TRACTATUS V
D E DIFFINITIONE ÆQUIVOCI .
CAPUT UNICUM.
Qualiter interimitur diffinitio æquivocì.
Quia autem de determinatione diffinitionis quae in complexione assignari potest jam multa dicta sunt, et inspiciendo in partes diffinitionis et in ipsam diffinitionem et consequentia ipsarum et ipsas circumstantias, antequam transeamus ad determinandam complexi diffinitionem, pauca de æquivoci diffinitione dicenda sunt, quod quodammodo est unum nomine et incomplexum, quodam autem modo est multa significatione.
Dicamus igitur quod si eorum nominum quae secundum æquivocationem dicuntur, omnium significatorum unam rationem secundum nomen communem assignavit aliquis, interimitur diffinitio æquivoci : quia sic æquivoca essent univoca : univoca enim sunt, quorum est una communis ratio secundum unum nomen diversorum significatorum : et sic æquivoca essent univoca. Propter quod patet quod illa ratio communis, quam quis assignavit de æquivoco, nullius est de numero illorum significatorum quæ æquivoce sub nomine æquivoco continentur : nam ista ratio aptatur omnibus. Similiter sicut ad univocum secundum nomen commune omnibus contentis sub nomine aptabitur ratio : et sic erit æquivocum univocum, quod est impossibile. Hoc autem (ut exempla ponamus) passa est cujusdam Dionysii diffinitio, quam de vita assignavit : dixit enim quod vita est motus ge-
neris nutribilis naturaliter assequens nutritum : hic enim motus sequitur per unam rationem, vitam plantarum et animalium : et hoc quod dicit vitam et esse generis nutribilis quae naturaliter sequitur nutritum, nihil magis inest animalibus quam plantis : sed vita quæ diffinitur, non videtur dici secundum unam speciem et formam et rationem in animalibus et plantis, sed altera est vita specie et substantia in animalibus, quia manifesta : et altera specie in plantis, quia occulta, hoc est, specie et substantia quæ non valet facere vitam manifestam : unde una ratio non convenit vitæ in animalibus et in plantis : assignata est autem ratio una : et sic peccat diffinitio. Patet igitur quod si contingat eam diffinitionem assignare quæ secundum electionem electissima et potissima est diffinitio, oportet quod sic univoca et univoci nominis, et quod secundum unam speciem et unam substantiam significatam in isto nomine detur diffinitio. Hoc autem non est in diffinitione inducta : vita enim non secundum unam speciem et substantiam inest plantis et animalibus. Nihil tamen prohibet et eum qui conspicit æquivocationem esse in nomine, et intendit vel vult alterius æquivocatorum in æquivoco assignare diffinitionem, illum latere, et non propriam, sed communem utriusque significati assignare rationem, sicut et Dionysius fecit : sed nihil minus peccavit, si utroque vel utrolibet modo fecit. Cujus causa est, quia commune non erit vere, et per unam naturam communem, sed per diversas. Unde
<--- Page Split --->
hæc consideratio valet præcipue non tam in æquivocis quam etiam in analogis, in quibus quodammodo est unum commune secundum rem, et ad quæ non eodem modo referuntur ea quæ continentur sub communi illo.
Quoniam autem in dialecticis oportet requiri consensum respondentis : propter quod dialectica propositio est interrogatio vocata : dabimus cautelas quibus idoneus efficietur opponens in talibus. Quia enim quædam æquivocorum latent aliquando respondentem, his utendum est interroganti sive opponenti ut univocis, qui si distingueret, statim apparebit quod alterius significatorum ratio non aptaretur in alterum sive aliud significatum, cum significata sint specie ratione et substantia diversa : et ideo si distinguat, statim videtur, quod non est diffinitum secundum modum debitum : et tunc resistet respondens : id enim quod universaliter diffinitum est, oportet diffinitionem talem habere, quod aptetur in omne quod sub nomine continetur ut suppositum. Cautela autem respondentis oportet esse opposit o modo, quod etiam statim a principio latens dividat sive distinguat æquivocum : quia opponens rationem communem sive diffinitionem, omnibus sub nomine contentis non adaptavit.
Alia autem cautela in talibus observanda est : quoniam quidam respondentium aliquando dicunt quod univocum est æquivocum, quando et assignata de communi nomine ratio non aptatur uno modo ad omne quod continetur sub nomine : et æquivocum aliquando dicunt esse univocum, si una communis ratio nominis aptatur ad utrumque significatorum in nomine : prius opponens debet exigere, quod confiteatur respondens aut præsyllogizet, utrum dicat nomen, cujus assignata est diffinitio, æquivocum vel univocum : quocumque modo fuerit respondentes magis et facilius concedunt
a principio, eo quod tunc non prævident quid confessione sua accidere vel sequi possit, quam in fine quando conclusum est.
Alia autem adhuc cautela est, quod si adhuc aliquis respondentium non facta confessione dixerit univocum esse æquivocum, eo quod in hoc omne quod significatur in nomine, non adaptatur diffinitio : tunc caute considerandum est opponenti si ratio nominis aptatur ad reliqua quæ sunt præter id in quo stat respondens : tunc enim palam est, quoniam univocum etiam erit reliquis. Si autem non concedat hoc respondens, tunc objiciatur contra eum, quod plures etiam erant diffinitiones reliquorum : nam duæ rationes secundum nomen aptabuntur ad eadem, si æquivocum est univocum : una quædam quæ prior assignata est de communi nomine, et ea quæ posterior assignata est de signato speciali : quia in univocis ratio quæ convenit uni, convenit et alteri.
Rursum adhuc tertia cautela utendum est opponenti, si aliquis diffiniat aliquid eorum quæ multipliciter dicuntur : et ideo quia ratio non convenit aptata in omnia contenta sub nomine, et respondens dicat quidem quod non est æquivocum, sed impedimentum est in hoc quod nomen non potest omnibus aptari, oportet non institutum ad omnia, quamvis non æquivoce dicatur de illis, nec etiam diffinitio : tunc opponenti dicendum est contra talem, quod nomina oportet accipere et uti eis secundum rationem usus loquentis : nam loquendum est ut plures : et talis ratio quæ est de nominibus qua utuntur plures, et quæ consequuntur conveniens usum rationis, et quod respondens non debet movere talia, sed uti eis debet usu communi : quædam autem non sunt dicenda similiter pluribus, quæ sunt rationes significatorum sub nomine, in quibus sentiendum est ut pauci.
<--- Page Split --->