QUÆSTIO XXXI.

De processione æterna Spiritus sancti.

Deinde quaeritur de processione Spiritus sancti.

Et quia duæ sunt processiones ejus, una scilicet æterna, et altera temporalis : primo de æterna, secundo de temporali quaerendum est.

De æterna quatuor inquirenda sunt.

Primo, An procedat a Patre et Filio Spiritus sanctus ?

Et secundo, Qualiter procedat ?

. Et tertio, A quo procedat, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ?

Et quarto, Cujus sit proprium procedere ?

MEMBRUM I.

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio s ?

tas ponit Richardus in libro de Trinitale, quæ omnes sumuntur ex ratione summi boni, cujus est optima adducere.

  1. Et prima quidem est : quia sicut summo bono deesse non potest diffusio naturae per generationem, ita dulcedini summi boni deesse non potest diffusio boni per voluntatem : quia aliter non esset in eo summa delectatio. Intima autem et dulcissima diffusio per amorem est. Amor ergo diffunditur a summo bono. Sed regulariter est verum, quod procedens a Deo, manens in Deo Deus est. Et per hoc quod est ab alio, existendi modum habet proprium quo distinguitur ab eo a quo est. Ergo amor ille sic procedens et Deus est, et persona personali proprietate distincta' ab eo a quo est : ergo persona divina est, et sic Spiritus sanctus procedit, et processio sua est.

Ad PRIMUM rationes convenientiae mul-

  1. Adhuc, Omne bonum in Deo, in summo est, quando in summa diffusione

<--- Page Split --->

est. Summa autem diffusio est, quod ex se per generationem producat æqualem sibi : quia diffundere se, definitivum est boni, et essentialis actus ejus. Ergo etiam ex parte voluntatis summum bonum summo affectu et optimo erit diffusivum sui, et productivum sibi æqualis : quia aliter non esset summum. Product ergo amorem, qui ex hoc quod est ab alio, proprium habebit existentiæ modum : per hoc autem quod in Deo est, et ei a quo producitur, æqualis, oportet quod Deus sit : et per hoc quod non per generationem producitur, sed per voluntatis affectum, oportet quod non Filius sit. Talis igitur amor sic procedens ab amante, et distinctus est personali proprietate, et Deus est, et Pater non est, neque Filius, sed utrique æqualis : et talem processionem vocamus processionem Spiritus sancti.

  1. Adhuc, Constat, quod summum bonum summe largum est : sive (ut proprie loquamur) magnificum. Dicit autem Philosophus in IV Ethicorum, quod largi et magnifici est in amore et delec tatione dare. Oportet ergo, quod ante omne donum quod dat, amor et delec tatio procedant ab ipso : quia aliter non esset commendabilis largitas et magnificentia ejus, nec essent secundum optimum bonum. Ergo a summe largo et magnifico ante donum ejus procedit amor et delectatio. Unde etiam Augustinus dicit, quod amor est donum, in quo omnia alia dona donantur. Et inde arguatur ut prius, scilicet quia procedit ab alio, singularem habet existentiæ modum : et quia amanti intrinsecus est, necesse est esse Deum : quia nihil est in Deo nisi Deus : et quia summus est, de necessitate ei a quo est, æqualis est.

  2. Adhuc, Dicit Richardus : « A summo bono summa et perfecta charitas deesse non potest. » Summa autem charitas non est ubi privatus amor. Oportet ergo ad hoc quod perfecta sit charitas, ut in dilecto velit habere condilectorem. Aut igitur potuit habere et voluit talem

condilectorem, et sic profecto habuit. Aut voluit, sed non potuit : et sic impotens esset summum bonum. Aut potuit, sed non voluit : et sic sequeretur, quod esset invidum. Impotentia autem et invidia longe a summo bono relegata sunt, ut dicit Plato. Cum igitur Pater diligat Filium, et Filius Patrem, uterque, ut perfecta sit sua charitas, in dilecto vult habere condilectorem, qui tantum diligat eumdem, quantum ipse diligit : quia sic et non aliter perfecta charitas erit. Et sic tres sunt, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, unus scilicet diligens eum qui ab ipso est, et alter diligens eum a quo ipse est, et ipsa dilectio, quæ persona est propter existendi modum proprium : et Deus est, eo quod divinitati intrinseca est.

  1. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum consummationem sive perfectionem dilectionis ponit in tribus. Quod autem perfectionis amicitiæ est, summo bono attribuendum est. Maxime ergo amicitia boni summi in tribus est, in uno scilicet qui dilectionis principium est, in alio qui dilectionem rependit diligenti, et in tertio qui vinculum et nexus est utriusque.

  2. Adhuc, Duæ diffusiones boni inveniuntur in natura rationali, naturae scilicet per generationem, et amicitiæ per voluntatem. Quarum altera, ut in VIII Ethicorum dicit Aristoteles, scilicet amicitia, tam utilis et tam dulcis est, quod maxime necessaria est in vita. Sine amicis enim nullus utique eligeret vivere habens reliqua bona omnia. Utraque ergo istarum a summo bono exemplata est, et naturae rationali indita : ergo in summo bono talis amicitiæ diffusio est, et summi boni summa amicitia est : et hæc est inter tres, ut dictum est : ergo in divinis præter Patrem qui ingenitus est, et Filium qui genitus est, est alia processio ejus qui est tertius et duorum nexus.

  3. Adhuc, Objicit Richardus, quod dilectione nihil dulcius est. Et hoc idem

<--- Page Split --->

dicit Augustinus in libro Confessionum : « Nihil dulcius quam amare et amari. » Dulcedinis autem charitatis, est velle habere condiligentem in amato : et infirmitatis est et amaritudinis, in amato non posse pati condilectorem. Quod autem optimum est, Deo attribuendum est. Summae ergo charitati attribuendum est, quod sit inter tres, scilicet inter diligentem, et dilectum, et condilectorem.

Ex omnibus his rationibus convenientiae probatur, quod Spiritus sanctus procedit in divinis, et est persona distincta.

In contraRum autem hujus est, quod 1. Iste rationes non videntur de necessitate concludere. Quia si dicatur summi boni esse diffundere seipsum : tunc videtur, quod quanto in plures se diffundit, tanto major est diffusio et nobilior : et sic diffusio illa non staret tribus.

  1. Adhuc, Cum constet Spiritum sanctum esse summum bonum, videretur secundum istas rationes, quod et ipse deberet se diffundere in alium, et ille in alium, et sic in infinitum multiplicarentur personae.

  2. Adhuc, Quod dicitur charitas esse amor communis, falsum videtur esse. Cum enim dicat, Maith. xxi, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum, dicit Glossa, quod « datur nobis principalitas, ut nosipsos plus diligamus : » videtur quod aliquis seipsum diligit charitate : et sic charitas est in uno solo.

  3. Adhuc, Si divina essentia intelligatur absque personis, adhuc diliget seipsam charitate, et summe et summa charitate diliget seipsam : et sic summa charitas non exigit pluralitatem personarum.

SOLUTIO. Rationes præcipue quibus probatur Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, sumuntur ex verbis Dionysii in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit, quod etiam in Deo exstasim

facit divinus amor, non sienes ipsum sine germine esse. Si enim non sinit eum sine germine esse, consequens est ut non sinat ipsum esse sine germine perfecto : germen autem perfectum non est, quod non procedit ad æquale genuranti in substantia et virtute sive potæstate.Et si facit hoc amor in germine naturae, consequens est, ut etiam faciat hoc in germine voluntatis sive actus. Et ideo dicitur, quod Filius et Spiritus sanc tus ex Patre sunt sicut divini flores et divina germina. Hoc etiam consonat verbis Augustini in libro XV de Trinitate, quia in imagine similitudinis mens gignendo notitiam sui, quæ est sicut verbum intrinsecum, statim in ipsum verbum diffundit amorem tantum quanta est mens et quanta est notitia : et quod est in imagine, necesse est quod sit in primo exemplari, quod Joannes Damascenus vocat prototypum. Et ideo necesse est in divinis procedere Spiritum sanctum, sicut generari Filium.

Præterea, Supra de summo bono inquirentes, ex rationibus Richardi ostendimus, quod ex convenientibus summo bono est, quod admittat personarum pluralitatem. Et ideo concedimus, quod Spiritus sanctus procedit sicut Filius in divinis : quod et hoc convenientissimum est : et secundum hoc quod dicit Anselmus, quod « quod conveniens Deo necessarium est, etiam necessarium potest dici. »

Unde rationes ad hoc inductæ procedunt.

Ad PRIMUM ergo quod contra hoc est, Adtoi, dicendum quod diffusio in multa, propter naturae est imperfectionem : sed diffusio in tot quot exigit ordo naturae, quo alter est ex altero, non quo alter est prior altero, est naturae perfectæ. Et hic ordo ulterius non potest multiplicari formaliter nisi in tres, quorum unus sit non ab alio per abnegationem principii, alius qui ab alio a quo alius, ac alius

<--- Page Split --->

qui ab alio a quo nullus. Cum enim principium sit secundum completam rationem principii quod non ab alio, quod ab alio a quo alius, et quod ab alio a quo nullus. Non potest multiplicari ultra tres : ut secundum completam rationem sit in uno Patre, secundum diminutam autem sit in duobus : et secundum quod deficit ab eo quod est non esse ab alio, est in Filio : secundum autem quod deficit ab eo quod est alium esse ab ipso, est in Spiritu sancto. Nec sunt plures differentiae positae in ratione principii : et ideo pluribus modis non potest multiplicari formali multiplicatione. Hoc autem dictum est de principio quo persona dicitur esse principiata a persona, non de principio quo tota Trinitas principium est creaturarum.

Si quis autem dicat, quod posset multicipari materialiter. Jam dictum est, quod materialis multiplicatio non est nisi naturae deficientis, et ideo perfectissimae naturae non convenit.

et.2. Ad aliud dicendum, quod ex modo existendi proprio Spiritus sanctus non potest diffundere alium a se : est enim in termino ordinis sui secundum suum proprium existendi modum, qui est esse ab aliis a quo nullus.

et.3. Ad aliud dicendum, quod nemo diligit seipsum solum nobilissimo modo dilectionis : possidet enim privatim quod jucundius aliorum societate possidetur.

et 4. Eodem modo respondendum est ad sequens. Si enim divina essentia sine personis intelligeretur, non jucundissime suo bono frueretur per se solitaria.

MEMBRUM II.

Qualiter Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio 1 ?

SECUNDO quaeritur, Qualiter procedat? Videtur autem, quod procedat per generationem : quia

  1. In inferioribus persona non procedit a persona nisi per generationem. Dicit autem Augustinus in libro I de Trinitate, quod « haeresis est credere de Deo, cujus exemplum in nulla natura invenitur. » In nulla autem natura invenitur, quod persona procedat a persona nisi per generationem : ergo hoc de Deo non est credendum.

  2. Adhuc, Definitio generati est, quod productum sit in similitudine speciei et forma et substantiae : Spiritus sanctus producitur in similitudine speciei et formae substantiae et naturae : ergo videtur, quod per generationem producitur.

  3. Adhuc, In nulla natura est, quod si duo per omnia similes producuntur ab uno, quod unus uno modo producatur, et alius alio modo : Filius et Spiritus sanctus per omnia sunt similes in substantia et natura : ergo videtur, quod per unum modum procedunt a Patre.

  4. Adhuc, Queratur causa, quare Spiritus sanctus non dicatur esse genitus ? Si dicitur, quod per hoc, quod a Filio procedit, et Filius simiiior est Patri quam Spiritus sanctus a quo non procedit aliquis. Contra : Non oportet, quod genitus similis sit generanti, nisi in naturalibus et quaecumque naturam consequuntur, et non in existentiae modo : quia hoc est impossibile : numquam enim unum existentiae modum habent genitus

<--- Page Split --->

et generans. Videtur ergo, quod hoc non impediat, quin Spiritus sanctus possit dici genitus : quod enim dicitur, a quo nullus, ad modum existendi pertinet, et non ad naturam secundum intelligentiae rationem.

  1. Adhuc ulterius quaeritur, Cum communiter dicatur, quod Spiritus sanctus spirando procedat, et non generando, quid sit hoc dictum?

Videtur enim, quod talis processio non sit constitutiva personæ in esse personæ, sed potius productiva ejus quod est in persona una in personam aliam, sicut amoris, vel affectus, vel alicujus hujusmodi.

  1. Adhuc, Si propter hoc dicatur spirando procedere, quia per modum amoris procedit, videtur non esse conveniens : dicit enim Augustinus : « Nescio quare sicut sapientia dicitur Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus sanctus, et simul omnes non tres sapientiae, sed una sapientia : ita non dicitur, charitas Pater, charitas Filius, charitas Spiritus sanctus, et simul omnes non tres charitates, sed una charitas. » Non ergo proprium est Spiritus sancti per modum charitatis procedere : quia charitas communis est toti Trinitati.

  2. Adhuc, Si alicui personæ appropriatur charitas sive amor, illi appropriabitur cujus est amor magis gratuitus : sed dicit Richards, quod « in Patre est amor gratuitus, in Filio autem amor debitus, in Spiritu sancto amor ex gratuito et debito permixtus : » maxime ergo appropriatur Patri, et minus Filio, et minime Spiritui sancto : existendi ergo modus per modum amoris non videtur convenire Spiritui sancto.

Si dicatur, quod ideo dicitur Spiritus, quia spirando datur ut primum donum a quo omnia generantur. Non videtur esse verum, nec proprium : quia sapientia primum donum est quod in spirando datur. Job, xxxii, 8 : Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Spirando ergo magis datur intelligentia vel sapien-

tia, quam amor : et sic nullo modo vi detur convenire Spiritui sancto primi. etiamsi dicatur amor.

  1. Adhuc, Si trinitatem imaginis re feramus ad Trinitatem increatam : tum primum quod spirat mens, est notitia : et in illam secundo spirat amorem : et sic videtur, quod spirari magis conveniat Filio, quam Spiritui sancto.

  2. Adhuc, Si secundum Philosophos, Platonicos scilicet, generationem Filii sumamus a generatione verbi intellectus universaliter agentis, formantis in se similitudinem suæ speciei, spiritus processionem accipiemus a spiritu vehente verbum in omnia quæ per verbum fiunt, sicut per artem operativam : sic Spiritus sanctus non procedit per modum amoris, sed per modum vectoris formæ verbi et virtutis : et sic non est ratio quare Spiritus sanctus dicatur per modum amoris procedere.

  3. Adhuc, Spiritus sanctus ab Augustino in libro VI de Trinitate dicitur unitas Patris et Filii, sive communio consubstantialis et coaeterna, sive nexus. Videtur ergo procedere ut communio, sive unio, sive nexus. Et sic videtur multos habere existendi modos : et cum per existendi modum multiplicentur personæ, videntur esse multi Spiritus sanctus : quod non est verum.

In contrarium hujus est, quod

  1. Pater et Filius seipsis natura una uniuntur : videtur ergo, quod unio eorum non sit Spiritus sanctus, vel nexus.

  2. Adhuc, Nexus vel vinculum semper in ratione medii est : jam autem habitum est, quod ordine naturae quo alter est ex altero, Spiritus sanctus extremum est, et Filius medium : procedere ergo per modum nexus et vinculi magis convenit Filio quam Spiritui sancto.

SOLUTIO. Dicendum est, quod procul subito et Spiritus sanctus procedit per modum vectoris verbi, et per modum amoris, et per modum doni, et per modum nexus sive vinculi a Patre et Filio :

<--- Page Split --->

quæ in principio hujus solutionis dicta sunt : et quod talis modus constitutivus est personæ, hoc est naturæ quæ est in fine simplicitatis : quia negari non potest, quin procedens existentiae suæ proprio modo distinguatur ab eo a quo procedit : et propter simplicitatem negari non potest, quin sit in eadem natura cum ipso.

Ad 16. Ad 19 quod quæritur de amore, antiqui responderunt satis convenienter, distinguentes duplicem amorem, fruitionis scilicet, et amicitiæ. Fruitionis amor in gustu proprii boni est, qui nec tendit in alterum procedendo, nec citat nec multiplicat spiritum, sed delectatione diffunditur in gustu boni. Amor autem amicitiae semper procedit in alterum, et per modum processionis suæ, proprium et singularem accipit existentiae modum. Et a similitudine illius processio amoris dicitur processio Spiritus sancti. Ad similitudinem amoris fruitionis in divinis, dicitur amor essentialiter, et convenit toti Trinitati. Ad similitudinem amoris amicitiæ, dicitur amor notionaliter, et convenit soli Spiritui sancto.

Ad 7. Ad ALIUD dicendum, quod diversis conditionibus nihil prohibet charitatem sive amorem diversis appropriari personis : sicut ex hoc quod gratuitus est, appropriatur Patri : ex hoc quod debitus est, appropriatur Filio : ex hoc quod mixtus, Spiritui sancto, ut dicit Richardus. Sed si attendatur modus existentiae, per processionem notionalis erit amor et proprius Spiritui sancto, ut patet per antedictum.

Ad 8. Ad ALIUD dicendum, quod licet spirando notitia procedat a mente, tamen amor faciens est primam spirationem, et procedens amor amicitiae secundum ordinem naturæ quo alter sit ex altero, spirando procedit amor jam generata notitia, qua per exstasim amoris diligens ponatur in dilecto. Notitia enim non dicit processum, sed vel motum ad noscentem, vel conversionem noscentis super notum : quorum neutrum dicit exi-

stentiae modum vel processionem. Et iste est etiam intellectus Trinitatis increatæ : quia modum Trinitatis increata accipimus ex modo trinitatis creatæ in mente.

Ad ALIUD dicendum, quod procul dubio quidam Philosophorum sic acceperunt spiritum. Distinxerunt enim duplicem spiritum, corporeum scilicet, et incorporeum. Corporeum, qui movetur ad modum luminum in mundo, sicut dicit Constabenluce, quem quidam Constabulum vocant, in libro de Differentia spiritus et animæ. Incorporeum autem dixerunt esse intellectualem voluntatem, sive amorem puræ bonitatis et primæ producendi bona, ducendo formas archetypi in operata quæ per inielectum agentem fiunt. Et hoc vocat exstasim amoris beatus Dionysius, qui non sinit summum bonum sine germine esse. Unde patet, quod etiam secundum illos spiritus procedit per modum amoris. Amor enim intimus et simplicissimus et primus spiritus est intellectualis naturæ, qui procedit ab ipsa, et modo processionis proprio singularem accipit existentiae modum, ac per hoc accipit esse personale.

Ad ALIUD dicendum, quod Spiritus sanctus, sicut dictum est, propter hoc quod amor est, ex conditionibus amoris multa habet sibi appropriabilia, sicut quod nexus est et vinculum amantium, et unio consensus amantis et amati, et quia complacent sibi in seipsis, et dilectio est in complacito.Est etiam dilectio utriusque. Tamen licet haec habeat causaliter, ex his non accipit proprietatem personalem, sed tantum ex modo excessionis, quo scilicet procedit ex alio in alium, hoc est, a Patre in Filium, et a Filio in Patrem essentialis amoris diffusione: et sic procedendo ordine naturæ distinguitur ab utroque a quo procedit, et singularem accipit existentiae modum in intellectuali natura, eo modo quo dicit Richardus, quod nec natura patitur, nec intellectus admittit eum qui est ab alio,

<--- Page Split --->

esse eumdem cum illo a quo est. Amorem autem illum esse aliquem ex hoc necesse est, quod ex Deo procedit et Deus est. Ex processu enim singularem habet existentiae modum : ex communicatione autem naturae divinae habet, quod est naturae divinae suppositum. Existenta autem naturae intellectualis suppositum, vera persona est. Unde Spiritus sanctus notionali amore procedens persona est.

MEMBRUM III.

A quo procedat Spiritus sanctus, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio 1 ?

Ad ut quod objicitur, quod Spiritus sanctus non sit unio, vel nexus, dicendum per Hilarium, quod Pater et Filius praeter unionem essentialem qua in essentia uniuntur, habent unionem Spiritum sanctum tribus de causis. Prima est, quia Spiritus unus quem spirant Pater et Filius, ostendit unitatem essentiae in ipsis. Si enim diversarum essent essentiarum sive naturarum, impossibile esset spirare Spiritum unum et eumdem. Secunda est, quod unus Spiritus signum est unionis Patris et Filii in spirando : quamvis enim daretur, quod unius nature essent Pater et Filius et non unum essent in spirando, non posset unus Spiritus ab utroque procedere. Et ista unio notionalis est : una enim spiratione quae est in Patre et Filio, sunt Pater et Filius spiratores Spiritus sancti. Tertia causa est, quod ostendit unionem consensuum, ut dicit Hilarius. Quod etiam dicit Tullius in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle. » Dissentientes enim diversos spirant spiritus.

Ad ultimum dicendum, quod ordine naturae nihil prohibet Spiritum sanctum extremum esse : quia sic ab aliis est, a quo nullus est : et stat in ipso personarum multiplicatio : et tamen cum hoc in quantum amor est, nihil prohibet esse medium, in quantum unio et nexus est duorum, significans tribus modis unionem duorum, sicut jam dictum est.

Tertio quaeritur, A quo Spiritus sanctus procedit, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ?

Et videtur, quod non.

1.Joan. xv, 26 : Spiritum qui a Patre procedit. Cum enim Evangelium integram fidem contineat, et non dicat, quod a Filio procedat, videtur quod non procedat nisi a Patre.

  1. Adhuc, In vita beati Andreae, quam, sicut dicitur in prologo ejusdem, discipuli ejus descripserunt, dicitur, quod audierunt eum dicentem, quod Spiritus sanctus a Patre procedit, et in Filio requiescit. Ergo non est dicendum, nisi quod procedat a Patre.

  2. Adhuc, Joannes Damascenus dicit de Spiritu sancto, « a Patre procedentem et in Filio requiescentem.» Videtur ergo, quod non procedat a Filio.

  3. Adhuc, Hoc Graeci trahere volunt de Evangelio Joannis, 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Et paulo post, 3. 34 : Et ego vidi, scilicet Spiritum descendentem, et manentem super eum. Constat autem, quod descensus processionem significat a Patre, sicut spirituale significari potest in corporali, et aeternum in temporali. Mansio autem requiem Spiritus significat, non processionem. Si ergo recte ex Evangelio instruimur ad fidem, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit.

  4. Adhuc, In Nicaeno symbolo, quod

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XI, Art. 6. Tom. XXV hujusce

<--- Page Split --->

præcipue contra hæreticos qui negabant Spiritum sanctum esse Deum, editum est, quod et Leo Papa propter reverentiam Catholicæ fidei in tabulis argenteis exarari fecit, et ad altare sancti Pauli Romæ affigi ob perpetuam memoriam (ut dixit) Catholicæ fidei, et omni dominica et præcipuo festo in missa cantari, non est positum, nisi quod « a Patre procedit, » et quod « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. » Et quod additur, Filioque, a Latinis additum est, non a concilio. Propter quod etiam Græci dicunt Latinos anathema incurrisse : quia concilium anathematizavit omnes aliquid addentes, vel minuentes.

  1. Adhuc, Per rationem probatur idem : quia nihil unum simplex potest intelligi esse a duobus principiis æque immediatis, et secundum unum modum causalitatis causantibus. Dicit autem Augustinus in primo de Trinitate, quod « hæresis est attribuere Deo, cujus exemplum in nulla creatura, sive corporali, sive spirituali, invenitur. » Cum ergo Spiritus sanctus sit unum simplex, a Patre simul et Filio et secundum unum modum principiandi et æque immediate videtur non posse procedere.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Spiritus dicitur Filii. Ad Roman. viii, 9: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et iterum, y. 11: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et quaeratur de habitudine quam notat nominativus regendo genitivum. Illa enim est alicujus causæ : et constat, quod non est causæ materialis : Spiritus enim non est materia Filii. Nec est habitudo causæ formalis : quia Spiritus non est forma Filii. Nec est habitudo causæ finalis : quia Spiritus non est ad hoc, quod sit

Filius. Relinquitur ergo, quod sit habitudo causæ efficientis : et sic sensus est, Spiritus Filii, Spiritus a Filio : et non potest esse nisi processive : ergo Spiritus procedit a Filio.

  1. Adhuc, Joan. xv, 26: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Constat, quod non mittitur, nisi qui ab alio est. Omnis enim missus, ab alio quodam mittente est missus : et per ipsam missionem cognoscitur, quia ab alio est, et ab alio procedit, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate 1, et non nisi a mittente eum. Ergo cum a Filio mittatur, a Filio procedit. Licet enim aliquis a seipso detur, sicut Pater dat se, Filius dat se, Spiritus sanctus dat se: tamen impossibile est aliquem a seipso mitti : quia mitti dicit processionem missi a mittente : et sic mittere et mitti eidem convenire non possunt.

  2. Si dicatur, quod temporali processione non negatur, quin Spiritus sanctus procedat a Filio : sed æterna processione non procedit ab eo. CONTRA : Temporalis processio, ut dicit Augustinus de columba loquens in qua visibiliter Spiritus sanctus processit, propria est Spiritui sancto : et hoc non potest esse, nisi in temporali intelligatur æterna : ergo sicut designat temporalis, sic est intelligendum de æterna : designat autem temporalis Spiritum sanctum procedere a Filio : ergo de æterna processione credendum est, quod Spiritus procedit a Filio.

  3. Adhuc, Objicit Anselmus, supponens idem quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod personæ divinæ in omnibus eaedem sunt, nisi ubi distinguit inter eas oppositionis relatio. Constat autem, quod paternitate et filiatione non distinguitur Spiritus sanctus a Patre et Filio : quia illæ relationes non dicunt oppositionem ad Spiritum sanctum. Nec spiratione activa qua Spiritus sanctus spiratur a Patre, distinguitur a Filio, sed a Patre : quia per illam non habet oppo-

<--- Page Split --->

ationem nisi ad Patrem. Relinquitur ergo, quod nisi sit oppositio relationis inter Filium et Spiritum sanctum, eadem persona sunt Filius et Spiritus sanctus. Oppositio autem relationis non potest esse inter Filium et Spiritum sanctum, nisi vel Filius sit a Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus a Filio. Nullus autem umquam dixit Filium esse a Spiritu sancto. Relinquitur ergo dicendum Spiritum sanctum esse a Filio.

in Spiritu sancto non generatione, sed processione. Secundum inconveniens est, quod si Pater et Filius in quantum sunt Pater et Filius, spirarent Spiritum santum, tunc unus et idem simplex Spiritus spiraretur a duobus in quantum oppositi sunt, quod nullus capit intellectus. Tertium autem inconveniens, quod dicit Anselmus, quod ridiculum est credere vel dicere, quod per relationem Patris ad Filium, et Filii ad Patrem, divina natura sit in Spiritu sancto.

  1. ULTERIUS quaerit Anselmus 1, Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum?

Aut enim spirant eum in quantum sunt unus Deus,aut in quantum sunt Pater et Filius? Si primo modo : tunc cum Spiritus sanctus sit cum Patre et Filio unus Deus, sequetur etiam, quod Spiritus sanctus spiret Spiritum sanctum, quod est haereticum.

Praeterea, Secundum hoc deitas in Patre et Filio spiraret Spiritum sanctum : et cum spirare relationem originis includat in se, qua spirans distinguitur a spirato, sequeretur quod essentia divina in Patre et Filio distingueretur a Spiritu sancto : et sic Spiritus sanctus non esset essentia divina quae in Patre est et Filio : quod ponitur absurdum esse, et Catholice fidei contrarium.

Si autem in quantum Pater et Filius sunt, spirant Spiritum sanctum, tria inconvenientia sequuntur. Quorum uuum est, quod in quantum sunt Pater et Filius, unus est genitor, et alius genitus : et quod sic procedit ab eis, natum est, et non spiratum : Spiritus ergo sanctus natus esset, quod falsum est. Hieronymus enim dicit Spiritum sanctum esse ingenitum, hoc est, non genitum. Et Hilarius, quod natura viventis et subsistentis Patris est in Filio generatione, et est

ULTERIUS quaeritur de verbis quae poQuest.2. nit Magister in 1 Sententiarum, distinct. XII, utrum scilicet Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio 2 ? ubi inducit Augustinum in libro XV de Trinitate 3 dicentem, quod « Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre : » Hieronymum in expositione Catholicae fidei Nicaenique symboli dicentem, quod « Spiritus sanctus vere ac proprie de Patre procedit. » Et paulo post inducit Hilarium dicentem sic in libro XII de Trinitate ad Deum Patrem : « Ante tempora unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus stans tuus est. « Et ibidem in oratione dicit : » Conserva, oro, hanc fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae symbolo professus sum, semper obtineam, te Patrem scilicet et Filium tuum una tecum adorem : Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.

Quaeritur ergo, Quis sit intellectus horum verborum, si Spiritus sanctus æqualiter a Patre et Filio procedat ?

SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis Solutio. dicendum, quod indubitanter Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, sicut objiciendo contra Græcos probatum est.

1 S. ANSELMUS, Lib. de Processione Spiritus sancti, cap. 20. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XII. Art. 2 et 3. Tom. XXV hujusce

novae editionis.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 17.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad PRIMUM pro Græcis inductum, respondet Magister in Sententiis, quod « Filius dicit, quod a Patre procedit : » quia ad Patrem solet referre etiam quod suum est : eo quod esse Filio a Patre est. Unde, Joan. vn, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me : cum tamen non dubitaret suam doctrinam esse suam : sed hoc ipsum quod sua est, habet a Patre. Et similiter hic dicit Spiritum a Patre procedere, et non negat quin etiam a se procedat, sed vult referre ad Patrem hoc ipsum quod ab ipso procedit.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod doctrina beati Andreæ non intendit significare, quod Spiritus sanctus non procedat a Filio, sed quod non recedat a Filio, sed requiescat in ipso, sicut frequenter ab aliis hominibus recedit. Et idem modus loquendi est Isaiæ, xi, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod si verum est dictum Damasceni, oportet quod per eumdem intellectum sit verum. Dixerunt tamen aliqui antiquorum ad hoc, quod potest 'sumi spiritus procedens ad verbum interius, et spiritus procedens ad verbum exterius quod dicitur angelus intelligentiae. Si sumatur primo modo, dicit Augustinus in libro X de Trinitate, quod « verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est '. » Ex mente enim gignitur et formatur notitia, in quam statim mens spirat amorem, et notitia amorem reflectit in mentem. Et hac similitudine inducti, quae vera et prima et propria est, Latini dixerunt, Spiritum qui amor est, a Patre et Filio procedere. Si secundo modo comparetur spiritus ad verbum exterius sonans : tunc spiritus a mente procedit ut in ipso corporaliter formetur verbum, et sic verbi vehiculum est. Et sic a solo dicente procedit spiritus, et in verbo est

sicut in termino. Et hac similitudine inducti dixerunt Græci, quod a solo Patre procedit Spiritus. Sed hæc sententia mihi non placet : quia secundum hoc significatur Verbum generari in Spiritu et ex Spiritu, quod omnino fidei contrarium est

Præterea jam habitum est, quod primus et intimus amor, est unio et nexum Patris et Filii et delectatio, ad quæ nihil convenientiae ponit spiritus exterior : et ideo illa sententia non valet.

Per idem patet solutio ad id quod objicitur de Joanne, i, 33. Per mansionem enim voluit significare coessentialitatem Spiritus cum Filio, per quam ab ipso recedere non posset, sed fontali plenitudine in ipso maneret, et non sicut in his in quibus aliquando est per inhabitantem gratiam, et aliquando recedit ab eis.

Ad id quod de concilio objicitur, sufficienter respondet Anselmus dicens 1 quod in illo primo symbolo non omnia credenda continentur explicite : quia non continetur ibidem, quod descendit ad inferna Christus : quod tamen continetur in symbolo Apostolorum : et similiter quod Spiritus sanctus procedit a Filio, nec affirmatur, nec negatur in symbolo illo.

. Et ad idem quod adducitur de anathemate addentium, respondet Magister in Sententiis 3, et etiam Anselmus, dicentes quod non est addere, quando id quod per intellectum intus est, extrinsecus per interpretationem apponitur. In hoc autem, quod Filius dicit a se mitti Spiritum, intelligitur Spiritum a Filio procedere, sicut objiciendo probatum est. Et ideo hoc in necessitate licuit Latinis addere. Quanta autem necessitas expostionis hujus fuit, ipsi probant Græci, qui hoc negant. Addere autem proprie, est alienum quod per intellectum intus non

<--- Page Split --->

omt, de novo apponere. Et eos qui sic addunt, involvit anathema synodi.

Ad RATIONEM ultimo inductam, dicendum quod a duobus quae a nullo unum sunt, quamvis secundum eumdem modum causalitatis causent, unum simplex procedere non potest. Et hoc modo Pater et Filius non sunt principium Spiritus sancti, sicut statim patebit in solutione sequentis partis quaestionis, sed potius in quantum sunt unus Deus principium inspirationis.

Et quæ in contrarium hujus adducta sunt, procedunt.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum in quantum Pater et Filius. Nec sufficienter ratio redditur, cum dicitur, quod spirant eum in quantum unus Deus, sicut probant inconvenientia adducta. Sed spirant eum in quantum sunt unus Deus, unum spirandi principium, ita quod unus Deus dicatur propter naturae communicabilitatem, quae in Spiritum sanctum spirando transfunditur, ut dicit Hilarius : et unum principium dicatur, propter proprietatem relativam una oppositione distinguentem personas Patris et Filii a persona Spiritus sancti. Unde licet duo dicantur esse spiratores Spiritus sancti, eo quod actus spirandi geminatur secundum quod est in spirantibus : tamen unum principium sunt spirandi, et unus simplex Spiritus est qui spiratur ab ipsis. Et sic ex illis duobus, scilicet quod sunt unus Deus, et unum principium spirandi, sufficiens ratio habetur de eo quod quaeritur, Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ?

Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt contra hoc.

Ad id quod in tertia parte quaestionis quaeritur, dicendum quod Spiritus san-

ctus nec prius nec plenius procedit a Patre quam a Filio. Non prius : quia ab utroque procedit ab aeterno. Non plenius : quia inter Patrem et Filium nulla est inaequalitas. Tamen quia hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit a Filio, habet Filius a Patre, et sic originaliter auctoritas processionis in Patre est, et a Patre : propter hoc dicit Augustinus, quod principaliter procedit a Patre, et Hieronymus, quod proprie. Non tamen addunt, quod a Filio procedit secundario, vel improprie : eo quod hoc non referunt ad essentiam divinae naturae, sed ad originis auctoritatem, ut dictum est.

Et ad dictum Hilarii dicendum, quod ex modo loquendi Hilarius vocat principium medium, vel quasi medium esse Filium ad processionem Spiritus sancti. Media enim causa est, quae causatur ex alia causa quam ante se habet. Et hac similitdine loquitur Hilarius Pater enim principium Spiritus sanct est, et hoc habet a seipso. Filius principium ejusdem est, et hoc habet a Patre : et sic quasi medium est principium, quod a Theologis vocatur principium de principio.

Et per hoc patet, quis est intellectus verborum Augustini, Hieronymi, et Hilarii.

MEMBRUM IV.

Cujus sit procedere 1 ?

Quarto quaeritur, Cujus sit proprie procedere ? quia jam habitum est, secundum quid procedat a duobus.

Videtur autem, quod Filii proprie sit procedere, et magis proprie quam Spiritus sancti.

<--- Page Split --->

  1. Propriissima enim processio quae in aliqua natura esse potest, est secundum naturae diffusionem : et haec est per generationem : et illa procedit Filius : Filii ergo magis est procedere, quam Spiritus sancti.

  2. Adhuc, Si quis dicat, quod processio Filii non est simplex processio, sed specificata per generationem, et sic in genere Spiritui sancto convenit procedere, et non Filio. Non solvit : quia sicut Filius procedit per generationem, ita Spiritus sanctus procedit per spirationem : et ita specificatur processio Spiritus sancti sicut Filii : et redit eadem quaestio, quare scilicet spiratio Spiritus sancti simpliciter dicatur processio, et non generatio Filii ?

  3. Adhuc, Si quis dicere velit, quod Spiritus sanctus procedit a duobus, Filius autem ab uno : et sic Spiritui sancto magis convenit procedere, quam Filio. Frivolum esse videtur : quia procedere ab uno vel duobus, nihil auget de ratione processionis. Et sic videtur, quod non propter hoc procedere convenit magis Spiritui sancto, quam Filio.

  4. Adhuc, Sunt quidam qui dicunt processionem Spiritus sancti ex hoc quod procedit a duobus, magis esse similem generationi, quam processionem Filii : eo quod in perfectis animalibus, sicut est homo, leo, et hujusmodi, processio quae est ad multiplicationem nature, semper est a duobus, quorum unum est generans in alio ex substantia et virtute propria, aliud vero generans in seipso ex substantia et virtute aliena. Et simile est, ut videtur quod dicitur de Spiritu sancto : procedit enim a Patre qui habet hoc a seipso, et ab alio qui habet hoc ab alio : et sic similior videtur esse generationi processio Spiritus sancti, quam Filii.

Solutio. Dicendum, quod spiritus in quantum est spritus, sive sit corporeus, sive incorporeus, proprium est semper procedere. Et ideo incorporeus spiritus etiam secundum Philosophos procedendo ab intellectu agente per voluntatem, omnibus operatis invehit formas agentis intelligentiae, sicut spiritus artificis procedens a mente artificis, formas artis continue procedendo invehit manibus securi, dolabra, et lapidibus, et lignis. Et ad hanc similitudinem dictum est illud Sapientiae,1,7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Et, Job, xxvi, 13 : Spiritus ejus ornavit caelos. Et illud Psalmi xxxn, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Similiter amoris, sive spiritualis, sive carnalis, semper est procedere et emanare et numquam stare. Et propter hoc dicit Chysostomus, quod « cum Spiritus sanctus in cor hominis intravit, omni fonte magis manat : et non stat, sed proficit. » Et, Joan. vii, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aqua vivae. Et subdit Evangelista, 3. 39 : Hoc autem dicit de Spiritu. Et ideo etiam dicit Dionysius, quod est exstasim faciens divinus amor, hoc est, transpositionem : transponit enim amantem in amatum, et non sinit eum manere in seipso. Et ideo est, quod etiam apud grammaticos hoc verbum,amo, vehementis dicitur esse transitionis. Quia ergo Spiritus sanctus, et est spiritus, et est amor spiratus, proprium ejus est simpliciter procedere : et geniti secundum quod est genitum, non est proprium procedere, sed existere in natura accepta.

UNDE quod primo objicitur, jam solutum est : processio enim sonat dilatationem et quasi motum in alterum, quod non dicit generatio : et ideo generatio non simpliciter est processio, sed processio quaedam. Et spiratio licet processio sit specificata sicut generatio, tamen

<--- Page Split --->

simpliciter est processio : quia spiritus et amoris proprius actus est procedere. Et bene concedimus, quod procedere ab uno vel duobus nihil facit ad rationem processionis.

tum simpliciter procedere convenit Spiritui sancto : quia et a voluntate, et quasi processive procedit amor et etiam spiritus. Et tunc processio non convenit Filio, nisi sub determinatione.

Et quod dicitur de similitudine ad generationem quae est a masculo ad feminam, dicimus quod nihil valet, et tantamunditia valde incongruum est exemplum, et certe temerarium videtur : quia in tali generatione, ut dicunt Philosophi, gutta maris comprehendit guttam feminae, et intrat in eam sicut spiritus in corpus : et per formativam quae est in gutta maris, formatur gutta feminae : et valde temerarium esset et immundum cogitare vel credere, quod virtus spirativa in Filio haberet se ad virtutem spirativam quae est in Patre, sicut se habet virtus fecminae ad virtutem masculi in generatione. Unde ratio illorum nihil valet.

Si autem dicatur processio ad similitudinem processus causati de causa, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', quod « quae sunt multa processibus, sunt unum principio : » tunc elargato nomine dicitur processio, et tunc communiter convenit generationi Filii et spirationi Spiritus sancti : et tunc nihil prohibet, quod secundum aliquem modum conveniat Filio et secundum alium conveniat Spiritui sancto : et quod modus secundum quem convenit Filio in natura creata, in qua potest esse prius et posterius, principalior sit, quam modus secundum quem convenit Spiritui sancto : quia processus per generationem est in esse, processus autem amoris in tali natura non est nisi in bene esse. Sed hoc in divinis nihil est : quia nihil est ibi principale et secundarium : et sicut Filio per generationem est esse a Patre, ita Spiritui sancto per spirationem est esse a Patre et Filio : et ideo processio per hunc modum dicta, sub diverso modo aequaliter convenit Filio et Spiritui sancto.

Ad id quod quaeritur, Si procedere dicatur æquivoce, vel univoce ?

Dicendum, quod si simpliciter accipiatur procedere : tunc dicit motum secundum locum ab uno in alterum, et motum voluntarium. Propter quod etiam animalia per appetitum mota et voluntatem, motu processivo moveri dicuntur in III de Anima. Et secundum hunc mo-