QUÆSTIO LXXIX
De habitatione paradisi quæ corpori Adæ competebat 1.
Deinde, Quæritur de habitatione paradisi quæ tali corpori congruebat.
- Et accipiatur dictum Damasceni qui in libro II de Fide orthodoxa sic dicit : « Quia vero ex visibili et invisibili creatura conditurus erat Deus hominem secundum propriam imaginem et similitudinem, sicut quemdam regem et principem omnis terrae et omnium quae in ea sunt, constituit ante eum velut quamdam regiam, in qua conversans beatam et divitem omnium haberet vitam. Et hoc est divinus paradisus, Dei manibus in Eden plantatus, gaudii et exsultationis universae promptuarium. Eden enim voluptas interpretatur. In Oriente quidem omni terra excelsior positus est, optima temperie, aere et tenuissimo et purissimo circumfulgens, plantis semper floridis ornatus, et bono odore plenus, lumine repletus, et universae sensibilis venustatis et pulchritudinis superexcedens intelligentiam. Divinus profecto locus, ac dignus ejus qui ad imaginem Dei creatus fuerat, incolatu, in quo nul-
lum erat irrationalium animalium, solus vero homo divinarum manuum plasma 2. »
Adhuc, Strabus vero et Beda dicunt sic : « Est locus in Oriente positus, a regionibus quas incolunt homines longo tractu maris secretus, altitudinis tante ut ad lunarem globum ascendat. »
Adhuc, Josephus dicit sic : « Deus ad Orientem plantavit paradisum omni germinatione florentem, et in hunc locum introduxit Adam et ejus uxorem, praecipiens eis plantationum habere sollicitudinem. »
Adhuc, Isidorus in libro Etymologiarum dicit sic : « Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum a Graeco in Latinum vertitur. Hortus porro Hebraice Eden dicitur, in nostra lingua deliciae : quod si utrumque junctum fuerit, sonat hortum deliciarum. »
Ex his omnibus constat terrenum locum esse paradisum. Et hoc tractat Magister in libro II Sententiarum, distinct.
<--- Page Split --->
XVII, cap. Hominem autem ita formatum,ubi sic dicit : « Intelligitur autem paradisus corporalis et localis, in quo homo locutus est. Tres enim generales de paradiso sententiae sunt. Una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum : alia eorum qui spiritualiter tantum : tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor . »
Ex his omnibus accipitur, quod paradisus est locus amcinitate et deliciis plenus, et ideo convenientissimus ad habitandum. Fuit enim, ut dicit Augustinus, abundantia bonorum repletus, optime temperatus, et plantis amcensisimis consitus. Unde Augustinus in libro XIV de Civitate Dei : « Quid timere aut dolere poterant primi parentes in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi non aberat quidquam quod bona voluntas concupisceret, nec inerat quod carnem animamve hominis feliciter viventis offenderet 2 ? »
Adhuc, Isidorus : « Non frigusibi, supple ex : ellens, non æstus, supple, excellens, sed perpetua æeris temperies. »
ignis sitivehementis actionis, quodet plantæ exuruntur et aer æstuans efficitur : et ita non erit aptissimus ad habitandum.
Adhuc, super illud Genesis, ii, 6 : Fons ascendebat de terra, dicit Damascenus, quod fons ille est Oceanus sive Amphitrites. Et si hoc est : tunc oportet, quod paradisus sit totus mundus, et non unus determinatus locus.
Adhuc, Objiciunt quidam, quod si usque ad lunarem globum attingit, sequitur quod terra non sit in centro : quia pars terræ est : et hoc ab omnibus reputatur impossibile.
Adhuc, Cum corpus Adæ delicatissimum fuerit, et maxime in temperamento, videtur quod minime pro alimento competebant ei fructus.
Adhuc, Videntur opposita dici de paradiso : flos enim et fructus numquam sunt simul in planta, sed sucessive : dicitur autem in auctoritate Damasceni, quod semper erat floridus, et tamen frucibus plenus hortus ille qui dicitur paradisus.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
Quæritur ergo, Si talis locus aptus est habitationi humanæ ?
Et videtur, quod non.
Dicitur enim a Magistro in Historii, quod in montem Olympum propter altitudinem Philosophi ascendere non possunt, nisi spongias humidas ad nares adhibeant, per quas crassiorem aerem spirent, quam sit in summitate montis. Ergo multo minus a1 spiraculum hominis valet aer paradisi : quia paradisus altior est, quam mons Olympus.
Adhuc, Si usque ad lunarem globum attingat, propter quod dicunt Beda et Strabus, quod aquæ diluviì non ascenderunt illuc, cum probatum sit per Philosophum, quod ignis undique tangit concavum circuli lunæ, tunc de necessitate stat in igne : et sic videtur cum
ULTERIUS, Quæritur de lignis paraQuest. 2. disi.
Videtur enim, quod de ligno scientiæ boni et mali non indigiut : quia
Dicit Augustinus super Genesim ad litteram, quod « Deus Adam spirituali mente præditum fecit :» et sic nullo indiguit sibi conferente scientiam.
Adhuc, Occasio ruinæ fuit : et sic de loco ubi feliciter vivere debuit : amovendum fore videbatur.
ULTERIUS, Quæritur de ligno vitæ. Quæst. 3.
Homo enim ex hoc quod erat adimaginem Dei, perfectam et sufficientem causam habuit immortalitatis et vitæ : superfluum ergo videtur, quod addatur lignum vitæ ad vitæ continuationem.
ADHUC, De aliis lignis similiter quæriQuest. 4.
<--- Page Split --->
tur, de quihus comedere jubebatur : erat enim, ut dicit Augustinus, tunc immortalis : ergo a corpore ejus nihil poterat deperdi : comestio autem est ad restaurationem deperditi : frustra ergo plantata sunt ibi ligna de quibus debebat comedere : quia inutilis fuit sibi comestio, et inutile non potest esse in operibus Dei.
Solutio. Solutio. Dicendum cum Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XVII, cap. Hominem autem ita formatum, quod tres sunt sententiae Sanctorum de paradiso, sicut dictum est in objiciendo. Est enim paradisus locus deliciarum spiritus. II ad Corinth. xii, 3 et 4 : Scio hujusmodi hominem (sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scii) quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Est paradisus corporum in Oriente, sequestratus a nostra habitabili, quem Dominus tertia die plantavit, quando dixit : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum 1. Et ideo, sicut dicunt Sancti, sub differentia temporis praeteriti plusquam perfecti dicit Moyses : Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio : in quo posuit hominem quem formaverat 2. Et concedendum est secundum dicta Sanctorum quod ille locus affluentia bonorum copiosissimus est, irrigatione fontis jucundissimus, floribus amcensisimus, temperamento sanissimus, sicut dicunt Sancti. Est etiam paradisus locus simul sprituum et corporum : sed hoc non facit alium paradisum, licet faciat aliam sententiam de paradiso.
ficiem paradisi, ex cujus humore et frigiditate temperatur aer, ut congruus sit humanae respirationi. Et hoc non habet Olympus.
Ad aliud dicendum, quod salvo meliori judicio, secundum extensionem altitudinis loci paradisus usque ad lunarem globum non ascendit, sed participando proprietates lunae dicitur ascendere. Verbi gratia a luna supra quinta essentia est, quae, sicut dicunt naturales Philosophi, locus est incorruptionis et immortalitatis. Luna etiam est per lumen receptum imago solis, et secundum Astronomos terminus est humiditatum in nubibus : nubes enim non sunt ibi, nec pluviae, nec tonitrua, nec aliquid talium. Sed statim sub luna spharea incipit activorum et passivorum. Et quantum ad has proprietates usque ad orbem lunae paradisus dicitur ascendere. In paradiso enim nihil mortale est, nihil corruptibile, nihil tempestuosum : et quantum ad participationem harum proprietatum dicitur paradisus ad lunarem globum ascendere per participationem similitudinis, non per exaltationem loci. Hoc tamen dico sine praejudicio melioris sententiae : quia in quibusdam libris antiquissimis inveni, quod illius sententiae quae attribuitur Bede et Strabo, primus auctor fuit Thomas Apostolus, quod scilicet paradisus tanta altitudinis sit, quod usque ad lunarem globum ascendat.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus loquitur de fonte secundum primam originem, quae (sicut dicit) non potest esse nisi Oceanus : nihilominus tamen quando ebullit, fiunt fontes multi, quorum unus erumpit in loco illo qui dicitur paradisus : et ille est fons de quo loquitur Moyses. Et sic etiam paradisus non est totus mundus, sed specialis locus in Eden plantatus.
Ad aliud dicendum, sicut jam ante patuit, quod secundum extensionem loci
<--- Page Split --->
non attingit usque ad lunarem globum, sed est in centro sicut et reliquae partes terra.
- AD ALIUD dicendum, quod secundum statum innocentiae Adæ, maxime competebant fructus et olera : et ideo, sicut in præhabitis dictum est, in statu illo non accepit esum carnium, sed post peccatum, quando corpus, ut dicit Augustinus, jam mortuum fuit propter peccatum. Ad Roman. viii, 10 : Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Et quando terra propter diluvium non erat disperdita, sicut dixit Dominus, Genes. vi, 13 : Ego disperâm eos cum terra. Tunc enim adhuc erat in vigore suo, ut dicit Augustinus, quem accepit in verbo Domini quando dixit : Germinet terra herbam virentem, et proferentem herbas salubres et fructus convenientissimos.
d 6. Ad ALIUD dicendum, quod non sunt opposita, fructus et flos in uno tempore, si ad diversas plantas re'erantur. Scytharum tamen arbor simul habet fructum et florem in diversis ramis.
u 1. Ad nD quod ulterius quaeritur de ligno scientiae boni et mali, dicendum cum Sanctis et Magistro in libro II Sententiarum, distinct. XVII, cap. praeinducto, quod lignum illud non dicitur lignum scientiae boni et mali a virtute aliqua, qua talem potuerit conferre scientiam, sed ab eventu consecuto : quia scilicet ex comestione didicit Adam quid est inter bonum obedientiae, et malum inobedientiae. Et licet in se esset bonum ad vescendum, et pulchrum oculis adspectuque delectabile, sicut dicitur, Genes. iii, 6, tamen ex hoc non fuit causa transgressionis, sed potius ex persuasione diaboli.
Etperhocpatetsolutioadsequens , cumexseessetconveniensetsalutife - r u m , nondebuitamoveriutcausaveloccasioruinæ .
Ad ALIUD ulterius dicendum, quod ex Adqucst. 3. tribus habuit homo immortalitatem in primo statu, scilicet ex absentia causæ mortis et mortalitatis quæ est per peccatum. Sapient. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit,... impii autem manibus et verbis accersierunt illam, etc. Ad Roman. v, 12 : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Ex gratia autem innocentiæ, quæ ab Anselmo vocatur originalis justitia, habuit sicut ex conservante. Ex esu vero ligni vitæ habuit sicut disponente et contrarias dispositiones removente. Et ideo dixit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, quod « accepit aliorum lignorum refectionem contra defectionem, esum ligni vitæ contra vetustatem et infirmitatem. » Et sic illorum trium nihil superfluit, cum omnia tria diversimode operentur ad immortalitatem.
Ad ALIUD dicendum, quod immortaliAd quæst. 4. tas primi status non contrariabatur animalitati quæ cibis indigebat. Et quod dicitur, quod ab immortali nihil deperditur, hoc est verum de illo immortali quod est immortale simpliciter : tamen etiam de corpore quod fuit immortale secundum primum statum innocentiae, nihil deperdi poterat de perditione tendente ad corruptionem : sed deperdi poterat impurum a puro per resolutionem, quam oportuit restitui per comestionem.
<--- Page Split --->