QUÆSTIO XIV.
De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiæ perspicacitate ?
Deinde quaeritur de secundo attributo, de quo dicit Magister in libro II Sententiarum, distinctione III, cap. primo, quod est secundum rationem naturaliter insitam, intelligentia, memoria, et voluntas sive dilectio.
MEMBRI PRIMI
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo enim quaeritur de singulis istorum.
Secundo, De omnibus in communi.
De singulis istorum quaeruntur quatuor.
Quaeritur enim primo de ratione naturaliter insita.
Secundo, De memoria.
Tertio, De intelligentia.
Quarto, De voluntate.
MEMBRUM I.
De ratione naturaliter insita.
Circa rationem quaeruntur duo, scilicet secundum quem modum conveniat Angelis ?
Secundo, Secundum quem actum ?
ARTICULUS I.
Secundum quem modum ratio conveniat Angelis 1 ?
Ad PRIMUM objicitur sic : Videtur, quod non conveniat Angelis, rationem sibi naturaliter insitam esse.
Dicunt enim concorditer Dionysius, Augustinus, et Damascenus, quod ratio naturaliter insita, differentia hominis est constitutiva : intelligentia autem differrentia est Angeli, quia intellectualis substantia est : ergo videtur, quod ratio non naturaliter sit insita Angelo, sed homini.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Malum Angeli est contra deiformem intellectum esse : malum vero hominis, contra rationem esse 2. » Ergo bonum per quod constituitur Angelus in specie, deiformis intellectus est : bonum per quod constituitur homo in specie, ratio est : sed ultimum et optimum per quod unum-
<--- Page Split --->
quodque constituitur in specie, ultima differentia sua est sibi naturaliter insita : non ergo convenit Angelo.
Adhuc, In libro Definitionum dicit Isaac, quod « ratio est vis quaedam animae, faciens currere causam in causatum. » Et intelligit de causa consequentiae, quae praecipue est in majori propositione, cui adjungitur minor in syllogismo, ut per ordinem medii quod respiciat majorem et minorem, extremitates appropriet et approximet eas in conclusione : ut major extremitas de minori concludatur per antecedens, vel consequens, vel repugnans, secundum artem quam docet Aristoteles in primo Priorum, cap. de inventione medii. Ergo ratio est cum compositione, collatione, et inquisitione, quod Dionysius vocat discursivas disciplinas. Intellectus autem Angeli non est sic, sed deiformis et simplex. Ergo videtur, quod non conveniat Angelo rationem naturaliter insitam esse.
Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Existentibus quidem eminentiora sunt viventia, viventibus autem sensibilia, sensibilibus autem rationalia : rationalia autem mentes excellunt, et circa Deum sunt, et magis ipsi appropinquant 1. » Cum ergo, sicut idem dicit Dionysius, Angeli sint mentes sive intelligentiae divinae, patet quod sunt ultra rationem : et sic per rationem naturaliter insitam Angelus non debet determinari, sed homo, qui minoratur ab Angelo, ut dicitur in Psalmo viii, 6 2.
Adhuc, Isaac in libro Definitionum sic dicit : « Ratio creatur in umbra intellingentiae, sensus in umbra rationis, vita vegetabilis in umbra sensus. » Sed in umbra esse, intelligentiis angelicis non convenit, quae deiformes sunt, et in lumine pleno, ita quod a Dionysio dicuntur lumina divina, et specula claris-
sima. Ergo Angelo non convenit determinari secundum rationem naturaliter insitam.
In contrarium hujus est, quod supra sed contra dictum est in libro II Sententiarum, distinct. I, quod creaturam rationalem duplicem fecit Deus, Angelum scilicet, et animam rationalem : et unam voluit uniri corpori, alteram vero in sui puritate remanere 3. Ergo videtur, quod Angelus sit ratio naturaliter insita. Haec enim verba Augustini sunt, quibus contradicere fas non est.
SOLUTIO. Dicendum, quod ratio dicitur dupliciter. Dicitur enim ratio dispositio interior secundum naturam rei principii ad principiatum, ex qua dispositione videtur quid ex quo sequatur : et haec ratio non est in aliquo, nisi secundum excellentiam luminis intellectivi. Dicitur etiam ratio quae est cum inquisitione quid componibile sit, et quid cui conferibile secundum consequentiam : et haec ratio est cum defectu luminis intelligentiae : propter quod utitur motibus, et signis, et caeteris habitudinibus localibus, ut quasi mendicando videat, quid ex quo concludi possit : et habet instrumenta, syllogismum topicum, enthymema, inductionem, et exemplum.
Primo ergo modo dicta ratio naturaliter insita est Angelis : quia illa est vera et perfecta composita intelligentia, et est formata lumine divino et perfecto et intellectuali. Secundo vero modo dicta ratio, convenit homini, cujus intellectus oritur ex sensibilibus : et ideo talibus quasi adminiculis et instrumentis oportet eam adjuvari, ut possit accipere scientiam, quam ex sensibilibus mendicat. Et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea quae facta
<--- Page Split --->
sunt, intellecta, conspiciuntur. Ubi dicit Glossa, quod « creaturam mundi vocat hominem, co quod convenit cum omni creatura. Ea autem quae facta sunt, sensibilia mundi vocat, per quae inquirendo et conferendo invisibilia Dei aliqualiter sicut per speculum et ænigma cognoscit : » quod, sicut dicit Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, « non est necessarium Angelo, qui hoc lumine pleno videt in Verbo, sicut non necessariæ sunt scalæ tenenti jam solium.
His habitis, facile est respondere ad objecta.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod ratio naturaliter insita homini, est ratio secundo modo dicta, et non primo. Ratio autem primo modo dicta, magis convenit Angelo, quam homini.
Ad 2. AD ALIUD dicendum eodem modo : quia ratio primo modo dicta, non est sine deiformi intellectu : ratio vero secundo modo dicta, obumbratur ab illo.
Ad 3. AD ALIUD eodem modo d'cendum, quod Isaac dicit, quod ratio secundo modo dicta vis animæ est, et non primo modo.
verso : inferiora enim nullo modo habent virtutes superiorum. » Et Boctius in libro Divisionum dicit, quod « quidquid polest potentia inferior, polest superior, et non e converso. » Unde quidquid potest ratio, potest intellectus : et quidquid polest sensus, quod vere posse est et virtus, polest ratio : sed non convertitur : et hujus causa est, quia bonitates inferiorum influuntur eis a superioribus, et coarctantur et obumbrantur, secundum quod recipiuntur ab inferioribus. Dicit enim Philosophus in VI Ethicorum, quod omne quod recipitur in aliquo, est in eo secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem agentis vel influentis. Unde ratio primo modo dicta, in nulla umbra est, sed potius in lumine intelligentiae perfectæ. Sed ratio secundo modo dicta, in umbra est : et de hac intelligitur dictum Isaac.
Ad in quod objicitur in contrarium, Ad object dicendum, quod ratio primo modo dicta, Angelis naturaliter est insita : et ab hac dicitur creatura rationalis.
Ad 4. AD ALIUD omnino similiter respondendum est : mentes enim et intelligentiae non sine ratione sunt, secundum primum modum accepta : sed sunt ultra rationem, et magis Deo propinquant quam ratio secundo modo accepta.
Ad 5. AD ULTIMUM dicendum, quod Isaac gradus entium determinat ita, quod semper inferius sit in minimo superioris : et hoc vocat umbram, quia ibi incipit occumbere superius. Et hujus causam determinat Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, dicens, quod « virtutes inferiorum superiora habent excellenter et eminenter, et non e con-
MEMBRI PRIMI
ARTICULUS II.
Secundum quem actum insit Angelis ratio 2 ?
Secundo quaeritur, Secundum quem actum insit Angelis ratio ?
Et videtur, quod secundum actum et superioris et inferioris partis rationis.
- Angelus enim, ut dicit Damascenus in libro 1 de Fide orthodoxa 3, est
<--- Page Split --->
substantia intellectualis Deo ministrans : sed non ministrat Deo, nisi disponendo inferiora ad formam superiorem secundum Dei voluntatem, et ad hominis salutem. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis? Ergo Angelus contemplandis superioribus et consulendis quae in ordine sapientiæ Dei existunt, continue inhærescit : et hoc est actus superioris partis rationis, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram. Et iterum Angelus inferiora disponit prout faciunt ad salutem hominis, quam procurat : et hoc est actus inferioris partis rationis, ut dicit Augustinus ibidem. Ergo ratio insita est Angelo secundum actum utriusque partis rationis, scilicet inferioris, et superioris.
- Adhuc, Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : « Lex divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere 1. » Ergo hominem reducit per Angelum ; sed reducens reducere non potest, nisi consideret diligenter et formam et dispositionem ejus in quod reducit, et modum et dispositionem quali'er reducat : sed primum horum non potest esse, nisi contemplando et consulendo aeterna : quod est ratio sapientiae, ut dicit Augustinus, et est actus superioris partis rationis. Secundum esse non potest, nisi disponendo et considerando temporalia : et hoc est ratio scientiae, ut idem dicit Augustinus, et actus inferioris partis rationis. Tertium fieri non potest, nisi ordinando et disponendo inferiora ad superiora : et hoc est actus rationis secundum se, cujus est conferre unum ad alterum, et ordinare quod inferiora directe perveniant ad formam superiorum. Et haec tria necessaria sunt ad reductionem quae fit per Angelum : ergo necessarium est, quod Angelo insit ratio secundum quemlibet istorum trium
actuum : ergo incet ei ratio secundum actum superioris, et secundum actum inferioris partis rationis.
- Adhuc, Hoc videtur ex verbis Angeli Tobiae, xii, 13, ubi sic dic tur : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Quod enim dicit, Unus ex septem, sicut dicunt Sancti, notat quod est unus ex universitate ministrantium, quia per septem universitas figuratur. Constat autem, quod non ministrant, nisi secundum rationem scientiae disponendo inferiora : constat etiam, quod in conspectu Dei non stat, nisi contemplando et consulendo superiora, ut directe secundum formam superiorum disponat inferiora, et sic perficiatur hominis reductio. Primum autem horum est secundum actum inferioris partis rationis. Ergo Angelo inest ratio secundum actum utriusque partis rationis.
In contrarium hujus est, quod omnis sed conra. ratio consiliativa et inquisitiva e-t, ut dicit Damascenus : inquirere autem et consiliari dubitantis est : Angelo dubitare non convenit : ergo non convenit Ange'io inesse rationem secundum aliquem actum rationis.
SOLUTIO. Dicendum procul dubio, quod Angelo convenit ratio secundum actum utriusque partis rationis : quia aliter non posset disponere inferiora ad superiora, ut probant primae objectiones.
Et si objicitur, quod inferiora sunt sensibilia, quae non accipiuntur, nisi per sensus : et Angeli sensus non habent. Dicendum, quod falsum est : probabimus enim in sequentibus, quod Angeli per intellectum perfectam notitiam habent sensibiiium, in quaestione de intelligentiis Angelorum.
Tres ergo primae rationes procedunt de necessitate.
Ad in quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum, quod non omnis inquisitio
<--- Page Split --->
est cum dubitatione. Quædam enim inquisitio est dispositio et ordo faciendorum : et hæc est per actum rationis, et sine dubitatione : et hæc convenit Angelis, quibus tamen non convenit dubitare.
Similiter non omne consilium cum dubitatione est. Potest enim consilium derivari a verbo consulo, secundum quod consulo dicit consilium quaero : et sic cum dubitatione est, et non convenit Angelo. Et potest derivari a consulo, secundum quod est consilium do, secundum quod dicitur in versu :
Consilium quaero, tibi consulo, consilium do.
Et sic consilium est certa definitio faciendorum, ut dicit Gregorius, quod mutat Deus sententiam, sed non consilium : et sic consulere aeterna bene convenit Angelis.
MEMBRUM II.
Utrum memoria conveniat Angelis 1 ?
DEINDE quaeritur de memoria, Utrum conveniat Angelis?
Et videtur, quod non.
Damascenus : « Memorativum est memoriae et rememorationis promptuarium et causa : » tale autem promptuarium non est nisi animae sensibilis : ergo non convenit Angelis.
Adhuc, Idem Damascenus : « Memoria est phantasia derelicta ab aliquo sensu subjecto secundum actum apparente, vel coacervatio sensus, vel intelligentiae : » sensus Angelis non convenit : ergo secundum nullum dictum modum convenit eis memoria.
Adhuc, Philosophus in libro de
Memoria et Reminiscentia : « Praesentis non est memoria, sed praesentis quidem sensus est, facti autem memoria, futuri vero spes : » in intelligentiis autem Angelorum nec praeteritio est, nec futuritio : ergo nec memoria.
Adhuc, Avicenna in VI de Naturalibus : « Recordatio est reversio ad aliquid, quod habuit esse in anima in praeterito : » talis autem praeteritio non convenit Angelo : ergo nec memoria.
Adhuc, Memoria et oblivio contraria sunt, vel opposita ut privatio et habitus : ergo nata sunt fieri circa idem : in Angelis non fit oblivio : ergo nec memoria.
Adhuc, Augustinus in libro XII de Trinitate, in principio dicit, quod « quando memoramur et reminiscimur, hoc pertinet ad hominem, quia adhuc in nobis agitur id quod commune habemus cum brutis : » ergo nec memorantur, nec reminiscuntur : ergo non inest eis memoria.
Adhuc, Proprietates memoriae sunt duplices : quædam ex memorantibus, et quædam ex memorabilibus. Ex memorantibus dicit Avicenna, quod duabus potentis confortatur memoria, scilicet frigido bene comprimente organum, et sicco bene tenente formam in organo. Unde dicimus eos qui sunt boni ingenii, malos esse memoriae, et e converso. Bonitas enim ingenii fit ex calido bene movente, et humido facile suscipiente. Et constat, quod secundum has differentias non potest inesse memoria Angelis. Proprietas vero ex memorabilibus, ut dicunt Philosophi, et maxime Aristoteles in libro de Memoria et Reminiscentia, sunt ex antiquis mediis in id quod prius accepimus, procedere. Et vocat antiqua media, signa quae in sensu praeterito cum ipsis memorabilibus accepimus : sicut videntes librum, recordamur ejus qui librum fecit : videntes Socratem, recor-
<--- Page Split --->
damur dæmonis cui similis fuit Socrates: videntes campum, recordamur victoria vel fuga quam in campo fecimus : sicut dicitur de Ulysse, quod quoties vidit campum quemdam, flevit, quia ibi projectis armis fugerat. Et generaliter videntes locum, recordamur qua in loco acciderunt nobis. Constat autem, quod nihil horum convenit intelligentiis angelicis : ergo nec memorari nec memoria convenit eis.
- Adhuc, Tullius in libro II Rehloricae tradens artem memorandi dicit, quod « qui bene vult memorari praeteritorum, studere debet, quod omne quod accipit in sensu, accipiat cum magna delectatione, vel cum magna abominatione : quia tunc diutissime recordatur. » Sic autem accipere nullo modo convenit Angelis : ergo nullo modo convenit eis memorari.
tum est. Alia est memoria qua simpliciter est thesaurus formarum intelligibilium. Et secundum hoc memorari, est notitiam rei apud se tenere, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate.
Primo ergo modo dicta memoria, nullo modo est in Angelis : illa enim est cum sensibili parte animæ, quam non habent Angeli. Secundo autem modo dicta memoria, non indiget nisi intellectu et intellectuali natura. Sic enim meminisse, non est nisi naturam rei apud se tenere. Et hæc pars imaginis est, ex qua per imitationem formatur intellectus, et ex ipsa et intellectu formatur voluntas sive dilectio. Et hæc simplicius est in Angelo, quam in homine : quia notitia rerum apud Angelum est per formas coarctatas sibi et simplices, formis idealibus similes : apud homines autem notitia rerum est per formas acquisitas et phantasmatibus permixtas.
In contrarium est, quod
In Littera dicitur secundi libri Sententiarum, distinct. III, ex verbis Augustini, quod « per rationem naturaliter insitam convenit Angelis memoria, intelligentia, et voluntas. »
Adhuc, Isidorus et Gregorius dicunt, quod quo in Angelis est subtilior natura, eo magis intelligitur in eis imago Dei impressa : sed imago Dei consistit in memoria, intelligentia, et voluntate : ergo memoria maxime convenit Angelis, et plus quam homini.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita. Omnes enim illæ rationes qua probant, quod in Angelo non est memoria, de necessitate procedunt de memoria primo modo dicta.
Illæ vero qua in contrarium sunt, scilicet quod in Angelo sit memoria, procedunt de memoria secundo modo dicta. Et si arguatur ex una ad alteram, incidit fallacia æquivocationis.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod memoria duplex est, etiam secundum Damasenum. Una est thesaurus formarum sensibilium, vel ex sensibilibus, vel cum sensibilibus acceptarum. Et super illam, sicut dicit Avicenna, sunt actus reflexivi recordationis et reminiscentiae : recordationis, sicut quando prius acceptum revocatur imaginationi, sic ut stet ante oculos et sensus : reminiscentiae, sicut quando revocatur pars obliti vel oblitum per reflexionem rationis ad id quod prius acceptum est cum antiquo medio, ut dictum est, cum quo memorabile accep-
MEMBRUM III.
De intelligentia sive perspicacitate intelligentiae Angelorum.
DEINDE, Quæritur de intelligentia sive perspicacitate intelligentiae Angelorum.
Et quæruntur duo, quorum primum est, Cum multæ sunt differentiæ intellectus, scilicet agens, possibilis, speculativus sive formalis, speculativus practicus, adeptus sive possessus, et non adeptus :
<--- Page Split --->
utrum secundum omnes istas differentias Angelo insit perspicacitas intelligentiae, an non ?
Secundum est, Utrum per species intelligant Angeli : et si intelligunt per species, quae vel quales sint illae species ?
MEMBRI TERTII
ARTICULUS I.
Utrum secundum omnes differentias intellectus Angelo insit perspicacitas intelligentiae, an non 1 ?
Ad primum horum sic proceditur :
Aristoteles in III de Anima sic dicit : « Quoniam autem sicut in omni natura aliud quidem est materia in unoquoque genere, et illud est potentia omnia illa : alterum autem ut causa est efficiens, quo est omnia facere, ut ars ad materiam se habet : necesse est et in anima has esse differentias : et hujusmodi quidem differentia qua omnia fiunt, est intellectus possibilis : hujusmodi vero qua est omnia facere, est intellectus agens, qui est sicut sol. » Videtur ergo, quod cognoscibilium intellectus non sit sine his duobus : sed Angeli habent cognoscibilium intellectum : ergo non habent sine his duabus differentiis : ergo in Angelis est intellectus agens et intellectus possibilis.
Adhuc, Aristoteles in III de Anima : « Omne cognoscens secundum cognoscibilia, fit unumquodque illorum secundum actum quando cognoscit illud : » cum igitur Angelus cognoscat omnia cognoscibilia per naturam, Ange-
lus per aliquum potentiam intellectivam fiet unumquodque intelligibilium secundum actum, licet nullum eorum sit secundum esse : sed nullus intellectus fit unumquodque intelligibilium secundum actum, et non secundum esse, nisi intellectus possibilis : ergo in Angelis est intellectus possibilis. Sed possibilis non potest esse sine agente : quia numquam exiret in actum : ergo in Angelis est agens intellectus, et possibilis.
- Adhuc, Sicut se habet materia in natura corporum, sic intellectus possibilis in natura spirituali et intellectuali : sed materia in natura corporum una est subjecto sub privatione et forma existens : ergo intellectus possibilis unus est subjecto sub specie intelligibilis et sub privatione ejusdem existens : constat autem, quod quando intelligit Angelus, aliqua potentia intellectiva ejus est sub specie intelligibilis, quia aliter non intelligeret : et cum ille intellectus idem sit cum possibili non habente speciem, sequitur quod ad minus intellectus possibilis sit ibi subjecto et secundum esse, licet non sit ibi sub ratione potentiae, eo quod numquam est sub privatione. Et si possibilis est in Angelis, de necessitate etiam est agens, ut prius probatum est.
Ex hoc etiam accipitur et probatur, quod intellectus possibilis et speculativus idem sint numero et subjecto, licet differant ratione et esse speciei speculatae : ergo in Angelis est possibilis intellectus et speculativus, et possibilis non est sine agente : ergo etiam in eis est intellectus agens.
- Si forte dicatur, quod in Angelis non est possibilis intellectus, eo quod intellectus eorum numquam fuit in potentia, et non exivit de potentia ad actum, quemadmodum intellectus humanus. CONTRA : Agens secundum quod agens, non potest esse subjectum, eo quod ratio
<--- Page Split --->
subjecti est ratio potentiae et naturae materialis : cum ergo aliqua potentia intellectiva in Angelo substet intelligibililibus, quando Angelus intelligit intelligibilia secundum actum, illa potentia est in ratione subjecti et naturae materialis : agens autem non potest esse subjectum, ille enim est sicut lux, ut dicit Aristoteles in III de Anima : lux autem non est subjectum colorum, sed actus : intellectus ergo sicut lux non est subjectum intelligibilium, sed actus. Oportet ergo in Angelo esse aliam potentiam intellectivam, quae sit subjectum intelligibilium, et (sicut dicit Philosophus) intelligibilium locus : et in qua (sicut idem dicit in III de Anima) sicut in tabula rasa depingantur species intelligibilium : et ille est in natura potentiae et materia, sicut probatum est : ergo in Angelis est intellectus possibilis : et ille numquam potest esse sine agente, ut probatum est : ergo est etiam in eis intellectus, agens. Sed possibilis secundum actum factus est speculativus : ergo secundum omnes istas tres differentias intellectus, agentis scilicet, possibilis, et speculativi, intellectus est in Angelis.
- Adhuc, Quamvis materia in cælo numquam sit in potentia ad actum et ad formam, tamen substantia et subjecto materia est in cælo, quæ subjectum est formarum substantialium et accidentalium cæli : ergo a simili quamvis in Angelis secundum possibilem intellectum numquam exitus sit de potentia ad actum, oportet tamen possibilem intellectum inesse eis, qui in eis substet formis intelligibilibus : ergo in Angelis est possibilis intellectus : et hic efficitur speculativus, quando speculatur : ergò est in eis speculativus : et hic non est sine agente : ergo est etiam in eis agens.
In contrariumhujus est quod dicit Aristoteles in V primæ philosophiae, quod potentia passiva sive possibilis est principium transmutationis : sed in Angelis non est possibilis quæ est principium transmutationis : ergo nec intellectus
possibilis : et sine illo non est necessarius agens intellectus : ergo nec agens intellectus est in eis.
Ad hoc dixerunt quidam, quod Angeli non habent nisi intellectum agentem formas intelligibiles : sed operatio intellectus agentis multiplex est,1 ut dicunt. Quædam enim est abstrahere species intelligibiles a3phantasmatibus, et conjungere eas intellectui possibili : et hanc habet intellectus agens secundum conversionem ad' inferiora sensibilia. Aliam habet, ut dicunt, in illuminatione super species universales rerum, in quibus, ut dicunt, summam retinet, et singula perdit, ut dicit Boetius. Et vocant summam, primas propositiones quae dignitates vocantur : quibus ut quibusdam instrumentis, agens intellectus extrahit possibilem ad actum, et facit de potentia sciente, actu scientem : harum enim notitiam discens non accipit a Doctore, sed habet apud se : quia, sicut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, principia scimus in quantum terminos cognoscimus. Aliam habet operationem secundum comparationem ad lumen superius, quod vel verbo, vel intelligentia superiori recipit per influentiam : et unitur ei sicut lumen lumini, mediante 'quo efficitur potens ad cognoscendum singula sicut sunt, non tantum in universali, sed etiam in singulari. Dicunt ergo, quod agens primo modo dictus est in homine, secundo modo dictus est in Angelo.
Sed contrahoc est, quod oportet, sed contra. quod aliquid sit subjectum illarum formarum, quæ sunt species cognoscibilium ab Angelo, et quod se habeat ut susceptivum ad ipsa, sive recipiat ea ab illumiinatione superiori, sive a lumine primarum propositionum, quæ sunt dignitates secundum comparationem ad inferiora : et illud susceptivum et subjectum numquam potest esse agens, quia agens et materiale, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, numquam' coincidunt in idem secundum rem, sed semper in diversa.
<--- Page Split --->
Quest.
ULTERIUS quaeritur, Utrum in Angelis sint ista differentiae intellectus, quibus dividitur intellectus per speculativum et practicum ?
Et videtur, quod sic.
In Angelis enim est speculativus intellectus, aliter enim nihil specularetur intelligibilium : speculativus autem, ut dicit Philosophus in III de Anima, per extensionem fit practicus : et non exigitur ad hoc, nisi quod id quod speculatur in ratione veri, extendat se in rationem boni convenientis, vel mali disconvenientis : et consideret illud ut bonum conveniens, vel malum inconveniens, et nuntiet voluntati vel appetitui hoc esse consequendum, vel illud fugiendum : constat autem, quod hanc potentiam extensionis habet Angelus : ergo Angelus habet intellectum speculativum et practicum.
Adhuc, Angelus bonus convertit se ab bonum, et Angelus malus pervertitur ad malum : et neutrum horum esse potest, nisi per intellectum practicum : quia, sicut docet Aristoteles in II de Anima, cap. de movente, appetitus numquam convertitur ad bonum, nec avertitur ab ipso, nisi nuntiante intellectu de bono ad quod debet converti, vel. de malo a quo debet averti : ergo necesse est, quod in Angelo sint ista differentiae, quibus dividitur intellectus per speculativum et practicum.
Adhuc, Intellectus Angeli non est deficientior, quam intellectus hominis : sed de perfectione intellectus hominis est, quod habeat utrumque intellectum, scilicet speculativum, et practicum, et secundum alterum tantum non esset perfectus : ergo multo magis est hoc de perfectione angelici intellectus.
Adhuc, Constat, quod per Angelos fiunt miracula : facere autem miracula non fit nisi per intellectum practicum : ergo intellectus practicus est in Angelis : et practicus formatur ex speculativo : ergo est in eis speculativus.
Adhuc, Constat, quod in natura
intellectuali Angelus plus conformatur Deo, quam homo : sed in Deo est practicus intellectus : quia Deus per se sicut speculum cognoscit omnia speculative et facit omnia verbo operative : et propter hoc Filius dicitur Verbum, quod verbum, ut dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate, notitia formata Patris est, et notitia amata, ut dicitur, I ad Corinth. 1, 24, virtus Dei et sapientia est. Dicit enim sic : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ergo in Deo est contemplativus intellectus sive speculativus, qui est intellectus sapientiae : et in Deo est intellectus practivus sive operativus, qui est intellectus virtutis operative : ergo etiam est in intellectu angelico, qui in intellectuali natura maxime conformatur Deo.
IN CONTRARIUM hujus videtur esse quod sed 600 dicit Aristoteles in III de Anima, quod « natura non deficit in necessariis, nec abundat superfluis. » Unde nulli dedit intellectum practicum sive operativum, nisi daret ei organum quo perficeret opus illius intellectus, sicut manum. Dicit enim Aristoteles in libro XII de Animalibus, quod « manus est organum intellectus practici, quo utitur ad omnes formas operum suorum perficiendas : » sic autem non fecit Angelo : ergo in Angelo non videtur esse intellectus practicus.
ULTERIUS quaeritur, Utrum Angelus sub Quest istis differentiis habeat intellectum, qua sunt intellectus adeptus sive possessus, et intellectus non adeptus.
Secundum enim Aristotelem et Democritum intellectus agens duobus agens efficitur, quando scilicet ad phantasmata se habet ut sol, abstrahendo species intelligibiles, et movendo eas in intellectum possibilem sicut in locum proprium generationis specierum intelligibilium. Dicunt enim, quod intellectus possibilis locus specierum est, sicut sol abstrahit species colorum a corporibus terminatis, et movet eas specie spirituali in perspi-
<--- Page Split --->
cuum non terminatum, quod secundum esse spirituale abstractionis earum, regio et locus generationis earum est. Dixerunt etiam, quod in se habeat lumen distinctum, sicut ars habet in principiis suis. Est enim ars, ut dicit Tullius in fine primi Rhetoricae, collectio praeceptorum sive principiorum ad eum dem finem tendentium, ad quae principia distinguuntur per compositionem et divisionem et collationem, omnia quae sunt artis, ut certa et distincta notitia habeatur de eis, quod nemo potest adipisci nisi per studium. Et propter hoc, sicut dicit Gregorius Nyssenus, hi duo concorditer dixerunt, quod nemo in hac vita habet intellectum agentem et adeptum nisi Philosophus. Et ideo dicit, quod Aristoteles dedit duplex exemplum in III de Anima, scilicet quod est ut lux, et quod est ut ars ad materiam. Et ideo dicit in I de Anima, quod videtur secundum prudentiam dictus intellectus, non aequaliter inesse omnibus, sed neque hominibus.
Quæritur ergo, Si Angeli habent hujusmodi adeptum intellectum ? Et videtur, quod non : quia
Nihil adipiscuntur per studium : sed adeptus intellectus, per studium acquiritur, ut dicit Alexander in libro de Intellectu et intelligibili.
Adhuc, Aliquis adipiscitur quod prius non habuit : sed Angelus non acquirit intellectum, quem prius non habuit : ergo non accipit intellectum adeptum.
d contra. In contra rium hujus est, quod dicit Augustinus, quod dæmones multa discunt per experientiam longi temporis, et cum similes sint in natura intellectuali dæmon et bonus Angelus, videtur quod etiam boni Angeli discant per experientiam temporis. Via autem hujusmodi doctrinae ponitur ab Aristotele in primo prima philosophiae sic : « Ex multis experimentis acceptis fit una memoria : ex multis memoriiis universale : hoc autem principium est artis et scientia. »
Unde ibidem dicit, quod « experientia artem fecit, inexperientia autem casum : » sicut ait Porphyrius recte dicens. Ex hoc videtur, quod Angeli habent adeptum intellectum per experientiam longi temporis.
SOLUTIO. Ad id quod primo quæritur, dicendum, quod procul dubio intellectus agens et possibilis est in Angelis : sed agens est in eis tam respectu universalis, quam respectu singularis : utriusque enim notitiam agit intellectus in eis. Et quod hoc verum sit, patet per verbum Maximi sic dicentis super caput septimum libri de Divinis nominibus Dionysii : « Omni sensu exteriori carent Angeli : non enim sensibilium rerum notitiam per phantasias corporum accipiunt, sed omnem corporalem creaturam in causis spiritualibus spiritualiter perspiciunt, quemadmodum visuri sumus cum per æqualitatem Angelorum transmutabimur. » Hoc dicit super illud verbum Dionysii, quo de Angelis sic dicit : « Etenim et Angelos scire dicunt eloquia quæ sunt in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem existentia, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam. » Qualiter autem hoc sit, in sequenti articulo quæstionis ostendetur.
Habent etiam possibilem intellectum, non secundum rationem potentiae de qua potentia educitur in actum per universale acceptum de phantasmate, sicut contingit in homine, cujus intellectus possibilis conjunctus est continuo et tempori, sed habet eum secundum quod est subjectum intelligibilium, quemadmodum perspicuum subjectum, et locus est visibilium specierum in esse spirituali, quod accipiunt in lucis abstractionem, quae omnium visibilium est species et actus, sicut et intellectus agens omnium intelligibilium species et actus est. Et ideo dicit Aristoteles in III de Anima, quod « intellectus est species specierum intelligibilium. »
<--- Page Split --->
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod procedit, et concedendum est, quia veritatem concludit.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod in veritate intellectus possibilis in Angelis secundum unumquodque cognoscibile, unum fit cum ipso formaliter : sed forma cognoscibilis in cognoscibili secundum naturam, secundum esse est in ipso, et dat ei esse et naturam : in possibili autem intellectu non est nisi secundum speciem intentionalem, et ideo illi non dat esse, sed cognitionem tantum : sicut albus color in corpore terminato existens, dat ei esse albi : in perspicuo vero existens, in quo est secundum esse spirituale et intentionale, non dat ei esse albi, sed virtutem immutandi sensum visus ad cognitionem albi sensibilem.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod hoc argumentum de necessitate procedit, et probat, quod idem est possibilis et speculativus subjecto, quamvis ratione sit differens. Tamen in hoc cavendus est error Theophrasti, qui sicut dicit Commentator super III de Anima, dixit eamdem esse receptibilitatem materiae et possibilis intellectus : hoc enim non est verum. Si autem esset verum, sicut receptione formae hominis materia homo efficitur, et receptione calidi efficitur calida, receptione albi efficitur alba : ita intellectus possibilis receptione speciei hominis homo eficeretur, et receptione speciei lapidis lapis, et sic de aliis, quod absurdum est : nunc autem non recipit nisi secundum species intentionales, quae principium cognitionis sunt, et non principium ipsius esse : ideo per singularem specierum receptionem singulorum cognoscibilium recipit cognitionem, et secundum esse non efficitur aliquid eorum.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quob hoc argumentum in veritate procedit, et de necessitate concludit.
Ad 5. AD ALIUD etiam similiter dicendum, quod hoc procedit.
Ad object. AD ID quod objìcitur in contrarium,
dicendum quod possibilis, sicut jamdictum est, secundum rationem transmutationis potentiae ad actum non est in Angelis, sed in hominibus. Sicut enim jam dictum est in auctoritate Maximi prius inducta, Angeli per phantasias et phantasmata nihil accipiunt : tamen secundum quod possibilis est locus et subjectum intelligibilium, de necessitate habent possibilem intellectum, ut probatum est.
Ad ID quod objicitur de solutione quorumdam, dicendum quod bona est, et concordat in omnibus his quae dicta sunt. Angelus enim non habet possibilem intellectum, nec etiam agentem secundum comparationem ad inferiora phantasmata sensuum, ex quibus extrahitur species intelligibilis, sic enim habere agentem et possibitem, hominis est, et non Angeli : sed per comparationem ad illuminationem superiorum descendentem in ipsum efficitur deiformis virtutis et naturae, ut dicit Maximus in auctoritate jam inducta, et per hoc distincte cognoscit et universale et particulare.
Ad ID quod objicitur contra, dicendum, quod hoc probat, quod intellectus possibilis est in eis per rationem subjecti : et hoc verum est. Nihilominus tamen agens aliter est in eis, quam in homine : in homine enim per principia et regulas artis sicut per instrumenta quaedam, distinctam facit cognitionem de cognoscib. libus, et in universali sicut illa universalia sunt : in Angelo autem per deiforme lumen, quod aequaliter se habet ad universale et singulare, distinctam facit cognitionem et universalis et singularis.
Ad ID quod ulterius quaeritur, Utrum Ad in Angelo sint ista differentiae, quibus dividitur intellectus per practicum et speculativum ?
Dicendum, quod sic.
Et quinque argumenta quae inducuntur ad hoc probandum, procedunt.
<--- Page Split --->
Angclus enim nec operatur, nec vult, nec prosequitur aliquid, nec avertitur ab ali juo nisi per rationem intellectus praclici, nec operatur aliquid nisi per rationem ejusdem, quia aliter irrationabilis esset sua voluntas et suum opus : nec speculatur aliquid, nisi per formam intellectus speculativi.
1 object. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod ratio operis hominis non perficitur nisi corporeo instrumento et motu : et ideo dedit ei natura instrumenta necessaria ad hoc : sicut et animal.bus, aliis dedit pedes, aliis pennas, pinnulas, annulos, eo quod desiderabilia eorum quae pertinent ad naturae conservationem, sunt in diversis locis, ad quae moveri non possent sine talibus instrumentis. Sicut enim dicit Plato in Timaeo, « summum bonum quod omnia creata sua vult esse et manere, nihil commodorum ad e-se et permanentiam negat creatis suis. » In Angelis autem non est sic : ad v.lle enim bonum, non indigent nisi voluntate : et ad aver-ionem a malo, non indigent nisi voluntate : in operibus miraculorum, non indigent nisi imperio et nutu divino : in ministeriis corporalium assumunt corpora accommodata usibus ministeriorum : et sic numquam deliciunt in necessariis.
mate, neque per studium neque per doctrinam.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod experientia longi temporis qua daemones multorum habent notitiam, ab Augustino dicitur acceptio singularium : sed non sic quod ordinent ad memoriam, sive ad universale secundum quod est principium artis et scientiae : et ideo per hoc non probatur, quod habeant intellectum adeptum per modum acquisitionis, sive per studium et doctrinam.
MEMBRI TERTII
ARTICULUS II.
Utrum per species intelligant Angeli ? et si intelligant per species, quae vel quales sint illae ?
Secundo quaeritur, Utrum Angeli intelligant per species ? et si intelligunt per species, quae vel quales sint illae ?
d quest.2. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Angeli habeant adeptum intellectum ?
Dicendum, quod adeptus intellectus dicitur dupliciter, scilicet qui adeptus est per modum adipiscendi et acquirendi per studium et doctrinam : et sic Angeli non habent adeptum intellectum. Dicitur etiam adeptus per species habituum concreatorum, qui scilicet perfectus est, et stans in perfectione sua per habitus omnium scibilium concreatos : et s.c Angeli habent adeptum intellectum : ergo studio non indigent, nec doctrina.
Ad 1 et 2. Er per hoc patet solutio ad primam partem objecionum. Concedimus enim, quod non habent intellectum adeptum per acceptionem universalis a phantas-
Et quaeruntur de hoc quatuor. Quaeritur enim primo, An per species intel'gant ?
Secundo, quia intelligunt visione matutina, et visione vespertina, ut dicit Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram, quaeritur de distinctione visionis matutinae et vespertinae ?
Tertio quaeritur, Qualiter unus ab altero intelligitur ?
Quarto, Qualiter Angelus intelligitur ab hominibus ?
<--- Page Split --->
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Utrum Angeli intelligant per species 1 ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Videtur, quod per nullas species intelligant : si enim habent species per quas sicut per media intelligunt, illae species aut erunt acquisitæ per abstractionem, aut datæ eis per creationem et concreatæ ipsis, aut sunt de naturalibus Angelorum.
Si sunt acquisitæ per abstractionem : tunc oportet, quod habeant potentias proportionatas abstractioni, quæ sunt sensus, et imaginatio, et phantasia. Et hoc absurdum est attribuere Angelo : ergo non habent tales species.
Si sunt datæ eis per creationem, et concreatæ ipsis. CONTRA hoc est, quod forma quæ inducitur de potentia ad actum in subjecto aliquo, non potest esse concreata illi subjecto : sed omnis forma quæ est in intellectu possibili per actionem moventis et agentis intellectus, per quam non intelligens secundum actum fit actu intelligens, est educta de potentia ad actum : ergo nulla talium per creationem data est subjecto : tali forma et specie Angelus semper fit de non intelligente intelligens secundum actum : ergo nulla talium data est per creationem sibi.
Si autem dicatur, quod est de naturalibus. CONTRA hoc est, quod tunc debuit enumerari inter attributa angelicæ naturae : et hoc non facit Augustinus, qui illa attributa enumerat.
- Adhuc, Dicunt quidam, sicut cancellarius Parisiensis Philippus, quod in Deo est ratio cognoscendi omnia, et etiam in Deo est ratio operandi : et hanc duplicem potestatem communicavit creaturæ, dans creaturæ spirituali, hoc est, Angelo, potestatem cognoscendi omnia quæ sunt in mundo sensibili, et naturæ potestatem operandi ea. Et ideo Angelis a principio dedit rationes, sive similitudines, sive species ideales universalis ordinis, in quo creatus est mundus sensibilis. Et sub illa ideali specie universalis ordinis cognoscunt ea quæ fiunt cursu ordinato in mundo. Et hi innituntur auctoritati Maximi, qui super caput quintum libri de Divinis nominibus Dionysii, dicit : « Causæ primordiales sicut principia, quas Græci ideas vocant, hoc est, species, vel formas æternas, et incommutabiles rationes, secundum quas et in quibus visibilis mundus formatur et regitur : ideoque a Græcorum sapientibus πόριν appellari meruerunt, hoc est, principalia exempla, quæ Pater in Filio fecit, et per Spiritum factum in effectus suos continue dividit atque multiplicat. Ἱωόσμαχτα quoque vocantur, id est, prædestinationes : in his enim quæcumque divina providentia fiunt et facta sunt, simul et semel et incommunicabiliter prædestinata sive prædefinita sunt : nihil enim naturaliter, sive in creatura visibili, sive in creatura invisibili oritur, præterquam quod in eis ante omnia tempora et loca prædefinitum et præordinatum est. Item a Platone et Platonicis Philosophis, divinæ voluntates appellari solent : quoniam quæcumque Deus voluit facere, in ipsis primordialiter et causaliter fecit. » Et addit Maximus : « Has Dionysius cæterique sancti appellant, per seipsam bonitas, per seipsam essentia, per seipsam vita : et sic de
<--- Page Split --->
aliis. Quæcumque enim bona sunt, participatione boni bona sunt: et quæcumque sunt, participatione per se essentiae sunt: et quæcumque vivunt, participatione per se vitæ vivunt. Nulla siquidem virtus, sive generalis, sive specialis, in natura rerum invenitur, quæ a primordialibus causis inæstinabili participatione non procedat. » Propter hoc ergo dicunt isti, quod sub talibus speciebus idealibus, quas Deus indidit angelico intellectui in ipsa creatione Angeli, intelligunt omnia quæ in hoc mundo fiunt, vel sunt. Sed contra hoc est, quod species illa, sive idea, sive ratio, qua cognoscit Deus omnia, una est in ipso et secundum esse et secundum substantiam, et est ad omnia cognoscibilia, et est ipse Deus. Si ergo Angelus per illam similitudinem cognoscit, vel per similem illi sibi concreatam, tunc cognoscit omnia per similitudinem unam: et hoc esse non potest: illa enim similitudo secundum quod est in Angelo, creata est et finita secundum esse et potentiam: et id quod finitum est secundum esse et poetuiam, ratio infinitorum cognoscibilium secundum numerum esse non potest.
- Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum dicit, quod illa idea etiam secundum quod in Deo est, diversa efficitur ratione, secundum quod est ad diversa cognoscibilia : dicit enim, quod alia ratione creat hominem, et alia equum. In Angelo ergo talis ratio cum una sit et finitæ potentiae, in ostendendo cognoscibilia, non potest esse ratio omnium cognoscibilium in mundo. Quod enim una sit in Deo, et relatione ad scita plures sit ratione, in libro de Divinis nominibus 1, Dionysius dat duplex exemplum. Primum est unitate, de qua sic dicit : « In unitate omnis numerus uniformiter præexistit, et habet omnem numerum unitas in seipsa singulariter, et omnis numerus unitur qui-
dem in unitate. In quantum autem ab unitate procedit, tantum discernitur, et in multitudinem agitur. » Aliud exemplum est de centro circuli, de quo sic dicit : « In centro omnes circuli lineæ secundum unam unitionem exstiterunt, et omnes habent signum in seipso lineas uniformiter unitas, et ad se invicem et ad unum principium a quo processerunt. Et in ipso quidem centro perfecte uniuntur : parum autem ab eo distantes, parum et discernuntur : magis autem distantes, magis discernuntur. » Et quia hæc verba forte alicui difficilia sunt, accipiatur commentum quod cum ipso libro de Græco translatum est, ubi Maximus dicit sic : « In monade quidem vi et potestate sunt numeri : in generibus vero et formis, actu et opere. Vis autem eorum est substantialis eorum virtus, qua æternaliter et immutabiliter in monade subsistunt. Potestas vero est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus manifesti fieri, certis terminorum definitionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differentiarum, proportionum proportionalitatumque mirabili æqualitate et insolubili consonantia. Actus autem est motus animi, purissimos natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero est ejusdem animi motus, purissimos numeros quos in seipso consideret, phantasiiis velut quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis, ibique eos ordinantis, eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium significatos, in aliorum notitiam tradentis. Intellectuales igitur numeri ex monade se diffundunt, ut in animo quodammodo splendescant. Deinde ex animo in rationem prosilientes, apertius se patefaciunt : mox de ratione in memoriam decurrentes, phantasticas ex ipsius memoriae natura concipiunt apparitiones, in quibus virtutes multiplicium suarum formarum
<--- Page Split --->
inquisitoribus suis latentes aperiunt : deinde procedunt in sensus, postremo in figuras. » Ex his patet, quod prima causa n qua omnia uniuntur, substantialiter est idem cum idea illa : et ipsa idea est unitas in ipsa, et non tantum unum. In Angelis autem istud exemplar, nec est in unitate, nec causa. Et sic videtur, quod in Angelis oporteat ipsum multiplicari secundum numerum omnium cognitorum : et sic una specie sive una forma ordinis universi Angelus non potest cognoscere cognoscibilia hujus mundi.
- Si forte quis dicat, quod multipli catur secundum universalia, et non secundum particularia : sequitur, quod in illis non sciat particularia, nisi in polentia : particularia autem in suis universalibus non sunt nisi in potentia : et hoc est in perfectissima scientia, ut docet Aristoteles in II Priorum : quod est contra Dionysium in libro de Divinis nominibus 1, ubi sic dicit : « Etenim et Angelos scire dicunt eloquia, illa quæ sunt in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem existentia, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam. » Videtur ergo, quod hoc modo et per tales formas non cognoscant Angeli.
continue remotationes fieri in similitudinibus illis : vel Angeli non cognoscerent ea secundum effectum.
Adhuc, Cum effectus naturae sint infiniti secundum potentiam, oporteret similitudines illas esse infinitas secundum actum : aut contingeret Angelos aliqua naturalia cognoscibilia non cognoscere.
Adhuc, Scientia per effectum est scientia, quae (ut dicit Aristoteles) est indignior, quam scientia per causam, quae est scientia propter quid. Si ergo Angeli cognoscunt per effectus, non habent certissimam scientiam de rebus : et hoc est inconveniens, quia (ut dicit Dionysius) cognoscunt secundum deiformis mentis virtutem et naturam. Si propter hoc dicatur, quod similitudines illa sint causarum naturalium : tunc quaeritur, Cum causae naturales non semper agant, quid reducit similitudines illas ad cognoscendum hunc effectum, vel illum, quem natura modo causat et non ante ?
Adhuc, Secundum hoc videtur scientia Angelorum esse incerta : dicit enim Philosophus, quod causae naturales contingeret agunt, et saepe impediuntur ab actionibus suis : et ita videtur, quod de naturalibus non habent scientiam, sed opinionem conjecturalem.
Adhuc, Dixit cancellarius Philippus, quod Angeli a Deo habent cognitionem naturalium in mundo sensibili existentium, et non habent potestatem operandi ea : quia, ut dicit Augustinus, Angeli non sunt creatores rerum : et dabat simile. Sicut si aliquis a sciente et operante discat et retineat scientiam, et virtutem operandi non recipiat. Et dixit, quod hanc cognitionem habent per similitudines sives formas rerum naturae, sibi datas a principio suae creationis. Sed tunc quaeritur, Utrum illae similitudines sint causarum, vel effectum ? Si sunt effectuum naturae : tunc cum effectus naturae continue removentur, oporteret
Adhuc, Nos cognoscimus ea quae sunt a libero arbitrio, per significationem locutionis mutuae : cum ergo scientia Angelorum non fit deficientior quam nostra scientia, oportet, quod et ipsi talium habeant aliquam cognitionem. Quaeritur ergo, Quis sit modus cognoscendi talia, cum eorum quae subsunt libero arbitrio, non habeant similitudines apud se, ut communiter dicitur ?
Adhuc, Cum quaedam sint (ut dicit Philosophus in VI primae philosophiae) ut necessaria : quaedam raro, ut casualia et fortuita : quaedam frequenter, ut naturalia : quaeratur, Quo modo differenti cognoscunt ista Angeli ?
<--- Page Split --->
Solutio istius quaestionis a duabus auctoritatibus sumpta est, quarum una est Dionysii paulo ante posita in libro de Divinis nominibus 1, ubi sic dicit : « Angelos scire dicunt eloquia, ea quae sunt in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem existentia, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam. » Et virtus Angeli et natura deiformis mentis dicitur esse propter duas causas : quarum una est in medio per quod cognoscit. Altera est in actu cognoscendi. Illa quae est in medio, ideo dicitur deiformis, quia est per speciem et exemplar universalis ordinis causarum naturalium, et specierum universalis ordinis omnium naturalium, secundum quod fluunt de Verbo per quod fiunt omnia, et in quo sicut in exemplari ratio ordinis universorum praefulsit ab aeterno. In actu causa est, quia cognoscit nihil accipiens a rebus : et tamen cognoscit res in proprio esse sicut cognoscit Deus. Sed in hoc differentia est, quod Deus in cognoscendo se ut causam hujus vel illius, cognoscit hoc vel illud in proprio esse : Angelus autem cognoscendo exemplar causae, ut est exemplar hujus vel illius, cognoscit hoc et illud in proprio et in singulari esse : et hoc est cognoscere secundum virtutem deiformis mentis et naturam. Et est hujus exemplum forma artis in artifice, per quam artifex cognoscit et operatur in proprio esse unumquodque eorum quae exiguntur ad opus, nihil accipiendo ab opere. Forma enim artis est ad rem cognoscendam et faciendam, et non est a re per abstractionem accepta, sicut forma contemplationis vel speculationis : et tamen certius indicat rem in proprio esse et singulari, quam forma speculationis : quia forma speculationis forma obumbrata est per materiam, de qua abstrahitur, et est forma subjecta mutationi et privationi, ut dicit Plato : eo quod in materia in qua est, est sicut
in Euripo continuae ebullitionis. Forma autem artis a luce intellectus practici sincera et luminosa procedit in opus.
Secunda auctoritas est Augustini in lib. IV et VIII super Genesim ad litteram, ubi sic dicit : « Deus a principio materia indidit causas seminales, et causas rationales, ex quibus produceretur omne opus naturae. » Et illae, ut dicit Anselmus, duplices sunt. Quaedam enim sunt quae vocantur seminales, quae ad hoc inditae sunt, ut ex eis producatur opus naturae : de quibus dicitur, Genes. 1, 11 : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit. Illae enim causa seminales et in plantis et in animalibus sunt. Aliae sunt quae magis dicuntur rationales, quam seminales : et illae sunt, secundum quas in natura non est ut ex ipsis fiat, sed ut ex ipsis voluntate Dei fieri possit : et illae sunt, quae fiunt per miraculum : nihil enim rationabilius est, ut dicit Augustinus, quam quod creatura creatori obediat in omnem effectum suae voluntatis. Propter quod dicit Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram, quod « non erat in costa, ut ex ipsa fieret Heva, sed ut ex ipsa fieri posset voluntate divina. » Iste autem ordo causarum seminalium rationalium, quem indidit Deus naturae, ab aeterno praefulsit in Verbo ut vita et lux, ut dicitur, Joan. 1, 4 : et secundum crdinem et modum, quo processit a Verbo in naturam, sic per similitudinem et speciem exemplariter refulsit in intellectibus Angelorum : et sub specie istius ordinis universalis, Angeli omnia naturalia in proprio et singulari esse cognoscunt, quamvis non operentur ea. Ea autem quae sunt sub libero arbitrio, cognoscunt in quantum sui aliqua vestigia relinquant in corpore : et si nulla talium relinquunt, cognoscere non possunt, nisi boni Angeli cognoscant ea in Verbo :
<--- Page Split --->
ordinis causarum universalis, in quibus cognoscuntur effectus, sicut in forma artis effectus artis cognoscitur determinate et proprie.
dinis causarum universalis sicut ab Angelis.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod hoc procedit ac si per similitudines effectuum cognoscant : et hoc non est dictum, sed quod cognoscunt per similitudines ordinis causarum, et propter hoc perfectissimam scientiam habent de rebus hujus mundi.
Per hoc patet solutio ad sequens. Non enim cognoscunt per similitudines effectuum, sed secundum similitudines ordinis causarum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet causae naturales secundum quod sunt in materia, ubi sunt sicut in Euripo, ut dicit Plato, aliquando agant, et quandoque non agant, et contingenter agant : secundum tamen quod effluunt a verbo, immobiles sunt, et uno modo se habent, et per similitudinem talis ordinis sunt in intellectu angelico : et ideo per similitudinem talis ordinis certe res naturales per ipsas cognoscunt Angeli.
Ad aliud jam patet solutio per antedicta. Dictum est enim in praehabitis, quod ea quae subsunt libero arbitrio, si nullo modo per impressionem significantur in corpore, non habent Angeli cognitionem eorum nisi accipiant in Verbo per revelationem.
Ad ultimum dicendum, quod sicut dicit Philosophus in VI primae philosophiae, ea quae fiunt frequenter, et sunt possibilia et contingentia, reducuntur ad ea quae sunt semper ut ad causam : et ea quae fiunt raro et per accidens, reducuntur ad ea quae fiunt frequenter ut ad causam : sicut ens per accidens reducitur ad ens per se ut ad causam et subjectum : et secundum quod ad ipsa reducuntur, sic etiam in ipsis cognoscuntur : vel a se, sicut a nobis : vel in similitudine or-
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
De distinctione visionis matutinae et vespertinae in Angelis 1.
Secundo quaeritur, quia vident visione vespertina et matutina, de distinctione visionis vespertinae et matutinae.
De his enim loquitur Augustinus, qui in libro II super Genesim ad litteram dicit sic : « Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspicerent 2, qui ex quo creati sunt, ipsa Verbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur : atque inde ista despicientes secundum id quod intus vident, vel re:te facta approbant, vel peccata improbant 3. » Ex hoc videtur, quod videre visione matutina, est perfrui sancta Verbi contemplatione, et in illa contemplatione in inferioribus discernere mala a bonis. Sed hoc et raptis, et contemplantibus, et Prophetis commune est. Ergo videtur, quod omnes isti vident visione matutina : quod falsum est, solis enim Angelis attribuitur visione matutina videre.
Adhuc, Augustinus in libro III ejusdem : « In caeteris creaturis praeter Angelos dicitur : et sic est factum, ubi significatur in illa luce, hoc est, intellectuali creatura, prius facta Verbi cognitio : ac deinde cum dicitur : Et fecit Deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod verbo Dei dictum erat ut fieret 4. »
<--- Page Split --->
Ex hoc videtur, quod visio matutina non sit visio in Verbo, sed visio creaturae fienda in ipso Angelo : et hoc est contra hoc quod communiter dicitur, quod visio matutina est visio in Verbo creaturae fienda.
Adhuc, Augustinus in libro IV ejusdem : « Mane est, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur 1. » Ex hoc videtur, quod visio matutina est visio rei factae, et ex hoc in laudem creatoris assurgere : et hic non fit aliqua mentio de visione in Verbo : visio ergo in Verbo non videtur dici visio matutina.
Similiter objicitur de visione vespertina : dicit enim Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram : « In spiritualibus ubi melior et et certior lux, quam in corporalibus, certior est et verior dies : cur ergo non est verior vespera, et verius mane ? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus : et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus : cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur : et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur 2 ? » Ex hoc habetur, quod vespertina visio, est cognoscere creaturam in se a luce creatoris, et ex hoc assurgere in laudem creatoris : sed lux creatoris non habet umbram sibi succedentem : ergo visio vespertina non habet umbram secundum Augustinum : et hoc est contra hoc quod communiter dicitur, quod visio vespertina, est cognitio rei in seipsa, cui succedit nox sive umbra, quia omnis res creata in seipsa permixta est umbra et tenebris.
immutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurectione ex hac cognitione in laudem creatoris 3. » Ex hoc videtur, quod cognitio vespertina, est cognitio rei in seipsa, et ex hoc assurgere in laudem creatoris.
Adhuc, Videtur quod verbum Augustini non sit verum : cognitio enim rei in seipsa, est per causam proportionatam et propriam : lucidissime autem cognoscitur res per propriam et proportionatam causam : ergo in seipsa cognoscitur in luce meridiana : non ergo in vespertina : et sic cognitio vespertina non est cognitio rei in seipsa.
Adhuc, Augustinus in libro IV super Genesim 4, movet hanc quaestionem, Utrum simul sit cognitio vespertina et matutina in Angelis ? et utrum cognitione vespertina omnia simul videant ? Et determinat eam his verbis : « In his qua simul facta sunt. nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa sapientia per quam facta sunt omnia per ordinem simul. Dies ergo ille, quem Deus primitus fecit, si spiritualis rationalisque creatura est, id est, Angelorum superccelestium atque virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praescientiae, quo ordine scientiae quae in verbo Dei facienda praenosceret, et in creatura facta cognosceret, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero creatoris omnia simul 5. » Ex hoc patet, quod creaturas (quae connexionem ordinis habent secundum propriam naturam) Angeli simul vident, et non secundum prius et posterius intuentur eas.
Adhuc, Augustinus, ibidem, « Istam terrenam conditionem, lucisque corporeae temporalem localemque circuitum, illi patriae spirituali coequare non debemus, ubi semper est dies in contemplatione
Adhuc, Hic dicit Glossa super Apocalypsim, i, 11, super illud : Quod vides, scribe in libro, sic : « Sive simul et uno intuitu hanc visionem viderit Joannes, sive successive, non est dubium eum
<--- Page Split --->
eamdem vidisse : Angelus enim ei utrumque conferre potuit, et quod simul, et quod successive. » Sed si Angelus potuit Joanni conferre, quod simul, multo magis potuit in seipso facere. Ergo Angelus simul et semel uno intuitu potest videre multa.
- In contrarium est, quod unus intuitus intelligentiae angelicae, est actus unus egrediens ab uno intellectu : actus autem unus non terminatur nisi ad objectum unum : ergo uno intuitu Angelus non videt multa simul, sed successive.
A principio creationis Angelo inditum est cognoscere res in seipsis : praeterea a principio creationis aliquam cognitionem habuerunt in Verbo Angeli : et quod a principio creationis naturae inditum est, dicitur esse naturale : ergo utraque istarum est naturalis.
CONTRA est, quod cognitio matutina est angelicae naturae formatae per gratiam, quam dicit Augustinus factam esse, quando conversa est ad Verbum : et quod per gratiam est, non est naturale, sed super naturam.
Adhuc, Aristoteles in II Topicorum : « Scire quidem plura possumus, intelligere vero minime : » videtur ergo, quod Angelus uno intuitu non possit intelligere plura simul.
Adhuc, Objicitur contra utramque istarum visionum, scilicet matutinam, et vespertinam : mane enim et vespere dicunt lucem admixtam tenebris : sed super illud Genesis, 1, 4 : Divisit lucem a tenebris, dicit Augustinus, quod per lucem significatur sententia, per tenebras ignorantia : scientia Angelorum nullis tenebris est admixta : ergo scientia Angelorum nec matutina, nec vespertina debet dici.
Adhuc, Cognitio in Verbo est secundum Verbi proprietatem : Verbum autem lux est incommunicabilis, nullas penitus habens tenebras : mane admixtum est tenebris : ergo cognitio in Verbo non proprie dicitur matutina.
Adhuc, Cognitio Angeli de quacumque re creata dicitur vespertina : vespera autem dicit declinationem ad nostem : nox autem secundum Augustinum signat ignorantiam : cognitio boni Angeli cum sit lumen intellectuale, ut dicit Damascenus, impossibilis est ad declinationem et ad ignorantiam : ergo numquam potest dici vespertina.
ADHUC quaeritur, Si utraque istarum cognitionum Angelo sit naturalis, an non ?
Et videtur, quod sic.
ADHUC ulterius quaeritur, Utrum sufficienter dividitur cognitio Angeli per matutinam et vespertinam ?
Et videtur, quod non : distinguit enim Augustinus in lib. super Genesim, triplicem cognitionem, scilicet cognitionem in Verbo, cognitionem rei in Angelo, et cognitionem rei in propria natura, sive in seipsa : sed constat, quod prima dicitur matutina, tertia vespertina : media ergo est meridiana, quia Angelus lux est, cui non sunt admixtae tenebra, sicut meridiei.
Sed in contrarium hujus est, quod dised contra. cit Augustinus ad Orosium sic : « Ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespertina est, in Dei cognitione matutina, et scientia Angelorum in seipsis vespertina dicitur in comparatione ad scientiam qua est in Verbo. » Et secundum hoc sunt dua vespertina cognitiones. Et quaeritur differentia inter eas, et videtur, quod nulla sit : idem enim Angelus est cognoscens rem in se, et in re ipsa, et idem cognitum est in utroque : ergo nulla differentia est, nec ex parte cognoscentis, nec ex parte rei cognita.
CONTRA hoc est, quod Augustinus tria verba qua: sunt in Genesi, 1, passim, fiat, fecit, et factum est, ad tres modos refert cognitionum Angeli : fiat enim dicit in cognitione Verbi, in quo Angelus accepit cognitionem rei fienda : fecit ad cognitionem Angeli : unde dicit fecit in cognitione Angeli, quia cognovit rem facien-
<--- Page Split --->
dam antequam esset : factum est in proprio genere rei et specie. Constat autem, quod alius modus est cognoscendi rem antequam sit, et postquam facta est. Ergo videtur, quod secunda differt a tertia, et sic sunt tres visiones, et non duæ tantum.
Solutio. Dicendum ergo ad primum, quod visio matutina in libro IV super Genesis ad litteram, vocatur visio rei fiende in luce Verbi, quia sicut dicitur, Joan. 1, 3 et 4, Omnia quae cumque facta sunt, in Verbo antequam fierent, fuerunt vita et lux : et a verbo cognitivo et operativo suae vocationis ad esse acceperunt originem, et suae demonstrationis in luce Verbi acceperunt primum ortum. Et hoc cum demonstratur angelica intelligentiae in luce Verbi, visio vocatur matutina : vespertina vero quae continue decrescit in noctem et redit ad mane, sicut dicitur, Genes. 1, 5 : Factum est vespere et mane, dies unus, est in luce intelligentiae angelice notitia rei in seipsa : quia res in seipsa mutabilis est, habens umbras privationis et maleria in quas continue deficit. Propter quod et Plato dixit, quod intellectus verus non est de eis, sed opinio quaedam et phantasia. Cum tamen Angelus ex notitia rei in seipsa in laudem creatoris assurgit, et sic conversus ad Deum, notitiam alterius rei fiende in luce Verbi accipit, vespera mutatur in mane, et sic factum est vespere et mane dies unus, qui est sequentis diei ortus et origo. Vult enim Augustinus, quod dies sexies repetita, nihil aliud sit nisi lux angelica intelligentiae, quae lux et dies propter perspicacitatem vocatur : et dies sexies praesentata per notitiam sex generibus rerum quae Deus creando, disponendo, ornando produxit in mundi constitutionem. Mane autem praesentatio illius lucis ad ortum rei in Verbo, ex quo primo habet ortum suae vocationis ad esse : vespera vero ejusdem lucis angelica illustratio super rem in seipsa existentem regyratio. Vespere in mane est, quando
Angelus videns, quod res exivit in esse ea ratione qua fuit in Verbo, attollitur in laudem creatoris, et sic regyrat ad Verbum, accipiens alterius creaturae fienda similem notitiam, qua prima illustratio est rei vocanda ad esse. Unde auctoritas prima Augustini qua inducitur, non intendit distinguere visionem matutinam et vespertinam, sed intendit dare differentiam in modis proficiendi ad Dei notitiam, Angeli et hominis : et ideo ex illa non potest concludi, quod Sancti vel Prophetae videant visione matutina pro vespertina.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus bene distinguit, fiat, fecit, et factum est sed quia prima lux in qua creatura ortum habet, lux Verbi est, ideo visio in Verbo matutina dicitur. Secunda vero lux est, qua Angelus noscit rem in seipsa : et ideo illa matutina visionis nomen habere non potest.
Ad aliud dicendum, quod cum Augustinus dicit, quod mane est, quando cum cognitione creaturae Angelus in laudem creatoris assurgit, intelligit Augustinus de prima cognitione quae est in Verbo, et est creaturae fienda.
Ad aliud dicendum, quod ibi bene distinguit Augustinus inter matutinam, et vespertinam : sed umbra qua intercidit, non est ex vidente sive cognoscente Angelo, sed ex parte rei visa sive cognita : haec tamen umbra rursus redit ad lucem et ad mane, quando ex cognitione rei in seipsa assurgit in laudem creatoris : et hoc et non amplius intendit dicere Augustinus. Et ideo dicit, quod sexies dicitur factum vespere et mane dies unus, vel secundus, vel tertius, et sic de aliis sine interpositione noctis, quia lux intelligentiae angelicae occasum in tenebras non habet, sive cognoscat rem in Verbo, sive in seipsa, sive etiam in se Angelo.
Per hoc patet solutio ad sequens : illa enim verba Augustini directe signant hoc quod dictum est de distinctione visionis matutinae et vespertinae.
Ad aliud dicendum, quod cognitio
<--- Page Split --->
vespertina dicitur cognitio rei in seipsa, propter causam quae dicta est. Si enim cognoscitur in seipsa ut est, cognoscitur obumbrata mutabilitate et privatione, licet ex parte cognoscentis nulla sit umbra, et licet cognoscatur ut est per causam proximam : in Verbo autem nullam patitur umbram, quia ibi est vita etlux 1, ut in prehabitis dictum est.
Ad 7. Ad aliiud dicendum, quod quaestio Augustini bona est, et solutio bona, et probat, quod omnia simul sunt : et ordo qui dicitur ibi esse primi, et secundi, et sic deinceps, non est intervallorum temporis, sed ordinis naturae operum creationis, dispositionis, et ornatus, super quae dies illuxit, quando intelligentia angelica (quae dies est) singulis per cognitionem praesentata fuit.
Et ad id quod quaeritur, Utrum Angelus simul et semel possit intelligere multa uno actu intelligendi? Dicimus, quod intelligere multa dicitur duobus modis. Sunt enim multa ut multa discrete et distincte ab invicem accepta : et sic Angelus uno actu non potest intelligere multa, ut probat objectio. Et sunt multa non ut multa, sed ut ordinata ad unum : et sic Angelus potest uno intellectu intelligere multa : quia sic multa intelligit in uno. Et sic est in operibus sex dierum, ubi multa accipiuntur in una forma ornatus, vel in forma dispositionis, vel in una forma creationis.
lo ante dictum est, quod non dicitur matutina vel vespertina propter umbram quam patiatur angelica cognitio ex parte cognoscentis, sed quia agnitum ex luce Verbi tunc primo vocatur ad lucem et ad esse ex nihilo, in quo privatum fuit et luce et esse. Unde Augustinus in libro IV super Genesim, inter alias expositiones ponit istam, quod « mane est in ortu rei, dies in rei permanentia et existentia, vespera in rei declinatione, quæ cum creata sit, semper de se declinat ad nihilum. »
Ad aliud dicendum, quod cognitio in Verbo matutina dicitur, non quod Verbum aliquas umbras patiatur, quod plena lux est, sed quia tunc res ex in nihilo oritur, et sic quasi ex umbra noctis ad esse et ad bonum illustratur : propter quod Dionysius dicit, quod bonum et lumen idem sunt, et quod lumen de quo dixit Deus, Fiat lux, fuerit bonitas sua, qua omnia quae creavit ad formam esse et boni Deus illustravit.
Ad aliud jam patet solutio per antedicta. Dictum est enim, quod non dicitur vespertina propter declinationem cognoscentis Angeli ad ignorantiam, sed propter declinationem rei cognitae in seipsa, quae in luce Verbi nullam habet declinationem, sed potius perfectum ad lumen esse et boni ex tenebra nihili qua regebatur antequam crearetur.
Ad aliud patet solutio per id quod dictum est : Angelus enim non potuit conferre Joanni, quod multa ut multa uno videret intuitu, sed quod multa videret in una forma luminis accepta per revelationem.
19 c 10. Ad in quod contra objicitur, dicendum est quod multa ut multa uno intuitu non possunt videri : et hoc et non amplius probat objectio, et dictum Aristotelis adductum de Topicis.
Ad in quod ulterius objicitur contra utramque visionem, dicendum sicut pau-
Ad in quod ulterius quaeritur, Si utraAd quest. 1. que istarum cognitionum Angelis sit naturalis ?
Dicendum, quod naturale dicitur duobus modis, scilicet, ut constituens naturam : et sic neutra naturalis est Angelo : sic enim naturale est, quod spiritus sint et intellectuales naturae. Dicitur etiam naturale, quod debetur alicui creaturae ex ordine quem naturaliter habet in universo : et sic (quia sicut dicit Augustinus, prope Deum factus est Angelus) debetur ei conversio ad Verbum, et cognitio crea-
<--- Page Split --->
turæ fiendæ in Verbo, quæ est visio matutina. Et sic etiam quia superpositus est omnibus aliis creaturis et naturæ cognitivæ, debetur cognitio eorum quæ sibi subsunt. Sicut ministro debetur cognitio eorum quæ pertinent ad ministerium, sic ordine naturæ debetur ei cognitio rerum in seipsis, quæ est visio vespertina. Et sic secundum aliquid utraque visio est sibi naturalis, et non simpliciter.
Ad object. Ad in quod in contrarium objicitur, dicendum, quod hoc modo non est naturalis, sed secundum quid, ut dictum est. Similiter et conversio ad Verbum duplex est, scilicet prout Verbum objectum beatitudinis est : et sic conversio ad Verbum non fit nisi per gratiam, et gloriam, quæ super naturam est : et est conversio ad Verbum prout est principium cognitivum et operativum eorum quæ per ipsum per creationem vocanda sunt ad esse et ad bonum : quod est lumen venustans omnia creata secundum Dionysium. Et hæc conversio debetur naturæ quæ juxta Verbum facta est : et hoc modo dicitur naturalis secundum quid.
Angelus cognoscit rem in seipsa, potius est dispositio cognoscentis, quam ratio rei cognitæ. Et sic sufficiens est divisio, quando dividitur in matutinam et vespertinam. Si autem quicumque modus cognoscendi dicatur visio, tunc nihil prohибet esse tertiam visionem, qua Angelus cognoscit rem in seipso : et hanc quidam dicunt esse divinam vel meridianam. Propter quod Dionysius dicit, quod Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, nullis permixtum tenebris ignorantiæ, sicut in præhabitis determinatum est, cum de definitione Angeli tractaretur 1.
Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum, quod vespertina cognitio duobus modis est, scilicet simpliciter, et respective.Simpliciter cognitio rei in seipsa vespertina est, propter rationes quæ in præhabitis dicta sunt, et sic e diverso dividit visionem cum matutina. Respective visio,qua videt Angelus in seipso, vespertina est respectu visionis in Verbo. Et sic loquitur Augustinus ad Orosium sic : « Dicitur lux lunæ nocturna respectu lucis solis, licet in seipsa quando plena est, nullas patiatur tenebras. »
Ad quest. 2. Ad in quod ulterius quæritur dicendum quod cognitio rei ab Angelo non potest esse nisi duplex, scilicet in causa, vel in effectu : et hoc modo dividitur in matutinam et vespertinam : quia pluribus modis non potest cognosci res. Quia ratio cognitionis rei, vel est in causa, et hæc est matutina : vel est in seipsa, et sic est vespertina : et tunc cognitio, qua
Ad ultimum dicendum, quod Augustinus accipit ibi numerum visionum communiter, sive sit secundum modum videntis, sive secundum modum rei vise. Unde communiter quidem sunt tres : secundum rationom autem rei vise, quæ non splendet nisi in causa, vel in seipsa, non sunt nisi due, ut dictum est.
<--- Page Split --->