QUÆSTIO IX.

Utrum solo Deo fruendum sit 1 ?

Deinde quæritur de fruibili et utili, et primo de fruibili.

Quæritur ergo, Utrum solo Deo fruendum sit ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Dicit Augustinus, quod « illis fruendum est rebus quæ nos beatos faciunt : » beatitudo autem creata beatos facit : ergo beatitudine creata fruendum est : non ergo solo Deo.

  2. Adhuc, Illo fruendum est quod non propter aliud, sed propter seipsum diligitur, ut dicit idem Augustinus. Felicitas vel beatitudo propter seipsam quæritur et diligitur, et non propter aliud, ut in I Ethicorum dicit Philosophus. Ergo felicitate vel beatitudine fruendum est, quæ tamen non est Deus.

  3. Adhuc, In epistola ad Philemonem Paulus dicit : Ita, frater, ego te fruar in Domino 1. Homine ergo frui contingit, qui non est Deus.

  4. Adhuc, ad Roman. xv, 24 : Spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Ergo contingit frui sanctis.

  5. Adhuc Tullius ante finem primæ rhetoricae : « Honestum est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit. » Quod autem propria vi trahit ad amorem, illi amore propter se inhaerendum est : et quod propria dignitate allicit ad delectationem, illo fruimur propter se, et non propter aliud. Ergo honesto fruendum est, quod tamen non est Deus,

  6. Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, dicit Ambrosius in Glossa : « Hæc non nominat opera, sed fructus : quia propter se appetenda sunt. » Illis autem fruendum est quæ propter se appetenda sunt. Ergo virtutibus fruendum est, tam cardinalibus, quam theologicis : non ergo solo Deo.

  7. Ulterius, Videtur quod peccatis quis fruitur. Augustinus in libro II Confessionum narrat qualiter furatus fuit poma quæ meliora erant in horto patris sui. Et dicit, quod in isto furto non fruebatur nisi iniquitate. Ergo iniquitate vel peccato frui contingit.

SOLUTIO. Ad hæc et hujusmodi dicensc dum est, quod sicut in antehabitis determinatum est, si frui accipitur simpliciter et perfecte prout dicit pascentem delecationem non impeditam circa summam et nobilissimam operationem intellectus, quæ summi boni immediata apprehensio est, non contingit frui nisi summo bono quod est Deus. Et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus, quod illo fruimur in quo ponitur dilectionis terminus, et in quo figitur dilectionis gressus. Si autem frui accipiatur communiter, prout dictum est, quod frui est cum gaudio uti quocumque modo, hoc est, in bono cum gaudio pasci, sic multis contingit frui quæ non sunt Deus.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad

1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum, Dist. I, Art. 18 et 21. Tom. XXV hujusce

novæ editionis. *Ad Philem. §. 20.

<--- Page Split --->

dicitur, quod fruimur his quae nos beatos faciunt, intelligitur de his quae nos beatos faciunt effective et ut objectum et linis. Beatitudo autem creata beatos nos non facit, nisi formaliter et dispositive : sicut etiam actu beatitudinis vel fruitionis instrumentalter frui dicimur.

Ad aliud dicendum, quod felicitas vel beatitudo creata licet non referatur ad aliud sui generis, ad aliud tamen extra genus, quia ad Deum refertur. Id autem quo simpliciter fruendum est, ad nihil referri potest.

Quod objicitur de Apostolo ad Philemonem et ad Romanos, solvit Augustinus libro I de Doctrina Christiana, dicens : « Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris '.» Homo enim in Deo dicitur esse, et Deus in homine per conformitatem inhabitantis gratiae. Sic autem Deus resultat in homine ut summum bonum et optimum : et talis dilectio ab homine incipit, et in Deo gressum figit et finem ponit. Et ideo in homine usus est hoc modo quo frui est uti cum gaudio. In Deo autem vera fruitio est. Et ideo dicit : « Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. »

cat habitudinem causae efficientis, et non finalis. Quando autem dicitur, quod fruimur eo quod propter se diligimus, propter dicit habitudinem causae finalis. Unde honestum quod propter se delectat vel queritur, eo quod propter se queritur et diligitur, nihil prohibet ad aliud referre propter quod queratur sicut propter finem.

PER ILLUD patet solutio ad sequens. Cum enim dicit Ambrosius, quod virtutes propter se querendae sunt vel appetende, intelligit propter se et pro se, secundum quod propter dicit habitudinem causae efficientis et formae, et non finalis : et hoc bene refertur ad aliud, et non ponitur in eo dilectionis terminus.

Ad illud quod ulterius queritur, dicendum quod secundum quod frui dicit non impeditam operationem delectationis fruibilis infruentem, nemo peccato frui potest : eo quod malum, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, est praeter intentionem, et praeter voluntatem, et incausale, et infecundum, et pigrum. Propter quod dicit Augustinus, quod est incidens ex defectu boni : unde sinceram et sanctam et perfectam delecationem non infert.

Ad aliud dicendum, quod Tullius vocat sua vi trahere et sua dignitate allicere, quod per se trahit et allicit et secundum ipsum, hoc est, quod in se et essentialiter habet et secundum ipsum ut trahat et alliciat, sicut subjectum per se et secundum ipsum habet in se passionem : quia ex essentialibus subjecti fluit passio : et ipsum subjectum secundum seipsum tota causa est passionis : tale autem magis est per se quam propter se, nisi propter di-

Et quod dicit Augustinus, quod fruebatur iniquitate vel peccato, intelligit frui prout dicitur uti cum gaudio quocumque, et prout uti secundum aliquid suae rationis est in abusu : non tamen adhuc quis fruitur malitia vel iniquitate, sed potius eo quod est malum vel iniquum vel peccatum ratione delectationis adjuncte.

Et per hoc patet solutio ad quaesita.

<--- Page Split --->