

Amplius autem eo quod membra nutritiva ex corruptione cibi quae fit in ipsis, emittunt ex se odorem malum et fætidum : ideo natura inter spiritualia et nutritiva ordinavit diaphragma, ut per cannam veniens aer purus et incorruptus non immisceretur illo vapore malo. Stomachus autem inferius est spiritualibus, eo quod nutrimentum ponderosius est quam aer, et sæus motus est ad inferius. Et ideo quia stomachus habens cibum inferius emittit stercus ad anum, pulmo autem non : ideo oportet stomachum inferius esse, pulmonem autem superius super diaphragma. Et hac de causa superior trachea est super æsophagum : quia aliter exiret vapor in os, et inficeret aerem qui ad pulmonem ingreditur : trachea enim et epiglottis sunt instrumenta anhelitus.

Et epiglottis quidem componitur ex quibusdam partibus duris, quarum quædam sunt circulares, quædam autem circuli portiones, ita quod una est super aliam ac si centra omnium sint in aere uno. Pars autem quæ inter omnes propinquior est æsophago, est ea quæ vocatur innominata, et est fere medius circulus. Abscissio autem circuli est superficies quæ tangit æsophagum, et non est cartilago, sed membrana. Anterius autem est portio circuli cartilago : et hæc portio proprie innominata proprie nomine vocatur. Istæ autem cartilagines figu-

ras circulorum et proportionum circuli habentes, cooperatsunt membrana plana sicca dura : et est ipsa canna ex multis partibus composita. Causa autem quare facta est ex cartilaginibus est, quia si fuisset ex partibus mollibus, aliquando ipsa sua mollitie concluderentur parietes, et clauderetur et interciperetur anhelitus. Duræ etiam sunt, ut magis custoditatur a nocumentis : eo quod est anterius in gutture, in quod incidunt nocumenta exteriora. Sua etiam durities juvat in emissione vocis, quemadmodum supra dictum est. Compositio autem sua est ex laxis conjunctis membrana et circulis compositis, ne homo doleat in aeris multa et subita emissione : extenditur enim laxe conjunctum, et subito multum aeris sine difficultate emittit. Ex multis autem componitur, ut si læsio accidat uni, non propter hoc lædatur alterum : et ut facilius plicetur et moveatur. Circuli autem portiones sunt superius in stricto gutturis, ubi tangit æsophagum, ne impediat glutionem cibi. Comestio autem non conjungitur cum inspirato aere : eo quod æsophagus superius clauditur, quando transit bolus. Extensione enim inferiori contrahitur superius. Clauditur autem via per cymbalarem, de qua jam inferius dicemus. Membrana autem interior cannae dura facta est, ut non de facili catarrho lædatur acuto, qui a capite defluit, et etiam ne lædatur ab acumine aeris ab anteriori corporis exeuntis. Inferius autem in duos ramos dividitur, eo quod pulmo duas habet partes. Rami autem cannae cum venis quietis procedunt, ut nutrimentum suum accipiant ab illis. Orificia autem cannarum in pulmonem ingredientium stricta sunt, ut spiritum contentum in eis non emittant, sed dent arteriis, nec ipsa orificia possit intrare sanguis : aliter enim quasi semper spueret animal sanguinem.

Epiglottis autem complet vocem, et sustentat respirationem : et intra eam in cannae orificio est lingua similis lingua fistulae, quae etiam lingua fistulae voca-

<--- Page Split --->

tur. Et epiglottis quidem apte constringitur cum trachea arteria et cesophago : et quando meri constringitur ad nutrimentum recipiendum, exaltatur epiglottis, et constringuntur suae cartilagines, et extenduntur membranae et musculi, ut cooperiantur a cymbalari : et quando quidem tibia sive canna propinqua est cesophago, stat in superficie palati inferioris super radicem linguae, et claudit epiglottidem, quae componitur ex partibus tribus, quarum anterior est similis scuto, et interior est quae dicitur innominata, et super ipsum ponitur conjunctiva quae cymbalaris appellatur. Cymbalaris enim cum peltali sive scutali non conjungitur, sed ista ligantur laxe, et inter cymbalarem et nomen non habentem sive innominatam est conjunctivum duplex : et in cymbalari sunt duae foveae concavae, quas intrant duo additamenta innominatae, quando etiam conjungitur innominata cum peltali, quando constringitur epiglottis : et quando dilatatur, dilatantur et ipsae : et quando dilatatur cymbalaris, emittitur aer : et quando non levatur, non emittitur aer. Prope epiglottidem autem est triangulus similis litterae laudae 1. Utilitas vero istius ossis est, ut nascantur super ipsum fila musculorum epiglottidis. De musculis autem his satis in anatomia dictum est.

Pulmo autem est compositus ex partibus, venis videlicet, et arteriis non tunicatis : et tertia pars compositionis suae est ramusculi venarum non pulsantium. Haec autem omnia implet caro rara mollis, et aliquantulum alba ex multo quem in se suscipit aere. Animalia autem magis completa sanguinem habentia, habent pulmonem rarum ut sugat aerem, ut dirigatur in eo, et superfluum ab eo expellatur. Pulmo enim creatur ad complendum spiritum, sicut hepar creatum

est ad complendum nutrimentum. Habet autem pulmo duas partes : unam ad dextram, et alteram ad sinistram : et pars quidem sinistra est duarum partium, dextra autem trium.

Capitulariter autem loquendo utilitas pulmonis est in respirando : inspirationis autem utilitas est quatenus attrahatur quod est necessarium ad spiritum, et expellatur quod est superfluum. Utilitas autem retenti aeris est ad cordis refrigerium, et quod sufficit emissioni fortis vocis : hoc enim non fit nisi in aere retento.

Adhuc autem deservit aer tentus quando animal vadit in loco fectido, et tenet spiritum, ne attrahat aerem corruptum : et etiam aliquando quando aliquamdiu mergitur sub aqua : et etiam quod aliquid ejus ingrediens in spiritum vitalem, et nutriat ipsum sicut res spiritui vitali maxime similis in complexione, licet non sit similis omnino, sicut errantes putabant quidam solum et simplicem aerem posse mutari in spiritum vitalem : quod tamen non est verum : omnis enim cibus tam spiritus quam corporis, est substantia composita. Et quia vapor spissus qui ex corde exhalat in pulmonem, de caetero non potest rectificare spiritum, oportet expelli ipsum. Arteriae autem ramificatae in pulmonem cannae communicant in omni complemento inspirationis. Venae autem non pulsatiles et pulsatiles communicant cibationi pulmonis ex sanguine, ex loco subtili venientes a corde.

Carnis autem pulmonis utilitas est, ut repleat vacuitates quae sunt inter nervos et venas quietas et pulsatiles, et ut sic juvet ramos cannae : et haec est caro rara et receptibilis aeris, qui non solum intrat ramos cannae, quinimo etiam intrat substantiam et carnem pulmonis : et hoc fit ut de aere tamquam in thesauris re-

<--- Page Split --->

cipiatur. Constricta enim ejus substantia in substantia pulmonis, juvat ad aeris fumosi expressionem : talis enim substantia conveniens est duobus motibus, contractionis videlicet et dilatationis. Pulmo autem albus est, ut diximus, eo quod multus aer transit in ejus substantiam : aer enim semper est in eo. De divisione autem pulmonis jam diximus. Sed tertius lateris dextri ramus non magnam facit in spirando utilitatem, sed est culcitra substrata venae quae venit ab hepate. Pulmo etiam cooperitur membrana qua sentit : et est ipse pulmo quasi culcitra et flabellum cordis.

tur per anatomiam. Harum autem duarum tunicarum attractione completur gluttio. Vomitus autem completur operatione exterioris tunicae tantum et villis sive filis ejus : propter quod etiam difficilior est, et plus laedit quam gluttio. Est autem locus meri directe super spondilia colli, ut custodiatur melius : et quando descenderit usque ad directum spondilis quarti ex spondilibus non colli, sed dorsi, et hoc est in directo pectoris, et quando pertransierit ipsum, declinat ad dextram propter viam venae ad caput ascendenti s : et postea descendit super quatuor spondilia residua, et pervenit ad diaphragma : et tunc distenditur ut ambiat totum superius stomachi orificium.

Post cesophagum autem est corpus stomachi, habens superius orificium amplius et durius in suis membranis, quam sit suum inferius orificium : et corpus suum est medium in creatione inter duo illa in natura quoad membranas interiores ipsius : et mollior membrana ipsius est penes fundum stomachi : et intestinis est panniculus adhuc magis mollis. Est autem unus panniculorum stomachi de concavo veniens qui cooperit linguam et interiora oris, et interiorem partem cesophagi, et ex sua concavitate juvat attractionem, et maxime juvat epiglottidem elevando quando transit bolus. Juvat etiam in transitu plano quando retrahitur cesophagus per desiderium.

Et est digressio declarans naturam cesophagi et stomachi, et causas et positiones eorum naturales.

(Esophagus autem componitur ex carne et tunicis membranalibus, quae sunt in interius. In membranis autem sunt fila longa, per quae faciliter attrahitur cibus in transglutitione : hoc enim facilius fit per fila longa quando constringuntur. Super membranam autem est alia membrana, contexta ex multis filis in circulitu, quae juvant ad expulsionem, sicut sci-

Corpus autem stomachi pyramidalis est figurae in ascensu versus diaphragma et cesophagum : rotundus autem est, ut secundum exteriorem superficiem melius dorso applicetur. Est autem duarum tunicarum, ita quod interior habet villos longos sive fila propter attractionem : exterior autem habet latitudinales et transversales propter expulsionem. Ordo autem est ex hoc, quod prius est attrahere quam expellere : et ideo longitudinalia sunt interiora, et alia sunt exteriora : cum tunica tamen exteriori commiscentur quaedam fila sive quidam villi,

<--- Page Split --->

qui juvant ad retentionem. Fundus autem stomachi carnosus est, ut ex hoc calorem melius concipiat. Orificium autem ejus magis est nervosum, ut magis sit sentiens : et habet ibi magnos nervos, quibus percipiat inanitionem suam et famem.

Decoquit autem cibum non calore naturali tantum, sed etiam calore exteriori membrorum, quae sunt hepar et splen, quae sunt sub ipso: quoniam si super ipsum essent, opprimeretur pondere ipsorum. Hepar autem cum suis ramis stomachum ambit, et similiter splen ex latitudine sua. Hepar autem magnum valde est respectu splenis, eo quod splen non est nisi receptaculum unius humoris qui fit in hepate: et ideo oportuit orificium ejus declinare ad sinistrum, ut hepar super ipsum dilatari et ampliari possit: et ideo fundus ejus conjungitur cum hepate. Ut autem splen etiam quantum sibi sufficit accipiat amplitudinem, declinavit orificium stomachi non solum ad sinistrum, sed etiam ad inferius aliquantulum. Quia autem melior est pars dextra et altior, ideo hepar fuit positum in dextro et altius: splen autem in sinistro et in infimo. Zirbus etiam additur et proprie super hominum intestina, eo quod debiliora sunt intestinis aliorum animalium, et cibus hominis magis indiget decoctione. Est autem subtilis, ut sit lenis super ventrem: et est seposus, ut custodiat calorem ab interiori: quoniam sepum recipit calorem, et retinet eum propter viscositatem quam habet. Super zirbum autem est membrana quaedam post quam est mirach: et post hoc musculi ventris et ligamenta et sepum; quod est a parte dorsi: et postea dorsum, et sub eo magna vena arterialis calida: de quibus omnibus dictum est sufficienter in anatomia.

Membrana autem quae omnia nutritiva cooperit et constringit ea ad inferius versus partes dorsi, nam continuat suum superius cum diaphragmate, et suum inferius continuat cum anchis in fine vide-

licet hypocondriorum, quae vocantur vulgariter ilia. Et hujus quidem membranae utilitas est quatenus distinguat inter mirach et intestina: et præcipue fit hoc, ne musculi mirach operationes ventris impediant.

Adhuc autem utilitas est in mirach, ut constringat in conatu propter spiritum retentum ipsum stomachum ad stercus ejiciendum. Eodem modo in conatu comprimit vesicam ad ejiciendum cum impetu urinam, et in mulieribus comprimit motus ejus ad emittendum partum.

Membrana etiam prædica ligat inter se intestina et ligat ea cum dorso, ut sint quasi unum. Quando autem ejus capita continuantur cum capitibus diaphragmatis, et ipsa continuatur cum diaphragmate anterius: tunc de diaphragmate coram dorso nascitur quoddam relictum et residuum ex membrana: et hoc dividitur in duas partes, quarum una procedit ad id quod de orificio stomachi est manifestum, et alia pars vadit sub orificium ad occultum ejusdem orificii, et ibi conjunguntur in unum: et illud postea cooperit stomachum, et involvit ipsum in tela aliquantulum incurvata: et hæc est ejus utilitas. Ligat insuper stomachum cum anterioribus partibus, quæ sunt interius coram dorso. A residuo vero duarum prædictarum partium cum uno ramo venarum pulsatilium et alio non pulsatilium aptatur et formatur pellis quæ extenditur super stomachum, quæ est origo zirbi, qui componitur ex duabus telis subtilibus et seposis. Zirbus autem cooperit stomachum et intestina et splen et venas mesaraicas. Involutio autem qua involvit stomachum, pervenit ad illam partem quæ cum dorso conjungitur.

Et de omnibus his in anatomia quam in primo istius scientiæ libro posuimus, latius est determinatum.

<--- Page Split --->

rum horum membrorum : et apparent initia horum membrorum valde parva, non impediente minima eorum quae tunc est quantitate. Et hoc etiam frequenter patet in abortu qui est quasi formica, sicut in antehabitis de conceptu hominis diximus.

Hoc igitur tanquam falso dimisso, dicimus quod sicut diversificatur usus membrorum extrinsecorum, propter quod multa conveniebat esse membra exteriora : ita et multiplex usus interior membrorum interiorum exigit multitudinem : et diversificatur etiam in animalibus, secundum quod diversificatur modus regiminis vitae ipsorum. Membra tamen interiora secundum perfectionem formae suae accepta sunt in animali sanguinem habente, eo quod quodlibet dictorum membrorum et creatur et in esse conservatur et nutritur ex sanguine. Hoc autem significatur ex hoc, quod haec membra in pueris non multum a generatione distantibus multum sanguinea inveniuntur. Sunt enim in eis comparatione suae aetatis et quantitatis valde magna, et sanguine multo infusa.

Cor autem quod primum et principale membrum est inter haec membra, est in omnibus sanguinem habentibus : cujus causam jam in antehabitis diximus: quia videlicet necessarium est cum sanguis sit in animali, quod in tali formetur vase. Hoc ergo ingenio natura fecit cor : cum enim venae sint via sanguinis et sint multae, non poterat unica nutrire corpus : unde convenientius erat facere huic multitudini principium unum quam multa : convenientius enim est esse multorum principium unum quam multa. Quod enim cor sit principium venarum, ex hoc videtur, quod venae exeunt ab eo : et ideo non transeunt per ipsum, sicut in antehabitis hujus scientiae latissime disputavimus.

Natura autem creationis cordis propter duritiam videtur esse ex substantia venarum : et ipsum videtur esse de ge-

De dispositione membrorum interiorum in communi, et de natura et causa cordis.

His igitur de collo et partibus interioribus gutturis, de canna videlicet et cesophago sic determinatis, relinquitur dicere de aliis interioribus partibus, quae potius sunt animalium perfectorum sanguinem habentium.

Sunt enim interiora membra in quibusdam animalibus, et in quibusdam non sunt : licet loco quorumdam eorum alia quaedam sunt membra in eis convenientia cum virtutibus et actibus membrorum istorum, quae sunt sicut cor, et hepar, et hujusmodi. Erravit enim Democritus asserens omnia ejusdem speciei et figurae membra in omnibus esse animalibus, sed in quibusdam eorum propter parvitatem latere. Hoc autem patet esse erroneum ex hoc, quod in multis animalibus sanguinem habentibus in principio creationis quando sunt valde parva, haec membra apparent, ita quod discernuntur corda eorum et hepata quando a conceptu vix sunt trium dierum, quando magnitudo eorum est quasi punctum. Videtur enim esse in semine locus formando-

<--- Page Split --->

nere venarum in hoc quod vas sanguinis est et spiritus. Situs etiam cordis qui conveniens est ad hoc quod sit prius et principium, videtur hoc idem indicare. In loco enim superiori et anteriori est positum, eo quod nobilius membrum naturaliter ordinatur in loco nobiliori. Hoc autem quod dictum est, magis manifestatur in homine qui nobilius est animal, et in aliis perfectioribus animalibus, in quibus natura posuit cor in medio corporis in loco ubi sui maxima est indigentia, ut virtutes ejus aequaliter respiciant extrema. Medium autem corporis dico hoc corporis quod concavum est, in quo intercluduntur membra, et cujus complementum est anus, per quem egrediuntur superfluitates. Alia vero membra in his et aliis sunt animalibus secundum diversas eorum dispositiones : nec sunt necessaria ad vitam, quia multa sunt viventia hepar et splen non habentia : et ideo multa animalium quae sunt similium corporum, vivunt etiam post truncationem membrorum.

Qui autem opinati sunt principium venarum esse in capite, erraverunt : et haec est una causa mali dicti sui, quod ponunt principia a se invicem distincta : quorum principium quidem sensus ponunt sinciput capitis, quod est in loco frontis. Cum autem frigus sit mortificans qualitas et causa immobilitatis, et frigus citissime accidat anteriori parti capitis, manifestum est quod ibi non potest esse vitae principium. Locus autem cordis contrariae est dispositionis, sicut patet ex eis quae ante dicta sunt.

Adhuc autem, sicut paulo ante diximus, venae transeunt per alia membra corporis, sed non per cor: per quod manifestatur cor esse primam partem et originem venarum: cujus etiam signum est, quia est concavum ad sanguinis receptionem, et spissae et durea carnis ad custodiam ejus quod est principium totius motus vitalis et animalis.

tantum. Sanguis autem qui est in aliis membris, est in venis: et significat quod sanguis exit a corde sicut a principio suo, et infunditur venis. Non enim venit sanguis ad cor ex alio loco, eo quod ipsum est principium et fons sanguinis, et primum membrum quod est sicut vas recipiens sanguinem. Hoc autem manifestum est ex his quae superius probata sunt, et in anatomia determinata.

Apparet autem etiam in modo generationis cordis. Generatio enim ipsius primo apparet sanguinea inter omnia alia membra: et ipsum est cujus motibus primum apparent delectabilia et contristabilia per sui dilatationem et contractionem: et universaliter motus cujuslibet sensus ex illo incipiunt, et revertuntur ad ipsum. Omnes autem hae proprietates sunt principii: principium enim debet esse et causa aliorum, et solum debet esse sive unicum omnium principium, et in medio positum: eo quod medium est locus convenientior principio. Medium enim per aequidistantiam est unicum, ex quo virtus expanditur proportionabiliter in alia membra secundum unum modum. Scimus autem, quod nullum omnino membrum sanguineum de se habet sensum, neque etiam ipse sanguis: et cor habet sensum: oportet quod principium sit membrum in quo etiam est sanguis sicut in loco et in vase, manifestum est, quod omnino necessarium est quod radix et principium sanguinis et vitae sit simile utrique ipsorum.

Patet autem hoc non ex ratione tantum, sed etiam propter sensum : cor enim est primum quod apparet formari in corpore embryonis in initio suae creationis : et est primum quod videtur moveri inter alia membra motu animalis et vitae, eo quod ipsum est principium naturae animalis sanguinem habentis. Hinc autem testificatur, quod cor est in omnibus animalibus sanguinem habentibus per modos quos diximus.

Amplius autem in nullo omnino membro est sanguis sine venis nisi in corde

Nec rationabiliter aliquis dicere potest, quod hepar sit principium totius corpo-

<--- Page Split --->

ris, neque principium sanguinis : quoniam non ponitur in loco qui competit principio : et habet aliud membrum positum in ejus opposito, quod contrariatur complexioni suæ, quod est splen, in omnibus animalibus bonæ et perfectæ creationis existentibus.

Adhuc autem hepar non habet locum concavitatis ad sanguinem recipiendum sicut habet cqr: sed potius sanguis qui est in hepate, retinetur in venis cum substantia aquosa, ut aptetur ad præsentandum cordi, ut compleatur, et hoc modo retinetur etiam in aliis membris ad quæ decurrit in venis.

Adhuc autem per hepar transeunt venæ, non autem per cor. Cum autem necessarium sit secundum omnes physicos alterum istorum membrorum esse principium venarum et sanguinis : et hepar non potest esse principium sanguinis et venarum : hoc enim etiam probatur sensu, sicut paulo ante diximus.

Amplius autem primum membrum animalis, quod, inquam, membrum habet sensum, habet sanguinem : et hoc est cor, eo quod ipsum est principium sanguinis, et invenitur esse sanguineum, et formari ex sanguine ante omnia alia membra in embryonibus.

Amplius autem extremitas superior cordis est acuta, et magis dura residuo cordis, et disponitur versus anterius pectoris. Universaliter enim loquendo cor positum est in anteriori pectoris, ut de facili non infrigidetur : propter quod etiam creatur pectus ex pauca carne exterius: posterior autem pars ex parte dorsi plus est de carne, quia locus caloris plus indiget cooperimento ex parte dorsi.

In omnibus autem animalibus ab homine cor positum est in medio pectoris : sed in homine declinat aliquantulum ad sinistrum, ut temperetur pars sinistra quæ frigida est, eo quod hepar est in dextro, et splen in sinistro. Ut ergo æqualis sit et temperetur dextri caliditas per declinationem cordis, et sinistri frigi-

ditas per hoc quod vergit ad sinistrum, est frigida hujus cordis declinatio. Et hoc præcipue est in homine : eo quod homo frigidiorem habet partem sinistram aliis animalibus, eo quod lati est corporis : et ideo hepar multum distat a latere sinistro secundum proportionem quantitatis corporis sui. In omnibus autem piscibus cor eodem modo est positum in medio sicut in aliis, sicut diximus superius. Sic igitur dictum est quare situs cordis in homine apparet diversus ab aliis animalibus.

Pars autem occulta cordis, quæ est basis ejus in oppositione capitis, et in corde est continuus motus systoles et diastoles : et ideo est in eo multitudo magna venarum contextarum, eo quod omnes motus sunt ab eo : et emittit a se virtutes per venas et nervos, et membra omnia trahit ad se secundum quod vult : et præter hoc opus præcipue indiget cor magna fortitudine, sicut superius diximus in cordis anatomia. Est igitur cor in natura membrorum sicut anima est in corporibus, in quibus est anima.

Non autem communiter invenitur in alicujus animalis corde os, nisi in corde equi secundum quod testatur Aristoteles experimento se probasse, et in quodam genere boum sive vaccarum quæ besent Germanice vocatur : et in corde quidem horum duorum generum animalium quando perfectæ sunt ætatis, communiter os invenitur propter magnitudinem corporis ipsorum. Ego tamen et multi experti sumus, quod os sæpe invenitur in corde cervi antiqui, et in corde hominis, et in cordibus multorum animalium antiquorum : licet non communiter in omnibus inveniatur. Quando autem os in corde invenitur, constat quod positum est in corde ad sustentamentum et confortationem, sicut in omnibus corporibus in quibus ossa ponuntur.

Amplius autem in corde magni animalis sunt tres ventriculi sive tres foveæ : et in corde parvi animalis duo sunt tantum. Omnino autem ventriculum oportet

<--- Page Split --->

esse in corde animalis, eo quod est receptaculum puri sanguinis. Jam enim sæpius diximus, quod sanguis quantum ad perfectionem suam et complementum primo debet esse in corde.

Amplius autem scire oportet, quod principia venarum, sunt in corde : et sunt duæ venæ a quibus omnes aliae principiantur, vena videlicet magna, et ea quæ vocatur orthi : utraque enim istarum principium est diversarum venarum secundum differentias, secundum quas in corpore distribuuntur : et de his quidem jam ante diximus, et iterum posterius aliquam rememorationem prædictorum faciemus. Causa autem propter quam principia venarum sunt diversa, hæc est, quia sanguis ipse dividitur in duo ad minus secundum duos cordis ventriculos : et est clarus in uno, et turbidus in alio secundum quod exigit diversorum membrorum nutrimentum : propter quod etiam duo loca sanguinis manifestantur in animalibus magni corporis, eo quod hæc plus possunt et possibiliora sunt ad loca sanguinis distinguenda quam alia : eo quod corda ipsorum competentem habent magnitudinem ad formationem et distinctionem ventriculorum. Melius autem est vitalium animalium tres ventriculos cordis esse, ut videlicet unum sit principium commune formandi sanguinis, et duo extrema sicut singularia clari et minus clari sanguinis, sicut diximus in cordis anatomia. Et in ventriculis istis oportet esse magnitudines proportionatas. In ventre autem dextro sanguis est multum calidus : et ideo etiam pars dextra calidior et plenior et agilior est parte sinistra : sanguis ventriculi sinistri paucior et frigidior. Ventriculi autem medii habent sanguinem temperatum in quantitate et qualitate : et est valde humidus. Talis enim debet esse sanguis in membro, in quo est principium virtutis et prima virtus.

Amplius autem in cordibus est divisio, quæ assimilatur suturæ : nec tamen illa divisio est continuata ad invicem, sicut

est continuatio ejus quod conjungitur ex multis diversis : sed potius, sicut diximus, assimilatur divisioni juncturæ, cum tamen unius sit substantiæ. Inter animalia autem ea quæ meliorem et subtiliorum habent sensum, magis habent corda divisioni juncturæ similia, sicut patet in cordibus hominum.

Amplius autem corda animalium pauci sanguinis, sunt magis expressiva juncutræ prætendentia divisionem, sicut apparet in cordibus porcorum.

Amplius autem corda diversificantur secundum magnitudinem et parvitatem et mollitiem et duritiem : quoniam corda animalium subtilem sensum habentia, sunt mollia : habentia autem cor magnum secundum proportionem corporis sui, sunt timida : et habentia corda mediocria, sunt magis audacia. Hæc autem accidentia contingunt non ex alia causa, nisi quia animal quod enorme cor habet proportione quantitatis totius corporis, est parvi caloris, et non defluxit in magnitudinem magnam primum et seminale humidum, ex quo cor formabatur : propter quod modicus qui est in eo calor, non implet ipsum : propter quod calor parvus in magnis cordibus destituitur, et sanguinem ad se in timore recurrentem calefacere non valet : et ideo remanet frigidus. Corda autem magna proportione corporis sui, sunt in leporibus, cervis, asinis, hircis, et muribus, et aliis similibus animalibus timidis. Sicut igitur ignis modicus magis calefacit domos aut fornaces parvas quam magnas, ita etiam modicus calor minus calefacit corda magna quam parva.

Amplius autem modi motuum qui sunt in corpore calido, infrigidantur, et lentescunt in magnis, in quibus late diffunditur et expanditur calor, nisi ita sit, quod ipse calor amplum virtute sua causaverit : tunc enim in corde non enormi calido et sicco ventriculi erunt magni, multo calido eos operiente : et spiritus vitalis major erit et fortior in talibus locis amplis. Sic igitur omne cor calidum

<--- Page Split --->

et siccum, habet magnas cameras : cor autem molle aquaticum diffusum in substantia, ex opposita causa habet parvos thalamos : propter quod etiam pingue non invenitur aliquod animal magnorum ventriculorum cordis, et magnarum venarum existens : sed potius omne animal parvorum ventriculorum et gracilium, et occultarum venarum existens, est pinguis carnis in majori parte.

Amplius autem inter omnia membra interiora solum cor est, quod nullum omnino pati potest dolorem vulneris aut laesionis violentae : neque etiam magnam diu pati potest infirmitatem. Hoc autem rationabile est, quod principio corrupto in nullo caetera membra coadjuvare possunt ad vitam : omnia enim alia virtutem a corde recipiunt : cor autem non recipit ab aliquo. Significatio autem ejus quod diximus, est quia interfectis animalibus numquam in corde apparuit dolor aut infirmitas aliqua, sicut saepe laesiones in aliis membris interioribus apparent, sicut in renibus interfectorum saepe apparent lapides, aut vulnera, aut infirmimitates : et similiter in hepate, aut pulmone : et similiter in his quae vicinantur his, et praecipue pulmoni multae apparent infirmitates : et in vena magna, quae cava vocatur, frequenter infirmitates sunt. Et similiter infirmitates hepatis monstrantur aliquando in continuatione sua cum vena magna quae est in gibbo ejus, per quam etiam cordi continuatur. Nulla autem istarum occasionum accidit cordi omnino, quoniam ante exstinguitur quam laesio fiat in ipso : sicut etiam accidit in cordis apostemate : hoc enim citius quam a corde sentiatur, interficit. Sic ergo dicta est dispositio cordis et causa, propter quam cor est in animalibus cor habentibus : et dictum est propter quid cor non est in quibusdam animalibus.

etiam grosse suture, et hebes est in operationibus animae.

Amplius autem animalia, mollia corda habentia capaciora sunt, sed de levi mutant concepta : dura autem corda habentia, sunt minus quidem capacia, sed ea quae concipiunt diutius tenent. His autem adjiciendum est, quod cor habet duas auriculas, quae laxantur in cordis constrictione, et contrahuntur in ejusdem dilatatione : et utilitas illarum est ut juveni ad retinendum id quod est in corde, et sunt in corde quasi duae arce recipientes a vase venarum, et dantes cordi quantum opportunum est ei. Hae autem factae sunt tenues, ut sint melioris comprehensionis et occupationis cordis : et sunt dure substantiae, ut difficile patiantur contraria.

Amplius autem cor cibat se eum suis virtutibus naturalibus et cum sua dilatatione : tunc enim in profundum ejus sanguis ingreditur, quando etiam aer ingreditur in profundum ipsius.

Sic igitur de cordis natura et causis ejus physicis dictum est. Et si ea quae hic dicta sunt, conjungentur his quae in anatomia dicta sunt, satis scitur natura et dispositio cordis, quantum spectat ad praesentem intentionem.

<--- Page Split --->

brum esse unum, in quo sicut primo fonte et sede est ista virtus : et hoc est unum prius in omni animali habenti sanguinem potentia et actu : et in aliis quae carent sanguine, actu tantum est istud prius. Primus enim calor necessarius, qui est digestivus et terminativus materiae, est in primo membro, in quo etiam salvatur virtus formativa : et si quaedam animalia sunt actu frigida, sicut plura ex his quae sanguinem non habent, tamen potentia est calor determinans in membro quod est loco primi membri quod est cor : quia terminatio materiae et formatio non potest fieri, nisi per calorem qui potentia et actu inest, aut potentia ad minus. Iste enim calor in his quae habent sanguinem est causa, essendi sanguinem calidum et humidum : quia est principium vitae et sensus ex uno membro, quae fiunt calore vivifico. Ideo oportuit etiam calorem sanguinis esse ex uno membro primo : et ideo etiam duae partes, dextra et sinitra, penes duos ventriculos fuerunt in animalibus habentibus sanguinem gressibilibus : et in omnibus hujusmodi animalibus sunt etiam determinatae aliae differentiae positionis, ante videlicet, et post, et superius, et inferius : et quantum anterius est nobilius posteriori, tantum vena magna est nobilior adorthi : quoniam vena magna est posita secundum plurimos ramos in anteriori, adorthi autem secundum plures ramificationes est posita in posteriori.

Amplius autem vena magna in multis locis manifestatur in omnibus habentibus sanguinem : alia autem manifestatur in quibusdam sanguinem habentibus debiliter, quando sunt valde macra, et in quibusdam omnino occultatur quae carnosa sunt et pinguia.

Causa autem propter quam venae per totum corpus distribuuntur, est quia sanguis est materia et cibus corporis in habentibus sanguinem : et ideo oportet ipsum per venas deferri in omnes partes corporis. In his autem quae non habent sanguinem, est conveniens humor san-

De causa ortus venarum ab uno priucipio, quod est cor in animalibus, vel id quod est loco cordis.

Nunc autem hic consequenter de venarum natura quae a corde oriuntur, dicendum est.

Dicemus autem de vena quae vocatur magna, et de ea quae Graece orthi, vel adorthi vocatur ab Arabe, qui articulum Arabicum praeponit Graece dictioni. Hae igitur duae venae primo sanguinem a corde recipiunt : aliae autem omnes venae ab illis oriuntur stipitibus suis, et ramificantur ulterius ab eis. Jam autem in Physicis diximus, quod creatio venarum est propter sanguinem : nunc autem intendimus dicere causam, propter quam ista venae factae sunt, et propter quod creantur ex isto principio, et propter quid etiam dividantur per totum corpus.

Rationabilius autem quod de causa hujus dici potest, est, quia omnis unius animalis est anima una in actu, quae principium et causa vitae est in ipso : propter quod etiam oportuit totius corporis principium esse unum, ex quo omnia alia oriuntur : oportuit enim mem-

<--- Page Split --->

guini, quem etiam per ea quæ sunt loco venarum per totum corpus oportet deferri. Qualiter autem ex ventre cibatur animal, et ex quo proxime, et ex qua potentia, et quomodo digestum recipit cibum, convenientius dicitur in tractatibus, ubi determinavimus qualiter quodlibet membrum sustentatur ex sanguine, sicut patet per anatomiam quam in antehabitis sumus exsecuti. Oportuit enim sanguinem in venis ad totum corpus deferri, si nutriri materia nutrimenti universaliter debuit corpus. Sicut enim faciunt hi qui hortos ex uno irrigant fonte : hi enim duos aut plures primo magnos canales a primo fonte derivant, et ab illis derivant alios canales parvos multos in totum hortum. Ad hunc enim modum derivantur a corde vena magna et orthi, et ab illis multæ venæ pertotum corpus, sicut apparet in macilentis multum corporibus, in quibus manifestiores sunt venæ : in talibus enim corporibus multum desiccatis quod non apparent nisi reticulationes venarum, sicut in foliis vitis aut ficus aut aliis foliis latis quando desiccata sunt, non apparent nisi reticulationes viarum per quas defluxit nutrimentum per totum corpus folii.

Accidit autem in venis et in canalibus aliquid simile : quoniam sicut in canalibus etiam non fluente aqua, adhuc remanent canales cavati per quos iterum et iterum aqua fluat : et sicut canales parvi obliterantur luto quod secum trahit aqua : magni autem manent concavi, et luto deleri non possunt : ita accidit venis quæ sunt canales sanguinis : et parvæ quidem implentur carne et adipe, ita quod non videntur esse nisi caro, potentia tamen sunt venæ : et quando macies carnem educit, efficiuntur venæ actu sicut prius. Magnæ autem deferentes nutrimentum quod est sanguis, vel humor qui est loco sanguinis : propter quod etiam sine carne non potest esse membrum per quod currit sanguis : et in membris quidem carnosis non manifestantur venæ parvæ, sicut neque in fluxi-

bus aquæ parvi manifestantur canales, sicut prius diximus, nisi extrahatur materia oppilans canales ipsos.

Vena autem omnes procedunt in corpore a magnitudine ad parvitatem : et quo plus extenduntur in corpore, eo plus angustantur et implentur spissitudine sanguinis : et ex extremitatibus earum exsudat humor qui membra nutrit : et in eisdem extremitatibus erit superfluitas aquosa, quæ sudor vocatur : propter quod sudor ut frequenter non fit, nisi quando plusquam oportet calefit corpus : et ex calore aperiuntur orificia venarum : et tunc spissum sanguinis retinetur, sed aquosum defluit : et hoc est sudor.

Accidit autem aliquando in aliquibus sudor sanguinis propter malitiam complexionis : fuit enim horum corpus paratum et laxatum ad fluxum orificiorum venarum : et fuit sanguis eorum valde humidus aquosa humiditate propter debilitatem caloris venarum, qui decoquere et inspissare debuit sanguinem. Debilitatur autem calor, quando suffocatur a superfluo cibo. Quando igitur calor modicus agit in cibum multum, non decoquit ipsum, et tunc remanet aquosus. Si enim decoqueretur sufficienter, spissus efficeretur. Sudoris igitur sanguinei causa est calor parvus agens in multum cibum aquosum. Multitudo autem cibi respectu caloris, duobus est modis, quantitate videlicet, et qualitate. Aliquando enim bonus est cibus, sed sua quantitate impedit calorem, ita quod non sufficienter digeritur : et tunc sudat corpus, eo quod nimis nutritur incompleto nutrimento. Qualitate autem impedit, quando licet moderatus sit cibus, tamen duritia vel malitia alia obstat digestioni, ita quod non decoquitur : et iterum indigestus incorporatur membris : et tunc exsudant membra.

Amplius autem via sanguinis sunt amplæ valde, et sanguis est subtilis : et ideo decursus sanguinis per eas est sine dolore, et sine gravitate fluit in corpus, sicut

<--- Page Split --->

fluit sanguis ex vena quando minuitur.

Amplius autem vena magna et ea quae vocatur adorthi, alicubi mutant loca sua quae supra diximus, et involvuntur ad invicem reticulatim, ut sic totum corpus contineant et sustentent extensione sua ad pedes et manus. Fiunt autem tunc amplae et ramificantur : et procedit una pars a posteriori ad anterius : et alia pars ab anteriori ad posterius, et alicubi concurrunt ad unum locum, sicut accidit corporibus quae involvuntur ad invicem. Sicut enim accidit convolvi venis complicato eo quod est posterius ad anterius, et eo quod est anterius complicato ad posterius : et similiter accidit venis ex corde ad superiora protensis.

Hæc autem venarum complicatio et qualiter separantur ab invicem, non bene comprehenditur, nisi per anatomiam quam in antehabitis hujus scientiae sumus exsecuti, ubi etiam diximus dispositionem naturalem membrorum omnium animalium. Sufficiat ergo nunc id quod diximus hic de venis et corde cum hoc quod in scientia anatomiae determinatum est.

CAPUT VI.

De causa pulmonis et accidentibus ejus, et de hepate et splene et eorum naturalibus operationibus.

Consequens est dictis pertractare de naturis aliorum membrorum interiorum per modum secundum quem determinatum est de ante dictis.

Dicamus igitur de pulmone, loquentes quod animal gressibile sanguinem habens, habet pulmonem : et hoc necessarium est, eo quod videmus quod indiget refrigeratione per inspirationem. Magis autem pulmone indiget animal habens sanguinem, eo quod majorem aliis animalibus habet calorem. Animal autem carens sanguine, non habet pulmonem, eo quod sufficit ei hoc quod evenit ei de spiritu naturali qui in eo pulsat infrigidatione. Animal autem spirans, infrigidatur per spiritum aereum qui ingreditur in ipsum : propter quod etiam dicimus pulmonem habere. Gressibilia perfecta omnia spirare dicimus, et ideo etiam per consequens habere pulmonem. Non autem solum gressibilia spirant, sed etiam quaedam aquosa, sicut delphinus, et balena, et cetus. Et similiter animal

<--- Page Split --->

magnum quod est de genere malachie et lupi marini, quæ omnia attrahunt aerem, magno sunt corpore. Multa enim sunt et aquosa et agrestia, quæ videlicet manent in aqua in majori parte temporis, sicut et multa agrestia aliquando sunt in aqua : hæc enim omnia sunt naturae communis : et hæc plerumque spirant sicut agrestia gressibilia : et spiritus ipse est complementum quoddam vitæ ipsorum, eo quod est ad refrigerium virtutis vitalis quæ est in corde.

Est autem pulmo instrumentum sive organum organice alii membro subserviens. Principium enim motus pulmonis est in corde : et est præparatus sic, ut ampliari possit quando aer attractus intrat in ipsum : potestatem autem habet recipiendi aerem ex vacuitate pororum, et ex mollitie sua et magnitudine suæ substantiæ : et ideo etiam cum inflatur plenus aere, non multum elevatur : et ideo non comprimit aliquod membrum. Pulsus autem cordis præcipue in homine accidit, eo quod passiones timoris et spei et gaudii et tristitiæ magis movent cor hominis quam aliorum animalium : et ideo licet pulsus sit in omnibus animalibus, tamen differentiæ pulsus non ita manifestantur in aliis sicut in homine. Ex his igitur concluditur, quod pulmo est flabellum et organice deserviens pulsu cordis et spirationi.

Amplius autem in pulmone animalium magna est valde diversitas. Quædam enim animalia pulmonem habent sanguineum et magnum : quædam autem habent vacuum et continuum sive compactum ut in pluribus. Animal autem generans animal sibi simile, habet pulmonem magnum respectu sui corporis, et multi sanguinis propter suæ naturae complexionis calorem. Pulmo vero animalis ovantis est parvus et siccus, et multum inflari potest, et tumescere. Et similiter est in animali quadrupede et ovanti, sicut in tortuca, et lacerta, et sibi similibus. Et similiter etiam est in genere avium. Genus enim avium habet pulmo-

nem concavum sive porosum similem spumæ, quæ de facili efficitur multa ex pauca aqua, et pauca ex multa quando dissolvitur et fit aqua. Pulmo ergo hujusmodi animalium est parvus ad modum telæ : propter quod etiam omnes hujusmodi avium parum sitiunt, et a potu possunt longo tempore abstinere propter paucitatem caloris in corporibus eorum existentis. Infrigidantur autem interius ex motu pulmonis, cujus motus dilatationis multum infrigidantis aeris ab exteriori ad interiora deducit. Cujus etiam signum est, quod hujusmodi anifnalia parva sunt quantitate, et brevia corpora habentia. Calor enim est causa incrementi et magnitudinis : et etiam rationabile est parva esse, quæ parvi sunt caloris : et ad defectum caloris sequitur defectus sanguinis, qui est materia incrementi et magnitudinis. Calor etiam est qui rectificat et erigit corda animalium, et propter calorem melius terminantem suum humidum -omnibus aliis caloribus aliorum animalium solus homo est erecti et recti corporis : et animal generans sibi simile animal, magis aliis quadrupedibus est recti et erecti corporis : nec talia animalia possunt manere, nisi in libero et refrigerante aere : propter quod ut in pluribus non manet in lapidibus aut fissuris terræ animal generans animal, quod pedes habet et erecte ambulat super ipsos. Mures autem secundum sua genera non erecte ambulant, sed potius totum pedem posteriorem a media flexione curris trahunt in terra. Universaliter igitur loquendo pulmo propter respirationem est creatus.

Oportet autem scire, quod quædam interiorum membrorum sunt divisa in duo, quædam autem non. Divisæ autem dico, quæ dividuntur loco et subjecto, sicut renes. Et integra et indivisa voco, quæ subjecto eodem sunt, quamvis forte quædam signa divisionis sint in eis, sicut cor, et pulmo. De quibusdam autem est dubium, sicut de hepate quöd multarum est divisionum ad invicem continuata-

<--- Page Split --->

rum, ita quod unum videatur plura esse.

Universali ter igitur sciendum, quod interiora membra aliquo modo omnia sunt dupla : et causa quidem illius est, quia corpus secundum omnes sui dimensiones in duo dividitur, inferius videlicet et superius, et ante et retro, et dextrum et sinistrum : et ideo opinatum est quodlibet membrum secundum aliquam dimensionem in duo dividi vel in plura, et organa sensuum esse dupla : et hac de causa dictum est etiam ipsum cor plures habere ventriculos. Pulmo etiam in corporibus animalium animalia generantium in duo dividitur : propter quod etiam quidam opinati sunt talia animalia duos pulmones habere. Et divisio quidem renum manifesta est cuilibet : sed in hepate et splene est dubium. Et causa hujus est, quia multi opinati sunt, quod splen sit hepar quoddam impurum : et in tali opinione divisum esse hepar dicunt in animalibus splenem habentibus. In animali autem quod aut caret splene in toto, aut habet splenem valde parvum, sicut sunt decheonos, hepar invenitur divisum in duo : et major pars divisionum est in dextra, minor autem in sinistra : et situs istarum partium divisarum manifestus est etiam ad visum. Hoc autem non in omnibus manifestatur aequaliter ovantibus : nec etiam in una et eadem specie aequaliter est in qualibet regione. Sed in quibusdam et aliquibus locis invenitur dividi hepar, et in quibusdam non : sicut ferunt de animali decheonos Graece vocato. De hoc autem quidam opinati sunt, quod duo habeat hepata, sicut et quidam pisces, et celeti similiter dicitur duo hepata habere.

Amplius autem quia situs hepatis est in dextra, oportet in sinistra situm splennis esse : pars enim dextra et sinistra sunt maxime causae divisionis et membrorum eorum, quae propinqua sunt sub pariete sive sub diaphragmate.

Amplius autem creatio membrorum interiorum cum venis est ubique, quibus

ipsa membra ad confortationem sui ligantur, sicut chordis quibusdam grossis, quibus naves in portu ligantur ad anchoras. Hæc autem ligamenta fiunt in partibus venarum magnis extensis ex vena magna ad hepar et splenem : hæc enim duo membra sunt sicut quoddam clandestine repositum, quod retinet et salvat in esse totum corpus. Vena ergo magna procedit ad hepar et splenem, et ad unam partem interiorum : et venæ quæ exeunt a vena magna, non procedunt nisi ad ista duo membra tantum immediate.

Amplius autem in posteriori parte corporis sunt renes ad quos procedunt venæ plures non ex vena magna tantum, sed etiam ex adorthi. Ex adorthi enim exeunt duæ venæ, quarum una vadit ad renem dextrum, et altera ad sinistrum. Hepar autem et splen conjunguntur stomacho, quia potentiam habent decoquendi cibum, eo quod sunt ex sanguine : licet enim vas melancholiæ sit splen, tamen ex venis quæ sunt in ipso, habet calorem juvantem ad cibi digestionem : eo enim quod habent ista membra calorem, decoquunt cibum. Renes vero sunt ad colandum superfluitatem humidam quæ currit ad vesicam.

Ista igitur membra necessario sunt in corporibus animalium, cor scilicet, et hepar propter principalem calorem qui est in cis. Oportet enim animalis interiora esse sicut fornacem, in qua sit calor naturalis : et oportet quod sit ille calor conservatus in his duo membris : eo quod ille calor regit totum corpus, sicut princeps regit regionem quæ est regnum ipsius. Hepar autem est ad decoquendum et digerendum. Omne igitur animal habens sanguinem, his duobus indiget membris : propter quod omnia hujusmodi animalia cor habent et hepar. Animal autem spirans tertio indiget membro quod est pulmo.

Splen vero in corporibus animalium est accidentaliter, et non necessario, quoniam non omne animal habet ipsum, ne-

<--- Page Split --->

que est ad operationem principalem. Est enim vas superfluitatis melancholiae assimilatum vasi aliarum superfluitatum ventris et vesicae, quamvis superfluitas splenis utilitatem habeat quam superius in anatomia assignavimus. Hae etiam de causa splen in quibusdam animalibus est valde parvus, et praecipue in avibus calidi ventris, sicut in columba, et accipitre, et milvo. Similiter autem accidit animalibus quadrupedibus ovantibus, et similiter in multis animalibus corticosis et squamosis, quae vesica carent, et parvissimos et fere nullos habent splenes, eo quod superfluitas melancholica quae est in eis, per carnem derivatur in plumas et squamas. Splen autem in habentibus magnum splenem, attrahit ex ventre per hepar superfluitatem melancholici humoris, et decoquit ipsam, eo quod creatio ejus est ex sanguine fœtulento melancholico. Contingit etiam aliquando, quod hepar ex ventre multam trahit humiditatem : et tunc est causa per accidens desiccationis ventris, et causa duritiei et oppilationis splenis propter aggregationem melancholicae humiditatis in ipso. Similis autem durities ventris accidit nimis mingentibus, propter quod nimis humidum aqueum separatum a ventre, siccum relinquit stercus, quod currere per intestina non potest. Si autem fuerit hujus superfluitas melancholica pauca in loco generationis humorum in aliqualibus animalibus, tunc erit in eis splen valde parvus, sicut in piscibus. In piscium enim generibus est aliquod animal, quod habet in ventre splenem adeo parvum, quod quasi signum punctale videtur. Hoc idem autem accidit quadrupedibus ovantibus, sicut et avibus, et piscibus : eo quod horum splenes valde parvi inveniuntur.

Amplius autem creatio splenis est ex terrestri carnedura sicut creatio renum. Creatio enim pulmonis mollis est et concava sive porosa pauca digestionis. Sed splenis et renum creatio est ex carne contraria dispositionis. Praedicta igitur

animalia splenes habent parvos, eo quod superfluitas melancholica quae est in eis, declinat ad corporis corium et squamas, sicut in avibus declinat ad pennas et plumas et alas. Sed in animali habente vesicam et pulmonem sanguineum humidum, splen invenitur propter causam quam diximus, quia videlicet continua declinatio melancholia quae est actu humida, declinat ad ipsum.

Amplius autem splen est situs in sinistro, eo quod natura partis sinistrae universaliter est frigidior et humidior. Unumquodque enim contrariorum in corporis positionibus divisum est et attributum secundum aliquod genus elementorum sibi conveniens. Sic enim dextrum est contra sinistrum, sicut calidum contra frigidum : et hae differentiae positionis corporis sunt elementa prima corporis secundum modum quem jam in aliis locis determinavimus.

<--- Page Split --->

diaphragmatis impediatur, ita quod contactus eorum est quasi in puncto, sicut quando plana superficies tangit sphæricum globosum : hepar enim exteriori parte rotundum est, ut apte super ipsum costæ incurventur. Super hepar autem est membrana quæ præstat ei sensus et motus beneficium, et confirmat ipsum cum aliis interioribus colligando ad ipsum, etiam a corde, quæ præstat ei caloris augmentum. Et hoc venit a parte symæ : eo quod gibbus a parte diaphragmmatis existens, ex motu diaphragmatis satis calescit.

Et est digressio declarans intellectum eorum quæ de hepate et splene dicta sunt.

Ad majorem autem evidentiam eorum quæ hic dicuntur, dicemus quædam de hepatis natura et de natura splenis, licet plura in tractatu de eorum anatomia dixerimus.

Dicamus igitur, quod hepar est membrum in quo sanguis colorem accipit rubeum, licet mesaraica aliquam habeat virtutem in tali sanguinis alteratione, eo quod in mesaraica est virtus alterationis hujus ab hepate in eum defluxa : licet Galenus hoc negare videatur. Hepar autem hujusmodi habet virtutem, eo quod est caro rubea sicut sanguis coagulatus, caro quidem vacua a nervositate, sed in ea sparguntur venæ, quarum quædam quæ grossiores sunt, origines et principia sive radices sunt earum quæ sunt graciliores. Iste autem venæ sugunt a stomacho et intestinis mediantibus ramis illis qui sunt in hepatis concavo, quod syma hepatis consuevit nominari.

Pars autem hepatis quæ est versus diaphragma, declinat ab ipso, ne motus

Adhuc autem in hepate est locus amplus, in quo divisa massa cibi attracti generetur in sanguinem. Sunt plura talia loca in hepate, quatenus divisa per hæc cibi materia magis festine digeratur et alteratur : propter quod etiam venæ quæ sunt propinquiores hepati, sunt subtilioris telæ. In talibus enim calor citius alterans recipitur.

Amplius autem membrana quæ comprehendit hepar, ligat ipsum cum membrana quæ stomachum cooperit et intestina, et ligat ipsum etiam cum diaphramate ligamento forti, cum lateribus autem posterius ligat ipsum ligamento parvo et gracili.

Adhuc autem hepar cum corde continuatur per venam magnam, et illa vena firmatur cum hepate ligamento forti quod est membrana dura et spissa, quæ etiam ex se dimittit id quod subtilius est de substantia ejus in substantiam hepatis : et hoc ideo fit, quia quod de eo est in hepate, est in loco securiori. A corde autem principaliter originatæ venæ per hepar transeunt, et ab ipsius utraque parte duæ venæ egrediuntur : una quidem in syma, per quam trahitur nutrimentum : alia autem a gibbo, per quam cibus toti corpori distribuitur : propter quod etiam illa concava est, et concava vocatur. De ramis autem hepatis et venis ab eo divisis satis in Anatomia dictum est.

Plato autem et multi sequacium suo-

<--- Page Split --->

rum domicilium principale cujusdam animae dixit in hepate esse : et hanc concupiscibilem dixit esse. Et haec cum duas habeat partes, unam quidem concupiscitivam, alteram autem irascitivam sive adversativam ejus quod est triste, dixit concupiscitivam sive desiderativam esse in hepate, et irascibilem esse in cisti fellis : pro ratione assignans, quia primus tractus concupiscibilis et desiderabilis quod secundum naturam est salvans in vita, est in hepate, et expulsio ejus quod impedit et rejiciendum est, est in felle : propter quod parvum habet fel ad intestinum inferius, et ibi mordicando expellit id quod est contrarium et corruptum. Dixit etiam spiritu resoluto ex hepate undique perfici in corpore desiderium, et spiritu amaro evaporante ex felle undique in corpore perfici indignationem : et desiderium quidem formari desiderabilis cibi virtute hepatis ad hoc quod toti corpori est desiderabile, et sic trahi et duci ad membra. Et hanc doctrinam secutus est Galenus dans hepati virtutes principales et primas et spiritum naturalem. Sed in aliis nos locis haec erronea esse ostendimus : nec oportet nos hic de hoc disputare.

De splene autem sciendum, quod splen absque dubio est vas melancholia, purgans sanguinem a fæce terrestri : et hoc quidem probatur per hoc, quod est in directa oppositione ad hepar, respiciens per poros rectos : neque habet porum aliquem, nisi ad os stomachi propter appetitum, et ad hepar ad sanguinis purgationem.

Adhuc autem idem probatur per hoc quod in viis quibus respicit hepar, interfectis animalibus, invenitur sanguis fectulentus et impurus : quod non esset, nisi per illas vias sanguinis fæcem traheret ab hepate.

Amplius autem, sicut dictum 'est superius, quaedam animalia splenem non habent, sicut avis quaedam quae caput habet ad modum capitis asini, et asinus eadem

de causa vocatur. Et hoc fit aut ex duabus causis simul, aut ex altera earum. Una quarum est, quod sive non utuntur cibo melancholico aves generis illius : aut forte aves illae terrestres sunt, multas habentes partes terrestres : propter quam causam parum valde habent de splene pisces et aves, eo quod terrestreitas transit in squamas et pennas, sicut superius diximus.

Omne autem animal habens splenem parvum, habet etiam pulmonem parvum, eo quod parum potat de aquoso. Amplius autem animal habens magnum splenem, parvæ est crassitiei : crassities enim fit ab hepate : quod cum magnum est, et magnæ virtutis, impeditur attractio splenis. Quapropter nutrimentum non depurat a fæce melancholia : propter quod membra ipsum abhorrent et non attrahunt : et tunc incurritur macies : et hæc est causa, quod vere melancholici sunt macri et nigri : cujus tamen etiam alia causa est, scilicet parvitas caloris naturalis. Oportet igitur scire, quod, sicut Nicolaus Peripateticus dicit, splen et hepar sunt quasi duo postes, in quibus infixa sunt venæ ex utraque parte.

Haec igitur cum his quae in anatomia de hepate et splene dicta sunt, ad praesens sufficiant.

<--- Page Split --->

sicam : neque dedit natura vesicam, nisi tantum animalibus sanguinem habentibus. Videmus autem, quod omne animal habens pulmonem, sitit, et multum potat. Indiget enim cibo non sicco, sed humido multum plusquam sicco. Hanc autem humiditatem totam non necessarium est incorporari membris : sed est tantum ad hoc ut mediante ea cibus possit fluere per mesaraicas, et per venas subtiles hepatis. Si enim converteretur ad membra, efficerentur aquosa inflata, sicut sunt membra hyposarcam patientium. Oportuit igitur hanc humiditatem post peractam digestionem separari a corporibus animalium. A gibbo ergo hepatis, a quo sanguis ad nutrimentum membrorum dirigitur, oportuit ipsam trahi per renes ad vesicam : propter quod necesse est esse vesicam in omnium animalium corporibus quae pulmonem habent sanguineum, sicut superius diximus. Animal vero carens sanguine, caret vesica, eo quod hoc animal non recipit aquam in potum quae faciat fluere cibum, sed potius in cibi temperamentum, sicut aves, et pisces, et ea quae sunt annulosi corporis. Animal igitur habens plumas aut squamas aut corticem durum, non habet vesicam propter potus sui paucitatem. Et quia sua aquosa superfluitas cum terrestreitate sicca et salsa quae in ipsa est, transit in plumas et squamas et cortices.

Ab his tamen excipitur tortuca : quoniam pulmo hujus animalis est maxime carnosus et sanguineus et similis pulmoni vaccæ. Cum autem tortuca duplex sit, agrestis videlicet, et aquatica, pulmo tortucæ agrestis major est quam esse debeat sui corporis proportione. Hujus autem causa est, quia corpus ejus continetur in testa valde spissa, in quam transire humiditas non potest, sed potius secum generatur a terrestri nutrimentali : et non transit in eam superflua humidí- tas sicut facit in avibus et piscibus et aliis squamosi corii animalibus : et hac necessitate fuit vesica in tortuca, ut recipiat

CAPUT VIII.

De causa et natura renum et vesicae in animalibus, in quibus sunt renes et vesica, et qua de causa non sunt in animalibus quibusdam.

Cum autem hepar et cor sint membra nobilia, habentia nobiles operationes ad esse et ad vitam pertinentes : renes non sunt operantes ad esse et ad vitam, seu potius ad superflui impedientis remotionem : trahunt enim per venas, quae emulgentes vocantur, aquosam superfluitatem salsam a gibbo hepatis cum aliqua parte sanguinis, qui ad renum deputatus est nutrimentum : quae superfluitas ulterius descendit in vesicam et ejicitur : quae quidem superfluitas multa est in quibusdam animalibus : et ideo illa fortes oportet habere renes. Renes ergo principaliter creati fuerunt, ut sit operatio vesicae melior et perfectior. Et quia operatio renum et vesicae est una, oportet aliqua dicere de operatione vesicae, licet dimiserimus adhuc de natura quorumdam membrorum superiorum interiorum, sicut de diaphragmate, et quibusdam aliis.

Non autem quodlibet animal habet ve-

<--- Page Split --->

humiditatem aquosam salsam sicut vas quoddam : tamen vesicae tortucae silvestris et marinae inveniuntur valde parva, et renes similiter : quia non colligitur in eis humiditas, nisi qua e ad materiam vesicae quam super se habet, transi te non potest propter ipsius testa soliditatem. Nullum igitur animal habens plumas aut cortices, aut squamas, vesicam habet aut renes, praeter tortucam agrestem et marinam.

Caro enim ex qua renes in aliis creantur animalibus, separatur in his in carnem quamdam extensam, cujus creatio similis est creationi renum in hoc quod humidum aquosum extrahit et separat in pennas et squamas et cortices. Animal vero quod Graece amom vocatur, non habet renes, sed vesicam propter suae cutis mollitiem. Mollities enim illa est causa quod attrahitur humidum aquosum sine renibus ad vesicam : et ideo amom non habet aliquod membrum dictorum. Alia vero animalia habentia pulmonem sanguineum, habent renes, sicut diximus. Natura enim non utitur renibus, nisi propter venas emulgentes, per quas trahunt, et ad eductionem superflui humidì per vesicam. In omnibus autem renibus profunditas quaedam est et foramen propter cibi multitudinem, et ut melius ad ipsas concavitates trahatur urina.

Creatio autem renum hominis similis est creationi renum vaccae : et sunt renes valde duri plusquam alia membra, ut minus laedantur ab acumine urinae, et ut virtus trahendi magis conservetur. Renes autem hominis in hoc vaccae renibus assimilantur, quia sunt ac si sint compositi ex multis renibus parvis : neque sunt ex carne superficiei levis, sed potius valliculosi, non aequalis et continuae superficiei, sicut renes ovium et aliorum quadrupedum : propter quod etiam dolor renum hominis difficilis est curationis, eo quod ipsa infirmitatis causa diffunditur, et est quasi in multis renibus et distinctis ab invicem per angulos superficie-

rum : et ideo quando juvatur in una parte, juvamen non transit ad aliam partem.

Via autem venalis quae procedit a vena magna, qua derivatur a gibbo hepatis ad renes, non directe ad profunditatem renum pervenit : et ideo etiam sanguis coagulatus non invenitur in concavo profundo renum, sicut invenitur in concavis hepatis. Si enim ibi esset, ininterfectis animalibus inveniretur coagulatus.

Amplius autem ex concavo profundi renum exeunt dua via, in quibus non invenitur sanguis, et perveniunt ad vesicam : et hae sunt dura et fortes, eo quod per eas decurrit urina acuta. Aliae etiam quaedam via exeunt a minori vena, quam adorthi vocant, ad vesicam : qua etiam propter eamdem causam dura sunt et fortes : et succedunt sibi sic dua vena, ut per has quidem vias superfluitas humana exeat a vena magna ad renes, et per alias deportetur haec humiditas ad vesicam.

Adhuc autem in renibus invenitur fex propter colamentum aquosa humiditatis, qua fit ita in renibus : propter quod etiam in quibusdam animalibus multum de colatione hac indigentibus, profunditas renum major est, quam in aliis : et haec est causa quare renes plus foetent quam alia membra interiora. Humiditas vero superflua exit quasi ex medio renum, et vadit in vias virides quousque perveniat ad vesicam, quae sunt via dura et fortes propter cansam quam diximus. Haec igitur est causa creationis renum.

Amplius autem in renibus sunt virtutes trahendi aquosum humidum et expellendi ad vesicam, convenientes naturae et substantiae eorum.

Amplius autem ren dexter altior est rene sinistro in omnibus renes habentibus : et hujus causa est duplex. Una quidem, quia motus tractus qui est ex parte dextra, est fortior : et ideo ren in quo est virtus hujus motus, est altior : motus

<--- Page Split --->

enim naturalis facit viam et locum omnibus membris in parte dextra ad superius : in sinistra autem in qua deficit virtus, declinat ad interius : cujus signum est, quod homo habet altiorem palpebram dextram ad superius. Ideo igitur est altior ren dexter quam sinister, quia virtute dextri superius attrahitur sicut et palpebra. Alia autem causa verior est : quia hepar est in dextra, et calefacit renem, et ideo elevat eum. In omnibus enim animalibus renes habentibus hepar tangit renem dextrum.

Amplius autem in renibus multum est sepum plusquam in aliis membris propter colamentum aquosæ superfluitatis in quo est pingue, quod est ex aquoso sanguine generatum. Sanguis igitur aquosus bene digestus qui remanet ibi, convertitur in pinguedinem et zirbum. Sicut enim in combustis residuum combustionis est cinis : ita in humoribus decoctis in hepate superfluum ipsorum ad renes derivatum est pinguedo et zirbus : et ideo in utroque, cinere videlicet et pinguedine remanet aliquid caloris, qui egit diu in ea quasi per usum inductus : quia cinis est acutus, et pinguedo lenis inflammabilis et supernatans liquoribus. In ipsa tamen substantia renum non est aliquid pinguedinis, eo quod sunt de carne spissiori quam sit aliqua substantia alterius membri interioris : sed substantia pinguedinis est extra corpus renum, circumdans ipsos, si tale sit animal quod habet pinguedinem : si autem fuerit tale quod habet sepum vel zirbum seposum, circumdabit sepum ipsos renes. Superius autem differentia inter zirbum et pinguedinem est assignata : ren tamen dexter minus habet, eo quod est calidior, et plus dissolvit pinguedinem circa se generatam. Multam igitur pinguedinem habent renes propter dictam causam.

Amplius autem quia propter salutem fuit creatio renum, oportuit creationem renum esse calidam. Renes enim sunt ex ultimis membrorum interiorum in habentibus renes : et nisi essent calidi, non

traherent humiditatem : et ideo indigent magno calore. Et propter eamdem causam pars corporis quæ est ex parte dorsi, est multum carnosa, ut calida carne sit coopertorium membrorum in circuitu cordis existentium. In silvestri autem parte dorsi non est caro multa inferius, eo quod pinguedo renum satis cooperit.

Amplius autem quando in renibus multa est pinguedo, multum conservabit calorem : et ideo ren distinguit et digerit bona digestione, eo quod in pinguedine est relictus calor qui est digerens humorem. Hæc igitur est causa quod renes sunt multæ pinguedinis.

Amplius autem, sicut jam paulo ante diximus, in omnibus animalibus ren dexter minoris pinguedinis est quam sinister : et est etiam altior, eo quod natura membrorum in parte dextra existentium, levior est ex calore majori, et majoris motus. Motus autem per calorem est dissolvens et contradicit virtuti coagulativæ pinguedinis, eo quod pinguedinem dissolvat. Melius igitur natura intendens congerit circa renes multam pinguedinem propter causas præindustas. Oves autem hoc habens accidens communiter, quod quando pinguedo circumquaque circa renes concreverit, multæ moriuntur : eo quod ovis sit humidum valde animal, sicut multitudo suæ lanæ ostendit et mollities. In humidis autem animalibus pinguedo quæ ex aquosiori generatur sanguine, est multum humida et facile putrescit et corrumpitur : et hoc modo multiplicata in ove interficit ovem.

Amplius autem dolores accidunt renibus ex ventositate : et hi non sunt secundum unum modum et eumdem. Causa enim doloris est ventositas, quæ surgit ex oppilatione renum : propter quod etiam dolor renum in omnibus est valde nocens et afflictivus : et quando augmentatur dolores renum, cito ducunt ad mortem. Surgit autem hæc subtilis ventositas ex humido vaporante, quando circumdatum est calido pinguí : et ipsa subtilis ventosi-

<--- Page Split --->

tas pertingit ad hepar et ad cor, et corrumpit hepar, et exstinguit cor: et sic moriuntur animalia et praecipue oves. Pinguedo enim quae est in renibus aliorum animalium, non multum est spissa, nec est similis spissitudini pinguedinis ovium: eo quod humidum coagulatum magis est consertum. Praeterea etiam pinguedo ovium major est pinguedine aliorum animalium: et cito impinguantur oves circa renes: propter quod in renibus circumdata humiditas comburit et vaporat in ventositatem siccam et subtilem et penetrantem: et hujus ventositatis dolore moritur ovis. Transit enim exsiccata ventositas per venam magnam, et adhorti, et ad cor pervenit: eo quod viae harum venarum succedentes venis renum usque ad cor continuantur: et sic exstinguitur ovis.

Dictum est igitur de dispositione naturali cordis et hepatis et renum et splenis : et dictas sunt causae physicae horum membrorum, quae licet sint interiora, tamen sunt separata ab invicem.

CAPUT IX.

De natura diaphragmatis, et natura aliarum telarum quae sunt in corpore : et est digressio declarans intellectum eorum que de hepate et splene dicta sunt.

Nunc autem de diaphragmate erit dicendum.

Oportet autem praesire quod dicit Aristoteles, quod quidam homines parietem diaphragmatis vocant intellectum : et hoc non est apud nostrum sermonem qui Latinus est, sed potius apud sermonem Graecum et Arabicum, qui intellectum vocant virtutem distinctivam : et hoc nomen est equivoce sumptum ad distinctionem quam facit diaphragma inter spiritualia et pronutritiva, et distinctionem quam facit intellectus in intelligibilibus. Dicitur igitur hoc modo paries diaphragmatis intellectus quasi intus lectus : eo quod distinguit cor et pulmonem, quae sunt in spiritualium regione, ab aliis membris quae sunt sub ipsis in regione pronutritivorum. Omne igitur animal habet parietem, sicut etiam habet cor et hepar.

Positio igitur diaphragmatis est inter

<--- Page Split --->

cor et ventrem : eo quod natura intendit conservare cor, quod est principium animae sensibilis, sine occasionibus infirmitatum qua e cito forte venirent ex evaporatione ciborum ventris, aut etiam ex occasionibus extrinsecis ex calore et frigore accidentalibus aeris circumdantis. Propter hoc igitur natura praeparavit hoc membrum sicut murum ante introitum domus, et distinxit per ipsum nobiliora superiora, et ignobiliora inferiora. Membra enim superiora sunt, per qua exercentur omnes bona operationes animae ad meliorationem pertinentes. Inferiora vero non sunt nisi propter superiora, ut ex his habeant cibum superiora.

Propter has igitur causas facto pariete, oportet scire quod paries quidem est carnosior in extremitatibus suis, ubi conjungitur aliis membris, quia ibi indiget confortatione: et in medio est magis tenuis et subtilior, sic enim magis convenit extensioni spiritus, et magis juvat cor quod est principium vitae totius.

Amplius autem paries duas habet vias ad ipsum ab inferiori procedente : cujus signum sunt accidentia infirmitatum quae eveniunt aliquando circa ipsum. Aliquando enim trahit humorem calidum ab inferiori : et cum ille humor mutatus fuerit et corruptus, vaporabit ad caput, et mutabit sensum et intellectum secundum quod intellectus communicat cum sensu in spiritu sensibili. Licet enim in pariete non sit intellectus tamquam in organo, eo quod nullius corporis est actus : tamen communicat paries cum eo circa quod est operatio intellectus : et ideo alterat intellectum aliquando manifesta alteratione. Hoc igitur accidens et similia probant, quod humorem corrumpunt aliquando : et paries trahit ad regionem spiritualium, qui ad sedes animalium virtutum vaporans subvertii et disturbat operationes animalium virtutum. Non solum autem est causa, quod carnosus in extremis juxta costas est paries, et in medio tenuis ut confortetur in extremo, et in medio congruat spirituali-

bus : sed etiam causa est, quia humoris attracti in nutrimentum parum pervenit ad medium : quia aliter spiritualia velocius spissis turbarentur. Ad extrema autem reflectitur et adunatur : et ideo in extremis plus nutritus, magis inspissatur.

Hoc autem convenientissimum est, sicut diximus : quia si in medio esset carnosus calidus, multam attraheret illuc humiditatem, et destrueret spiritualium operationem. Paries enim calefactus subito mutat sensum, et resolvit totum corpus in gaudium vel tristitiam : cujus signum est titillatio qua fit in tactu levi parietis. Risus enim subito sequitur tactum telae, eo quod per ipsum tela movetur : motus enim talis concutit parietem, et calefactus ex motu paries, diffundit spiritum et resolvit : et tunc mutatur intellectus qui continebat corpus : et ridet etiam homo in his qua non sunt ridenda risu inordinato, in quo est multa excussio spiritus, et multa dissolutionervorum ex calore diffuso in ipsis. Quod autem solus homo hujusmodi titillatione mutatur, causa est, quod pellem habeat valde tenuem, et carnem valde subtilem et tactum : et ideo nullum animal ridet nisi homo. Titillatio enim hominis adducit risum ex tali motu pellis vicina subascellaribus locis, eo quod ibi movetur paries. Unde etiam opinati sunt quidam, quod si homo percutiatur et vulneretur in locis illis, non dolebit. Sed risus accidit ei propter calorem titillantem ex percussione excitata.

Et hic quidem sermo verisimilior est quam sermo Hesiodistarum, dicentium caput hominis aliquando loqui post praecisionem a corpore. Homerum enim inter mirabilia Jovis, dicunt talem dixisse fabulam. Hic autem sermo in Arcadia tarditus et susceptus est. Ibi enim persuasum habent, quod quidam decollatus per divinum numen Jovis audientibus multis locutus fuerit. Hujusmodi autem sermones in philosophia falsi sunt. Nullum enim omnino sermonem a capite

<--- Page Split --->

separato a canna et pulmone possibile est exire : neque omnino possibile est esse sermonem aliquem sine motu pulmonis. Expertum est etiam apud Græcos et barbaros, apud quos multi decollantur, quod numquam accidit aliquid talium in partibus eorum. Alia vero animalia non rident ex motu parietis propter spissitudinem sui corii : et etiam ideo quod non sunt naturaliter risibilia sicut homo. Motus autem corporis et revolutio de loco ad locum post capitis truncationem, est possibilis ex impetu spiritus corpus volventis. Propter quod etiam animal carens sanguine, similium existens membrorum et viscosæ humiditatis, longo vivit tempore post capitis truncationem : cujus causam jam in aliis locis librorum naturalium assignavimus. Sic igitur causæ propter quas sunt membra singula interiora, determinatae sunt.

Oportet autem scire, quod necesse est ut omnia membra interiora ponantur in terminis venarum venientium ad ipsa. Humor autem cibalis exsudat de extremitatibus venarum, qui coagulatur et formatur in membri substantiam : propter quod etiam omnia membra interiora sanguinea videntur et consimilia, et in hoc diversam habentia naturam a membris aliis corporis.

Amplius autem omnia membra interiora creantur in tela continente ipsa. Indigent enim ad sui conservationem coopertorio levi qualis est natura telæ : ita videlicet quod sit tela fortis et spissa ad hoc ut non de facili patiatur occasionibus incidentibus in eam : et non sit carnosa, ne humores superfluos trahat ad membrum : et quod sit tenuis et levis, ne membrum ex ea aggravetur et oneretur quod ab ea circumdatur. Inter omnia autem membra interiora fortiores et plures sunt telæ cerebri et cordis : eo quod ista duo membra propter nobiles suas operationes et propter mollitiem quæ est in cerebro, indigent multa custodia : in ipsis enim præcipue est virtus vitæ.

Amplius autem in corporibus quorum-

dam animalium omnia sunt membra interiora. Et in quibusdam non sunt omnia : quoniam in quibusdam sicut in annulosis rugosis non est nisi membrum per quod suscipiunt cibum, et membrum quod est principium vitæ et digestionis et sensus simul : et statim est membrum per quod emittitur superfluitas stercoris. Jam autem in ante habitis diximus quæ membra sunt in talibus, et propter quas causas.

Membra autem quae in numero quidem et operatione conveniunt, in quibusdam tamen animalibus in esse et diffinitione diversificantur. Corda enim omnium animalium non unius sunt modi et diffinitionis : et similiter est de membris aliis. Hepar autem in quibusdam animalibus fissum est multis fissuris : et in quibusdam nullam omnino habet fissuram, et præcipue piscium et animalium quadrupedum ovantium. Hepata autem avium assimilantur hepatibus ovantium in hoc quod color hepatis avium est sicut color hepatis piscium et aliorum animalium ovantium quae diximus. Causa autem hujus est, quia aves sunt bonæ respirationis et levis carnis : et dissolvitur facile quod est in eis : nec est in eis multum superfluum malum, quod non cito dissolvatur : propter quod etiam multa animalia felle carent. Hepar enim conveniens est bonitati complexionis corporis et sanitati. Horum enim omnium complementum et perfectio est in sanguine bono præcipue. Hepar vero est multi sanguinis et cor. Est enim præter cor pluris sanguinis omnibus aliis interioribus membris. Color autem hepatis avium et piscium et aliorum ovantium, est unus in majori parte, sicut diximus. Hepar tamen aliquorum animalium est valde malum : eo quod illa sunt malæ complexionis in corpore, sicut est hepar tortuæ, et corvi, et sibi similium in generibus suis.

Splen vero animalium habentium cornua et ungulas fissas, sicut aries, est rotundus : et sic est generaliter in ove et

<--- Page Split --->

capra, nisi accidat sibi elongari ex accidentali augmento splenis et corporis ad quantitatem splenis vaccæ. Splen autem omnium habentium multas fissuras in pedibus, longus est, sicut porci, hominis, et canis. Sed splen omnium habentium soleas, medius est inter istos duos in quantitate, sicut splen equi et asini et muli, nisi hoc fiat per accidens aliquando, sicut diximus. Nec habent ista membra differentiam in corporibus animalium in magnitudine vel quantitate tantum, sed etiam differunt in situ. Quædam

enim sunt extra et quædam intra : eo quod natura quorumdam communicat cum venis, et hæc oportet intus esse : quorumdam autem non, et hæc sunt extra. Quædam autem sunt superius, et quædam inferius, sicut spiritualia et vitalia et animalia superius sunt, et nutritiva et naturalia sunt inferius. Quædam etiam sunt dextra, et quædam sinistra : quæ licet in figura non differant, magnam tamen habent differentiam in virtute motiva, eo quod dextra mobiliora sunt quam sinistra.

<--- Page Split --->