QUÆSTIO LXXXI.
Utrum formatio Hevæ fuerit miraculosa, vel naturalis ?
Deinde, Quæritur ratione ejus quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVIII, cap. Sed quæritur, An ratio quam Deus primis operibus concreavit, etc. Utrum formatio Hevæ fuit miraculosa, vel naturalis ?
Et videtur, quod miraculosa.
- Dicit enim ibi Magister per verba Augustini in libro IX super Genesim ad
litteram, qui sic de costa viri ponit : « Ut mulierem ita necesse fieri foret, « non in rebus conditum, sed in Deo « absconditum erat. Omnis creaturæ « cursus habet naturales leges : super « hunc naturalem cursum Creator habet « apud se posse de omnibus facere aliud, « quam eorum naturalis ratio habet : ut sci- « licet virga arida repente floreat, et fru-
<--- Page Split --->
« ctum gignat 1, et in juventute sterilis « femina in senectute pariat 2, et asina « loquatur 3, et hujusmodi. Dedit autem « naturis, ut ex his etiam haec fieri « possent, non in naturali motu haberent. « Habet ergo Deus in se absconditas quo- « rumdam futurorum causas, quas rebus « conditis non inseruit, easque implet non « opere providentiae, quo naturae subsi- « stunt ut sint : sed quo illas administrat « ut voluerit, quas ut voluit condidit 4. » Hinc patet, quod Augustinus formationem mulieris de costa numerat inter miraculosa, quorum absconditae sunt causae in Deo. Ergo miraculosa fuit.
- Adhuc, Augustinus definiens miraculum dicit sic : « Miraculum est aliquod arduum et insolitum, præter spem et facultatem admirantis apparens 5. » Hæc omnia conveniunt formationi Hevæ de costa : est enim hoc arduum, supra posse naturæ elevatum : insolitum, præter cursum naturæ factum : præter spem, ex causis enim naturalibus tale quid non potest sperari : præter facultatem, quia homo nec faciendo nec cognoscendo ex virtutibus naturalibus potest in illud, cum solius divinæ virtutis sit, ut habitum est paulo ante.
Sed contra.
CONTRA hoc est quod quidam objiciunt, quod præter spem non sit : quia non est præter spem, quod creatura obediat in omnem formam quam vult creator, et ea
ratione non est insolitum, sed in similibus sæpe factum.
SOLUTIO. Dicendum, quod procul s.1 dubio illud opus mirabile fuit, non eis qui tunc fuerunt, sed in se secundum naturam operis. Unde etsi non fuit miraculum secundum strictam acceptionem miraculi, tamen mirabile fuit formam habens miraculi. Dicit enim Joannes Chrysostomus in quadam homilia super Joannem, quod « miraculum est opus solius voluntatis divinæ, in quo natura cooperatur : » sed ipsa creatura obedit creatori in hoc quod vult : sed eadem virtute qua condidit creaturas, transmutat eas in hoc quod vult, et maxime in his fit, quæ fiunt ad gratiam significandam et sub ratione.
PRIMA duo objecta procedunt.
Ad id quod contra objicitur, dicendum, Ad ob quod contra spem est, ut dictum est, quia ex causis naturalibus non speratur. Sic etiam est insolitum, quia ex causis naturalibus non est solitum procedere. Sic etiam est præter facultatem, quia facultas operandi talia non est in natura. Sic etiam est præter facultatem cognoscendi : cognitio enim nostra fundatur in ente, et in differentiis entis creati : et quod in illis non est, supra facultatem nostræ cognitionis est. Et ita mirabile dicitur esse opus formationis mulieris de costa.
<--- Page Split --->