QUÆSTIO LXXXII.
De comparatione corporis mulieris ad corpus viri.
Deinde ratione ejus quod dicit Magister in eodem libro II Sententiarum, distinctione XVIII, cap. Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, quaeritur de comparatione corporis mulieris ad corpus viri.
Et quaeruntur duo, scilicet de fortitudine corporis mulieris quantum ad sexum, utrum scilicet æque fuerit forte sicut corpus viri in viribus et sensibus, tam ad cognitionem, quam ad motum pertinentibus ?
Secundo, Utrum ejusdem vel æqualis fuerit dignitatis cum corpore viri ?
MEMBRUM I.
De fortitudine corporis mulieris quantum ad sexum, utrum scilicet æque fuerit forte sicut corpus viri in viribus et sensibus, tam ad cognitionem quam ad motum pertinentibus ?
PRIMO ergo quaeritur, Utrum mulier fuerit æqualis fortitudinis cum viro quantum ad corpus ?
Et videtur, quod non.
- Dicit enim Augustinus, et ponitur in libro II Sententiarum, distinct. XXI, ubi dicit sic : « Diabolus quidem parum de suis viribus præsumens, humanam naturam in ea parte ubi debilior videbatur, aggressus est : ut si forte illi aliquatenus prævaleret, postmodum fiducialius
ad alteram quæ robustior fuit, pulsandam vel potius subvertendam accederet. »
- Ad huc, Isidorus in libro Etymologiarum : « Vir nuncupatur : quia major in eo vis est, quam in femina : unde et nomen virtutis accepit. » Ex his accipitur, quod vir majoris virtutis est quam femina.
CONTRA :
Isidorus in libro Etymologiarum, ubi reddit rationem, quare prima mulier virago dicta est, sic dicit : Heva statim facta de latere viri, appellata est a viro virago, ab incorruptione : quia scilicet ignorabat femineam passionem, quia virilia opera facit, et masculini vigoris est. »
Adhuc, Basilius : « Æquales sunt viri et mulieris virtutes. » Ex hoc accipitur, quod æquales habebant virtutes et vir et mulier.
Ulterius, Videtur, quod mulier fortior fuit viro. Consequens enim est secundum rationem, quod si duo sunt adjuvantia se ad unum opus, quod fortiora onera illius operis imponuntur fortiori. Dicit autem Scriptura, quod Heva creata est in adjutorium viri, Genes. 11, 18 · Faciamus ei adjutorium simile sibi. Et dicit ibi Glossa Augustini, quod facta est in adjutorium productionis filiorum. Et in illo opere graviora sustinet, scilicet impraegnationem, portationem, et parturitionem. Et hoc videtur Scriptura intendere, Proverb. xxxi, 17, ubi dicit de muliere : Accinxit forti-
<--- Page Split --->
tudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod simpliciter loquendo quantum ad sexum vir majoris est virtutis vel vigoris quam mulier. Quantum tamen ad aliquid ad quod sexus muliebris ordinatus est, sicut ad concipere, portare, parere, lactare, sexus muliebris ex natura ordinatur, et non vir, mulier fortior est viro. Quantum vero ad opera gratiae et meriti, æquales sunt si æquælem gratiam accipiunt. Et propter hoc dicitur de Judith a Joacim sacerdote, Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter. Et de matre Machabæorum, II Machab. vii, 20 et 21, quando filios confortavit ut paterentur pro fide et pro lege, quod supra modum fuit matermirabilis, et femineæ cogitationi masculinum animum inseruit. Deutrisque autem, de viro et muliere in statu innocentiae in quo a contrariis lædi non poterant, Deo conservante, et gratia innocentiae, dicit Isidorus in libro de Trinitate sic : « Si homo in paradiso innocenter viveret, ignis eum non ureret, aqua non mergeret, spinarum aculei non vulnerarent, nec omnia quae nocent mortalibus, impedirent. » Idem dicit Augustinus in libro XIV de Civitate Dei, sic : « Quamdiu homo volebat hoc quod Deus jusserat, summa in carne sanitas erat1. » Et intelligit hoc tam de viro quam de muliere.
Ex his patet solutio quaestionis.
Ad 1. Ad PRIMUM autem dicendum, quod Augustinus loquitur de virtute quae naturaliter consequitur sexum : hac enim virtute mollior est mulier : propter quod etiam mulier vocatur : propter quod etiam in VI Ethicorum dicit Aristoteles, quod continentia virtus mulieris non est propria : quia continentia est virtus vi rationis continens hominem
infra metas mentis, ut passionibus et vi passionum nullo modo adduci possit. extra limites mentis. Quam vim ex complexione molli mulier non potest habere. Et cum opponantur continentiae illa tria secundum alium modum, scilicet incontinentia, fornicatio, et mollities, incontinentia mulieri proprie non accidit, nec puero : quia incontinens sanam habet rationem, licet vi passionis extendatur extra rationem et mensuram rectam. Fornicator autem non ex complexione, sed vitio corruptus est corpore et mente. Mollis vero est, qui complexione et passione totus est resolutus ut nihil habeat reinens. Propter quod, ut ibidem dicit Aristoteles, lascivus non est incontinens. Et ideo etiam dicit Cyprianus de virginibus sacris, quod in carne corruptibili incorruptibiliter vivere, potius est angelicum quam humanum. Et quod in Heva in statu innocentiae nihil fuit talis mollitiei, hoc dandum est gratiae innocentiae et Deo continenti sive virtutem continendi danti. Unde Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram dicit : « Si perstitissent primi parentes in illo statu, innocentiae scilicet, essent nuptiae honorabiles et thorus immaculatus, sine ardore libidinis, sine labore pariendi, sine labore et onere proles portaretur et educaretur. »
Ad DICTUM Isidori dicendum, quod Isidorus loquitur de virtute naturali consequente sexum, et sic verum dicit.
Ad 10 quod contra objicitur, dicendum Ad 1.8. quod Isidorus loquitur de virtute quae est ex gratia virtute morali sive infusa a Deo : tali enim virtute prædita fuit Heva in primo statu, et sic de viro facta est, ut virtutem viri accipiat et virilia agat. Et sic de Alexandro dicitur, quando scilicet puer fuit mollis, et virilia cæpit agere :
Indue mente virum, Macedo puer, arma [capesce.
<--- Page Split --->
Et, Proverb. xxxi, 19 : Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Et paulo ante, §. 13 : Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio mannum suarum Et, Ruth, iii, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis.
1 object.2. Ad alud dicendum, quod non sunt æquales in naturalibus virtutibus, nec hoc intendit Basilius.
1 object 3. Ad ultimum dicendum, quod mulier non dicitur fortior et vir debilior in operibus illis : sed, quia dicit Aristoteles, « Uniuscujusque virtus est in quolibet statu et officio extremum in bono ipsius : » et mulier ex sexu membra habet ordinata ad productionem prolis, quæ non habet vir : et ideo etiam a Deo accepit virtutem quæ extremum in bono est secundum officium illorum membromum : quod non accipit vir, quia membra illa non accepit in compositione corporis.
MEMBRUM II
Utrum corpus mulieris ejusdem vel æqualis fuerit dignitatis cum corpore viri ?
SECUNDO quæritur, Utrum corpus mulieris ejusdem vel æqualis fuerit dignitatis cum corpore viri ?
Hoc enim videtur.
Basilius enim dicit in Hexameron, quod æqualis fuerit dignitatis vir et mulier.
Adhuc, Æqualiter ordinati ad virtutem, æqualiter nobiles sunt : vir et mulier æqualiter ordinati sunt ad virtutem quæ veram confert nobilitatem : ergo æqualiter digni.
Adhuc, Dignitas est ex parte ani-
mæ quæ ad imaginem Dei est : æqualiter sunt ad imaginem Dei tam anima viri, quam anima mulieris : ergo æqualis dignitatis.
- Adhuc, Quæ unius speciei sunt, æqualis dignitatis sunt participando specciem illam : vir et mulier unius speciei sunt facti a Deo : ergo videtur, quod æqualis dignitatis.
CONTRA :
Augustinus in Musica : « Omnino agens dignius patiente. » Vir autem est ut agens, mulier ut patiens. Ergo vir dignior muliere.
Adhuc, I ad Corinth. xi, 3 : Caput mulieris, vir. Caput dignius est. Ergo vir dignior muliere.
Adhuc, I ad Timoth. n, 14 : Adam non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit. Ibi Augustinus in Glossa dicit, quod « non est credendum virum spirituali mente præditum, hoc verum fuisse et credidisse quod serpens persuasit : sed mulier seducta fuit ad hoc quod hoc creditit. » Ergo vir dignior muliere : spirituali enim mente præditus dignior est quam non præditus tali mente.
In contrarium hujus esse videtur, sed contra. quod mulier secundum materiam et locum formationis dignior videtur esse viro. Secundum materiam : quia formata est de costa, vir vero de limo terræ. Secundum locum : quia ipsa formata est in paradiso, vir vero extra paradisum. Unde etiam vir dixit præsentata sibi muliere : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago. quoniam de viro sumpta est .
SOLUTIO. Dicendum, quod pro certo solutio. simpliciter loquendo vir dignior est muliere : quia caput est, ut dicit Apostolus 2. Et Aristoteles in primo Politicorum dicit, quod « in communicatione qua sibi communicant vir et mulier,
<--- Page Split --->
vir est sicut principans, et mulier sicut subjecta. » Et ideo Salomon ait in Proverbiiis, Eccli. xxv, 30 : Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. Secundum quid tamen potest aliqua mulier dignior esse aliquo viro.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Basilii intelligitur secundum quid, et non simpliciter : æquales enim erant in hoc, quod æqualiter participabant gratiam innocentiæ, et æqualem ordinem habebant ad virtutem et meritum : et hoc est æquales esse secundum quid, et non simpliciter.
Ad 2. Ex PRÆDICTO patet solutio ad sequens : quia hoc non facit æqualitatem nisi secundum quid et non simpliciter. Sicut enim dicit Apostolus, ad Galat. iii, 28 : Non est masculus, neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod ex hoc non probatur nisi quod sint æquales secundum quid, et non simpliciter. Non enim sequitur, sunt æquales in hoc, ergo sunt simpliciter æquales.
Ad 4. Ad ALIUD recte eodem modo dicendum : participatio enim unius speciei non facit æqualitatem, nisi in hoc, et non simpliciter : quia licet idem sit quod participant, species scilicet : tamen modus participandi secundum esse valde est inæqualis.
Ad id quod in contrarium objicitur, Ad obj dicendum quod id quod Augustinus didicit in Musica, simpliciter est verum : et ideo vir simpliciter dignior est muliere.
Ad ALIUD dicendum, quod in omniAd obj bus in quibus sibi vir et mulier communicant, caput est vir, et dignior muliere : et hoc non repugnat, quin in aliquo dignior possit esse mulier in quo viro non communicat.
Ad ALIUD dicendum, quod vir spirituaAd obj li mente præditus dicitur, quia spiritualium notitiam accepit a Deo, quæ ad mulierem transire non debuit, nisi per virum. I ad Corinth. xiv, 34 et 35 : Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit'. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent...
Ad hoc quod objicitur in contrarium, dicendum quod ex materia non est dignitas simpliciter, sed secundum quid tantum. Similiter ex loco non est dignitas, nisi ibi locus est principium generationis et salvativus locati, sicut est in physicis. Et hoc non fuit in Heva, cujus formationis non fuit causa nisi Deus : et, sicut ante dictum est, ex nulla re paradisi facta fuit, nec salvabatur a contrariis nisi per gratiam innocentiæ.
<--- Page Split --->