QUÆSTIO CXXXIX.

De voluntate et ejus actu.

Deinde transeundum est ad quadragesimam secundam distinctionem libri II Sententiarum, quae sic incipit : Cum autem voluntas mala et actio peccata sint.

Secundum est, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit, utrum secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam pœnitentiam ?

In qua Magister duo quaerit.

Primum est, Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate, sint unum peccatum in eodem, vel duo ?

MEMBRUM I.

Secundum est, Quod distinguit modos peccatorum in illo capitulo, Modi autem peccatorum.

Utrum voluntas et actus qui causatur a voluntate sint unum peccatum in eodem, vel duo 2 ?

Circa primum quaerit duo. Primum est illud quod dictum est, Utrum voluntas et actus sint unum peccatum in eodem ?

Ad primum objicit Magister in Littera tribus argumentis.

1 Cf. II Sententiarum, Dist. XXIV. Tom. XXVII editionis nostræ Opp. B. Alberti.

tiarum, Dist. XLII, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

  1. Primum est hoc : Voluntas et actus duo quidem sunt, ut constat : aut ergo sunt duo quae sunt peccata, aut sunt duo quae non sunt peccata. Si sunt duo quae sunt peccata, habetur propositum, quod voluntas et actus duo peccata sunt in eodem. Si sunt duo quae non sunt peccata, voluntas non erit peccatum, quod est contra Augustinum, qui dicit quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Adhuc, hoc erit contra prius determinata. Dictum est enim, quod voluntas cum fine est intentio : sed finis est opus voluntatis intendentis et ipsum causantis : sed causa perfectior est suo effectu : ergo voluntas magis erit peccatum quam actus : ergo duo sunt peccata actus et voluntas.

  2. Adhuc, Quæ pluribus prohibitionibus prohibentur, diversa peccata sunt, et non unum. Exod. xx, 13 et 17, una prohibitio est: Non furtum facies : et alia, Non concupiscæs. Ergo ista sunt diversa, et non unum.

  3. Adhuc, Super illud Psalmi lxxvii, 28: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: dicit Glossa, quod « iniquitas super iniquitatem ponitur, quando iniquitas actus ponitur super iniquitatem voluntatis: » et sic iterum sequitur quod prius.

  4. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman. 1, 29: Repletos omni iniquitate,...plenos invidia, homicidiis 1, contentione et dolo: dicit Glossa, Homicidiis dicitur in plurali, quia aliud est homicidium voluntatis, et aliud operis.

  5. Adhuc, Objicit Magister reducendo ad inconveniens: quia si utrumque unum est in eodem, tunc quando aliquis voluntatem haberet occidendi, et postea occideret, non pro alio reus esset cum actu occideret, quam cum occideret voluntate.

CONTRA :

Unum peccatum est pro quo una pecnitentia secundum ordinem Ecclesiasticum injungitur : sed una pœnitentia injungitur pro voluntate et actu : ergo unum peccatum sunt.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate solutio. voluntas et actus duo quidem sunt, sed sunt unum peccatum duplex per malitiam voluntatis et per malitiam operis, Et est sententia Magistri Praepositivi et bona. Et rationem assignabat, quia si quilibet actus interior et exterior deberet assignari pro peccato diverso, nimis grave esset opus peccatorum. Et' dabat exemplum : Si quando surgit aliquis ad furandum vel ad occidendum, quilibet passus esset sic speciale peccatum. Et ideo dicebat, quod totum a principio voluntatis malæ usque in finem perfectionis operis est unum peccatum multiplex. Et propterea dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « bonum est ex una sola et tota causa, malum autem est secundum omnifariam 2. »

Et per hoc patet solutio ad utramque partem objectorum, quod unum peccatum est in substantia, et multiplex in deformitate.

MEMBRUM II.

Utrum peccatum quod transivit in actum et perfectum est, secundum aliquid scilicet reatum maneat in anima usque post perfectam pœnitentiam ?* et, Quis sit ille reatus, et in quo fundatur 3 ?

SECUNDO quaeritur, Cum peccatum transivit in actum et perfectum sit,utrum

<--- Page Split --->

secundum aliquid maneat in anima usque post perfectam pænitentiam ?

Magister dicit in Littera, quod secundt m reatum maneat.

Quæritur ergo, quis sit ille reatus, et in quo fundatur ?

  1. Ex peccato enim perpetrato non remanent nisi duo in anima : dispositio, et habitus, sicut ex quolibet actu morali vitii et virtutis ista duo manent in anima. Dicit enim Aristoteles in II Ethicorum, quod non sunt nisi tria in anima : passiones, potentiae, et habitus. Et constat quod reatus non est potentia, neque passio : relinquitur ergo, quod sit dispositio vel habitus : ergo reatus erit dispositio vel habitus.

  2. Adhuc, Super illud Apostoli, ad Roman. i, 29 : Repletos omni iniquitate: dicit Fulgentius, quod « notae peccatorum remanent in anima et macula, ex quibus anima efficitur maculosa.» Numquid ergo talis reatus macula est ? Hoc non videtur : quia reatus dicit obligationem, macula vero deformitatem : et sic videtur, quod macula non sit reatus.

  3. Adhuc, Duplex est macula, scilicet polluens, et deformans : sicut etiam corporalis macula duplex est : una inficiens, sicut pollutio ex luto : et altera deformans, sicut mutilatio. Videtur ergo, quod reatus manet in tali macula ex quo reatus non transit.

Soluti.

SOLUTIO. Dicendum, quod reatus fundatur in macula : quia ex macula obligatur homo ad pœnam æternam : cum peccatum relinquit habitum et dispositionem in anima, et pondere illius trahit ad aliud peccatum simile illi, ut dicit Gregorius, sed non obligat ad pœnam. Sed de hoc sufficienter disputatum est super distinctionem XXXVII libri II Sententiarum.

Tamen notanda est distinctio Magistri

in Littera de reatu, scilicet quod reatus in Scriptura aliquando accipitur pro culpa, aliquando pro obligatione pœnæ æternæ vel temporalis. Dicit enim Augustinus, quod crimen est, quod est dignum accusatione et damnatione æterna, Veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetuæ mortis non gravat : verumtamen pœnam meretur, sed facile indulgetur.

Sed de omnibus istis in præhabitis in tractatu de divisione peccati in veniale et mortale satis sufficienter et disputatum et determinatum est : et ideo superfluum esset hic repetere.

Et sic per distinctionem reatus, maculæ, dispositionis, et habitus, patet solutio objectorum : quia secundum illam distinctionem procedunt.

MEMBRUM III.

De modis peccatorum, et incidenter quod non sint plura peccata capitalia quam septem 1 ?

Quod autem postea quaerendum esset de modis peccatorum, in antehabitis sufficienter, scilicet in distinctione XXXIX libri II Sententiarum 2, et in tractatu XIX Summa theologiae, quaest. 123, disputatum est, ubi agitur de differentiis actuum, de commisso,et omisso,et negligentia : nec ista oportet hic iterare : quiafacile est ibi requirere.

Unde non remanet hic inquirere, nisi qualiter sint peccata septem capitalia, et non plura, sicut dicit Gymnasium super Exodum.

Hæc enim videntur esse plura.

  1. Proverb. vi,16 et seq., super illud:

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XLII, Art. 6. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.

2 Cf. editionem nostram Opp. B. Alberti. Tom. XXVII.

<--- Page Split --->

Sex sunt quæ odit Dominus, septimum detestatur anima ejus : oculos subimes, etc. Ibi Glossa dicit, quod ibi Salomon enumerat sex criminalia peccata, quæ comparatione discordiam seminantis minora esse dicit. Tamen nullum ibi enumerat de istis. Ergo videtur cum ibi enumerat sex, et hic septem, quod capitalia peccata tredecim sunt, et non septem tantum.

  1. Adhuc, Vitium amplioris est divisionis quam virtus : quia vitium fit omnifariam, virtus autem ex una sola et causa tota, ut dicit Dionysius 1. Sed septem sunt virtutes, quatuor scilicet cardinales, et tres theologicæ : ergo multo sunt plura vitia.

  2. Adhuc, Dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod quælibet virtus cardinalis media est duarum malitiarum : ergo ad minus octo erunt capitalia.

SOLUTIO. Dicendum, quod superius in tractatu de septem vitiis capitalibus de

omnibus istis disputatum et determinatum est, ubi etiam dictum est quare septem sunt, et qualiter multiplicantur per objecta quæ sunt fines. Et ibi etiam dictum est, quæ et quot filiæ oriuntur ex quolibet.

AD PRIMUM dicendum, quod Salomon ad 1. ibi non proprie enumerat septem capitalia peccata, sed enumerat ea quæ conturbant communicationem hominum et cohabitationem.

Ad aliud dicendum, quod vitium bene Ad 1. amplioris divisionis est quam virtus : sed non omne vitium capitale est.

SIMILITER respondendum est ad se- Ad 3 quens : quia verum est, quod quælibet virtus cardinalis media est duarum ma- litiarum : sed non quælibet malitia vi- tium capitale est, licet sit vitium opposi- tum illi virtuti quam circumstat sicut extremum : quia in extremis est vitium, virtus autem est in medio : medium vero conservans est in omnibus quæ ex con- trariis composita sunt.

1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,

cap. 4.

<--- Page Split --->