QUÆSTIO XCIII.
De ratione et ejus partibus.
Deinde, Quæritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, in illo cap. Est enim sensualitas. « Et ubi nobis gradatim in « consideratione partium animæ progre- « dientibus, primum aliquid occurrit « quod non est nobis commune cum « bestiis, ibi incipit ratio. » Et inducit Augustinum in libro XII de Trinitate sic dicentem : « Videamus ubi sit quasi
quoddam hominis exterioris et interioris confinium 1. »
Ratione cujus quaerendum est de ratione.
Et quaeruntur sex.
Primo, quid sit ratio ?
Secundo, In quo differt ab intellectu agente, possibili, adepto, et speculativo ?
Tertio, Quid sit superior portio rationis ?
<--- Page Split --->
Quarto, Quid sit portio rationis inferior ?
Quinto, Qualiter conjugium spirituale sit inter superiorem et inferiorem portionem rationis ?
Sexto, Qualiter peccatum consummetur in illis ad similitudinem primi peccati primorum parentum ?
MEMBRUM I.
Quid sit ratio ?
PRIMO ergo quæritur, Quid sit ratio ?
Et sumatur definitio Isaac in libro de Definitionibus, qui eam definit sic: « Ratio est vis sive virtus animæ, faciens currere causam in causatum. » Secundum hoc enim ratio est virtus collativa et ratiocinativa, secundum quod Boetius dicit, quod « argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem : » et sic ratio videtur esse tam superioribus quam inferioribus inhaerescens : de utrisque enim argumentatur quid conveniens et quid inconveniens.
Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit, quod « cum ratione et libero arbitrio homo rationalis inquirit et scrutatur et disponit et judicat.» Et hæc omnia ratiocinantis sunt. Videtur ergo, quod primus actus rationis sic definiæ, sit inquisitio principiorum ex quibus argumentetur : secundus perscrutatio, in qua ponderantur principia quantæ virtutis sint ad inferendum conclusionem propositam : et tertius actus sit judicare quid ex quo inferri posset : et quartus sit disponere sive ordinare qualiter ex ipsis inferatur conclusio proposita : hæc enim omnia sunt ratiocinationis.
et scientiæ, sicut et dicit Aristoteles in principio Posteriorum, quod « omnis ars et omnis doctrina intellectiva (et alia translatio habet cogitativa sive ratiocinativa) ex præexistenti fit cognitione. » Isaac autem loquitur de ratione secundum quod est vis naturalis et pars animæ. Ergo videtur, quod hoc modo definire non debuit. Sicut enim dicit Aristoteles in VI Topicorum : Peccat qui definit rem secundum optimum rei et perfectissimum. Sicut volens definire furem dicit, quod fur est qui clam furatur : hæc enim non est definitio furis, sed boni furis et perfecti. Similiter definitio inducta ab Isaac non videtur esse rationis, sed bonæ rationis et perfectæ secundum scientiam et artem.
- Adhuc, Super illud Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dicit Glossa, quod « imago creationis est ratio, quæ signata est super nos lumine vultus Dei, quæ ostendit nobis bona ex lumine divino. » Imago autem ab imitatione definienda est, et sic deberet definiri, quod ratio est imago Dei per quam homo Deum imitatur.
Solutto . Dicendum , quodratiobenedefinitaestabIsaac : eoquodvirtuscol - lativaest , perquamhomodefaciendisetagendisetappetendisregituretin - struiturluminevultusDei , quodincrea - tioneimpressumestenobisquantumadprimaprincipiauniversaliascibiliumetoperabilium : taliaenimprincipiacumipsanaturainsertasuntnobis , etsineeiscapacesessenonpossumusscibiliumetoperandorum . Ethocestquoddicit , quodfacitcurrerecausamincausatum . Referendoenimtaliaprincipiaadeaquæeliciunturexipsis , fitinnobisscientiaettheoricaetpractica . Undeillaprinci - piadicunturlumendivinumsignatumsupernos , exquoinstruimuretadagen - daetscienda . EthocetiamdicitAristo - telesinfinesecundiPosteriorum , quodprincipiaprimapernaturamsuntinno - b i s . EtBoetiusdicitinConsolationephi -
<--- Page Split --->
losophiæ, quod « intellectus noster summam retinet, et singula perdit : » vocans summam prima principia scibilium et operandorum : singula vero hæc vel illa de quibus est scientia vel operatio.
1 object. 1. AD PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod res definienda est secundum esse perfectum quod habet in natura : quia aliter definitio non indicaret esse ejus, et quia secundum naturam hoc habet ratio ex prima creatione ejus in anima : et ideo definitur per actum quem habet ex illis principiis. Nec est simile de fure : quod enim fur clam furatur, ab exército habet accidentali : definitio autem non indicat esse accidentale.
1 object. 2. AD ALIUD dicendum, quod ratio est imago creationis, hoc est, in qua creati sumus, et non est imago similitudinis, nec recreationis. Imago autem similitudinis est, quæ ab imitatone definitur : quamvis et ista imitetur in lumine principiorum scibilium et agendorum quæ impressa sunt nobis a lumine sapientiæ divinæ.
MEMBRUM II.
In quo differat ratio ab intellectu agente, possibili, adepto, et speculativo ?
SECUNDO quæritur, In quo differat ratio ab intellectu agente, possibili, adepto, et speculativo ?
Dicit enim Aristoteles in III de Anima, quod in anima est sicut in omni natura. In omni enim natura aliud est universaliter agens, quo est omnia facere naturalia : et aliud est quo est omnia fieri, quod dicitur materia. Ita in anima necesse est esse istas differentias, hoc est, intellectum agentem, quo est omnia intelligibi-
lia intellecta secundum actum facere : et intellectum possibilem, quo est omnia intelligibilia secundum actum fieri : qui intellectus est sicut locus specierum intelligibilium : agens autem sicut species specierum intelligibilium, sicut lux corporalis et species et actus est omnium visibilium secundum actum.
Est etiam in anima intellectus, qui dicitur adeptus ex lumine principiorum intelligibilium, qui intellectus est secundum prudentiam et sapientiam dictus, de quo dicit Aristoteles in principio libri de Anima, quod non æqualiter inest omnibus, sed neque hominibus. De quo dicit Gregorius Nyssenus in libro de Homine 1, quod Aristoteles et Democritus dixerunt, quod intellectus agens et adeptus non habentur ab aliquo secundum actum, nisi a Philosopho. Et Plato in secunda parte Timæi dicit, quod talis intellectus admodum paucorum et divinorum hominum est.
Est etiam in anima intellectus formalis sive speculativus, qui est adeptio specierum intelligibilium. Et cum omnes isti intellectus sint in anima ut partes et potentiæ animæ, quia non licet nobis ponere intellectum extra animam, sicut quidam Arabes posuerunt, eo quod in libro II de Fide orthodoxa dicit Damascenus de anima rationali, quod « anima non est habens extra seipsam intellectum, sed parlem suiipsius purissimam : » tunc quæritur, In quo ratio differt ab intellectu ?
- Si enim dicatur, quod ratio componit et dividit ea quae intellectus concipit, sicut videtur dicere Gregorius Nyssenus in libro de Homine, sic : « Rationalis naturæ capitulum est, hoc est, summa, fugere et avertere mala : pertransire vero et eligere bona 2. » Et vult accipere hoc ab Apostolo, I ad Thessal. v, 21 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Pertransit enim ratio omnia dijudicando, et
<--- Page Split --->
eligit, hoc est, eligendo determinat, sententiam proferendo de bono eligendo a voluntate. Secundum hoc ratio non videtur differre ab intellectu componente et dividente, sicut dicit Aristoteles in III de Anima, quod intelligentia est indivisibilium, in quibus non est verum vel falsum : in quibus autem est verum vel falsum, jam compositio quaedam intellectus est. Et in Prædicamentis dicit, quod singulum incomplexorum nec verum nec falsum est.
- Adhuc, Tam ratio quam intellectus non insunt animæ nisi secundum mentem, quæ superior pars animæ est, secundum quam, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : « Factus est homo ad imaginem Dei in memoria, intelligentia, et voluntate. » Mens autem, ut dicit Damascenus, dicitur a metior, metiris : quia singula mensurat ut sunt. Et in quarto primæ philosophiæ dicit Aristotæles Anaxagoram dixisse, quod solus homo sapiens mensura est omnium : quia per sensum mensura est sensibilium, per intellectum vero mensura intelligibilium. Si ergo ratio est mensurans et pars mentis, et intellectus mensurans et pars mentis : similiter et mens composita ex memoria, intelligentia, et voluntate, ut dicit Augustinus : et constat, quod ratio ad memoriam non potest reduci, nec ad voluntatem : relinquitur, quod reducatur ad intelligentiam.
Sed contra :
Secundum Dionysium, ratio habet discursam scientiam, quæ colligitur ratiocinando et discurrendo ab uno in aliud. Intellectus autem habet scientiam simplicem et deiformem. Cum igitur actus sint priores potentiis, ut dicit Aristoteles in II de Anima, et non sit idem actus rationis et intellectus, sequitur quod non sit eadem potentia intellectus et ratio.
potentia animæ, quæ inest animæ secundum sui superiorem partem, quæ mens dicitur. Sunt tamen in anima, sicut dictum est, intellectus agens qui est lux, ut dicit Aristoteles in III de Anima, eo quod ille est imago et similitudo quædam luminis primæ causæ sive Dei, cujus virtute omnia intellecta agit ad lumen intellectuale, abstrahens formas intellectas ab omni obscuratione materiæ et obumbratione ab appenditiis materialibus causata, et ponens eam in simplici esse suo, secundum quod est ubique et semper, et non hic et nunc. Est etiam in anima intellectus possibilis, qui non est in potentia materiæ ad intellecta, quemadmodum male dixit Theophrastus. Quia si in tali potentia esset ad intellecta, per quamlibet speciem intellectam formaretur ad esse naturale illius speciei, sicut materia formatur ad esse per formam : et sic intelligendo lapidem, esset lapis, et sic de aliis, quod absurdum est : sed habet se ad intellecta ut locus, et sicut tabula rasa ad picturam, quæ locus est picturæ in se et salvans picturam. Et ideo dicit Algazel, quod anima secundum intellectum est sicut chartula brevis, in qua species omnium sunt descriptæ.
Est etiam in anima intellectus adeptus, qui est, quando anima adipisciitur simplices intellectus rerum intelligibilium per principia prima scibilia, ex quibus sicut ex præexistentibus in anima, formatur et distinguitur intellectus ad hoc intelligendum, vel illud determinate et simpliciter. Et hic vocatur intellectus adeptus ex lumine agentis. Et ideo Aristoteles in III de Anima de intellectu agente loquens, duo ponit exempla, scilicet quod est ut lux : est enim imago primæ et divinæ lucis, qua omnia intelligibilia in esse simplici accepta, sicut fuerunt in prima luce, secundum actum fiunt intelligibilia. Sed quia hoc non sufficit ad perfectam scientiam rei, sed oportet habere distinctam notitiam de quolibet, dat aliud exem-
<--- Page Split --->
plum de lumine istius intellectus, et dicit, quod est ut ars ad materiam. Ars autem est, ut dicit Tullius, collectio principiorum ad eumdem finem tendentium. Ita est in lumine intellectus agentis collectio principiorum primorum, sine quibus non fit scientia in aliquo, per quorum lumen in intellectu possibili generatur scientia, et adipiscitur scientia scibilium determinata: sicut per principia artis determinatus habitus generatur in anima artificis, et in omnibus his inquirit et scrutatur, sicut dicit Damascenus, disponit et confert ratio quid verum, quid falsum, quid bonum, quid malum. Et ideo a Dionysio dicitur habere discursas scientias, et non simplices et defiormes: quia, sicut dicit Augustinus, in Deo non sunt cogitationes volubiles hinc illinc, aut inde huc: sed omnia uno intuitu et simplici in seipso videt et scit. Et per hoc patet, quod ratio est intellectus componens et dividens et conferens in lumine intellectus agentis accepta, et in lumine principiorum determinata. Principia enim sunt sicut instrumenta intellectus agentis, quibus possibilem ducit in actum, et lumine intellectus agentis facit intelligibilia in potentia in actu intellecta, sicut lux solis visibilia in potentia, secundum actum facit visa. Et ideo dicit Aristoteles, et etiam Commentator suus, quod sicut in visu secundum actum lux sive lumen quod est actus visibilis, et visibile sunt res una: visibile enim formatur ad actu luminis in ipso: et sic visibile et actus visibilis efficiuntur res una composita: sic in his quae sunt sine materia, intellectus et intellecta sunt res una: quia intelligibile ad hoc quod actu intelligatur, oportet quod formetur lumine intellectus agentis quod est agens intellectus.
Sic ergo patet differentia et convenientia rationis ad intellectum agentem, adeptum, possibilem, formalem et speculativum. Formalis enim et speculati-
vus in anima nihil aliud est, nisi species intelligibilium in intellectu possibili, quas adeptus est per lumen intellectus agentis et intellectus adepti. Et ideo dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili, quod intellectus in omnibus intellectis adipiscitur seipsum et proprium lumen suum. Et ideo dicit ibidem, quod omnes Philosophi posuerunt in tali intellectu radicem immortalitatis animae.
MEMBRUM III.
Quid sit superior portio rationis ?
TERTIO quaeritur, Quid sit superior portio rationis ?
- Et accipiantur verba Augustini, ubi in libro XII de Trinitate sic dicit: «Rationis autem pars superior aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adharescit 1. » Secundum hoc superior portio rationis est, qua convertitur homo ad Deum et divino lumine informatur : sed secundum totam mentem in qua est ima go Dei convertitur ad Deum, et informatur lumine divino : ergo videtur, quod illa portio rationis superior sit tota mens.
Quod si concedatur. CoNTRa est, quod vir qui intelligitur per superiorem partem rationis, frequenter avertitur et gustat illicitum cum muliere : quae autem ponuntur in definitione alicujus, semper conveniunt : non ergo debet in definitione superioris portionis poni, quod « rationibus superius conspiciendis et consulendis semper inharescit. »
- Adhuc, Secundum Augustinum in libro de Spiritu et anima, et secundum Richardum de sancto Victore, haec magis conveniunt intelligentiae. Dicit enim Richardus, quod « intellectus est spiritualium, intelligentia vero divinorum,
<--- Page Split --->
ratio vero materialium et corporalium. » 3. Adhuc, Ulterius quaeritur de hoc quod dicit Augustinus in eodem libro de Trinitate, quod « illa rationis intentio qua contemplamur aeterna, sapientiæ deputatur : illa vero qua bene utimur temporalibus rebus, scientiæ deputatur. » Potentiæ enim animæ non distinguuntur per sapientiam et scientiam, cum sapientia et scientia secundum idem insunt animæ, eo quod, sicut dicit Aristoteles in V Ethicorum, tam sapientia quam scientia sunt intellectuales virtutes. Et sic videtur, quod partes rationis non per hoc debeant distingui.
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : « Cum disserimus de natura mentis humanæ, de una quadam re disserimus, nec eam in hæc duo quæ commemoravimus nisi per officia geminamus1. »
Dicendum ergo est, quod portio superior dicitur propter officium illa pars mentis superior, quæ extenditur ad contemplandum Deum, et rationes justitiæ divinæ, quibus homo regitur secundum totum ordinem vitæ suæ ad formam justitiæ divinæ. Et ideo dicit Augustinus, quod « contemplandis et consulendis rationibus æternis inhærescit. » Hoc enim est officium superioris partis mentis in qua impressa est homini imago creationis, signata lumine vultus Dei per exemplum justitiæ æternæ, quæ est lumen sapientiæ divinæ : quia, sicut dicitur, Sapient. VIII, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
niri : quia secundum ordinem suæ naturæ semper est ad hoc quod conspiciendis vel consulendis rationibus æternis inhærescat.
Ad ALIUD dicendum, quod intelligentia, Ad sicut præhabitum est, componens et dividens est cum ratione. Unde etiam Augustinus dicit, quod non nisi per officia geminatur. Richardus autem dividit hæc secundum simplicitatem objectorum majorem vel minorem. Et ideo dicit intelligentiam esse divinorum propter conformitatem ad intelligentiam angelicam, quæ semper extenditur ad divina. Intellectum autem esse spiritualium, eo quod est separatorum a materia, sicut spiritualia separata sunt. Et rationem dicit esse corporalium et materialium, eo quod ratio inquisitiva est et judicativa, et, sicut dicit Dionysius, discursam habet scientiam : eo quod motu et mutationi subjacet et quasi contingens est. Et sicut dicit Ptolemaëus in principio Almagesti, de talibus non potest haberi certa scientia sicut de necessariis, sed inquisitiva et opinione permixta.
Ad ULTIMUM dicendum, quod superior AD 3. portio deputatur sapientiæ, secundum quod sapientia dicitur scientia per altissimas causas, quas difficile est homini cognoscere, ut dicit Aristoteles in primo primæ philosophiæ. Scientia vero dicitur habitus intellectualis acceptus per causam et medium naturae inferioris. Et ideo licet utraque sit virtus intellectualis, non tamen eodem modo, nec per idem medium accepta.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet hoc sit de officio portionis superioris sicut viri, tamen per apostasiam ab incommutabili bono potest deflecti. Et tunc, sicut dicit Damascenus, deflectitur in id quod est præter naturam ipsius, sicut peccatum quod est contra naturam. Et per hoc non debet determinari, vel defi-
MEMBRUM IV.
Quid sit inferior portio rationis ?
QUARTO quaeritur, Quid sit portio rationis inferior ?
<--- Page Split --->
Et dicit Augustinus, quod portio inferior ad temporalia gubernanda deflectitur.
Et videtur inconvenienter dici, quod deflectitur ad temporalia :
Temporalia enim debent gubernari ad æterna : gubernans autem oportet quod habeat habitum regiminis, secundum quem gubernat, et sic oportet quod habeat habitum rationis æternorum, ad quem gubernat temporalia : ergo non deflectitur ab æternis.
Adhuc, Scientia videtur esse æternorum sicut sapientia. Dicit enim Philosophus in I Posteriorum, quod « scire arbitramur cum causam cognoscimus, et quomodo illius causa est, et quod impossibile est aliter se habere. » Talia sunt necessaria et æterna : omnia enim necessaria immutabilia sunt : et hoc solum convenit æternis. Male ergo dicit Augustinus quod portio inferior quæ est ratio scientiae, deflectitur ad temporalia gubernanda : nihil enim temporalium necessarium est et immutabile.
natur civitas, et aliter navis, ut dicit Philosophus. Similiter temporalia oportet quod secundum rationem temporalium gubernentur et dispensentur : et talem conversionem rationis ad inferiora Augustinus vocat defluxum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet temporalia gubernanda sint ad æterna et secundum rationes justitiae divinae æternae, sicut ad finem et formam : tamen oportet considerare etiam rationes temporalium, secundum quas gubernabilia sunt temporalia : et hoc vocat Augustinus scientiam. Sicut est scientia juris humani, quæ casibus et mutationibus permixta est, et ideo tota die variatur, et ad nullam uniformem regulam redigi potest : propterea quod humana uniformia non sunt, sed continue novis emergentibus casibus variata.
Ad ALIUD dicendum, quod Aristoteles loquitur de scientia secundum quod est ex primis, veris, et immediatis : et hoc modo non loquitur Augustinus de scientia, sed secundum quod est ex conjecturis humanorum ad gubernationem vitae humanae pertinentium.
ULTERIUSquæriturdehocquoddicitibidemAugustinus 1 , q u o d « sensualismotusanimæ , quiincorporissensusin - tenditur , etnobispecoribusquecommunisest , seclususestarationibussapientiæ , rationiautemscientiævicinior . » Hocenimvideturfalsum : quiaexquonobisetpecoribuscommunisest , etpecorani - hilhabentvicinitatisadrationem , utantedixit , tuncvidetur , quodnecvici - nusportionisuperiorisrationis , necportionirationisinferioris , sedabutra - queæqualiterseclusus .
Ad ID quod ulterius quæritur, dicendum quod peculiis motus quantum ad naturam ab utraque parte æqualiter seclusus est : sed quantum ad subjecta super quæ convertitur portio rationis, vicinior est inferiori portioni rationis quæ convertitur super sensibilia, quam superiori.
MEMBRUM V.
Solutio .
SOLUTIO . DicendumquodAugustinusbenedeterminatportionemrationisin - ferioremquandodicit , quoddeflectituradinferioragubernanda . Nonenimpot - estgubernariinferiusnisiexpropriisrationibusinferiorum . Nihilenimguber - nabiliumgubernabilenisiexpropriisra - tionibusgubernetur . Etideoaliterguber -
Qualiter conjugium spirituale sit inter superiorem et inferiorem portionem rationis ?
QUINTOquæritur , Qualiterconjugiumspirituale sit inter superiorem et inferiorem portionem rationis ?
<--- Page Split --->
Videtur enim, quod non possit esse conjugium : videtur enim, quod utraque portio sit loco mulieris : utraque enim acceptionis pars est.
Dicit enim Aristoteles in III de Anima, quod apprehensiva potentia animæ est acceptionis pars. Id autem quod accipit et concipit ex altero, loco mulieris est. Dicit enim Aristoteles in XII de Animalibus, quod femina est quæ in seipsa generat ex alio : vir autem qui in alio generat ex semine proprio. Cum ergo utraque pars ex alio concipiat et in seipsa formet conceptum, videtur quod utraque pars sit loco mulieris : et sic non potest esse conjugium.
Adhuc, Hoc idem habetur per dictum Augustini. Dicit enim, quod « superior portio dicitur ratio sapientiae : » quod non potest intelligi dictum esse, nisi propter hoc, quod formatur a sapientia : et inferior portio dicitur ratio scientiae : et sic utraque pars formatur ab alio : formari autem ab alio mulieris est, et non viri : et sic videtur, quod utraque pars sit loco mulieris : et sic nullum potest esse conjugium.
Adhuc, In bonis conceptis auctor non est nisi Deus, qui operatur omnia in omnibus. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Ad Philip. ii, 13 : Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Videtur ergo, quod Deus sit loco viri, et utraque portio loco mulieris.
Adhuc, Gratia dividitur sicut dictum est supra in libro II Sententiarum, distinct. XXVI, in praevenientem et subsequentem : et dicitur ibi, quod gratia praeveniens est qua Deus praevenit voluntatem nostram ut velimus bonum : subsequens vero ne frustra velimus, sed ut bonam voluntatem ad opus perducamus. Et sic habetur quod secundum Scripturam ex Deo sicut ex sponso concipimus :
et tota anima nostra loco sponsæ est quæ concipit.
- Adhuc, Hoc expresse dicitur, Isa. xxvi, 17 et 18, ubi sic dicitur : Sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis.
CONTRA :
Augustinus in libro XII de Trinitate : « Pro muliere inferior portio rationis est, pro viro superior rationis portio 4. » Et hic est vir qui secundum Apostolum dicitur imago et gloria Dei 2 : et illa est mulier, quæ secundum eumdem Apostolum ibidem dicitur gloria viri. Atque inter hunc virum et hanc mulierem est velut quoddam spirituale conjugium naturalisque contractus, quo superior rationis portio quasi vir debet præesse et dominari : inferior vero quasi mulier debet subesse et obedire.
Solutio . Dicendum cum Augustino, quod portio superior loco viri est, portio inferior loco mulieris est. Et est locutio metaphorica, fundata super dictum Apostoli, I ad Corinth. xi, 7, ubi dicit, quod vir non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est : eo quod portio superior rationis est in qua est imago Dei, et inter ipsam et Deum nihil debet esse medium : et ideo non debet habere velamen. Portio autem inferior dicitur mulier, quia est imago et gloria superioris portionis : sicut mulier est imago et gloria viri, in hoc quod data est ei in adjutorium generationis, similis sibi quantum ad naturam rationabilitatis, sicut dictum est, Genes. II, 20 et 18 : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus... Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. Et sic est hic naturalis contractus in partibus rationalis animæ, in quo superior pars quæ immediate est imitans imaginem Dei, et formatur ex ipso lu-
<--- Page Split --->
mine sapientiæ, et ex eodem format et regit inferiorem, sicut in præcedenti membro quæstionis dictum est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod utraque pars est acceptionis : sed superior accipit ex Deo, qui non est sui generis, sed sicut secunda causa accipit a prima : inferior vero portio accipit a superiori regimen et formam regiminis, sicut ab eo quod est sui generis. Et ideo superior dicitur vir, et inferior dicitur mulier. Quia vir est, qui in alio sui generis individuo generat ex proprio semine : mulier autem, quæ ex alio sui generis individuo generat. Et hoc modo Deus non habet se ad animam : quia non est ejusdem naturae cum anima.
ut dicit Boetius in V de Consolatione philosophiæ.
Ad ULTIMUM dicendum, quod a timore Dei concipimus, sed non conceptum matrimonii vel conjugii, sed conceptum causæ, quo scilicet secunda causa concipit a prima. Et ex hoc aliquando dicitur Deus verus animæ vir vel sponsus, propter individuam vitam quæ est ex amore, non propter connaturalitatem quæ exigitur ad matrimonium.
ILLUD quod contra objicitur, simpliciter concedendum est sub metaphora quæ dicta est.
1d 2.
Ad ALIUD dicendum, quod formari ab alio sui generis est mulieris, sed formari ab alio non sui generis, sed superioris, causæ secundæ est, quæ sic formatur a causa prima.
1d 3.
Ad ALIUD dicendum, quod illa formatio qua Deus format nos ad opera bona, est sicut formatio causæ secundæ a causa prima, quæ non sunt ejusdem generis. Et hoc est quod dicitur in libro de Causis, quod « primum est dives in se et in omnibus aliis. »
1d 4.
Ad ALIUD dicendum, quod in nullo eorum salvatur conjugium : eo quod semper deficit similitudo ejusdem naturae et ejusdem speciei. Sed ibi est similitudo ejusdem causæ consequentis ad causam primam universalem, quæ movet alias omnes consequentes, et informat eas. Et hoc potius est secundum Augustinum et Boetium fatum, quam matrimonium : fatum enim, quod Græci εἰμαρμένην dicunt, est implexio causarum, in qua (ut dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei 2) dominatur providentia, a qua implexione causatur dispositio immobilis inhaerens rebus mobilibus, per quam providentia singula suis nectit finibus,
MEMBRUM VI.
Qualiter in utraque portione, superiore scilicet et inferiore, peccatum conconsummetur ad similitudinem primi peccati primorum parentum 3 ?
SEXTO quaeritur, Qualiter peccatum consummetur in illis ad similitudinem primi peccati primorum parentum ?
Et de hoc in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc superest ostendere, ita dicit Magister : « In nobis « sensualis motus cum illecebram pec- « cati conceperit, quasi serpens sugge- « rit mulieri, scilicet inferiori parti « rationis, id est, rationi scientiæ : « quæ si consenserit illecebræ, mulier « edit cibum vetitum : post de eodem « dat viro, cum superiori parti rationis, « id est, rationi sapientiæ eamdem ille- « cebram suggerit : quæ si consentit, « tunc vir etiam cum fœmina cibum « vetitum gustat. »
Videtur autem hoc generaliter non esse verum, quia
- Non omne peccatum incipit a sen-
1 S. AUGUSTINUS, Liber V de Civitate Dei, cap. 8. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Senten-
<--- Page Split --->
suali motu. Est enim peccatum infidelittatis, quod maximum peccatum est, quod nullum objectum habet in sensualitate vel in sensu, quod etiam maxime suggerit diabolus, sicut et in prima tentatione maxime suggessit, ut verbis Dei non crederetur quando dixit, Genes. 111, 1 : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Et Heva respondit, y. 3 : Ne forte moriamur. Serpens intulit, y. 4 et 5 : Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri : et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Ergo videtur, quod non omne peccatum incipit a sensuali motu.
- Adhuc, Cum serpens, ut dicitur, Genes. 111, 1, callidior sit cunctis animantibus terræ, sive astutior, videtur male appropriari sensualitati : major enim astutia non est in sensualitate, sed potius in ratione : et sic non est conveniens adaptatio Augustini.
Legitur enim in vitis Patrum, quod quidam per triginta annos stimulum carnis sustinuit : et cum semper pugnaret contra stimulum cinere et cilicio et jejunio, non profecit, sed crevit in eo stimulus : ergo videtur, quod morosa delectatio non dicatur a tempore, sed ab aliquo alio.
Adhuc quaeritur de hoc quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 1 : « Sane cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem discernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter, quae statim ut attigerunt animum, respui debuerant, negandum non est esse peccatum, sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum, atque dicendum : Dimitte nobis debita nostra . » Constat, quod talis injunctio pœnitentiæ venialis peccati est, et non mortalis : ergo videtur, quod talis delectatio veniale peccatum sit.
Quæst. 1. ULTERIUS quaeritur, Quantum hoc peccatum sit in quolibet gradu ?
Et dicit Magister, Si in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum peccatum est. De muliere autem dicit in eodem capite, infra : Si peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate pellatur, veniale est. Si vero diu in cogitatione delectationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est, et pro eo damnabitur similiter vir et mulier, id est, totus homo : quia tunc vir non sicut debuit, mulierem cohibuit : unde potest dici consensisse.
Quæst. 2. QUÆRITUR ergo ratione hujus, quando dicenda sit morosa delectatio, quæ dicitur esse mortale peccatum ?
SOLUTIO. Dicendum, quod optima est adaptio Augustini, et conveniens valde de peccati perfectione ad similitudinem primi peccati.
Ad id ergo quod primo objicitur, quod non omne peccatum a sensualitate incipit, dicendum quod licet non omne peccatum objectum habeat in sensualitate, tamen omne peccatum a corruptione sensualitatis procedit, et incipit : quia primo parentum sensualitas a gustu vetiti et corrupta et infecta est, et sic in nos transfusa. Et ideo dicit Augustinus, quod initium peccati a sensualitate est, corrupta scilicet et infecta.
Ad aliud dicendum, quod bona est adaptatio. Sicut enim dicit Damascenus, serpens non tantum astute persuasit et callide, sed etiam delectabilibus motibus mulieri appropinquavit et placuit.
<--- Page Split --->
Et quantum ad hoc magis attribulur sensualitati, quam inferiori parti rationis. Dicit tamen Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Non est autem silentio praetermittendum, quod « aliquando nomine sensualitatis intelligitur inferior portio rationis, quæ temporalium dispositioni intendit : » et hujus causa est, quod inferior portio rationis est quæ reflectitur ad sensum et sensibilia, et quantum ad hoc concipit illecebrosam delectationem.
uæst. 1. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod sicut Magister dicit, et etiam Augustinus, si in sensualitate solo motu teneatur, qui primus motus dicitur, veniale et levissimum est : quia non est nisi primus tactus peccati, et non est in sensualitate sicut in subjecto, sicut in antehabitis probatum est, sed sicut in origine corrupta.
lectatiopeccatiininferioriparteratio - n i s , etnonavertitinferiorempartemrationis , necabstrahit , seddissimulatetpermittitinferiorempartemturpiterineadelectari . EttalesdicunturabeatoGregorioponderosi , quipondusdele - ctationisincordeportant , etnonex - cludunt . EttalespertinentadmalitiamPharisæorum , quidixeruntlegemcohi - beremanum , nonanimam : cumSal - vatordicat , Matth . v , 2 8 : Omnisquivideritmulieremadconcupiscendumeam , jammæchatusesteamincordesuo . E t , J o b , x x x i , 1 : Pepigifæduscumoculismeis , utnegogitaremqui - demdevirgine . IbiGlossa : « Quiamorsperfenestrassensuumintrat , eosextracustodit , nepereosanimaexte - rioracapiat . » Nonenimdebetintueriquodnonlicetconcupisci : quiacæ - terabonanonplacentsinemunditiacordis .
quæst . 2 . Adidquodulteriusquæriturdemo - rosadelectatione , dicendumquodnondiciturmorosaquantitatetemporis , sedmorosa , sicutdixeruntantiqui , Præposi - tivusetGulielmusAllisiodorensis , anegligentiasuperiorispartisrationis . Ethocestquandosuperiorportiovidetetadvertit , quodinjacetillecebrosade -
Adeltimumquodquæritur , dicendumAdquæst . 3 . quodnonitenditAugustinusdicere , quodtalepeccatumsitvenialeexgene - r e , sedexcircumstantiaaliquaquamhabetinse : quiascilicetadopusnondeducitur , veniadignumest : etideocumdolorecontritionisetorationeDomini - caremittitur .