QUÆSTIO XCI.
De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium ?
Deinde, Quæritur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Hic considerandum est, quod fuerit illud adjutorium homini datum in creatione, quo poterat manere si vellet. Et subdit sic : « Illud uti- « que fuit libertas arbitrii ab omni labe et « corruptela immunis. »
Propter quod quaerendum est de libero arbitrio, et quaeruntur quatuor.
Primo scilicet, quid sit re sive genere liberum arbitrium, hoc est, utrum sit potentia vel habitus vel passio ?
Secundo, Utrum sit potentia una, vel plures?
Tertio, Utrum sit potentia separata a ratione et voluntate vel conjuncta illis ?
Quarto, Quid sit se undum definitionem et rationem ?
MEMBRUM I.
Quid sit re sive genere liberum arbitrium, hoc est, utrum sit potentia, vel habitus, vel passio 1 ?
Ad primum proceditursic :
- Bernardus in libro de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium est habitus
animi liber sui. » Ergo liberum arbitrium est in genere habitus.
Adhuc, Commentator super II de Anima : « Habitus est quo aliquis agit cum voluerit. » Et hanc definitionem commendat Augustinus in libro de Bono conjugii, et dicit sic : « Habitus est cum quis aliquid agit cum tempus sit. » Sed nihil eorum quae sunt in anima, ita habet in potestate et facultate agere quando vult sicut liberum arbitrium. Ergo videtur, quod liberum arbitrium vel sit habitus, vel ad minus potentia habitualis perfecta per habitum.
Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Homo male utens libero arbitrio, et se perdit et ipsum 2. » Sed constat quod potentia naturalis perdi non potest : quia etiam de daemonibus dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Data illis naturalia dona nequaquam esse mutata dicimus, sed sunt integra et splendidissima : quamquam ipsi non videant claudentes suorum boni inspectivas virtutes 3. » Ex hoc accipitur, quod potentia naturalis non amittitur per peccatum : liberum arbitrium amittitur per peccatum, ut dicit Augustinus. Ergo non est potentia animae naturalis.
Adhuc, Victorinus dicit sic : « Naturalis potentia non nisi habilem facit, habitus sive virtus ejusdem potentiae qui
<--- Page Split --->
extremum ejus in bono facit potentem ad actum, usus vero facit facilem. » Ergo videtur cum liberum arbitrium facilimum sit ad actum, quod vel habitus sit, vel non sine habitu.
- Adhuc, In libro V Politicorum ponit Aristoteles dictum Socratis dicentis, quod liberum dicimus qui potestatem habet faciendi quod vult. Nihil ita habet in potestate faciendi quod vult sicut liberum arbitrium. Ergo videtur, quod non sit potentia sola, sed vel habitus, vel ptentia completa per habitum.
S. d contra. Contra :
Bernardus dicit : « Tres sunt potentiae naturaliter anime indite quas semper habet, scilicet rationalitas, voluntas, et libertas. » Et constat, quod libertatem vocat liberum arbitrium. Ergo liberum arbitrium est potentia.
Adhuc, Quidam objiciunt logice ad hoc per convenientias, sic : In anima est quaedam potentia quae semper trahit sursum, et remurmurat malo, et consentit bono, quae dicitur synderesis, sive scintilla conscientiae, et a quibusdam spiritus. Malach. n, 15 : Custodite spiritum vestrum. Et in anima est quaedam potentia semper trahens deorsum quae dicitur sensualitas, appetitus scilicet ad illicitum. Ergo ad perfectionem animae exigitur, quod in ea sit potentia media flexibilis ad utrumque. Ergo liberum arbitrium est potentia naturalis animae rationalis.
Adhuc, Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Hic considerandum, dicit sic, quod adjutorium homini datum, quo poterat manere si vellet, fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis, atque voluntatis rectitudo, et omnium naturalium potentiarum animae sinceritas atque vivacitas. Talis sinceritas atque vivacitas non dicunt habitum ponentem aliqua, sed remotionem contrarii. Ergo videtur quod liberum arbitrium non sit nisi simplex potentia et non habitus.
Solutto . Dicendum , quodreveralibe - rumarbitriumestpotentiaperfectaperhabitumnaturalem : ethabitusilleliber - tasejusest . EthocoptimeostenduntGregoriusNyssenus , etDamascenusdi - centes , quodcumdeliberoarbitrioestsermo , oporteteumpræscirequidsitesseinipsosecundumcausametcom - pletumdominium : innobisenimsecun - dumcausamest , cujusnosperfectecausasumusetdomini , etquoditaagimus , quodadhocnihilimpellitvelagitnisinos . Etexhocsequitur , quodnihilnonrationaliumanimaliumhabeatliberumarbitrium . Naturaliaenimnonanimatadenecessitateagunt , etnondelibertate , etnonestinipsisagere , velnonagere : propterquodactuseorumnecsequiturlaus , necvituperium . Brutaetanimatapassionibussensibilium , hocest , a s e n - sibilibusillatis , impellunturetagunturadoperationes , etideonnoaguntnisiacta : necestinipsissimpliciteragere , velnonagere , nechabentdominiumsuarumactionum : sedsolaintellectualia , Deusscilicet , Angelus , ethomohanchabentlibertatem : quodestinipsis . agerevelnonagere , etquodsuntdominisuarumoperationum . EtpropterhocetiamdicuntGregoriusNyssenusetDamascenus , quodinlibertateagendieteligendifactusesthomoadimaginemDei .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Bernardus vocat habitum omne illud quod est consequens esse primum sive substantiale, et habetur ad agendum : sic enim potentia habitus naturalis est et species qualitatis, quae dicitur naturalis potentia vel impotentia : et hoc modo relata ad actum recipit intensionem vel remissionem. Et sic dicitur esse liberius in justo quam in peccatore, et liberius in beato quam in misero : quia, sicut diximus, potentia completa est per habitum libertatis, et ab illa patte capit intensionem et remissionem.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit : quia liberum arbitrium est potentia
<--- Page Split --->
completa per habitum, qui est libertas ejus.
Ad 3.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod homo amiserit liberum arbitrium secundum quod potentia est, sed ex parte libertatis : quia scilicet non habet ita liberum et expeditum ad bonum sicut habuit, sicut patet, Joan. VIII, 34: Qui facit peccatum, servus est peccati.
Ad 4.
Ad aliud dicendum, quod ex dictis Victorini nihil habetur, nisi quod est potentia completa per habitum : et hoc verum est.
Ad 5.
Ad aliud etiam dicendum, quod hoc procedit : quia est potentia completa per habitum, sicut dictum est.
object. 1.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod liberum arbitrium est potentia animae naturalis, fluens ab essentia animae ex parte illa qua anima rationalis est actus corporis non obligatus materiae corporali, sed potius subjiciens corpus, et continens ipsum et regens.
object. 2.
Ad aliud dicendum, quod licet tales convenientiae nihil probent per necessitatem, tamen probabiles sunt. Et hoc modo potest bene concedi, quod liberum arbitrium est potentia animae media inter synderesim et sensualitatem.
object. 3.
Ad ultimum dicendum, quod dictum Magistri sumitur ex verbis Augustini super Genesim ad litteram, et vivacitas et sinceritas dicunt habitum libertatis incorruptum et sincerum.
MEMBRUM II.
Utrum liberum arbitrium sit potentia una, vel plures ?
Et videtur, quod plures : quia
Dicit Augustinus, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Et ponitur auctoritas a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXIV. Ratio autem et voluntas non sunt una potentia. Ergo liberum arbitrium non est una potentia, sed plures, vel ad minus plurium potentiarum.
Adhuc, Dicit Bernardus, quod liberum arbitrium est consensus animi liber sui propter voluntatem, judex vel arbiter sui propter rationem. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Augustinus in libro de Quinque responsionibus dicit, quod cum de libero arbitrio loquimur, non de parte quadam animae loquimur, sed de tota anima. Ergo videtur, quod liberum arbitrium sit omnes potentiae quae sunt in anima.
Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit sic : « Voluntas rationalis et liberi arbitrii est naturalis appetitus. In omnibus autem rationabilibus entibus ducitur magis naturalis appetitus quam ducat : libero enim arbitrio et cum ratione movetur, quia conjugatae sunt cognoscitiva et appetiva virtutes in eodem : libero igitur arbitrio appetit, et libero arbitrio vult, et libero arbitrio inquirit et scrutatur, et libero arbitrio judicat, et libero arbitrio disponit, et libero arbitrio eligit, et libero arbitrio impetum facit, et libero arbitrio agit et operatur in eis qua secundum naturam sunt . » Videtur ergo, quod liberum arbitrium non sit potentia una vel unius, sed multarum valde. Inquirere enim rationis est, velle voluntatis, eligere eligentia, ut Aristoteles dicit in Ethicis, impetum facere ex passione ira est et irascibilis, agere et operari generaliter est operativa potentia.
SECUNDO quaeritur, Utrum sit potentia una, vel plures ?
- Adhuc, Bernardus : « Conformatio est, ut imago faciat in corpore quod forma sive exemplar facit in orbe. Sed
<--- Page Split --->
illa forma movet potentissime, ordinat et administrat sapientissime, et nulla cogitur necessitate. » Ex hoc accipitur, quod liberum arbitrium facit in homine, quod Deus motor universalis in orbe. Ergo videtur, quod liberum arbitrium non sit una potentia, sed motor universalis.
movet nisi secundum judicium apprehensive potentiae, ideo apponit et dicit, quod est judex sui propter rationem.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non vult dicere, quod liberum arbitrium sit omnes potentiae, sed quod ejus judicium et facultas libertatis extenditur super omnes potentias non solum animae, sed etiam corporis : libere enim ambulat, libere comedit, libere facit quidquid facit, ut dicit Anselmus.
Solutio. Dicendum, quod liberum arbitrium est una potentia habitualis, ut dictum est : cujus tamen libertas a coactione, quia cogi non potest, diffunditur per omnes potentias sibi subjectas et operationes. Et hoc est ideo, quia sicut dictum est in anteriori membro quaestionis, principium omnium operationum suarum in ipso est, et non agitur ab aliquo, sed agit libere, et sibiipsi causa est operationum. Et ideo, sicut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, sicut liberum dicimus hominem qui causa sui est, et sicut liberam dicimus scientiam quam propter seipsam volumus, et causa sui est, et non propter aliud : ita dicimus liberum arbitrium, quod in omnibus operibus et motibus sibi est causa, et non potest agi vel cogi ad aliud.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod liberum arbitrium dicitur facultas rationis et voluntatis, non quia sit ratio et voluntas, sed quia facultas ejus, hoc est, facilis libertatis potestas ejus, maxime est in voluntate et ratione : in voluntate sicut in movente et agente, in ratione sicut judicante et arbitrante et determinante quid agendum sit et qualiter. Sicut enim dicit Aristoteles in III de Anima, cap. de movente, licet vis appetitiva tam in sensibili quam in rationali moveat, tamen non movet nisi ad nuntium et judicium et determinationem virtutis cognitivae, scilicet vel phantasiae, vel intellectus, sive rationis : et illa facultas liberi arbitrii et libertas praecipue determinatur ad arbitrium rationis et ad appetitum voluntatis.
Ad aliud, quod dicit Damascenus, dicendum quod non intendit dicere, quod liberum arbitrium sit omnes potentiae quas enumerat, sed quod universalis virtus ejus ut movens ex libertate extendatur super omnes potentias.
Ad aliud dicendum, quod bona est et attendenda auctoritas illa. Et non intendit dicere, quod secundum liberum arbitrium sit imago Dei ut est trinus et unus, sed quod secundum liberum arbitrium sit imago Dei prout est motor universalis : quia sicut Deus movetur in omnibus et per seipsum, est in ipso movere et non movere et disponere, et non cogitur aliqua necessitate : ita anima rationalis per liberum arbitrium movet omnia potentissime quae sunt in regno animae, et disponit secundum arbitrium proprium, et non cogitur aliqua necessitate. Et haec est etiam causa propter quam Sancti omne meritum secundum quamlibet virtutem in quacumque potentia animae sit, et omne demeritum secundum quodlibet vitium et peccatum, et omne quod est laude vel vitup erio dignum, ponunt in libero arbitrio, Unde, Eccli. xxxi, 10 et 9 : Qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit. Quis est hic? et laudabimus eum : fecit enim mirabilia in vita sua.
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Utrum liberum arbitrium sit potentia separata a ratione et voluntate, vel conjuncta istis ?
TERTIO quaeritur, Utrum sit potentia separata a ratione et voluntate, vel conjuncta illis ?
Et videtur, quod non.
Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Nihil aliud voco liberum arbitrium, nisi voluntatem1. »
Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Nihil ita est in potestate nostra sicut voluntas, quae cognon potest. » Sed per esse in potestate nostra determinatur liberum arbitrium. Per idem ergo determinantur liberum arbitrium et voluntas : et quae determinantur per eadem idem sunt : ergo liberum-arbitrium et voluntas idem sunt.
Adhuc, Bernardus : « Non incongrue dicitur liberum arbitrium liber consensus propter voluntatem. »
Adhuc, Bernardus in libro de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium ubique sequitur voluntatem, in tantum quod nisi voluntas defecerit, libertate non careat. »
Adhuc, Bernardus, ibidem, distinguit inter libertatem arbitrii, et libertatem consilii, et libertatem complaciti. Et dicit, quod libertas arbitrii est arbitrari sive judicare quid liceat et quid non liceat. Et sicut haec libertas arbitrii, ita libertas consilii est determinare quid expediat et quid non expediat. Et eodem modo libertas complaciti est experiri quid libeat et quid non libeat. Ergo videtur, quod liberum arbitrium nec separatur a judicio rationis, nec a complacito voluntatis.
Contra :
Liberum arbitrium est potentia fluens a speciali essentialitate animae rationalis : et hoc est, quod anima rationalis causa sui est in actibus, et domina suorum actuum, et non acta ab aliquo, sed agens libere, ut dicit Damascenus. Et consonat in hoc Gregorio Nysseno qui dicit, quod liberum arbitrium non est nisi ejus qui convenit in ipso esse causam et dominum omnium suarum actionum : in illo enim est principium sufficiens ad omnes actiones. Et hoc non habet anima rationalis in quantum est obligata materiae, sed elevata super eam. Et quod fluit a speciali essentialitate animae rationalis, specialis est potentia naturalis ipsius. Ergo liberum arbitrium specialis potentia est et naturalis animae rationalis.
Adhuc, Secundum Augustinum in libro de Libero arbitrio, liberi arbitrii est eligere : quod non est rationis vel voluntatis : eligere enim est, ut dicit Damascenus, duobus vel pluribus propositis hoc alii vel aliis praeoptare : et est specialis actus, qui nec rationi, nec voluntati convenit. Rationis enim est eligibilia proponere, voluntatis autem optare vel appetere. Sed conferre unum alteri, et acceptare quod melius est, videtur esse specialis potentiae, quod est liberum arbitrium. Ergo videtur, quod liberum arbitrium sit specialis potentia divisa a ratione et voluntate.
Adhuc, Specialis potentia est, quae speciali habitu perficitur ad agendum : sed sicut ratio habitu qui est lumen principiorum quo regit in arbitrando et judicando, perficitur ad arbitrandum, et sicut voluntas generalis perficitur virtutibus ad appetendum : ita liberum arbitrium habitu electivo (qui Graece προαίρεσις dicitur) perficitur ad eligendum : ergo videtur, quod sit potentia specialis sicut ratio, et sicut voluntas.
SOLUTIO. Dicendum videtur, quod sesolutio.
<--- Page Split --->
D. ALB. MAG. ORD. PRÆD.
cundum dicta Sanctorum liberum arbitrium sit potentia specialis. Sed quia in regno animæ habet se sicut motor universalis se habet in orbe sive in universitate, propter quod etiam imago ejus dicta, ut in præhabito membro istius ejusdem quæstionis est determinatum : propter hoc virtus libertatis ejus in multis aliis potentiis sibi subjectis diffusa est, primo tamen in ratione, et deinde voluntate : propter quod etiam dicitur facultas rationis et voluntatis.
Ad ultimum dicendum, quod distinctio Bernardi bona est, sed non probatur per eam, quod liberum arbitrium non sit potentia separata, sed quod libertas ejus participetur in actibus rationis et voluntatis, sicut sæpius dictum est.
ILLA quæ objiciuntur in contrarium, Ad procedunt.
MEMBRUM IV.
Quid sit liberum arbitrium secundum definitionem et rationem ?
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Damascenus non intendit dicere, quod liberum arbitrium sit voluntas essentialiter, sed quod ejus libertas primo est in voluntate.
QUARTO quæritur, Quid sit liberum arbitrium secundum rationem et definitionem ?
Et ponantur definitiones Sanctorum.
In Itinerario enim Clementis in secunda disputatione contra Simonem magum a beato Petro datur hæc : « Liberi arbitrii potestas est sensus animæ, habens virtutem qua se possit ad quos velit actus inclinare. »
Ad ALIUD dicendum, quod per idem determinantur quidem liberum arbitrium et voluntas, sed non æque : primo enim convenit libertas libero arbitrio per se, voluntati autem et rationi per participationem libertatis liberi arbitrii. Unde in processu argumenti est fallacia accidentis : quia sicut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non oportet idem subjecto et accidenti inesse.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc dicit Bernardus propter hoc, quod consensus liber est in omne illud quod faciendum est, vel appetendum, vel eligendum : quia in ipso et non in alio est causa consensus. Quod non est ita in ratione : quia illa cogitur aliquando ratione ejus de quo arbitratur, et cogitur ad ratiocinandum sic vel aliter ab ipsa virtute, quomodo non potest cogi voluntas.
Augustinus in libro de Libero arbitrio dat hanc : « Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente. »
Bernardus in libro de Libero arbitrio : « Liberum arbitrium est consensus liber ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis indeclinabile judicium. »
Ad ALIUD dicendum, quod Bernardus non intendit, nisi quod voluntas primo participat libertatem : et ideo sine libero arbitrio numquam est. Appetitus enim qui est in brutis, non est voluntas : quia, sicut dicit Damascenus, passionibus agitur, et non agit. Et Aristoteles in II Topicorum : « Omnis voluntas in ratione est. » Et in libro de Anima : « In rationali voluntas fit. In irrationali autem parte sive sensibili desiderium et animus. »
Anselmus in suo libro de Libero arbitrio dat hanc : « Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se et propter ipsam rectitudinem. »
Et de istis definitionibus quæruntur duo.
Primum est de singulis istarum definitionum.
Secundum, De omnibus in communi in quo differant, et in quo conveniant.
<--- Page Split --->
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS I.
De singulis definitionibus liberi arbitrii in speciali.
Ad primam quae est Petri definitionem objicitur sic :
Videtur enim non definire liberum arbitrium, sed liberi arbitrii potestatem, quae non videtur convenire cum defini- tione Augustini, quae in recto et non in obliquo facultatem praedicat de libero arbitrio cum dicit, liberum arbitrium est facultas
Adhuc, Non dicit cujus potestas, sit, scilicet rationis vel voluntatis : et sic videtur esse diminutus.
Adhuc, Quod dicit, sensus animae, videtur non convenire : quia liberum arbitrium non est pars sensibilis animae, sed rationalis.
Adhuc, Quod dicit, habens virtutem, videtur superfluum : quia cum ante dixit, quod est potestas, satis intelligebatur, quod habebat virtutem.
Adhuc, Cum liberum arbitrium sit facultas rationis et voluntatis, debuit dicere non tantum ad quos se voluerit actus inclinare, sed ad quos actus ex arbitrio se voluerit inclinare.
Ulterius objicitur contra secundam definitionem : quia
Non est una facultas duarum potentiarum : sed voluntas et ratio duae potentiae sunt : ergo una facultas non est utriusque : et sic liberum arbitrium non est facultas rationis et voluntatis.
Adhuc, Hoc quod additur, qua
bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente, videtur esse superfluum : quia precedens convertitur cum libero arbitrio : et sic videtur esse liberi arbitrii ratio et sufficiens definitio.
- Adhuc, Quod dicitur, malum ea deserente, objicit Anselmus, sic dicens : « Putasne quod additum minuit, et subtractum auget, esse libertatem vel partem libertatis ? » Quasi dicat : Posse facere malum impotentiae est, quae addita libertati minuit libertatem, et subtracta auget. Ergo nec libertas est, nec pars libertatis : et sic non debuit poni in definitione.
Ulterius objicitur contra tertiam quae est Bernardi : et objicitur,
Contra hoc quod dicit, liberum arbitrium est consensus : consensus enim est duorum in idem sensus : et si liberum arbitrium talis consensus est : aut intelligitur de consensu mentis et intellectus, qui semper rectus est : et sic nullus consensus liberi arbitrii erit malus, quod falsum est. Aut intelligitur de consensu sensualitatis et carnis, qui semper malus et corruptus est : et sic nullus consensus liberi arbitrii erit bonus, quod iterum falsum est.
Si quis dicat, quod intelligitur indifferenter de uno vel de alio. Occurrit beatus Bernardus, sic dicens : « Nemo putet ideo dictum liberum arbitrium, quod inter bonum et malum potestate et facultate versetur. » Ergo indifferens consensus ad bonum et ad malum non pertinet ad liberi arbitrii definitionem.
Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit, ob voluntatis inamissibilem libertatem : dicit enim Augustinus in Enchiridion 1, ut paulo ante habitum est, quod homo male utens libero arbitrio, et se perdit et ipsum. Ergo libertas voluntatis amissibilis est : non ergo inamissibilis.
Adhuc, Quod dicit, et rationis indeclinabile judicium : nihil enim judicat
<--- Page Split --->
ratio a quo non possit declinare voluntas : et sic declinabile est judicium rationis. Unde Bernardus ibidem dicit, quod « si ratio indiceret necessitatem voluntati, jam non esset libera voluntas. »
- Adhuc, Ratio non arbitratur nisi per modum consilii. Ergo quod dicitur, quod rationis indeclinabile est judicium, magis pertinet ad libertatem consilii, cujus est determinare quid expediat et quid non expediat : quam ad libertatem arbitrii, cujus est judicare quid liceat et quid non liceat : et sic male ponitur in definitione liberi arbitrii.
Ulterius objicitur de quarto quæ est Anselmi. Et videtur non esse conveniens: quia
Sicut probat Aristoteles in IX Metaphysicae suæ, potestates rationabiles sunt ad opposita. Liberum arbitrium est potestas rationalis. Ergo est ad opposita. Peccat ergo Anselmus, quando definit ad unum tantum : non ergo debet dici potestas conservandi rectitudinem voluntatis.
Adhuc, Non habens rectitudinem non potest conservare rectitudinem : damnati, sicut diabolus et in inferno positi, nec habent nec possunt habere rectitudinem propter obstinationem in nalitia : ergo secundum hoc non haberent liberum arbitrium, quod omnino falsum est.
Adhuc, Cum dicit, propter se et propter ipsam rectitudinem, videtur inconveniens : quia nihil ordinatur ad seipsum ut ad finem.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnes ista definitiones convenientes sunt : sed prima quæ est beati Petri, magis substantiam dicit liberi arbitrii.
Ad primum autem quod objicitur, dicendum, quod beatus Petrus in definitione liberi arbitrii ponit potestatem ut genus : quod si ut superius accipiatur, de inferiore prædicatur oblique : est enim speciei
genus. Si autem accipiatur ut subjectum primum potentiarum et quidquid est, tunc respicit inferiora ut in recto posita. Et unum respicit Petrus, alterum Augustinus. Et idcirco utraque definitio bona est, et dicit potestatem primam stantem per habitum. Et quod addit, sensus animæ, intelligit de sensu spirituali, qui est apprehensio faciendi vel non faciendi. Et quod dicit, ad quos se voluerit actus divertendi, est de ratione libertatis, quæ ad nihil obligatur ex necessitate.
Ad ALIUD dicendum, quod cujus potestas sit intelligitur ex ipso nomine : arbitrium enim rationis est et libertas voluntatis.
Ad ALIUD dicendum, quod sensus dicitur ibi spiritualis vis apprehensiva præsentis in anima, sicut in sacra Scriptura sæpe intellectus dicitur sensus : quia est præsentis in anima acceptio : omnes enim tales vires apprehensivas Aristoteles in III de Anima vocat acceptionis partes.
Ad ALIUD dicendum, quod licet virtus sit potentia, tamen non dicit potestatem ut potestatem, sed ut ultimum potestatis : et ideo non fuit superfluum addere.
Ad ALIUD dicendum, quod potius ponit ad quos se voluerit, quam ad quos ex arbitrio se voluerit : quia illud magis est libertatis.
Ad ID quod primo objicitur contra secundam, dicendum quod una facultas non est duarum potentiarum omnino separatarum : sed sic non habent se ad invicem ratio et voluntas, sed potius voluntas informatur ex parte voliti a ratione : ratio enim determinat voluntati quid velle liceat et quid expediat : et sic una facultas potest esse duarum potentiarum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet convertatur cum libero arbitrio, tamen non superflue additur, qua bonum eligitur, etc. : quia per illud cognoscitur facultas libertatis ejus, quæ est passio ejus propria, sine qua definitio esset logica et
<--- Page Split --->
vana. Dicit enim Aristoteles in principio primi de Anima, quod per quascumque definitiones non contingit cognoscere de passione, facile de ipsis manifestum est, quod logicae sunt et vanae omnes.
et sic numquam est in dubio. Et hoc modo idem est de libertate consilii, et de libertate arbitrii : et sic accipit Bernardus, quando ponit in definitione liberi arbitrii.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod eligere malum gratia deserente, dupliciter potest accipi, scilicet ut est potentia determinata ad facere malum : et sic verum dicit Anselmus, quod est impotentia, nec libertas, nec pars libertatis. Potest etiam accipi ut signum libertatis a coactione ad bonum : et sic pertinet ad perfectionem libertatis : et sic accipit Augustinus in definitione.
Ad 10 quod objicitur contra quartam, dicendum quod Anselmus definit liberum arbitrium in comparatione ad finem.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum quod Aristoteles probat potentiam naturalem esse ad opposita sicut ad objecta : et hoc non repugnat ei quod est esse ad unum sicut ad finem.
Ad aliud dicendum, quod non habens rectitudinem secundum actum, potest habere potestatem servandi rectitudinem, non quam habet secundum actum, sed quam secundum aptitudinem posset et deberet habere. Unde etiam in damnatis potestas est servandi rectitudinem secundum ordinem naturae : quia sine hac potestate non esset perfecta et completa natura rationalis.
Ad 10 quod ulterius objicitur de definitione Bernardi, dicendum quod liberum arbitrium dicitur consensus rationis et voluntatis : quia in hoc idem quod ex arbitrio determinat ratio faciendum, consentit voluntas et complacet sibi de faciendo, et, sicut dicit Damascenus, impetum facit in illud movendo. Unde non dicitur ibi consensus neque intellectus, qui semper rectus est, neque cum carne qui semper non est rectus.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non dicitur consensus indifferens inter bonum et malum, sicut dicit Bernardus, sed potius, sicut dictum est, rationis et voluntatis in arbitrato et volito.
Ad ultimum dicendum, quod finis, ut dicit Aristoteles, non finitus nec infinitus est : est enim propter se in omnibus quae ad finem ordinantur. Et ita dicit hic Anselmus, quod rectitudo servatur propter se : eo quod ulterius ad alium finem non ordinatur.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod multiplex est libertas, scilicet a coactione, et haec inamissibilis est : et a peccato, et a miseria, et haec amissibilis est. Et de prima intelligit Bernardus.
MEMBRI QUARTI
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod rationis indeclinabile judicium dicitur : quia ratio ut ratio semper determinat per rationem liciti vel non liciti de faciendo vel non faciendo : nec errat, neque declinat ab hoc judicio : tamen hoc non infert necessitatem voluntati quin possit a judicato declinare.
- ARTICULUS II.
De definitionibus liberi arbitrii in communi, penes quid accipiantur, in quo conveniant, et in quo differant ?
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod consilium duobus modis dicitur, scilicet inquisitio de faciendo, et sic cum dubio est consilium. Dicitur etiam definitio de faciendo,
SECUNDO quaeritur, Penes quid accipiantur tot definitiones ?
- Cum enim unius rei unum sit esse, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, et
<--- Page Split --->
definitio indicat esse, videtur quod unius non sit nisi una definitio.
- Adhuc, Per definitiones assignatas videtur liberum arbitrium poni in diversis generibus, quod esse non potest : una enim species est in uno genere, et Philosophus dicit, quod diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species. Petrus autem liberum arbitrium ponit in genere potestatis, Augustinus in genere facultatis, Bernardus in genere consensus.
Solutio. Ad 1 et 2.
Solutio. Ad primum dicendum, quod licet unius rei unicum sit esse substantiale, tamen secundum comparationem ad diversas causas diversi sunt modi illius esse, et sic diversis definitionibus potest definiri. Et definitio quidem Petri datur per genus et differentiam quae est causa libertatis : habere enim virtutem inclinandi se ad quos vult actus, confert libero arbitrio quod in seipso habet principium et dominium suorum actuum, et
est propria causa libertatis : quia sic causa sui est et non alterius. Comparatum autem ad causam moventem, sic pro certo consensus est, ut dicit Bernardus : consensus enim est, ut movet ad libere arbitrandum et judicandum, et ad libere eligendum et appetendum et impetum faciendum. Comparatum autem ad causam formalem, definitur a quibusdam sic : Liberum arbitrium est liberum de voluntate judicium : tale enim judicium forma est liberi arbitrii, quam secundum Damascenum in omnibus ponit sibi subjectis, sicut patet in auctoritate superius inducta. Definitio autem Augustini datur in comparatione ad causam quae est quasi materialis : ratio enim et voluntas quasi materia sunt in quo ponit libertatem primo. Definitio autem Anselmi datur in comparatione ad finem.
Et sic secundum diversas considerationes diversas habet definitiones, et in diversis ponitur generibus.
<--- Page Split --->