QUESTIO XC.

In qua gratia creatus fuerit primus homo ? et, De potentia ejusdem ante casum.

Deinde tractanda sunt ea quae dicuntur a Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc diligenter investigari oportet.

Ratione ejus quod dicitur in primo capitulo, quaerenda sunt quinque.

Primum est, An homo creatus est in gratia gratum faciente, an non ?

Secundum est, An ex accepto stare potuit ?

Tertium est, An ex accepto proficere potuit ad meritum ?

Quartum, An ex accepto habuit universitatem virtutum et donorum Spiritus sancti ?

Quintum, Si consummatas habuit virtutes secundum ultimam perfectionem uniuscujusque virtutis ?

MEMBRUM 1.

Utrum homo creatus fuerit in gratia gratum faciente, an non '?

AD PRIMUM ergo objicitur, et videtur, quod creaverit eum in gratia.

  1. Eccli. XVII, 1 et 2 : Deus creavit de terra hominem,... et secundum se vesti-

vit illum virtute. Sed secundum se, hoc est, secundum Deum vestitus virtute non potuit esse, nisi creatus esset in gratia. Ergo videtur, quod creatus fuerit in gratia, et gratia gratum faciente, quia de illa quaeritur.

  1. Adhuc, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ibi Glossa : « Imago est in naturalibus, similitudo in gratuitis. » Ergo in naturalibus et in gratuitis factus est primus homo.

  2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Fecit Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus bonis comatum velut quemdam mundum secundum 2. » Et hoc esse non potuit, nisi in gratia gratum faciente factus sit. Ergo videtur, quod in gratia creatus sit, et cum natura acceperit gratiam.

  3. Adhuc, Matth, XXV, 15 : De dit... unicuique secundum propriam virtutem. Sed anima Adae statim ut creata fuit infusa corpori, et ad imaginem Dei facta, virtutem habuit recipiendi gratiam. Ergo videtur, quod statim eam dedit ei Deus.

  4. Adhuc, Anselmus in Monologio dicit, quod « si aliquis non habet gratiam, hoc non fit ex hoc, quod Deus

<--- Page Split --->

non sit paratus eam dare, sed quia ille non sit paratus eam accipere. » Sed cum in prima creatione in Adam nihil fuerit nisi opus divinum, nihil habuit unde non esset paratus accipere gratiam. Videtur ergo cum Deus paratus fuerit dare, quod ab instanti acceperit gratiam.

  1. Adhuc, Ad hoc factus est homo, ut inhabitaretur a Deo, et esset templum Dei. II ad Corinth. vi, 16 : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos. Proverb. viii, 31 : Delicia mea esse cum filiis hominum. Sed sicut dicit Gregorius in Homilia super illud verbum Joannis, xiv, 23, quod legitur in die Pentecostes : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, Deus nullum inhabitat nisi per gratiam gratum facientem. Ergo videtur, quod Adam quem Deus inhabitavit, in gratia gratum faciente factus sit.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, et prius habitum est, quod vir spirituali mente praeditus fuit: spirituali autem mente praeditus esse non potuit, nisi per gratiam gratum facientem : ergo videtur, quod cum natura accepit gratiam gratum facientem.

bonis, in quo ostenditur quid possit gratiae beneficium : et statum culpae in malis, in quo ostenditur quid possit justitiae judicium. Ergo non simul est natura cum gratia.

  1. Adhuc, Gratia non valet nisi a Deo esse recognoscatur : sed si daretur cum natura, posset credi esse naturalis : ergo ordo sapientiae divinae exigit, ut jam naturalibus acceptis superaddatur gratia.

  2. Adhuc, Tria bona sunt in quibus perficitur homo, scilicet bonum naturae, bonum gratiae, et bonum gloriae : sed ordo est secundum prius et posterius inter bonum gratiae et gloriae : ergo videtur, quod eadem ratione ordo secundum prius et posterius debeat esse inter bonum gratiae et bonum naturae.

  3. Adhuc, In omni eo quod per aliquid conformatur ad alterum, prius est id quod conformatur secundum substantiam et naturam, quam id per quod conformatur : sed homo per gratiam conformatur Deo : ergo prius est esse hominem secundum naturam, quam secundum gratiam per quam conformatur Deo.

CONTRA :

  1. Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis exortura esse præscivit, et scivit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere : sic ordinasse Angelorum et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset sua gratia beneficium justitiaeque judicium 1. » Ex his patet, quod Augustinus tres status ponit sibi succedentes, scilicet statum naturae, in quo ostenditur quid possit liberum arbitrium : et statum gratiae in

SOLUTIO. Ad hoc dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc diligenter, sic : « Sciendum est igitur, quod homini in creatione (sicut de Angelis diximus) datum est per gratiam auxilium, et collata est potentia per quam poterat stare, id est, non declinare ab eo quod acceperat. » Et hoc probat per Augustinum in Enchiridion sic dicentem : « Sic factus est homo rectus ut et manere in ea rectitudine posset, non sine divino adjutorio, et suo fieri perversus arbitrio, utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret vel ab illo, vel de illo. Et quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei 2. »

<--- Page Split --->

Dicendum ergo, quod in gratia gratia data secundum virtutes naturales factus est homo. Gratia enim dicitur tribus modis, sicut innuit Glossa super illud Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem, etc. Ibi enim dicit Glossa, quod data optima sunt, quæ dantur cum natura, et elevant potentias naturales ad actus perfectos secundum naturam, sicut bonum ingenium, ordinata voluntas, luminosus intellectus, clarus sensus, perfecta et discreta ratio, habilitas naturae ad virtutes, secundum quod vir est extremum potentiae in bono, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum. Et hoc modo in tali gratia creatus est homo.

Et hoc videtur probari ex auctoritate Augustini quam inducit Magister in eodem capitulo, in libro de Correptione et gratia, ubi Augustinus dicit sic : « Si hoc adjutorium vel Angelo vel homini cum primo facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino auxilio posset manere si vellet : non utique sua culpa cecidisset. Defuisset quippe adjutorium sine quo manere non posset 1. »

Secundo dicitur gratia quod superadditur talibus adjutoriis potentiarum, et elevat potentias ad actum meriti. Et in hac non fuit creatus Adam, ut dicit Augustinus. Dederat enim ei unde posset stare, sed non unde proficeret ad meritum. Et de hoc consueverunt assignari tres causæ, quod scilicet in hoc resultat omnipotentia creatoris, sapientia, et bonitas : omnipotentia in creatione naturae, sapientia in ordine naturae ad gratiam, et gratiae ad gloriam, bonitas in perfectione secundum gratiam gratum facientem, ut sic laudaretur ab homine creator potens, sapiens, et bonus : potens, quia talem facere potuit: sapiens, quia sic gradatim proficientem

fecit : bonus, quia in loco gratiae perfectum fecit. Unde tertia gratia est gratia consummans ad meritum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod ibi virtus quæ secundum Deum vestivit hominem, dicitur gratia superaddita potentiis naturalibus, secundo modo dicta : quia per illam in rectitudine accepta stare potuit, ut dicit Augustinus in auctoritate præindusta.

AD ALIUD dicendum eodem modo. Quia similitudo dicitur ibi gratia superaddita potentiis naturalibus, gratia scilicet gratis data, sicut etiam ad Ephes. iv, 7, dicitur : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

AD ALIUD dicendum, quod Damascenus ibi loquitur de gratiis gratis datis, quæ perficiunt hominem in statu naturae, et ordinant ad statum gratiae.

AD ALIUD dicendum, quod cum dicitur : Dedit unicuique secundum propriam virtutem, non dicitur ibi virtus capacitas naturae, sed dicitur ibi virtus conatus naturae et præparatio ad gratiam, quo homo ex merito congrui, non condigni, efficitur dignus sive congruus, ut recipiat majorem vel minorem gratiam, ex hoc quod majus vel minus negotiatur in gratiis a Deo sibi datis. Et hoc patet ex serie Evangelica ibidem posita, ubi servum pigrum condemnat, et negotiosum remunerat amplioribus donis.

AD DICTUM Anselmi dicendum, quod Anselmus vocat paratum accipere, qui ex operositate donorum superadditorum naturae semper parat se ad congruitatem gratiae.

AD ALIUD dicendum, quod homo non efficitur idoneus, quod Deus habitet in eo per gratiam gratum facientem, nisi per usum bonum gratiae secundo modo dictae. Ille enim est de quo dicitur in Evangelio : Qui fidelis est in minimo 2, et propter hoc meretur merito congrui,

<--- Page Split --->

quod super multa in gratia gratum faciente constituatur.

1 7. Ad ultimum dicendum, quod Augustinus vocat ibi spiritualem mentem, mentem præditam illuminatione gratiae secundo modo dictæ.

nject. EA quæ in contrarium objiciuntur, meo judicio procedunt, et verum concludunt. Tamen quidam fuerunt, qui propter illa dixerunt hominem in gratia gratum faciente factum. Sed hoc non est bene consonum verbis Augustini quæ inducit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV.

MEMBRUM II.

Utrum Adam ex accepto stare potuit ?

SECUNDO quæritur, Utrum ex accepto stare potuit?

Et videtur, quod non.

  1. Job, xli, 24: Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Et loquitur de tentatione diaboli. Ergo videtur, quod nullus homo, quantumcumque in naturalibus sit perfectus, coram diabolo possit stare.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Gratia et innocentia: « Natura humana etsi in illa integritate in qua condita est, permansisset, tamen sine creatore adjuvante nullo modo seipsam servaret. » Ergo videtur cum creator juvet per gratiam et gratiae influentiam, quod in solis naturalibus consistens stare non possit sine gratia creatoris : et ita ex solis naturalibus stare non potuit.

  3. Adhuc, Multo magis difficile est resistere tentationi, quam opera meritoria

facere : sed ex acceptis non potuit proficere secundum opera meritorum, ut dicit Augustinus. Ergo multo minus ex acceptis poluit stare coram tentatore.

  1. Adhuc, Vitium culpæ non opponitur bono naturæ, sed bono gratiae. Ergo sicut se habet vitium naturæ ad naturam, ita se habet vitium culpæ ad gratiam : et permutatim sicut se habet vitium naturæ ad gratiam, ita se habet vitium culpæ ad naturam : sed vitium naturæ stat cum gratia : ergo vitium culpæ stat cum natura : et sicut vitium naturæ non excluditur nisi per bonum naturæ, ita vitium culpæ non excluditur nisi per bonum gratia : sed stare in rectitudine non est nisi non inclinari in vitium culpæ : ergo sine gratia Adam non potuit non inclinari ad vitium culpæ : ergo nec stare potuit sine gratia in rectitudine.

CONTRA :

  1. Magister in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, inducit Augustinum dicentem, quod per illam rectitudinem quam accepit in creatione, stare poterat, sed non proficere. Dicit enim sic: « Dederat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe fecerat eum rectum : dederat adjutorium, sine quo non posset in ea manere si vellet, et per quod posset si vellet. »

  2. Adhuc, In eodem capite inducit Augustinum sic dicentem: « Si hoc adjutorium vel Angelo vel homini cum primum facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino auxilio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidisset. Defuisset quippe adjutorium, sine quo manere non posset 2. »

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Libero arbitrio: « Libertas arbitrii est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se. » Sed in libertate arbitrii creatus fuit Adam. Ergo creatus est in potestate conservandi rectitudinem : sed conser-

<--- Page Split --->

vare rectitudinem voluntatis, est stare: ergo videtur, quod ex acceptis in creatione potuit stare.

  1. Adhuc, Si in rectitudine stare non posset ex accepto, non esset ei imputandum, quod a rectitudine cecidisset, sicut expresse dicit Augustinus in auctoritate praeinducta in libro de Correptione et gratia.

  2. Adhuc, Hoc esset contra ordinem totius naturae : quia in tota natura sic est, quod cuicumque natura dat esse, illi etiam dat facultatem et potentiam permanendi in illo et resistendi alterantibus : quia, sicut dicit Philosophus, aliter frustra daret esse in quo permanere non posset. Sed creator in dando esse potentior est quam natura. Cum ergo, sicut dicitur, Eccle. VIII, 30, Deus creavit hominem rectum et rectae voluntatis 1, et sicut dicit Augustinus, dedit ei etiam facultatem standi et permanendi in rectitudine in qua creatus est.

tatione proventum, ut possitis sustinere. Et hoc tractans beatus Bernardus super Cantica, sermone 9, dicit sic : « Debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem. » Et de hoc salis disputatum est in hoc eodem libro, in tractatu de tentatione daemonum.

Ad aliud dicendum, quod adjutorium creatoris multiplex est. Est enim aliquando per solam influentiam divinae virtutis in esse conservantis, sicut dicit Gregorius, quod omnia quae ex nihilo facta sunt, in nihilum tenderent, nisi ea manus omnipotentis creatoris contineret. Et vocat manum omnipotentis, continuam influentiam virtutis, qua res in esse servantur. Aliquando vocatur divinum adjutorium gratia gratis data superaddita naturalibus, qualem gratiam etiam Adam habuit, ut in praehabito membro hujus quaestionis dictum est. Et sine his duobus adjutoriiis nihil posset conservari, ut dicit Augustinus. Tertio modo dicitur divinum adjutorium gratia gratum faciens, quae proficit ad meritum : et illam non habuit quia sine illa stare potuit in accepta rectitudine per creationem.

Ad aliud dicendum, profectus meriti non consistit in difficultate vel facilitate facientis, sed in forma gratiae informantis actum, quem ex nobis habere non possumus, nisi per gratiam gratum facientem accipiamus a Deo. Et ideo licet ex accepto stare posset, tamen ex accepto mereri non potuit sine gratia gratum faciente.

Ad ultimum dicendum, quod illa proportio non valet, nec permutatio valet : quia non est eadem proportio vitii nature ad naturam, et vitii culpae ad gratiam. Et hoc statim patet : quia ex vitio culpae causatum est vitium naturae, et non e converso : et ideo non est necesse, quod si per vitium culpae excluditur bonum gratiae, per vitium naturae excludatur bonum gratiae.

Solutio. Ha est sentiendum sicut ultimo probatur, scilicet quod Adam accepit adjutorium in ipsa creatione, quo posset stare in rectitudine in qua creatus esset : et si tale adjutorium non accepisset, non esset ei imputandum quod fecit.

Ad primum ergo quod contra hoc est, dicendum quod cum dicitur : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret 2 : loquitur de potestate naturali, cui nulla potestas terrena comparari potest sine adjutorio divino. Sed quia, ut dicit Gregorius super illud Job, 1, 11 : Extende paululum manum tuam, licet malitiam habeat nocendi per se, tamen potentiam tentandi non habet nisi a Deo : et illa potestas datur ei semper ita limitate, quod est sub potestate hominis tentandi. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari super id quod potestis : sed faciet etiam cum ten-

<--- Page Split --->

commoda ab beatitudinem. Ergo nec homini : ergo videtur, quod in primo statu homo habuit omnia quae pertinent ad beatitudinem : et haec non sunt nisi merita : ergo in primo statu potuit mereri beatitudinem.

  1. Ad hoc idem quidam arguunt ex rationibus logicis sic : Natura non deficit in necessariis, nec abundat in superfluis 4 : sed nihil ita necessarium est homini sicut beatitudo : ergo necessaria habuit ad beatitudinem : sed necessarium ad beatitudinem est profectus meriti : ergo tunc potuit mereri.

  2. Adhuc, Objiciunt logice, quod liberum arbitrium essentialius se habet ad bonum quam ad malum : sed per se potuit in malum : ergo videtur, quod etiam per se in primo statu potuit in bonum meritorium.

  3. Adhuc, Ponamus, quod Adam in primo statu mentem convertisset ad Deum ex Dei dilectione pura : aut meruisset, aut non. Si meruisset : cum hoc potuit in primo statu, in primo statu potuit mereri et gratiam et gloriam. Si non meruisset, deterioris conditionis fuisset quam Angelus : sicut enim habitum est in tractatu de Angelis ex verbis Augustini, Angelus ex simplici conversione ad Verbum meruit confirmationem in gratia et gloria.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Omnis creatura de se vanitas est, et nihil habet de se unde placere possit Deo : ergo nullum actum potest de se facere qui placeat Deo placentia meriti : in primo ergo statu cum in solis naturalibus creatus fuerit Adam, non potuit proficere in merito.

  2. Adhuc, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ergo nisi accipiamus gratiam de plenitudine Dei, mereri non

TERTIO quaeritur, An ex accepto proficere potuit ad meritum ?

  1. Hoc enim quidam nituntur probare ex verbis Damasceni in libro II de Fide orthodoxa : « Fecit igitur Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine tristitia, sine sollicitudine, omni virtute decoratum, omnibusque bonis comatum velut quemdam mundum secundum 2. » Talis autem homo omni perfectione pertectus est : et qui perfectus est, mereri potest in bono meritorio : ergo videtur, quod Adam in primo statu potuit mereri.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Natura et gratia : « Quis nesciat ita factum hominem, ut in eo liberum arbitrium ad juste vivendum pro possibilitate et capicitate sua constitueretur 3 ? » Videtur ergo, quod ad juste vivendum erat sufficiens : sed juste vivere, mereri est : ergo videtur, quod sufficiens fuit ad merendum.

  3. Adhuc, Deuter. XXXII, 4 et 5 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Constat autem, quod homo opus Dei est : et non est perfectus nisi habeat ea quibus potest ad beatitudinem pertingere : non potest autem ad beati tudinem pertingere nisi profectu meriti : ergo videtur, quod ex his quae habuit in primo statu, potuit proficere in merito.

  4. Adhuc, Plato in secunda parte Timai dicit, quod creator nulli negavit

orthodoxa, cap. 12.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. de Natura et gratia, cap. 42. 4 Cf. Lib. de Anima, cap. de reminiscentia.

<--- Page Split --->

possumus. Adam ergo in primo statu ex acceptis in conditione solis naturalibus proficere non potuit ad meritum.

  1. Adhuc, Eodem modo arguitur ex hoc quod dicitur, Zachar. iv, 7 : Exequabit gratiam gratiae ejus. Ubi dicit Hieronymus, quod in hoc exæquabit, quod beatitudinis quantitatem et gloriæ aquabit, ut quantum quis habet in merito gratiae, tantum habeat in beatitudine gloriæ. Unde versus Præpositivi est de hoc :

Quidquid habes meriti, præventrix gratia do- [nat. Nil Deus in nobis præter sua dona coronat.

  1. Objiciunt etiam quidam de verbo Apostoli, I ad Corinth. ix, 25, quod qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et, II ad Timoth. ii, 5 : Qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Ergo non datur corona præmii nisi certanti. Adam non habuit cum quo pugnaret, quia nihil sibi sensit contrarium. Ergo videtur, quod non habuit unde mereretur præmium vel coronam.

ipse, nec aliquis umquam potuit mereri vitam æternam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verba Damasceni non intelliguntur nisi de perfectione naturali, et quod virtutes quibus dicit eum esse perfectum, non intelliguntur nisi de potentii naturalibus, secundum quod virtus dicitur ultimum potentiae in re et extremum in bono ejus. Et talis virtus sicut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia, in cap. de virtutibus, est non imbecilliter se habere suimet imbecillitate ad aliquem divinorum actuum.

Ad ALIUD eodem modo dicendum, quod Augustinus loquitur de justitia naturali, quae nihil aliud est nisi rectitudo naturalis, qua homo potest non declinare a rectitudine accepta.

Ad ALIUD dicendum, quod perfectio duplex est, prima scilicet, et secunda. Prima est in rectitudine et virtute naturalium : et de hac intelligitur dictum Deuteronomii, XXXII, 4 et 5. Perfectio secunda est in bonis superadditis naturae ex bonitate divina ad finem ultimum qui est beatitudo : et ad hoc non suffecit Adam, nisi gratia superadderetur : ad primam autem suffecit solis naturalibus.

Solutio. Solutio. Tenendum est dictum Magistri in libro II Sententiarum, distinct. XXIV, cap. Nunc diligenter, ubi sic dicit : « Sicut de Angelis diximus, datum est per gratiam auxilium, et collata potentia per quam poterat stare, id est, non declinare ab eo quod acceperat : sed non poterat proficere in tantum, ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret. » Unde dicendum, quod aliud est quaerere. Si in primo statu Adam ex solis naturalibus mereri potuit ? et aliud, si in primo statu mereri potuit ? Si enim in primo statu antequam caderet, gratiam gratum facientem super naturalia accepit, constat, quod et sibi et aliis mereri potuit et proficere in merito : et hoc in sequentibus probabitur ex dictis Sanctorum. Sed certo certius est, quod ex solis naturalibus, nec

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Platonis intelligitur de commodis ex habilitate naturalium, et non de commodis ex perfectione gratiae gratum facientis : quia de tali gratia nihil scivit Plato.

Ad ALIUD dicendum, quod est necessarium ad esse : et de hoc loquuntur Philosophi. Et est necessarium ad bene esse et optime esse : et de hoc non loquuntur : et sic gratia necessaria est ad gloriam et ad beatitudinem.

Ad ALIUD dicendum, quod licet essentialius liberum arbi'rium se habeat ad bonum quam ad malum, ut dicit Anselmus, tamen ex se non potest in bonum gratiae. Et hujus causa est, quia bonum gratiae supra naturam est elevatum : et ideo non potest in illud nisi aliquo elevante ipsum supra se. Malum autem defectus est infra naturam consistens : et

<--- Page Split --->

in illud incidit ex solo deflexu ab incommutabili bono.

Ad aliud dicendum, quod mentis conversio ad Verbum duplex est, scilicet ex dilectione naturali, et ex dilectione charitatis. Adam autem numquam acceperat gratiam gratum facientem. Ergo non potuisset converti ad Deum nisi ex dilectione naturali, quae nihil meretur nisi forte praemium temporale ex congruo non ex condigno. Nec est simile de Angelis : quia sicut dicit Prosper in libro de Contemplativa vita, conversio Angelorum ad Verbum fuit eidem Verbo charitate perpetua inhaerere : et haec fuit gratia gratum faciens, sicut supra dictum est in tractatu de Angelis, quaestione de confirmatione Angelorum.

object 1 et 3. TRIA ARGUMENTA QUÆ objiciuntur in contrarium, procedunt. object 4. Ad in quod objicitur de verbo Apostoli, dicendum quod in veritate pugna pertinet ad secundum statum qui est post peccatum. Et propter hoc distinxrunt antiqui, quod duplex est meritum, scilicet meritum difficultatis pugnae : et hoc valet ad dimissionem pœnae quæ est pro peccato. Et est meritum ex forma charitatis et devotione : et hoc est ad augmentum gloriae. Unde licet primum meritum non habuerit Adam, tamen secundum habere potuit postquam accepit charitatem.

MEMBRUM IV.

Utrum Adam ex accepto habuerit universitatem virtutum et donorum Spiritus sancti ?

QUARTO quaeritur, An ex accepto habuit universitatem virtutum, et donorum Spiritus sancti ?

Et videtur, quod sic.

  1. Luc. x, 30, super illud : Qui etiam

despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, dicitur in Glossa, quod spoliaverunt eum in gratuitis, et vulneraverunt eum in naturalibus. Sed spoliare non poterant nisi gratuita haberet in primo statu. Ergo videtur, quod habuit gratuita : et qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo videtur, quod habuit universitatem virtutum, et donorum Spiritus sancti.

  1. Adhuc, Qui habet unam, habet omnes, sicut dicit Augustinus de connexione virtutum. Constat autem, quod vir, ut dicit Augustinus, spirituali mente praeditus fuit. Sed sine virtutibus spirituali mente non potuit esse praeditus. Ergo videtur, quod virtutes habuit.

  2. Adhuc, Ambrosius hoc expresse dicit, sicut Magister inducit eum in libro II Sententiarum, distinct. XVIII. Ergo videtur, quod universitatem habuit virtutum.

  3. Adhuc, Augustinus in quadam homilia : « Adam perdita charitate malus inventus est. » Charitatem perdere non potuit nisi quam habuit. Ergo ante lapsum habuit charitatem.

  4. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum : primos parentes illis bonis exspoliavit ; pariterque peremit. » Ergo illas virtutes et alias habuit ante lapsum.

  5. Adhuc, Ambrosius ad Sabinum : « Quando Adam solus erat, non est praevaricatus : quia ejus' mens Deo adhaerebat. » Sed non poterat hoc nisi per virtutes, et maxime per charitatem. Ergo ante lapsum virtutes habuit et charitatem.

  6. Adhuc, Ambrosius super Psalmum : « Homo ante peccatum beatissimus auram carpebat ætheream. » Sed beatissimus sine virtute esse non potuit, et præcipue sine charitate. Ergo virtutes et charitatem ante lapsum habuit.

  7. Adhuc, Augustinus in libro VI su-

<--- Page Split --->

per Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa super illud epist. I ad Timoth. 11, 14: Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. « Non est credendum, virum spirituali mente praeditum ad hoc potuisse seduci, quod crederet verum quod serpens suasit. » Sed spirituali mente non potuit esse praeditus, nisi virtutibus, et praecipue charitate fulgeret mens ejus. Ergo videtur, quod ante lapsum virtutes habuit.

Sed contra. In contrarium hujus est quod objiciunt quidam, quod scilicet per inductionem probant, quod nullam virtutem habuit. Justitiam enim non habuit: quia præceptum Dei non servavit. Temperantiam non habuit: quia concupiscentiam a cibo illicito et vetito non cohibuit. Fortitudinem non habuit: quia in bono quod acceperat non stetit. Charitatem non habuit: quia mens ejus summo bono perseveranter non inhaesit. Patientiam non habuit: quia patientia est æquanimis tolerantia adversorum, et nihil tunc habuit adversum vel contrarium. Pænientiam etiam (de qua dicit Ambrosius quod pænientiae virtus timore concipitur) non habuit: quia nihil mali commiserat, de quo pænientiam habere posset.

ctibus Spiritus duodecim quae numerantur, ad Galat. v, 22 et seq.

SOLUTIO. In omnibus his secundum sōfua dicta Sanctorum non est nisi unus modus solvendi, scilicet quod aliud est habere virtutes secundum actum, et aliud secundum habitum. Secundum habitum habuit Adam ante lapsum omnes virtutes, sicut probant rationes primo inducte. In actu autem et exercitio quo postea habitæ sunt ab eo et a posteris multas non habuit, ut probant rationes in contrarium adductæ.

Si autem quæritur, quare non habuit in actu? Dicendum secundum Augustinum in libro de Bono conjugii, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus sit. Et non erat tunc tempus aliquid agendi secundum illas virtutes: et ideo etiam cum meritum sit in actu, et non in habitu, in habitu autem sit posse et facultas, dixit Augustinus, sicut in præhabitis sæpius ostensum est, quod habuit adjutorium unde stare poterat, sed non unde proficeret ad beatitudinis præmium.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta ad utramque partem inducta.

Similiter probatur, quod dona Spiritus sancti non habuit. Donum enim sapientiae non habuit, qui in tantum desipuit, quod mulieri credidit, quod veniale esset quod tamquam mortale Deus prohibuit. Intellectus donum non habuit, qui in verbis Dei sensum quo dicta erant, non accepit. Consilium non habuit, qui postposito præcepto Dei, suasioni mulieris adhaesit. Fortitudinem non habuit, qui nulla perpessus fuit. Scientiam non habuit : quia de suis agendis pessime disposuit. Pietatem non habuit, qui in seipsum et in posteros impius fuit. Timorem non habuit, qui a malo actu aversus non fuit. Omni eodem modo probatur, quod nullam habuit de octo beatitudinibus quæ numerantur, Math. v, 3 et seq. Et quod nullum habuit de fru-

MEMBRUM V.

Utrum Adam habuerit consummatas virtutes secundum ultimam perfectionem unuscujusque virtutis ?

QUINTO quæritur, Si habuit consummatas virtutes secundum ultimam perfectionem uniuscujusque virtutis ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Multi etiam in statu post peccatum habuerunt consummatas virtutes ultima perfectione, sicut Apostoli et Martyres : ergo multo magis in primo statu in quo peccatum non impedivit.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Nobilioris perfectibilis nobilior est perfectio : sed constat, quod in statu innocentiae nobilior erat homo et in corpore et in anima, quam in statu peccati : ergo nobilior et perfectior erat virtus ejus in statu innocentiae, quam in statu peccati.

  2. Adhuc, In aliis qualitatibus sic est, quod tanto sunt puriores et perfectiores, quanto sunt suis contrariis impermixtiores, sicut dicit Philosophus in IV Topicorum, quod albius est quod est nigro impermixtius. Ergo et in virtutibus sic est, quod tanto sunt perfectiores et puriores, quanto sunt vitiis et peccatis impermixtiores. Sed numquam poterant ita immunes et impermixtae esse, sicut quando natura tota erat sine peccato, et sine pœna peccati : et hoc fuit in primo statu Adæ. Ergo videtur, quod tunc purissimæ et perfectissimæ erant virtutes.

virginibus, quæ interdicta est Adæ quando dictum est ei : Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam 1, scilicet vobis. Ergo videtur, quod hanc virtutem in summo statu non habuit.

  1. Adhuc, Fides virtus est, et est per speculum et ænigma 2, et ex auditu 3 : et constat, quod hoc modo Adam non habuit eam, sed per internam inspirationem, ut in præhabitis determinatum est in quaestione de cognitione Adæ : ergo videtur, quod nec alias virtutes habuit ad modum illum quo habentur post peccatum.

SOLUTIO. Ad hoc antiqui multum convenientem adhibuerunt solutionem, dicentes quod virtus tres habet comparationes, scilicet hominis ad hominem, status ad statum, actus ad actum.

d contra.

  1. Perfectissimorum actuum perfectissimæ sunt virtutes : sed perfectissimus actusest actus pugnae contra vitia, sicut dicitur, II ad Timoth. ii, 5 : Qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Ergo ubi nullum fuit certamen, nulla fuit perfectio virtutis. Sed in primo statu nullum certamen fuit. Ergo nulla perfectio virtutis.

  2. Adhuc, Apocal. u et iii, passim, Præmia septem Ecclesiarum, per quæ intelligitur universitas omnium præmiorum, non constituuntur nec dantur nisi vincenti. Sed numquam vicit qui numquam pugnavit : in primo statu numquam fuit pugna : ergo numquam victoria : ergo nec præmium virtutis.

  3. Adhuc, Sicut dicit Philosophus, virtus est circa difficile et bonum, optimorum operativa : sed nihil fuit in primo statu difficile : ergo videtur, quod nulla fuit virtus, nec perfecta, nec imperfecta.

  4. Adhuc, Constat, quod continentia virtus est, et illa in summo statu est in

Si comparatur virtus hominis ad hominem : tunc virtus Adæ vel Hevæ ad virtutes eorum qui fuerunt in statu post peccatum, se habent sicut excedentia et excessa : quia nihil prohibet, quod virtutes Adæ vel Hevæ in primo statu excesserint virtutes aliquorum in secundo statu : et nihil prohibet quin virtutes aliquorum in secundo statu, præcipue secundum potentiam merendi, excesserint virtutes primorum parentum in primo statu, præcipue post adventum Salvatoris in Apostolis et martyribus. Et hoc volunt intelligi per hoc verbum Joannis, vii, 39 : Nondum enim erat Spiritus datus, quia erat nondum Jesus glorificatus. In quo verbo notatur, quod imperfectio virtutis erat ante perfectionem, et perfectio post glorificationem in Apostolis : ut cum profectu sacramentorum Christi sit etiam nostrae virtutis perfectio. Idem dicunt intelligi, Luc. xliv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

Si autem fit comparatio status ad sta-

1 Genes. 1, 28. 2 I ad Corinth. xiii, 12 : Nunc videmus per

<--- Page Split --->

tum, tunc non est dubium, quin virtus primi status, in qua nulla fuit corruptio peccati vel pene, expeditior fuerit quantum ad dispositionem subjecti, quam virtus eorum qui fuerunt in secundo statu, quorum subjectum et secundum corpus et secundum animam subjacebat corruptioni tam vitii quam pene, quorum utrumque impedit expeditionem virtutis et actum.

Si vero comparentur secundum actus quos habent, tunc nullum dubium est, quin actus virtutum Sanctorum secundi status, adjuti per gratiam Salvatoris, multo fuerint perfectiores quam actus virtutum primorum parentum in primo statu.

Ad 1, 2 et 3. Ad tres primas rationes dicendum, quod illae procedunt : quia omnes sumuntur secundum comparationem virtutis ad subjectum majus vel minus ordinabile ad actum virtutis.

Ad 1, 2 et 3. Ad tres primas rationes dicendum, quod illae procedunt : quia omnes sumuntur secundum comparationem virtutis ad subjectum majus vel minus ordinabile ad actum virtutis.

Ad object. 4. Ad 10 quod objicitur de continentia, dicendum quod licet status continentiae in virginibus summus sit, tamen meritum continentiae et virtus non praefertur in virginibus secundum diversa tempora. Et propter hoc dicit Augustinus, quod celibatus Joannis non praefertur

conjugio Abrahæ : quia utrumque suis temporibus Ecclesiæ profuit, et Ieo militavit. Et ita etiam fuit de conjugio Adæ, quod illo tempore Ecclesiæ plus profuit virginibus. Et ita Augustinus ponit rationem dicens, quod tunc cum propagatione seminiis fuit etiam propagatio religionis et fidelium multiplicatio, quod non postea fuit quando prædicabatur virginitas.

Ad ultimum dicendum, quod in fide Ad oitria sunt, scilicet creditum, et lumen in quo ostenditur creditum, et voluntas sive devotio credentis qua assentitur credito. Creditum in omni statu idem est et unum, licet determinatio ipsius per euntiatibile non sit unum, quia aliter non esset eadem fides patrum et nostra. Lumen autem in quo ostenditur, non est idem, sed purius fuit hoc in Adam qui accepit hoc per internam inspirationem, quam fuerit post peccatum, quia tunc videbatur quod fide creditur per speculum et ænigma. I ad Corinth. xni, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Et vocatur ibi auditus, ut dicit Glossa ibidem, omne illud quod intrinsecus vel extrinsecus corporaliter vel spiritualiter excitat vel loquitur ad fidem. Devotio autem qua tenditur in creditum, habet se in primo et secundo statu ut excedentia et excessa, ut dictum est de aliis virtutibus.

<--- Page Split --->