QUÆSTIO LXVI.

Utrum universum perfectum sit, vel non ? et, Qua perfectione perfectum sit ' ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, Genes. ii, 1 : Igitur perfecti sunt cali et terra.

Ratione cujus quaeritur de perfectione universi, utrum perfectum sit vel non, et qua perfectione perlectum sit, et in quo consistat perfectio ejus ?

Determinat autem Aristoteles in V primæ philosophiæ modos quibus dicitur perfectum.

Primus est quod perfectum dicitur unum quidem extra quod non est accipere ullam particulam, ut tempus perfecctum singulorum, hoc est, extra quod non est accipere tempus aliquod quod sit hujus temporis.

Secundus est, quod dicuntur perfecta secundum virtutem et bene, quæ sunt in ultimo suæ virtutis vel bonitatis, non habentia hyperbolen, hoc est, defectum ad genus artis et actum formæ in quo perfecta esse dicuntur, ut perfectus medicus et perfectus fistulator, quando secundum speciem præpriæ virtutis in nullo deficiunt. Et hoc per translationem transsumitur etiam ad malum, sicut dicimus sycophantem perfectum, et latronem perfectum. Tales etiam transferendo bo-

nos dicimus, ut latronem bonum, et sycophantem, id est mendacem bonum. Est enim virtus, hoc est, extremum cujuslibet secundum habitum vel formam perfectio quædam. Quodlibet enim perfectum et substantia omnis tunc perfecta est, quando secundum speciem propriæ virtutis in nulla deficit parte virtutis secundum naturam suæ mensuræ.

Tertio modo dicuntur perfecta, quibus inest finis studiosus et bonus. Et hujus ratio est, quia omnia secundum habere sive contingere finem perfecta sunt. Et hoc ideo est, quia finis uniuscujusque ultimorum aliquid est. Et hunc modum etiam ad prava transferentes dicimus perfecte perdi et perfecte corrumpi, quando nihil deest corruptioni et malo, sed in ultimo est, propter quod mors secundum metaphoram finis dicitur, eo quod ambo, finis scilicet et mors, ultima sunt. Et in hoc differt finis a morte : quia finis est ultimum cujus causa fit quidquid fit. Mors autem ultimum simpliciter post quod nihil est de re. Et hoc est quod dicit Augustinus in Glossa super illud Apostoli, ad Roman. xx, 4 : Finis legis Christus : quod duplex est finis, scilicet

<--- Page Split --->

consumptionis, sicut panem dicimus habere finem quando consumptus est : et consummationis, sicut quando res habet ultimum in quo consummata et perfecta est.

Hos autem modos Philosophus reducit in duos, scilicet perfectum dictum secundum se, et in perfectum dictum secundum metaphoram et non per se. Secundum se, quando secundum virtutem et bene in nullo deficiunt, nec hyperbolen, hoc est, defectum habent, nec extra aliquid recipiunt. Alia non secundum se, quae non habent hyperbolen sive defectum in ultimo genere, nec aliquid extra illud genus recipiunt : et sic species perfecti non sunt secundum se, quae non dicuntur secundum bene in nullo deficere, sed sunt perfecte in faciendo aliquid tale : aut quia aliter dicuntur juxta primum modum dicta perfecta : scilicet quia nihil deest in habitu vel arte vel specie secundum quam dicitur esse perfectum. Simpliciter enim perfectum est, cui nihil deest.

Quando ergo dicitur universitas perfecta secundum opus creationis, dispositionis, et ornatus, non potest dici perfectum cui nihil deest : hac enim perfectione solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum extra quod nihil sit de bono : quia hoc modo solus Deus perfectus est. Nec potest dici perfectum per translationem, sicut fur vel mendax perfectus dicitur, eo quod attingit ultimum sui habitus, quando in arte furandi vel arte mentiendi attingit ultimum : quia dicit Plato in Timæo, quod « mundus imperfectæ reisimilis, minime perfectus esset. » Malo autem simile, imperfecto simile est. Malum autem imperfectum est. Et ideo mundustalem perfectionem habere non potest.

Quæritur ergo, Quomodo perfectus est? Dicitur enim in textu Genesis, 11, 2, quod complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. Completum autem non est, nisi quod attingit finem

intentum ab opifice, post quem finem et extra quem finem nihil est de pertinentibus ad esse. Sic enim completam et perfectam dicimus esse domum et hominem et unumquodque aliorum, quando scilicet omnia habet intra se quae secundum rationem finis ultimi requiruntur ad esse ipsius. Et hoc modo mundus dicitur esse perfectus, quando per opus creationis, dispositionis, vel ornatus, omnia attingit quæ pertinebant ad esse ipsius : et de omnibus nihil remanserat extra.

Secundum hoc ergo videtur, quod mala sint de perfectione mundi.

  1. Dicit enim Augustinus in libro XI de Civitate Dei 1, quod « contrariorum oppositione sæculi pulchritudo componitur : » bonum autem et malum opposita sunt : mala ergo faciunt ad pulchritudinem universi : pulchritudo vero de perfectione universi est : ergo faciunt ad perfectionem.

  2. Adhuc Augustinus super Genesim ad litteram : » Mala autem nullo modo efficiunt, ut ipsa recte ordinata cum toto ac universo faciant ad perfectionem universi. »

  3. Adhuc, Cujus defectus non minuit alicujus perfectionem, nihil facit ad perfectionem illius, sed potius minuit eam : defectus mali sive absentia minuit de perfectione ejus in quo malum dicitur esse : ergo malum nihil facit ad perfectionem universi. CONTRA : Deficientibus Angelis, dicit Augustinus quod nihil deficit de perfectione universi. Et dicit sic in libro de Libero arbitrio : « Si omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum creatori Angelorum. » Si hoc est verum de defectu bonorum Angelorum : tunc videtur, quod nec bona nec mala faciunt ad perfectionem universi.

  4. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Si ipsa angelica creatura peccaret, adhuc sufficeret Dei 'po-

<--- Page Split --->

testas ad regendam istam universitatem, ut omnibus congruenter digna tribueret, nihilque in universitate sua turpe aut indecorum esse permitteret. » Ex hoc accipitur, quod nec in bonis majoribus vel minoribus positis vel deficientibus consistit perfectio universi, sed potius in perfectione divinae potestatis mundum regentis.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei, sic : « Coelestibus non fuerant terrena coequanda : nec ideo universitati deesse ista terrena debuerunt, quia sunt illa meliora. Cum enim in his locis (terrenis scilicet) ubi talia esse competebat, alia aliis deficientibus oriuntur, et succumbunt minora majoribus, atque in qualitates superantium separata vertuntur, rerum est ordo transeuntium 1. » Ex hoc accipitur, quod tam minora quam majora ad mundi faciunt perfectionem.

  2. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Est quidam aestimationis modus, ut quadam sensu carentia (pecunias scilicet) quibusdam sentientibus praeponamus 2. » Ex hoc accipitur, quod cum omnia ordinata sint ad hominem, quae non conferunt homini, non conferunt ad perfectionem universi : ergo a destructione consequentis, cum omnia et bona et mala ad aliquem usum conferant hominum, sicut in praehabitis habitum est, videtur quod omnia et nociva et non nociva, et mala et bona conferant ad perfectionem universi.

  3. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Non attendunt quidam imperiti quam in suis locis naturisque vigeant omnia et singula, pulchroque ordine disponantur : quantumque universitati rerum pro suis portionibus decoris tanquam in communem rempublicam conferant, vel nobisipsis si eis con-

gruenter atque scienter utamur, commoditatis attribuant : ita ut venena ipsa convenienter adhibita in salubria medicamenta vertantur 3. »

ULTERIUS quæritur, In quo consistat Quest. 1. perfectio universi ?

  1. Dicunt enim quidam Philosophi, Platonem sequentes, quod consistit in ea quam Plato vocat mundi animam intellectualem, sic dicens in Timæo : « Animam vero immediate ejus locavit, eamdemque per omnem globum æqualiter porrigi jussit. » Et ratio sua est, quia perfectum corpus non est sine anima, nec perfecta anima sine intellectu. Et hoc videtur sentire Augustinus, qui sic dicit in libro primo Retractationum : « Corpus subsistit eo ipso quod animatur, sive universaliter ut mundus, sive particulariter ut unumquodque animal intra mundum 4. »

  2. Adhuc, Ibidem paulo post, « Est quadam spiritualis virtus et vitalis, etiamsi mundus non sit animal : quae virtus in Angelis sanctis ad decorandum alque administrandum mundum Deo servit : et a quibus hoc non intelligitur, rectissime tamen creditur. »

  3. Dicit etiam Augustinus in libro VII de Civitate Dei 5, quod Varro Philosophus opinatus est, Deum esse animam mundi, sic dicens : « Deus est anima, molu et ratione mundum gubernans. »

Sed contrarium hujus est quod dicit Sed contra. Augustinus in libro IV de Civitate Dei, contra eumdem Philosophum sic dicens : « Si anima mundi Deus est, eique animæ mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex anima et corpore : cum tota moles hujus mundi vivificetur ex hac anima, quis non videat quanta impietas consequatur, ut quod calcaverit quisque, partem Dei calcet et in omni animante occidendo pars Dei trucidetur.

<--- Page Split --->

Quod cum impium sit et irreligiosum dicere, non est Deus anima mundi'. »

Boetius in tertio de Consolatione philosophiæ :

Quæst. 2. ULTERIUS adhuc quæritur, Si perfectio mundi (ut Plato dicit in secunda parte Timæi) consistit in generibus et speciebus, ita quod nullum genus et nulla species desit : vel consistit in perfectione cujuslibet quod unum est in numero ?

Et videtur, quod in generibus, ut dicit Plato.

  1. Mundus enim dicitur perfectus in Genesi, cum Deus complevit opus suum, ita quod postea nihil fecit : sed tunc omnia non erant completa quæ sunt unum numero : multa enim postea facta sunt, quorum quodlibet unum numero est : ergo videtur, quod sit in generibus et causarum et principiorum mundi, quæ omnia perfecta tunc fuerunt et consummata.

2 Adhuc, Augustinus ibidem in Glossa super illud, Requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat, dicit sic : « Potest intelligi Deum requievisse a condendis generibus creaturae : quia ultra non condidit aliqua genera nova. Deinceps autem usque nunc operatur eorundem generum administrationem. » Et ibidem, « Non defuit tunc aliquod causaliter conditum quod postea visibiliter condebatur. » Ex his videtur, quod mundus non fuit perfectus, nisi in generibus et speciebus causarum : et non quod omnes essent ibi partes mundi quæ sunt unum numero.

Tu cuncta superno Duciis ab exemplo, pulchrum pulchrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine [formans, Perfectasque jubens perfectum absolvere par- [tes.

Est tamen duplex perfectio. Una rei in seipsa, quæ est uniuscujusque rei, eo quod forma ejus substantialis totam potentialitatem materiae in qua est, terminat ad esse perfectum in natura. Alia est perfectio ordinis ad finem quæ est in rebus, ex hoc quod operatione et congruitate qua congruunt aliis rebus contingunt finem universi.

Ad PRIMUM dicendum, quod licet mala sint privationes singulorum quorum mala sunt, eo quod adimunt bonum, et ideo per se non possint facere ad perfectionem universi : ordo tamen mali qui bonus est et publicæ justitiæ et facit ad hoc ut eminentius commendentur bona, de perfectione est universi. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro III de Libero arbitrio, sic : « Si rebus deessent animæ quæ ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare vo'lussent, infirmaretur vniversitas, magnum quidem deesset creaturæ. Illud enim desset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. »

Ad SEQUENS patet solutio per idem : quia hoc directe Augustinus illa auctoritate dicit quod dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod malum minuit perfectionem singulorum quorum malum est : et quod auget perfectionem universi, hoc est ex ordine, non ex ipso : unde per accidens est.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum, quod si omnes peccassent Angeli, multum deesset perfectioni singulorum : sed perfectioni ordinis universi nihil deesset, qui consistit in per-

<--- Page Split --->

fectione regentis Dei : quia adhuc providentia sua Deus omnia regens et disponens, unumquodque deduceret ad bonum finem. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei : « Ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem quae fatum dicitur, Dei summi tribuunt voluntati 1. » De hoc tamen in prima parte Summae theologiae, tractatu de Providentia, quaestione de fato, multa dicta sunt 2.

. Ad 1. Ad ALIUD dicendum eodem modo, quia idem est.

Ad object. 1. SEQUENS quod in contrarium adducitur, concedendum est hoc modo quo dictum est, quod tam majora quam minora faciunt ad mundi perfectionem, secundum quod perfecto consistit in ordine et connexione causarum, in quo,ut dicit Augustinus, principatur providentia.

Ad object 2 Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit : omnia enim conferunt ad perfectionem universi eo modo quo dictum est et bona et mala : licet non omnia conferant ad perfectionem singulorum, qua singula in esse, virtute, et operatione conservantur.

Ad object.3. Ad ALIUD dicendum, quod hoc recte dicit sententiam hujus solutionis : et ideo concedendum.

Ad quest. 1. Ad ID quod ulterius quaeritur, In quo consistat perfectio ?

Dicendum, quod consistit in dispositione quæ ex connexione causarum singulis rebus inest, per quam ut dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiz, divina providentia singula et universa conducit ad debitum finem. Anima autem sive mundi, sive alterius corporis, non facit nisi ad perfectionem corporis cujus anima est conservando corpus ejus in esse, operatione, et virtute. Dicit enim Aristoteles in fine primi de Anima, quod anima continet et conser-

vat corpus. Cujus signum est, quod egrediente anima, corpus exspirat et marcescit. Utrum autem mundus habeat animam, vel sit animal? in prehabitis, quaestione de motu celi determinatum est2.

Ad ALIUD dicendum, quod multi hoc dixerunt, quod intelligentia angelica in hoc Deo serviret, quod per cœlorum motus mundum administraret : sed quia hoc non concordat dicto Philosophorum, quod intelligentia sit Angelus, non credimus esse verum : sed potius, ut in praehabitis determinatum est, est quædam virtus jussu divino in cœlis orta et facta, cœlos movens ad similitudinem motus quo movetur corpus ab anima in loco suo. Et hoc dicit Damascenus. Et hanc virtutem quidam Philosophi vocaverunt animam : cum tamen nec anima sit, nec Angelus, nec Deus : quia nec Deus, nec Angelus substantiae sunt unibiles corpori, ita quod cum corpore unum faciant quod sit animal.

Ad DICTUM Varronis dicendum, quod hoc Augustinus ibidem corrigens sic dicit : quod si Varro dixisset Deum non esse animam, sed simplici motu et ratione mundum moventem et gubernantem, optime dixisset : Deus enim non est anima, eo quod non est unibilis ad constructionem alicujus animalis.

Ad ID quod contra objicitur per AuAd object. gustinum, omnino concedendum est : quia Deus non est anima.

Ad ID quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 2. Ad 1. dum quod perfectio mundi quam complevit Deus, consistit in generibus et speciebus causarum principiorum mundi : quae tunc omnia completa sunt : in singulis autem quae sunt unum numero, et ex illis postea propagata, non consistit perfectio nisi particularis, qua quodlibet in seipso perfectum est in esse,

<--- Page Split --->

virtute, et operatione, quando, ut dicit Philosophus, potest facere tale alterum quale ipsum est.

Et hoc est quod dicit Augustinus in Ad 2. Glossa.