QUÆSTIO LXXII.
Unde creata sit anima ratione causae materialis ?
Deinde transeundum est ad ea quæ dicuntur in II Sententiarum, distinct. XVII, cap. A, ubi dicit Magister : « Hic de origine animæ plura solent « quæri, scilicet unde creata fuerit, quan- « do, et quam gratiam habuerit in crea- « tione ? »
Circa primum quæruntur quatuor, scilicet an anima hominis secundum essentiam et substantiam sit divina substantia, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui ex Deo procedunt, sicut ibidem Magister dicit, quod hoc quidam hæretici dixerunt1?
Secundum, Utrum sit ex aliqua materia spirituali vel corporali, sicut hæretici dixerunt qui Tertulliani dicuntur, ut di- cit Augustinus?
Tertium, Utrum animæ sint ex traduce, scilicet una anima ex alia, sicut aliud quoddam genus hæreticorum dixit?
Quartum, Utrum descendant a comparibus stellis in corpora, sicut dixerunt Plato et Socrates ?
MEMBRUM I.
Utrum anima hominis secundum essentiam et substantiam sit divina substantia, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus qui ex Deo procedunt ?
Ad primum ostendendum sic objicit hæreticus :
Josephus dicit, quod cum inspiraverit Deus in faciem Adæ spiraculum vitæ, hoc spiraculum fuit formatum de sua divinitate : et quod formatum est de divinitate, est substantia Dei : ergo anima est aliquid substantiæ Dei.
Adhuc, Joan. xx, 22 : Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum. Ibi per insufflationem intelligitur procedere Spiritus sanctus coessentialis Patri et Filio. Ergo eadem ratione, cum in Genesi, ii, 7, dicitur : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, intelligitur ab eo procedere spiritus coessentialis spiranti. Ille autem spiritus est anima. Ergo anima est spiritus coessentialis spiranti Deo.
Adhuc, Deus spirans potentior est in spirando, quam homo spirans. Licet
<--- Page Split --->
ergo homo indigeat flatu exteriori in spirando aereo, Deus tamen non indiget aliquo elemento exteriori in spirando : si ergo spirat, non spirat nisi spiritum de essentia sua procedentem : sed quod de essentia divinitatis procedit, divinitas est : ergo videtur, quod anima quae sic procedit spirata, de essentia divinitatis sit.
- Adhuc, Id quod inter corporalia spiritualius est, multiplicat se ex uno sine sui diminutione, sicut lumen : quod tamen in omni multiplicatione sua unius est essentiae et naturae. Ergo cum divinitas multo simplicior sit, ipsa multiplicabit se in omnem spiritum a se procedentem sine sui diminutione : sed anima est spiritus a Deo procedens per spirationem : ergo anima coessentialis est Deo spiranti.
In contrarium hujus objicitur, quod
Quidquid coessentiale Deo est, Deus est : sequitur ergo, quod quilibet homo secundum animam sit Deus, quod valde inconveniens est et haereticum.
Adhuc, Quidquid coessentiale Deo est, invariabile est et impeccabile est : ergo a destructione consequentis, variabile et peccabile non potest esse de essentia divina, vel coessentiale Deo : anima variabilis et peccabilis est, sicut omnes experimur : ergo non potest esse de essentia divina, nec coessentialis Deo.
Adhuc, Sicut in primo libro Sententiarum probatum est de processione personarum in divina natura, non possunt esse nisi duae communicationes, scilicet naturae quae dicitur generatio, et voluntatis quae dicitur spiratio. Si ergo anima est de substantia et natura divina, et procedit communicatione naturae, ipsa est Filius : et si procedit communicatione voluntatis, ipsa est Spiritus sanctus : quorum utrumque valde inconveniens est : ergo illud inconveniens est, quod ex hoc sequitur, quod scilicet anima sit de essentia divina.
Solutio. Dicendum, quod abominabilis haeresis est dicere, quod anima sit de essentia divina, sicut probant objectiones inductae.
Ad primum dicendum, quod Josephus hoc dixit non assertive, sed errorem illum recitando : qui animam non dixit esse partem Dei, ita quod sit de substantia divina, sed quia est divinum aliquid secundum imaginem Trinitatis ad quam facta est. Sicut etiam Plato in secunda parte Timaei intellectum dicit esse divinum : quia divinae virtutis est in contemplando. Et ideo potentiam quam habet Deus in omnipotentia et voluntatem, similiter anima habet secundum partem : quia scilicet in contemplando et volendo domina est suorum actuum. Et ideo potentia animae a quibusdam dicebatur pars potentiae divinae : quia particulariter habet quod Deus habet universaliter.
Ad aliud dicendum, quod illud loquitur de spiritu exterius procedente a Filio, qui non erat nisi signum Spiritus sancti interius procedentis in corda fidelium, et non erat consubstantialis Spiritui sancto. Similiter cum dicitur, quod inspiravit in faciem ejus, intelligit, quod spiritum fecit ex nihilo. Et hoc confirmatur, Isa. LVII, 16, ubi sic dicitur : Spiritus a facie mea egreditur, et flatus ego faciam. Et, Isa. XLII, 3 : Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos : firmans terram, et quæ germinant ex ea : dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. Ex quo manifeste intelligitur, quod anima spiritus creatus et factus est, et non de substantia Dei.
Ad aliud dicendum, quod Deus potentior est in spirando quam homo, nec indiget exteriori flatu. Sed hoc non indicat, quod spiret consubstantialem spiritum ad vivificandum corpus hominis : sed in voluntate omnipotentis est creare et facere spiritum de nihilo, qui inspiratus inter viscera hominis, faciat hominem animam viventem. Et hoc accipitur, Daniel. v, 23, ubi Daniel ad Baltassar dixit : Deum, qui habet flatum tuum in manu
<--- Page Split --->
sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. In manu enim Dei est sive in potestate, dare spiritum, et recipere eum.
- Ad aliud dicendum, quod illud quod inter corporalia multiplicat se sine sui diminutione, corpus est, sive forma corporalis, quod communem habet materiam in omnibus in quae se multiplicat. Divinitas autem nullam habet materiam, neque propriam, neque communem : et ideo non est simile. Hoc tamen dixit Xenophanes, quem secutus est quidam David de Dinanto, dicens, quod Deus, voùc, et materia prima sint idem. Sed nos contra hunc errorem disputavimus circa principium hujus secundae partis, tractatu primo de Aristotelis et Platonis erroribus circa principium creationis, quaestione de materia prima 1.
IET. ILLA quae in contrarium objiciuntur, procedunt de necessitate per deductionem ad impossibile. Faciunt tamen dicti haeretici vim in imagine, dicentes quod quia dicitur ab imitatione formae et figura, ideo una imago non potest esse nisi in his quae coessentialia sunt. Sed hoc jam solutum est in immediate praecedenti quaestione, ubi dictum est, quod imago imperatoris aliter est in solido aureo, et aliter in filio, et aliter in speculo. In filio sicut in coessentiali, in speculo sicut in diversa essentia, in qua resplendet per reflexionem luminis : in solido aureo sicut signum puritatis et ponderis secundum commutationem, qua sibi invicem communicant omnes vendendo et emendo.
MEMBRUM II.
Utrum anima sit ex aliqua materia corp orali vel spirituali* ?
SECUNDO quaeritur, Utrum anima sit ex aliqua materia corporali vel spirituali ? Et videtur, quod sit ex materia.
Omnis enim forma de se communis est, et ubique, et semper, sicut universale : si ergo aliqua forma in hoc est particulata secundum esse, ita quod est hic et nunc, videtur quod principium particularitatis hujus et individuationis non sit nisi materia, et quod res illa sit ex materia : sed talis individuatio est in anima : est enim haec anima et hic et nunc : ergo videtur, quod haec anima non sit nisi per materiam haec anima.
Adhuc, Anima Adae aut fuit creata antequam infunderetur corpori in operibus sex dierum, aut non. Si non fuit creata : tunc cum postea creata sit, non requievit Deus ab omni opere suo, quod est contra Scripturam. Si autem tunc creata fuit : aut hoc fuit ratione generis, aut ratione speciei, aut ratione materiae. Non ratione generis vel speciei : quia nihil dicitur esse creatum ratione generis vel speciei, nisi etiam creetur in ratione esse individui : relinquitur ergo, quod si creata est, ratione materiae creata sit : ergo ex materia creata est.
Adhuc, Hoc videtur Augustinus dicere in Glossa super Genesim. Dicit enim, quod cum dicitur : In principio creavit Deus caelum et terram 3, per cœelum et terram intelliguntur corporalis et spiritualis creatura. Sed secundum
<--- Page Split --->
formam spiritualis creatura non potest intelligi per cœlum universaliter. Ergo oportet quod intelligatur secundum materiam : ergo habet materiam : et sic anima rationalis humana facta est ex materia.
Adhuc, Communiter objiciunt ad hoc per illud Boetii in libro de Hebdomadibus, quod « omne quod est citra primum, est hoc et hoc : » anima est citra primum : ergo est hoc et hoc. Prima componentia ad esse perfectum, sunt materia et forma. Ergo videtur, quod quidquid habet esse perfectum in natura, sit ex mateaia et forma : anima habet esse perfectum in natura, præcipue rationalis : ergo anima ex materia et forma est composita.
Adhuc, Adducunt illud quod dicunt Dionysium dicere : « Post monadem dias. » Cum ergo solus Deus sit monas, ut dicit Boetius sic : « 'Hic vere est unum, quod nulli nititur, in quo nullus numerus : » omne creatum videtur esse sub diade sive sub binario : et cum primus binarius componens res ad esse perfectum, sit materia et forma, videtur, quod omne quod habet esse perfectum in natura, sit ex materia et forma : sed anima rationalis habet esse perfectum in natura : ergo habet in se binarium qui est materia et forma.
Adhuc, Aristoteles in III de Anima dicit, quod « sicut in omni natura aliud est quo est omnia facere in natura illa, et aliud quo est omnia fieri : ita in anima necesse est esse has differentias. » Et ponit in anima, quod intellectus agens est quo est omnia facere, et intellectus possibilis quo est omnia fieri. Sed in omnibus quae sunt in natura, principium agens reducitur ad formam, et principium patiens ad materiam. Cum ergo hæ duæ potentiae, activa scilicet et passiva, sint in anima : relinquitur, quod forma et materia sint in anima, a quibus fluunt istae potentiae, et in quibus radicantur.
Contra istam quaestionem disputat Augustinus in libro VII super Genesim ad litteram, sic objiciens : Si materia ex quae facta est anina, necessario fuerit spiritualis : aut fuit viva, aut non viva : aut rationalis, aut irrationalis. Si fuit non viva et sine ratione, sequitur, quod ex hoc non vivo et irrationali factum sit vivum et rationale : quod absurdum est. Si autem fuit viva et rationalis : tunc sequitur, quod habuerit jam formam complentem se in vivo et rationali. Ex completo autem in forma nihil fit ulterius secundum naturam : et sic iterum sequitur, quod ex tali materia anima fieri non potuit.
Solutio. Dicendum, quod anima humana non est composita ex materia et forma : nec anima Adæ facta fuit ex materia spirituali, vel corporali. Dicit enim Boelius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod « in spiritualibus incorporeis nulla penitus est materia : » sed, sicut in antehabitis dictum est, quaestione si anima est simplex vel composita, est in eis quod est, et quo est. Per quod est, est id quod est in singulari esse : per quo est, habet esse in natura secundum esse generis et speciei, et definitionem dicentem esse.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod principium primum individuationis universale,non est materia : sed quod est per hoc quod est id quod est, discretum est in se, et causa discretionis omnibus aliis quae sibi insunt : unde per ipsum quod est, quod sibi inest, efficitur discretum et ponitur in numerum et hic et nunc : unde etiam materia in corporalibus per hoc quod est materia, non est principium discretionis et individuationis : sed per hoc quod est id quod est, discretum et divisum ab aliis.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVII, cap. Sed utrum in corpore, vel extra corpus, duæ opiniones fuerunt de anima Adæ. Et dicit, quod Augusti-
<--- Page Split --->
ni 1 opinio aliquando fuit, quod ante corpus creata fuit: et positum fuit in electione sua an vellet incorporari, an non : et quod elegit incorporari, eo quod naturaliter ad hoc creata fuit: sicut nobis naturale est velle vivere : male autem vivere non naturae est, sed voluntatis perversae. Aliorum autem sententia fuit, quod creata sit in corpore, et quod Deus eam in creando infudit, et infundendo creavit sicut aliorum animas. Et quocumque modo dicatur, creatio ejus non praecesserat in operibus sex dierum nisi in genere : ejusdem enim generis sunt rationalis natura unita corpori, et non unita : et non praecessit in materia sicut corporalia. Potest tamen dici, quod in esse distincto aliquid est dupliciter, scilicet secundum rationem qua distinguitur, et secundum esse. Secundum rationem fuit anima in esse distincto, quando distincta est ad imaginem et similitudinem Dei : quod factum est sexta die. Sed esse distinctum accepit, quando inspirata fuit in faciem Adæ.
Ad aliud dicendum, quod per caelum secundum Augustinum intelligitur informis natura angelica, non propter hoc quod ejusdem materiae sit cum cœlo, sed per figuram quæ dicitur metonymia, quia scilicet habitatio angelicae naturae est cœlum. Quidam autem dicunt, quod ulterius in angelica natura intelligitur anima rationalis, propter conformitatem intellectualis naturae, et propter similitudinem imaginis quæ impressa est in utroque et in anima et in Angelo : et ideo nihil valet quod inducitur de materia.
Ad in quod objicitur de Boetio, dicendum quod anima est hoc et hoc et omne creatum, sicut dicit Avicenna. In nullo enim quod est in potentia ad esse, est idem esse, et quod est: hoc enim est id quod est in seipso: esse autem in seipso, est a principio quod facit debere esse omne quod est. Nec est verum, quod
prima componentia sint materia et forma: sed sunt prima in transmutabilibus tantum ad esse, sicut sunt corporalia: in his autem quæ dependentiam habent ad primum principium esse, componentia sunt quod est, et esse, sive quod est et quo est.
Ad aliud penitus eodem modo solvendum est. Dias enim qui est a prima monade in rebus creatis primus, non est materia et forma nisi in corporalibus et transmutabilibus : in aliis autem est quod est et quo est, ut dictum est.
Ad DICTUM Aristotelis dicendum, quod si passivum et activum univoce acciperentur in anima et corporibus physicis, tunc de necessitate procederet objectio: sed quia passibile est in intellectu, non est receptivum alicujus secundum esse physicum sicut materia recipit, sed est receptivum eorum quæ recipit secundum esse intentionale tantum et simplex, et sicut locus proprius talium intentionum, in quo formæ cognitionis esse intentionale accipiunt, sicut colores esse spirituale accipiunt in perspicuo. Propter quod atiam dicit Philosophus in III de Anima, quod intellectus est locus specierum intelligibilium. Et propter hoc non valet objectio : quia talis potentia activa et passiva non reducuntur in materiam et formam.
Ad in quod contra objicitur, dicendum quod disputatio Augustini bona est, et de necessitate procedit. Hic inquiri non oportet, Utrum anima sit ex materia corporali, sicut dixerunt Tertulliani haeretici, dicentes quod anima lineamentis corporalibus distenditur sicut corpus. Quod enim non sit ex materia corporali, satis ostensum est supra in quaestione de definitionibus animæ, ubi disputatum est contra eos qui diffinierunt animam corporeo motivo et cognoscitivo.
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Utrum animæ sint ex traduce, una ex alia, sicut corpus ex corpore 4 ?
TERTIO quaeritur, Utrum anima sit ex traduce, una ex alia, sicut aliud quoddam genus haereticorum dixit. Dicebant enim, quod sicut corpus ex corpore est, ita anima ex anima.
Et hoc nietban tur probare : quia
Videbant quod virtus formativa in semine, non potest esse ex ipso semine: cum ergo oporteat, quod habeat principium in natura : et cum non possit aliud esse nisi anima generantis, videtur quod sit ab anima generantis. Cum enim in semine agat actus animæ formando, figurando, disponendo membra, non potest esse nisi anima, ut dicebant. Et propter hoc Plato dixit semen esse parvum et indistinctum animal. Relinquitur ergo, quod ab anima traducatur anima sicut corpus a corpore.
Adhuc, Ad hoc inducebant signum: quia saepe videmus, quod in minoribus filius imitatur patrem : principium autem morum in anima est: relinquitur ergo, quod anima filii traducatur ab anima patris.
Adhuc, Hoc videtur confirmari per hoc quod dicit Aristoteles in III Ethicorum, ubi probat, quod ira naturalior est passio, quam incontinentia, per hoc quod iracundus pater saepe generat iracundum filium : incontinens autem saepe continentem. Narrat enim, quod quidam iracundus traxit patrem in ira usque ad ostium, et generavit filium, qui ira con-
citatus etiam eum traxit ad ostium, sicut ille patrem suum traxerat avum trahentis: qui cum ad ostium tractus esset, dixit: Sufficit: quia et ego tantum traxi patrem meum. Ac si diceret: Tantum innatum est tibi ex ira ex me, et non plus. Alia signa ponunt de similitudine filiorum ad patres, quae frequenter fallunt, nec aliquid concludunt de necessitate.
De anima Heva etiam inducunt, quod facta sit de corpore Ada, sicut corpus ejus ex corpore Ada : et propter hoc Scriptura non dicat de Heva sicut de Adam: Inspiravit in faciem ejus spiracultum vita 2.
Adhuc, Dicunt quod nisi anima generaretur ab anima sicut corpus a corpore, generans univoce, generaret imperfecte et æquivoce.
SOLUTIO. Dicendum, quod anima nullo modo est ex traduce : quia si esset ex traduce, non crearetur a Deo, sed fieret ex aliquo. Hoc est contra Scripturam in Psalmo xxxii, 13, ubi dicitur : Qui finxit sigillatim corda eorum. Ibi enim cor ponitur pro anima, eo quod cor est sedes animæ.
Et quod supponunt, falsum est : formativa enim in semine non facit actus et operationes animæ. Actus enim et operationes essentiales animæ sunt vivificare, continere et perficere ad esse animati : et nullum eorum actuum facit formativa in semine. Et ideo erravit Plato, qui dixit semen esse parvum animal et indistinctum. Sed sicut ante determinatum est 3, formativa est in semine sicut artifex in artificiato, triplici calore, cœeli scilicet qui venit ad semen in lumine cœelesti : et ignis qui venit ad ipsum 4 ex commixtione seminis, eo quod unum 5 miscibilium est ignis : et animæ gene-
<--- Page Split --->
rantis, qui venit ad semen, eo quod a tali calore descenditur a corpore generantis. Hoc enim triplici calore formativa dirigendo, figurando, distinguendo, ordinando, componendo, operatur ad perfectionem corporis : quo perfecto solus infundit animam Deus, maxime rationalem, quam de nihilo creat per seipsum.
Ad aliud dicendum 1, quod filius in moribus aliquando imitatur patrem, non est ex hoc quod anima sit ex anima, sed ex hoc, quod licet factivum principium sit anima morum, tamen inclinativum est complexio : sicut dicimus sanguineos esse bonorum morum et quietos, cholericos autem acutos et furibundos, melancholicos autem tristes et studiosos, ut dicit Aristoteles in Problematibus. Et hoc modo cum corpus filii descendit a corpore patris, etiam mores patris natu rales maxime propagantur in filium. Et hoc modo dicit Philosophus, quod naturalior est ira, quam incontinentia : quia principia irae sunt accensio sanguinis circa cor, et evaporatio fellis, et vehemens motus spiritus : quae magis radicantur in complexionantibus, quam principia incontinentiae, quae sunt imaginatio delectabilis in muliere, et motus dulcis humidi, et calor temperatus, et spiritus non vehementis motus, sed temperati.
Per hoc patet solutio ad dictum Aristotelis : quia illa est causa dicti sui, et non alia.
Ad 10 quod dicunt de Heva, dicendum quod nihil valet. Hevae enim anima sigillatim creata est a Deo sicut anima Adae : aliter enim non adduxisset eam ad Adam, nisi vixisset et animam haberet. Sed quod de Adam dictum est, et non de Heva, Inspiravit, hoc ideo fuit, quia Adam totum principium humani generis fuit, et non Heva : Heva enim extracta est de corpore Adae, et non e converso, licet anima Hevae sigillatim a Deo creata sit.
Ad ultimum dicendum, quod generans univoce, generat perfecte : sed sicut di-
ximus in quaestione de formis circa principium, generans componitur ex multis virtutibus, in quibus omnibus principatur virtus primi principii creantis : haec enim omnia alia movet et format. Et ideo illud aliquando generat ad imaginem et similitudinem suam creando ex nihilo : et tunc creatum est anima rationalis: cujus causa est, quod nihil factum ex materia corporali, potest esse ad imaginem et similitudinem creantis, sed imprimitur sibi vestigium creantis tantum. Et sic homo univoce producitur ab homine, sed non perficitur generatio sine actu generantis principii. Sicut enim dicitur in libro de Causis : « Primum principium est dives in se, et dives in omnibus aliis. »
MEMBRUM IV.
Utrum animae descendant a comparibus stellis in corpora ?
Quarlo quaeritur, Utrum animae de scendant a comparibus stellis in corpora, sicut Plato et Socrates dixerunt ?
Et quia circa hoc tres variantur sententiae, ideo tria quaeruntur.
Quorum primum est, An secundum ordinem naturae conveniat animas creari ante corpora ?
Secundum, De sententia Pythagorae, a quo derivata est Manichea haeresis : Anima facta ante corpus transit de corpore in corpus, sicut adhuc dicunt haeretici Manichei, et haeretici qui dicuntur Patarini.
Tertium, Utrum ante corpora fuerunt in comparibus stellis, descendentes ab illis incorporentur, et iterum post sepaparationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates ?
<--- Page Split --->
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS I.
. Utrum secundum ordinem naturae conveniat animas creari ante corpora 1 ?
AD PRIMUM obiicitur sic :
Genes. ii, 2 : Requievit Deus die sepitmo ab universo opere quod patrarat. Super quod dicit Augustinus ibidem in Glossa, quod omnia creaverat tunc Deus in primordialibus causis : ex illis tamen postea propagavit alia : sed una anima non propagatur ex alia : ergo vel ipsa non est facta in operibus sex dierum, vel postea : et tunc falsum est quod dicitur : Requievit Deus ab universo opere. Vel si facta est, erit in primordiali causa facta, vel in actu. Non in primordiali causa : quia nullam habent talem : quia non sunt ex materia : ergo relinquitur, quod factae sint actu : ergo factae sunt ante corpus.
Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et anima : « Istas potentias, irascibilem scilicet et concupiscibilem, habet anima ante corpus : » sed non potest habere nisi sit ante corpus : ergo anima est ante corpus.
Adhuc, Logice quidam objiciunt sic : Angeli qui sunt intellectuales substantie, omnes creati sunt simul. Cum ergo anima rationalis, etiam intellectualis substantia sit, de ratione naturae fuit ut etiam animae rationales simul crearentur.
Adhuc, Cum anima rationalis habeat substantiam qua subsistit in seipsa post corpus, eadem ratione habet substantiam qua potest subsistere in seipsa
ante corpus. Dicit autem Plato in Timæo, quod creator nulli creaturæ negavit commoda secundum suam naturam : ergo creator non negavit hoc animæ rationali, quin faceret eam ante corpus.
- Adhuc, Est substantia quæ est in corpore nec ante nec post, ut anima vegetabilis et sensibilis in brutis : et huic opponitur illa quæ est in corpore et ante et post. Cum autem una sit in ordine naturae, ordo perfectus non erit, nisi et altera sit : oportet igitur, quod sit aliqua substantia in corpore quæ sit ante corpus et etiam post : et hoc non potest esse nisi anima rationalis : ergo anima rationalis facta est ante corpus, et erit post corpus. Et est eadem ratio de una et de omnibus : ergo omnes animæ factæ sunt ante corpora.
CONTRA :
In Psalmo xxxii, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum. Ergo omnes animae non sunt factae simul, sed sigillatim.
Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus dicit sic : « Firmiter tenendum est, quod non omnes animæ sunt ab initio creatæ, ut Origenes finxit : neque cum corporibus seminantur, ut Luciferiani et Cyrillus et quidam Latinorum affirmant. »
Adhuc, Ad Ephes. i, 4, super illud : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, Glossa : « Ne quis putet animas cum Deo fuisse æternas, et tunc aliquid meruisse, juxta errorem illorum, qui dicunt ante hæc visibilia quasdam animas fuisse factas, et tunc meruisse, et fuisse electas. »
Adhuc, Si animæ ante corpora creatæ essent : cum haberent potentiam liberam intelligendi et volendi bonum, et avertendi se ab ipso : et sic ante corpus aliquid boni vel mali egiissent. Et hoc est directe contra illud Apostoli, ad Roman. ix, 11 et 12, qui dicit de Esau et Jacob : Cum enim nondum nati fuissent, aut
<--- Page Split --->
aliquid boni egressent mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori. Si autem animæ Esau et Jacob nec ante corpus fuerunt, nec aliquid boni egerunt vel mali : cum una ratio sit de omnibus, nullius hominis anima fuit ante corpus, nec egit aliquid boni vel mali. Et hoc concedendum est : quia hæc est Catholica veritas.
Solutio. Ad 1. Solutio. Dicendum ad primum, quod non oportet, quod omnia creata sint in primis sex diebus in actu vel in materia, nisi in generibus, et speciebus suis. Et hoc ibidem dicit Beda in Glossa sua ubi dicit, Quando requievit Deus, quod non requievit nisi a generibus rerum conden- dis : sic in genere et specie fuit ibi creata rationalis anima in anima Adæ. Nec opor- tuit propter hoc, quod una anima propa- garetur ex alia, sed quod in propagatione corporum fierent ad rationem et formam, qua facta est anima Adæ quando dixit : Faciamus hominem ad inaginem et similitudinem nostram 1 : tunc enim expressit formam et rationem homi- nis.
1 2 Ad ALIUD esndum , quod hoc argumentum provenit ex prava intelligentia verborum Augustini. Non enim intendit dicere, quod anima ante corpus existens habeat istas potentias : sed intendit dicere, quod ex unione ad corpus non habet eas, sed ab ipsa fluunt a substantia pura et simplici, et non secundum conjunctionem ad corpus.
d 3. Ad ALIUD dicendum, quod non est simile : quia substantia intellectualis quae est Angelus, nullam habet inclinationem vel dependentiam ad corpus : anima autem etiam rationalis secundum naturam inclinationem et dependentiam habet ad corpus : et ideo in corpore debuit fieri anima, et non ante corpus, non simul, sed sigillatim : Angelus vero
simul, et non sigillatim, et non in corpore.
Ad ALIUD dicendum, quod super suppositione falsi procedit illa argumentatio : licet enim anima rationalis sit subsistens in seipsa post corpus, tamen in sua ratione concipit, quod non sit ante corpus : est enim secundum suiipsius rationem perfectio corporis et actus et ratio : et secundum hoc naturaliter est in corpore, et non habet esse ante, nisi dicatur ante dignitate, et secundum naturam qua forma est ante materiam. Et est simile, quod nauta in ratione sua bene habet, quod est post navem et separabilis a navi : sed in ratione sua non habet, quod sit ante navem secundum actum navigandi, sed in navi. Dicit enim Aristoteles in II de Anima, quod anima habet se ad corpus sicut nauta ad navim.
Ad ALIUD dicendum, quod in ordine naturae nulla substantia potuit esse, quae sit actu ante corpus et in corpore et post, tam secundum Philosophos, quam secundum Sanctos. Secundum Socratem et Platonem in libro Memnonis ostenditur, quod anima non habet statum accipiendi perfectionem secundum utramque felicitatem, civilem scilicet et contemplativam, nisi in corpore : et ideo ante corpus existens nihil esset : frustra enim et vane non sunt in ordine naturae. Secundum Sanctos vero, Augustinum, et Bernardum, et omnes alios, tam Graecos quam Latinos, anima non habet statum merendi nisi in corpore, et rationabiliter, ut scilicet quae in communicatione corporis peccavit, in communicatione corporis peneitaei, et mereatur immortalitatem : et ideo ante corpus esset frustra et vane.
In quod in contrarium objicitur, totum concedendum est, ut confirmant Sancti et probant : quia Catholica fides est.
<--- Page Split --->
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS II.
De sententia Pythagore, a quo derivata est Manichæa hæresis : Anima facta ante corpus, transit de corpore in corpus 1.
SECUNDO, Quæritur de sententia Pythagore a qua derivata est Manichæa hæresis : Anima facta ante corpus, transit de corpore in corpus, sicut adhuc dicunt hæretici Manichæi, et hæretici qui dicuntur Patarini : et propter hoc non occidunt animalia bruta, quia reputant homicidium, sicut si occiderent hominem.
Et ut melius intelligatur disputatio contra eos, ponatur sententia eorum sicut ponit eam Joannes Chrysostomus super Joannem, in homilia sic dicens : « Pythagorici secundum superabundantiam confusionis delinquentes, muscas, et sciniphes, et arbores, hominum animas fieri, et Deum ipsum animam esse, et alia quaedam hujusmodi turpissime asserebant.
Adhuc, Augustinus in libro IV de Civitate Dei, dicit, quod « hi soli Philosophi videntur advertisse quid esset Deus, qui Deum dixerunt animam esse motu et ratione mundum gubernantem 2. »
Adhuc, Avicenna in VI de Naturalibus de istis dixit sic : « Quidam putaverunt, quod anima Deus est, qui est sublimis super esse. Dicunt enim, quod ipse est in aliquibus natura, in aliquibus
anima, in aliquibus intellectus, qui est sublimior et mirabilior. Et sunt illi qui dicuntur hæretici. Augustinus autem dicit in libro IV de Civitate Dei, quod Varro philosophus, fuit illius opinionis, quod Deus est anima motu et ratione mundum gubernans. »
De hac etiam opinione fuit Alexander philosophus, et Xenophanes, et David de Dinanto, qui nititur multis rationibus hunc errorem probare in libro qui dicitur de Tomis, sive de Divisionibus : post quas probationes ponit talem conclusionem sic dicens : « Manifestum est igitur unam solam substantiam esse, non tantum omnium corporum, sed etiam omnium animarum : et hanc nihil aliud esse quam ipsum Deum : quia substantia de qua sunt omnia corpora, dicitur hyle : substantia vero de qua sunt omnes animæ, dicitur ratio vel mens. » Manifestum est igitur Deum esse substantiam omnium corporum et omnium animarum. Patet igitur, quod Deus et hyle et mens una sola substantia sunt.
Rationes autem quibus hoc probant, sunt iste sicut sunt in libris eorum positæ. Prima est hæc : Intellectus intelligit Deum et hyle sive materiam : sed nihil intelligit intellectus, nisi per assimilationem ad ipsum : oportet igitur, quod assimilatio sit intellectus ad Deum et hyle : hæc autem assimilatio vel est per identitatem, vel per simplicem assimilationem : sed non est per simplicem assimilationem, quia assimilatio non fit nisi per formam abstractam ab eo quod intelligitur, hyle autem et Deus nullam habent formam : si ergo intelliguntur, oportet quod per identitatem quam habent ad intellectum, intelligantur : intellectus igitur et hyle et Deus idem sunt in substantia.
Adhuc, Omne passibile, per contra-
4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XX, Art. 1. Tom. XXVI hujusce nova editionis. Cf. etiam comment. in II Sententiarum, Dist. XVII, Art. 2. Tom. XXVII. Cf.
adhucHemPart. Summæ de Creaturis, Tract. I, Quæst. 5, Art. 2. Tom. XXXV. 2 S. A ugustinus, Lib. IV de Civitate Dei, cap. 21.
<--- Page Split --->
rias formas est passibile, et non par subjectum quod substat contrariis. Et hoc probatur per hoc, quod subjectum in passivis omnibus, neutri contrariorum est contrarium. Anima et hyle passibilia sunt : sentire enim et intelligere pati est. Inde procedunt sic : Quod subjectum non est passibile nec activum, hoc ideo est, ut dicit Philosophus, quia in omnibus unum : anima et hyle sunt duo subjecta, actionem et passionem suscipientia: ergo propter hoc activa non sunt in invicem, quia in omnibus agentibus et patientibus sunt idem, nullam habentia contrarietatem : ergo intellectus et hyle sunt idem in substantia.
- Quod etiam haec duo idem sint cum Deo sic probat David : Idem est a quo non differt differentia, sicut dicit Aristoteles in VII Topicorum : et dat exemplum, quod punctum est principium continui, et unitas principium discreti : et non differunt in eo quod prima sunt, sed differunt in hoc quod punctum habet positionem continui, et unitas discreti ordinem : si ergo abstrahantur ab eis ista differentiae : cum idem sit a quo non differt differentia, punctum et unitas erunt idem in substantia. A simili Deus et materia et intellectus sive mens sunt prima, unumquodque in ordine suo : et sicut dicit, non differunt in eo quod prima sunt : aliter enim esset idem principium convenientiae et differentiae, quod inconveniens est : sed in hoc quod Deus est primum efficiens, et hyle primum suscipiens : si ergo abstrahantur ab his differentiis, idem erunt : una ergo substantia est, quae est Deus, hyle, et intellectus.
Adhuc sic dicit, quod Aristoteles dicit sic, quod « scientia secundum actum est res scita. » Et alibi, « Omnino autem intellectus et intelligens secundum actum est res intellecta. »
- Adhuc, In omnibus resolutionibus sic est, quod contingit devenire ad unum simplicissimum, quod ulterius non resolvitur, et in quo non differunt ea quae
resolvuntur: sed constat, quod corporalia ad hoc deveniunt, quod in hyle resolvuntur, spiritualia resolvuntur in mentem, sive vovv in Graeco : et si deducatur resolutio, non stabit nisi in simplicissimo : et hoc non potest esse nisi Deus : cum ergo omnis resolutio stet in his tribus ut in ultimis, oportet quod haec tria sint unum in substantia, ut dicunt.
CONTRA istam haeresim fortiter dispused contra, tandem est.
Constat, quod Deus primum agens et primum efficiens est, et est universaliter agens, et penitus nihil patiens vel suscipiens : hyle sive materia prima principium patiens est, omnium in se suscipiens actionem : universaliter agens nihil patiens, et universaliter patiens nihil agens, numquam possunt idem esse per substantiam : ergo Deus et hyle numquam possunt idem esse per substantiam.
Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod tres causae in unam coincidunt quantum ad rem, non quantum ad modum causalitatis : sed quarta cum tribus numquam etiam quantum ad rem coincidit in idem. Efficiens enim, formalis, et finalis possunt esse res una : sed materia cum eis numquam. Deus est causa efficiens, formalis, et finalis omnium rerum. Ergo cum materia realiter numquam potest esse idem : falsum est ergo, quod Deus et materia prima sint idem.
Adhuc, Ens omni modo necesse et omni modo in actu, non potest esse idem in substantia cum ente quod omni modo est in potentia et nullo modo in actu : Deus qui est primum principium, est ens omni modo necesse et omni modo in actu, materia autem omni modo in potentia et nullo modo in actu et nullo modo necesse : ergo Deus et materia prima nullo modo etiam possunt cogitari esse idem.
Adhuc, Aristoteles in primo Physicorum : Materiam non cognoscimus nisi per analogiam ad formam : sicut enim
<--- Page Split --->
æs ad statuam se habet, et lignum ad lectulum, et unumquodque aliorum habentium formam ad formam, "sic materia se habet ad formam. Si autem sic est, quod materia cognoscitur per analogiam ad formam, ipsa non potest esse forma vel aliquod formale : Deus est efficiæns formale per ideam : ergo materia cum Deo non potest esse idem.
modo commiscibilis cum substantia inferiori, quæ subjicitur actioni et passioni physici s : et sic nullo modo potest esse materia, nec anima, quia et materia et anima subjiciuntur actionibus et passionibus.
Ad in quod ulterius inducitur de conclusione quam post omnia inducit David in libro suo de Tomis, dicendum quod falsissimum est, et ex falsissimis concluditur, sicut probatum est rationibus adductis in contrarium, quæ omnes ex per se notis principiis procedunt.
Ad primam rationem quam pro se inducit, dicendum quod error semper provenit ex perversitate intellectus : et cum dicit Philosophus, quod intellectus non intelligit nisi per assimilationem, intelligt hoc de assimilatione intentionali : et hæc assimilatio potest esse in omnibus intellectis : et quando intellectus intelligit Deum, sub intentione Dei intelligit : et quando intelligit materiam, sub intentione materiae intelligit. Et licet Deus et materia prima non habeant formam quæ possit abstrahi ab eis reali abstractione, tamen plurimas habent intentiones, sub quibus possunt intelligi : quia, sicut ipse dicit Philosophus, quo aliquid est simplicius, eo ad plura refertur pluribus rationibus, et sub intentione cujuslibet est intelligibile : nec tamen propter hoc oportet, quod intellectus et intellecta res sint unum re per identitatem substantiae.
Ad aliud dicendum, quod hoc omnino asininum est. Cum enim Philosophus dicit, quod subjectum nec agit, nec patitur, quia unum est in omnibus, intelligit in omnibus agentibus et patientibus per formas contrarias : et est unum unitate subjecti, non unitate esse et essentiae. Materia autem et anima etsi ambae patiantur, non tamen patiuntur univoce. Unde si hoc inferatur, quod in omnibus naturalibus agentibus et patientibus anima et materia simpliciter sint idem, incidit fallacia secundum quid et simpliciter.
Solutio. Solutio. Error iste pessimus error est, et contra philosophiam, et contra Catholicam fidem, sicut de necessitate probant ultimo inductae rationes.
Ad 1. Ad hoc autem quod primo objicitur pro errore hoc, dicendum, quod Joannes Chrysostomus bene ponit et expresse satis errorem, et deformitatem quæ errorem facit abominabilem. Ex hoc enim, quod Deus dicatur esse prima materia, sequitur quod sicut prima materia formatur in muscas et sciniphes et ranas et bufones et hujusmodi vilia animalia, quod abominabile est audire omni homini habenti clarum et pium intellectum, ita Deus formatur in similia animalia.
Ad 2. Ad dictum Augustini dicendum, quod Augustinus non laudat eos qui Deum dixerunt esse animam, sicut ipsemet ibidem dicit, sed in hoc quod dixerunt, quod motu et ratione mundum gubernat : unde si non dixissent animam, in nullo peccassent : Deus enim est principium omnium per creationem, mundum motu et ratione gubernans ut anima corpus, sed non vivificans, sensiticans, et vegetans sicut anima corpus : et ideo nullo modo est anima : quia substantiales actus animæ sunt vivificare, sensificare, et vegetare. Motu autem et ratione gubernare sunt actus secundum substantiam separati motoris in id quod movet, ut nautæ ad navim.
Ad dictum Avicennæ dicendum, quod ipse bene dicit : sunt enim hæretici et in fide, non tantum Catholica, sed omnium gentium, quæ quacumque lege Deum colunt : omnes enim illi sciunt et credunt, quod Deus est substantia nullo
<--- Page Split --->
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod illa objectio procedit super suppositione falsi, quod omne quod differt, differat differentia alia a se. Hoc enim falsum est, quia prima seipsis differunt : aliter in differentiis iretur in infinitum. Unde si Deus, materia, et intellectus sint prima ad qua referuntur differentia omnia in entibus, sequitur de necessitate, quod ipsa differunt maxime, et seipsis differunt, eo quod differentia qua differunt, non potest abstrahi ab eis, sicut nec ipsa a seipsis.
sit idem in substantia et esse cum efficiente primo.
Quæ in contrarium adducta sunt, proAd object. cedunt et secundum fidem Catholicam et secundum philosophiam.
MEMBRI QUARTI
ARTICULUS III.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod omnis iste error provenit ex prava intelligentia dictorum Aristotelis. Quando enim dicit, quod scientia est res scita, non intelligit, quod per eumdem modum sit scientia et res scita : sed, sicut dicit in principio Physicorum, quod eadem sunt principia essendi et sciendi, aliter et aliter accepta : quia accepta in esse rato rei sunt principia essendi : accepta autem secundum rationem et esse intentionale, quod habent in ratione, sunt principia sciendi. Et ideo dicit Aristoteles in V Metaphysicorum, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum scire.
Utrum animæ ante corpora fuerint in comparibus stellis, et descendentes ab illis incorporentur, et iterum post separationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates 1 ?
- TERTIO quaeritur, Utrum animæ ante corpora fuerint in comparibus stellis, et descendentes ab illis incorporentur, et iterum post separationem a corporibus redeant ad compares stellas, sicut dixit Socrates ?
Ad 9. Ad ultimum dicendum, quod resolutio nec univoca est, nec una in omnibus. Aliter enim re.olvitur compositum in simplex, et aliter posterius in prius, et aliter causatum in causam, et aliter particulare in universale, et aliter totum integrale in suas partes, et aliter totum potestativum in partes : et ideo non oportet, quod ultimum in quo stant tales resolutiones, sit idem per substantiam et esse in omnibus : quinimo sequitur, quod sint penitus diversa. Unde licet causæ per resolutionem stent in causa prima, non oportet tamen, quod materialia quæ resolvuntur ad primam materiam, habeant talem materiam, quæ
Ad id obiicitur sic :
- Augustinus super Genesim in Glossa dicit, quod « anima Adæ facta est ante corpus. » Tunc autem non potuit esse in corpore : et non videtur posse fuisse nisi in corpore, vel virtutibus cælestibus : ergo videtur, quod anima ante corpus fuerit in compare stella.
Adhuc, Augustinus in libro VII super Genesim ad litteram : « Humanæ opinioni tolerabilius mihi videtur Deum in illis primis operibus, quæ simul omnia creávit, animam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret 2. » Ex hoc arguitur ut prius, quod scilicet cum ad nullam
<--- Page Split --->
creaturam, tantam haberet similitudinem sicut ad Angelos, antequam anima esset in corpore, in cœlis fuit inter Angelos : et sic de cœlis descendit ad corpus.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexta die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero jam ipsa crearetur. » Et ex hoc arguitur idem quod prius : quia ante corpus non potuit habere locum magis congruum, quam cœlum : et sic videtur, quod a cœlo ad corpus descenderit omnis anima humana.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Melius creditur animam prius creatam, naturaliter velle incorporari, sicut naturale est nobis velle vivere : male autem vivere non est jam naturae, sed perversae voluntatis 1. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Hoc multis rationibus probat Gregorius Nyssenus in libro de Homine, loquens contra Eunomium quemdam philosophum, qui dicebat animam esse substantiam corpoream in corpore creatam.
Et est prima ratio haec : «Omne quod habet generationem corporalem et temporalem, corporale est et mortale. » Si ergo anima in corpore creationem habet, mortalis erit : quod est inconveniens : ergo ante corpus facta est.
Secunda ratio sic dicit : « Concordant autem cum, his et quae sunt Moysi, qui sensibilium generationem subscriberis, non inter sensibilium generationem et eam quae est intelligibilium expressit. » Et est sensus, quod Moyses dixit primo substitui materiam corporalium et in ea non expressit creationem Angeli vel animae rationalis, ut Angelus et
anima rationalis ante omnem materiam intelligantur esse creata.
Tertia ratio sua est, in qua sic dicit : « Si autem quis ex eo quod post plasmationem corporis immissa est anima, aestimaverit post corpus generatam eam esse, excidet a veritate. Aut enim eam mortalem dicet, ut Aristoteles, qui dixit eam in corpore generatam esse. Aut dicet ut Stoici, qui incorpoream substantiam et ante corpus creatam esse dixerunt, ut non mortalis animae intelligentiam nobis repræsentet. »
Quarta ratio est ibidem, ubi sic dicit : « Creationis hoc præcipuum est, opus ex non entibus facere. Si igitur ad invicem generatione animæ fiunt, ratione providentiæ fiunt, et corruptibiles sunt quemadmodum alia, quæ ex successione generis fiunt. Si autem ex non entibus animæ deducuntur ad esse, creatio quidem fit : et tunc non est verum dictum Moysi : Requievit Deum ab omni opere suo 2. Utrumque autem horum inconveniens est, scilicet et quod anima sit mortalis, et quod non verum dicat Moyses. » Ergo relinquitur animas ante corpus simul esse creatas. Et quia posset objici Gregorio illud verbum Joannis, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Solvit ibidem, et dicit, quod non intelligitur de opere creationis, sed de opere gubernationis et propagationis.
- Adhuc, Idem sentit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, ubi inducens Gregorium Nazianzenum, quem vocat theologum, dicit sic : « Ergo autem consentio Gregorio theologo. Dicebat enim primo intellectualem substantiam creari, et ita, hoc est consequenter, sensibilem 3. » Cum ergo anima sit substantia intellectualis, et corpus substantia sensibilis, anima est ante corpus creata : et cum congruum locum non habuisset nisi in cœlis, videtur ante corpus fuisse in cœlis.
<--- Page Split --->
Ulterius, Quæritur de dictis Platonis, qui hoc expresse videtur dicere in secunda parte Timæi, ubi sic dicit inducens Deum deorum loquentem ad planetas, et dicentem sic : « Hujus universi generis, hoc est, mortalium, sementem ego faciam (et dicit commentum Chalcidii, sementem, hoc est animam) vobisque tradam : vosque cætera exsequi par est, hoc est, justum est, ita ut immortalem cælestemque naturam mortali textu corporis, scilicet extrinsecus ambiatis, jubeatisque nasci : cibum provideatis, et incrementa detis : ac post dissolutionem id seminis quod credideratis, facta sectione animæ et corporis recipiatis. » Ex hoc accipitur, quod animæ ante corpora factæ sunt, et traditæ intelligentiis quæ præsident stellis ad incorporandum : et post mortem iterum deducuntur ad compares stellas.
Adhuc, Plato, ibidem, « Si quidem passiones ac perturbationes frænarent ac subjugarent, justum his levemque vitam fore. » Sensus est, quod si animæ rationales subjungant sibi passiones, tunc justum est, quod assumantur ad locum ubi semper levem vitam ducant, passionibus non subjectam. Si autem passionibus vincerentur, justum esset, quod tunc transferrentur ad confragosam vitam, et contubernium comparis stelle amitterent et transferrentur in alia corpora, canum scilicet, leonum, et similium animalium, in quibus talibus passionibus semper subjacerent.
Ulterius, Quæritur.de verbis Macrobii, et quorumdam aliorum Platonicorum. Dicit enim Macrobius in libro suo primo, sic : « Zodiacum circulum lacteus circulus oblique circumflexionis in occursum ambiendo complectitur, quem duo tropica signa, Capricornus scilicet, et Cancer intersecant. Has solum Jonaphin vocaverunt : quia in utroque obviantes solstitio ulterius solis in-
hibetur accessus : et fit ei regressus ad zonæ viam, cujus terminos numquam relinquit. Per has partes de cœlo in terram in axe, et de terris in cœlum remeare credunt animas hominum. Ideo hominum dicunt esse unam, altera vero deorum vocatur. Hominum Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est : Capricornus deorum, quia per illum animæ in propriæ immortalitatis sedem et in deorum mansionem revertuntur. »
Adhuc, Macrobius, ibidem, « Hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subjectas usque sphæras anima delapsa, dum et per illas labitur, non solum, ut diximus, luminosi hujus visibilis corporis avertitur accessu, sed etiam singulos motus, quos in exercitio est habitura, producit, logisticon, hoc est, ratiocinativam, et intelligentiam theoricam in Saturni sphæra accipiens : in Jovis vero sphæra accipit vim agendi, quod practicum sive intellectus practicus dicitur.»
Adhuc, Macrobius, ibidem 1, « Animæ beatae ab omni cujuscumque contagione hujus corporis liberae, cœlum possident. Quæ vero per appetitum corporis hujus, quam in terris vitam vocamus, ab illa specula altissima et perpetua luce fulgenti, desiderio latenti descendere cogitaverunt, pondere ipso terrenae cogitationis paulatim in inferiora dilabuntur. » Ibidem subjungit : « In singulis enim sphæris quæ cœlo subjectæ sunt, ætherei obvolutione vestitur, ut per eas gradatim societati hujus indumenti teste conci litur. » Ex omnibus his accipitur, quod animæ ante corpora in cœlo fuerunt, et inde descenderunt.
Per rationem etiam quidam nituntur hoc probare sic : Nulla forma substantialis activa est vel passiva, ut dicit Philosophus : omnis enim actio vel passio a contrarietate formarum est, substantia autem non habet contrarium. Anima igitur aut producitur a natura,
<--- Page Split --->
vel non. Si a natura : aut producit eam actio forma substantialis, aut accidentalis. Non forma substantialis : quia illa nec agit, nec patitur, cum non habeat contrarium. Nec ab accidentali : quia accidens substantiam facere non potest, sed potius e converso : ergo videtur, quod anima rationalis 'non potest produci a natura et in corpore.
- Adhuc, Sicut se habent formae existentes in potentia ad potentiam illam, sic se habent formae quae non sunt in potentia ad existere in actu. Sed formae quae sunt in potentia, omnes simul creatae sunt in seminalibus rationibus, ut dicit Augustinus in libro VII super Genesim ad litteram : in materia ergo formae quae non sunt in materia, omnes simul creatae sunt in actu : et sic animae rationales omnes simul creatae sunt.
Sed quia iste error magnorum est, et semper fuit inter Philosophos et haereticos Manichaeos, ideo disputandum est in contrarium antequam ista solvantur.
Sunt autem rationes in contrarium Avicennae sic :
Si anima est ante corpus : aut est unum, aut est multa. Si est unum : tunc ex illo uno animantur omnia corpora viva quae vivunt anima rationali. Et hoc non potest esse nisi in altero duorum modorum, scilicet quod aut una anima sit in omnibus corporibus hominum : et hoc esse non potest, quia secundum perfecta differunt perfectiones et numero et genere et specie : perfecta autem hominum corpora differunt numero ad minus : ergo et animae differunt numero. Aut oporteret, quod una anima esset universalis, et illius universalis essent partes particulares animae, et in qualibet generatione pars quaedam illius animae universalis descenderet ad generatum corpus vivificandum : quod valde absurdum est, cum anima simplex est substantia, et tales partes non habeat.
Si vero dicatur, quod sit ante corpus, et ut multa, objicit Avicenna, quod non sunt nisi quinque causa multitudinis : et sic necesse est, quod aliqua illarum causarum fecerit multas animas. Multitudo enim est aut a causa intrinseca, vel extrinseca : aut a causa substantiali, aut a causa accidentali. Si a causa substantiali : cum, sicut dicit Damascenus et Aristoteles in IV Physicorum, divisio sit causa numeri, numerus autem causa differentiae, oportet quod illa multitudo causetur a divisione formali, vel materiali. Non a divisione formali : quia si multa sunt animae ante corpora, omnes illae conveniunt in forma et definitione : ergo divisione formali non dividuntur, nec differentiam accipiunt, sed convenientiam et unitatem. Si autem divisione materiali dicantur differre : hoc stare non potest : quia in antehabitis probatum est per disputationem Augustini in libro VI super Genesim ad litteram 1, quod anima nec est ex materia spirituali, nec ex materia corporali.
Si vero dicatur, quod multitudo est ex corpore cujus est anima: sequitur, quod extra corpora illa animae nullam habent multitudinem: et hoc est contra positionem illorum. Si vero dicatur, quod per respectum ad corpus anima differt ab anima: aut erit per respectum ad corpus quod est actu, aut per respectum ad corpus in potentia tantum. Si per respectum ad corpus quod est actu: tunc oporteret, quod cum multitudine animarum esset multitudo corporum actu: et sic animae non essent ante corpora, sicut dicit positio ista: vel quod haberent ante ista corpora alia corpora. Et hoc quidam dixit haereticus Manes. Sed refellitur statim: quia impossibile est, quod unius rationis et esse perfectio aptetur corporibus diversis secundum speciem. Et hujusmodi rationem assignat Aristoteles in primo de Anima, loquens contra Pythagoram, qui dixit
<--- Page Split --->
transferri animam de corpore in corpus, dicens quod anima se habet ad corpus organicum sicut ars cum ratione factiva se habet ad organa illius artis. Unde sicut tibicen non potest operari operationes suae artis, nisi tibia et fistula: et si induat artem textoricae sive aedificativa, nihil faciet ad artem, non enim facit harmoniam serra et securi: ita anima quae ex diversis potentiis unum potestativum totum est, nihil operabitur ad vitam suam pertinens, nisi per organa a natura sibi determinata et formata. Anima igitur in corpore nihil operabitur ad vitam hominis pertinens: et idem est dicere animam hominis transire in corpus alterius animalis, quod tectonica cum instrumentis suis tibicines indui ad fistulandum: quod derisorium est: sequitur enim ex hoc, quod numquam aliqua anima propriam vita operationem operabitur in aliquo corpore: et sic ad nihil est anima, quod absurdum est.
Si autem ex causa extrinseca est divisio: tunc oportet, quod sit ex loco et tempore: sed hoc esse non potest: quia ab eo quod est extrinsecum rei, nec est unitas, nec multitudo in re. Unde etiam locus et tempus divisa sunt signa divisionis eorum quae ante divisa sunt secundum rationem in esse et subjecto.
Adhuc respondet Manes haereticus, quod ante corpora animae differunt sapientia et gratia quam habent. Sed hoc jam improbatum est, ubi disputabatur contra illam haeresim, quae dixit ante corpora animas fuisse, et meruisse electionem, qua postea electae sunt : 'eo quod dicit Apostolus, ad Roman. ix, 11 et seq. : Cum nondum nati essent, aut aliquid boni egiissent aut mali,... non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : Quia major serviet minori, sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Adhuc, Avicenna objicit sic : Singularitas uniuscujusque singularis est ex collectione accidentium quae in alio inveniri non possunt. Hæc collectio ac-
cidentium non invenitur nisi in anima existente in corpore, vel quae fuerit prius in corpore, sicut in anima separata post mortem. Ergo ante corpus nulla fuit anima singularis: nec fuit sub multitudine : ergo nulla anima fuit ante corpus.
Adhuc sic objicit: Nihil est vanum in natura: sed anima finaliter est ad hoc, quod in corpore organico sit causa et principium hujus vita: sed ante corpus existens, non est causa talis vita: ergo si est ante corpus, frustra et vane est, quod non est in natura.
Si quis autem objiciat Avicennae, quod eadem ratio est de anima manente post corpus. Respondet Avicenna, quod hoc non est verum : quia anima incipit esse in corpore, et tamen non habet esse a corpore, et ex illo esse concipit proprietates non communicatas corpori, quas retinet cum separatur a corpore, et quibus differt ab alia anima.
SOLUTIO. Dicendum, quod in illis quaAd 1, 2, 3 et 4. tuor auctoritatibus Augustini, quae inductæ sunt in principio hujus articuli, non intendit Augustinus' dicere, quod animæ fuerint ante corpus, nisi hoc modo quo actus et ratio est ante illud cujus est ratio et actus : et hoc est secundum naturam, et non secundum esse. Et ideo quod arguitur ex eis, non valet.
Et quando dicitur, quod quievit ab omni opere die septimo, sicut jam sapius dictum est : hoc non intelligitur nisi quantum ad genera et species, quae postea nova non creavit, nec disposuit, nec ornavit : sed quod nihil postea creaverit, hoc falsum est : quia animas creat omni die ex nihilo : et propter hoc non sequitur quod arguitur, scilicet quod fuerunt animæ in comparibus stellis : et si aliquo modo sint ante per naturam, adhuc non sequitur, quod in comparibus stellis præfuerint : anima enim non refertur ad corpus organicum ut' motor tantum,. sed etiam ut actus corporis physici organici : et propter hoc nullum
<--- Page Split --->
corpus, nec stella, nec aliud, congruit ei in quo sit, nisi corpus organicum.
Ad 5. . Ad PRIMAM rationem Gregorii dicendum, quod salva pace sua, non procedit. Non enim sequitur. si anima generationem habet in corpore, quod ideo sit corporalis et mortalis : sed hoc sequeretur, si generationem haberet in corpore, et a corpore. Sicut autem praeinductum est in ratione Avicennae, licet anima esse accipiat in corpore, non tamen a corpore, sed a principio universi esse, quod, ut dicit Avicenna, in omnibus facit debere esse, et non quocumque modo agente et producente actum, sed agente ad imaginem et similitudinem suam : propter quod anima creata est non ex materia, sed in materia corporis : nusquam tamen immersa sibi sicut forma naturalis, sed elevata super ipsum sicut super mobile, ut in antehabitis dictum est.
Ad SECUNDAM rationem dicendum, quod quatuor sunt coequaeva secundum Augustinum, scilicet materia quatuor elementorum, cœelum, angelica natura, et tempus : quorum nullum ante aliud creatum est secundum rem et esse. Unde in hoc non potest dici, quod angelica natura prior sit creata, quam alia secundum esse, nisi natura et ratione, ut dictum est. Sicut etiam dicitur, Eccli. 1, 4 : Prior omnium creata est sapientia : quod Glossa exponit de sapientia angelica. Propter quod non sequitur etiam, si esset prior creata, quod fuerit in comparibus stellis : cœeleste enim corpus sibi per naturam non competit.
Ad TERTIAM rationem ejusdem dicendum, quod non valet : non enim dicit animam mortalem qui dicit in corpore creatam, nisi dicat etiam ex corpore creatam : corruptibilitatem enim non habet res ex eo quod alicui inest, cum possit incorruptibiliter inesse sicut motor mobili. Sed omne quod corrumpitur, corruptionem habet ex principiis ex quibus est si naturaliter corrumpitur. Nec potest dici, quod corruptione cor-
poris corrumpatur : quia, sicut jam habitum est, esse non accipit ab illis quae sunt principia corporis, sed in illis. Quod dicit de Stoicis, dicendum, quod verum est, quod opinio Stoicorum fuit, quod omnes animae fuerint actu simul creatae et in corpore, et quod saepius corrumperentur per saecula sibi succedentia, et in corporibus illis acciperent perfectionem virtutis moralis et intellecтуalis, sicut expresse dicit Socrates in libro Phedonis, et in libro Memnonis. Sed iste est error et contra philosophiam, et contra theologiam, et a nullo tenendus.
Ad QUARTAM rationem ejusdem dicendum, quod una anima non propagatur ex alia : nec aliquis hoc dixit : ex hoc enim sequeretur, quod anima esset mortalis et corruptibilis : sed Deus creat animam. Nec propter hoc est falsum dictum Moysi : quia, sicut paulo ante dictum est in hoc eodem articulo, non intelligitur, quod nihil postea creaverit, sed quod nova genera rerum postea nec creavit, nec disposuit, nec ornavit.
Ad ALIUD dicendum, quod Damascenus et etiam Gregorius non intelligunt ante in tempore creatam esse intellectualem creaturam, sed natura et dignitate : et in cujus lumine, ut dicit Augustinus, caetera creanda illustrarentur : sicut ipse dicit, quod sex dies sunt, et mane et vespere in eis, sex illustrationes supra res creandas et creatas, eo modo quo in tractatu sex dierum dictum est. Quod tamen non potest intelligi de anima rationali : illa enim non est creata juxta contemplationem Verbi immediate, sed potius ad imaginem Dei : et ut sit motor et ratio et actus corporis organici.
Ad DICTUM Platonis dicendum, quod erroneum est simpliciter, et contra philosophiam, et contra theologiam. Si tamen excusari debeat aliquo modo : tunc dicendum, quod sementis non est anima, sed potius virtutes cœelestes in materiam generabilium diffuse, praeparantes corpus ad generationem ut infundatur ani-
<--- Page Split --->
ma, et disponentes per inclinationem ad dilectionem pietatis et justitiæ, sicut faciunt Angeli per ministerium custodie, ut postea merito pietatis et justitiæ resoluta anima a corpore, ad æthereas sedes recipiatur. Ex tali enim influentia intelligentiarum creatur eupraxia, secundum Aristotelem in libro de Fortuna eupraxia.
Ad aliud dicendum, quod Plato et Socrates posuerunt transcorporationem, ut dicit Gregorius Nyssenus, metaphorice, non litteraliter intelligendam. Et hoc ideo, quia quando anima subjacet passioni irre, tunc ipsamet metaphorice dicitur leo, et sic anima transit ad leoninam naturam : passiones enim movent animam et figurant spiritualiter et ad suos effectus : et sic dicitur anima transcorporata : et hoc modo Plato intellexit transcorporationem, ut dicit Gregorius Nyssenus. Et sic etiam Socrates dicebat eas exagitari post mortem quae in talibus finiunt vitam.
Ad dicta Macrobii dicendum, quod fabulosa sunt, et integumenta eorum quae dixerunt Gentiles idololatre, qui dixerunt, quod propter hoc quod sol redit a Cancro et descendit ab aquilone in meridiem, inde descendere animas, quorum sol, qui secundum eos principium est generationis, ductor est : Capricornum autem, quia ab illo ascendit sol ad aquilonem, qui (sicut dicebant) dux est omnium generatorum et corruplorum, dixerunt esse principium revectionis ad superos. Quod fabulosum est et contrarium philosophiae et theologiae. Et quod dicunt de lacteo circulo, per quem ascendunt et descendunt, non est dictum nisi propter hoc quod ille circulus candet quasi lacte perfusus sit. Et quia anima illustratur sensibilium cognitione et intelligibilium, propter hoc integumento poetico dederunt ei galaxiam, sive viam lacteam pro ascensu et descensu : ideo etiam lactis alimoniam dari nato primam, ut candor cœelestis in animo suo conceptus, candore lactis nutriretur et convalesceret.
Ad aliud dicendum, quod non intellexit Macrobius, nec etiam Plato, quod anima rationalis vires acciperet in stellis : quia potentiae animae a substantia et esse animae fluunt. Unde a quo substantiam accipit et esse, ab illo accipit et vires. Sed volebant dicere, quod in corpore dispositiones ad tales actus potentiarum juvantur a proprietatibus planetarum et stellarum sic : Quod enim frigidum et siccum, quae qualitates sunt Saturni, confortant memoriam in bene tenendo, ideo dixerunt, quod memoriam accipit in sphæra Saturni : et quia lumen Saturni superius est et informat omnia lumina inferiora : dicit enim Ptolemaeus in Quadripartito, quod omnes aliae stellae applicantur et junguntur Saturno, et ipse nulli, et similiter lumen rationis sive intellectus omnibus luminibus sensibilibus applicatur et ordinat ea, et non e converso, eo quod logisticon, hoc est rationale lumen accipit a Saturno. Iterum quia Jupiter humidus est et calidus et luminosus valde : quae sunt principia quae resolvunt organa ad actiones quibus utitur intellectus practicus sive thimicus, ideo dixerunt, quod in sphæra Jovis accipit thimicon, hoc est, intellectum practicum : et in sphæra Solis splendorem sensuum : et sic adaptabant in aliis.
Ad aliud dictum Macrobii dicendum, quod fabulosum est et erroneum. Animae enim pondere affectuum nullo modo descendunt in corpora, sed potius creatae cum potentiis suis determinantur ad corpus secundum naturam.
Ad id quod per rationem objicitur, dicendum quod anima rationalis per creationem producitur a Deo, et non a natura : sed producitur in corpore ad esse, ut per hoc demonstretur, quod est actus corporis et perfectio. Et bene concedendum est, quod nec a substantiali, nec accidentali forma producitur, sed immediate a Deo : et si principia naturalia in formis substantialibus et accidentalibus aliquid ad hoc operantur, hoc erit disponendo in corpore cui est infun-
<--- Page Split --->
denda anima, et non ad esse vel substantiam animæ.
sive : propter quod etiam successive animæ creantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc penitus nihil valet : quia formæ existentes in potentia materiae, et simul formæ existentes in actu secundum naturam, non habent in quo sint nisi in illo existente cujus sunt actus : et illa quorum sunt actus, non sunt simul, sed succes-
RationesautemAvicennæproceduntAd , et bonæ sunt et secundum philosophiam et theologiam : et solutio ejus quod posset objici Avicennæ, optima ponitur ab eo. Unde totum quod dicit, verum est et procedit, et per ipsum improbatur error introductus.