QUÆSTIO III.
De quo sit theologia ut de subjecto ?
Tertio quaeritur, De quo sit theologia ut de subjecto ?
Et de hoc sunt quatuor positiones. Una est Augustini in libro I de Doc-
<--- Page Split --->
trina Christiania 1, quam sequitur Magister in Sententiis, quae est, quod « qui diligenter legit continentiam novae et veteris legis, inveniet eam circa res et signa versari. »
Secunda est Hugonis de sancto Victore in libro Sententiarum suarum, quae dicit, quod « materia divinarum Scripturarum sunt opera reparationis : aliarum vero scientiarum materia sunt opera conditionis. »
Tertia, In principio Glossæ Psalterii dicitur, quod « nihil est in Scriptura divina, quod non ad Christum vel Ecclesiam pertineat. » Ergo caput et corpus, sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia subjectum sunt sacræ Scripturæ, hoc est, totus Christus integer.
Alia positio est, quod Deus sit subjectum sacræ Scripturæ, sicut et per nomen significatur quo theologia vocatur.
De istis ergo positionibus quaeritur. Et principaliter quidem quaeritur de subjecto.
Sed quia per subjectum scientia est una vel plures, secundo quaeritur, utrum theologia scientia sit una vel plures? et, Qua unitate est una, si una est ?
Item, Ex subjecto habet quod sit practica vel theorica.
Adhuc, Ex subjecto habet quod sit universalis vel particularis. Et ideo quarto quaeritur, utrum universalis vel particularis est scientia ?
MEMBRUM I.
De subjecto theologia secundum quatuor positiones assignalas 2.
PRIMUM ergo inter haec est quaerere de subjecto theologiae.
Et quaeramus primo de positione Augustinis, qui dicit res et signa esse subjectum.
Hoc enim probatur sic :
Jam enim habitum est, quod theologia est scientia de his quae ad salutem hominis pertinent : ergo erit de his quae salutem faciunt effective, et sunt objecta salutis, et de his quae ad salutem disponunt, et de ipso homine percipiente salutem secundum quod salutis est perceptibilis. Erit ergo de rebus quibus fruimur tantum, in quibus salutis est complementum. Et erit de utilibus disponentibus ad hoc. Et hoc dupliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parte quidem intellectus significando ut signa. Ex parte autem affectus ut disponentia ad salutem per se vel per accidens in recessu a malo, vel in accessu ad bonum : et haec sunt utilia. Et hac ratione dixit Augustinus 3, quod tota theologia versatur aut circa res quibus fruendum est, quae sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus : aut circa res quibus utendum est, significando vel disponendo ad salutem : aut circa res fruentes vel utentes, quae sunt salutis perceptibiles, ut homo. Sic enim signum ad rem utilem reducitur, secundum quod uti est, ut dicit Augustinus, aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre significando vel disponendo.
SED CONTRA hanc opinionem videtur sed contra esse, quod
- Signa et res non videntur esse ordinabilia sub uno genere subjecti. Unde in aliis scientiis, scientiae de signis ut de sermonibus, distinguuntur a scientiis de rebus. Sermationales enim a realibus scientiis distinguuntur. Ergo videtur, quod in ista scientia non possit esse una scientia de rebus et de signis.
<--- Page Split --->
Adhuc, Signa valde multiplicia sunt : quædam enim sunt signa per allegoriam, quædam vero per modum sacramentalem : et illa in una parte scientiæ non continentur : alia enim scientia sacramentalis est, et alia symbolica. Et ita videtur, quod res et signa materia non possunt esse sacræ Scripturæ.
Adhuc, Res valde ample accepta est secundum quod ad unam scientiam non videtur posse reduci. Res enim quibus utimur et fruimur, omnia continent : omnibus enim quot sunt in cœlo et in terra utimur vel fruimur : ergo videtur, quod theologia sit de omnibus : et consequenter tunc aliis scientiis non indigeremus.
CONTRA positionem secundam, scilicet Hugonis, sic objicitur :
Statim in principio Genesis theologia est de operibus conditionis : ergo non videtur materia sacræ Scripturæ tantum esse de operibus reparationis.
Adhuc, Sacra theologia est de causa operum conditionis et reparationis : non ergo videtur, quod sit de operibus reparationis tantum ut de subjecto.
CONTRA positionem tertiam sic objicitur : quia
Multa sunt in sacra Scriptura quæ nec de Christo sunt, nec de Ecclesia, sicut quod Deus creavit in principio cœlum et terram, quod diluvium inductum est, quod linguæ divisæ sunt, et alia multa quæ de cœlis, elementis, et Angelis scribuntur. Videtur ergo, quod totus Christus non sit materia sacræ Scripturæ.
Præterea, Mali sive in via, sive in inferno, et diabolus, non sunt de capite, nec de corpore : et tamen de illis etiam sub differentiis eorum in sacra Scriptura determinatur.
CONTRA quartam positionem objicitur per hoc, quod
- Multa tractantur in sacra Scriptura
quæ non sunt Deus, nec de Deo probantur ut de subjecto.
- Adhuc, Quia dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « Deus subjectum esse non potest : » ergo non potest esse subjectum theologia.
SOLUTIO. Ad hæc et similia dicendum, quod subjectum in scientiis tripliciter assignatur, scilicet quod principaliter intenditur et in principali parte scientiæ, sicut Deus dicitur esse subjectum primæ philosophiæ, quia in principali parte ejus de Deo intenditur et de substantiis divinis quæ separate sunt, a quo etiam ab antiquis Philosophis theologia vocabatur : denominatio enim debet fieri ab ultimo et optimo.
Secundo modo assignatur subjectum in scientiis, de quo et de cujus partibus probantur passio nes : sicut ens subjectum esse dicitur primæ philosophiæ, quia unum et multa, potentia et actus, et ens necesse et ens possibile probantur de ente.
Tertio modo assignatur subjectum scientiæ, circa quod est continentia ejus propter bonitatem et claritatem doctrinæ, et talia sunt quæcumque sunt adminiculativa ad subjectum primo modo vel secundo modo dictum, per quæ declaratur in prima vel in secunda intentione subjectum, sicut prima philosophia est circa positiones antiquorum, et circa principia demonstrabilium, et circa uno modo vel multipliciter dicta, etiam circa definitiones secundum se, vel physicam, et circa principia definitionis utriusque.
Et in omnibus generalibus scientiis hanc triplicem subjecti determinationem necesse est esse.
Dicimus igitur, quod si assignetur subjectum theologia secundum quod principaliter est intentum, et propter quod cognoscendum tractatur de omnibus aliis, Deus est subjectum theologiae, et ab ipso denominatur. Si vero dicitur subjectum secundo modo de quo probantur passiones, et quod per passiones
<--- Page Split --->
potest esse subjectum. Subjectum enim in g enere entis est substans, vel naturae essentiali, vel accidenteli : et si primo modo esset subjectum, esset in ipso universale et particulare : quod est inconveniens. Si secundo modo, esset in ipso accidens, et esset mutabilis : quod iterum esset inconveniens. Sed non intellexit Boetius, quin posset esse subjectum de quo multa probantur, qua per modum relationis et attributionis conveniunt ei : talia enim multa etiam Philosophi probaverunt de Deo, sicut quod sit simplex, et aeternus, et principium, et hujusmodi alia qua e de ipso ut de subjecto probata sunt.
MEMBRUM II.
Utrum theologia sit scientia una, vel plures? Et, Qua unitate sit una, si una est 1 ?
JuxTA hoc secundo quaeritur, Utrum theologia sit una, vel plures, et qua unitate sit una, si una est ?
Videtur, quod non sit una.
- Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum 2, quod una scientia est, qua e est unius generis subjecti. Et est sensus, quod una scientia est de uno subjecto in genere, ad cujus ambitum prædicationis reducuntur omnia quæ sicut partes sunt in totalitate subjecti. Sicut geometria de quantitate continua est, ad cujus communitatem omnia reducuntur quæ considerat geometria. Et sic arithmetica una scientia est, quæ est de numeris. Et non tantum hoc est in realibus, sed etiam in logica, quæ de syllogismo est et partibus syllogismi, ad cujus formam omnes aliae rationes reducuntur. Ad unum autem tale commune res et signa reduci non pos-
sunt, nec Christus et opera reparationis. Crucifixio enim et mors passiones sunt : resurrectio vero et ascensio actiones : actio vero et passio ad unum commune genus non reducuntur. Similiter caput et corpus, et actiones capitis et corporis, in uno communi genere non continentur cum passionibus eorumdem.
Adhuc, Deus in nullo genere est, nec genus alicujus rei. Quæ ergo tractantur in sacra Scriptura, ad nullum unum genus reduci possunt. Ergo sacra Scriptura una scientia non est.
Adhuc, Etiamsi signa reducantur ad res, secundum quod res dicitur ens ratum : tamen res utiles et fruibiles ad unum genus nullo modo possunt reduci, eo quod fruibile nec genus est, nec cum aliqua re in uno genere. Relinquitur ergo, quod de fruibili et utili non potest esse una scientia.
In CONTRARIUM hujus est, quod
Sancti loquuntur de theologia sicut de scientia una. Dicit enim Augustinus in libro XIV de Trinitate quod « sacra Scriptura est de his quæ ad salutem hominis pertinent. »
Adhuc, Si non est una, sequitur quod est plures : et sic sunt plures theologiæ, subjectis passionibus et principiis a se invicem divisæ.
SOLUTIO. Ad hoc dixerunt quidam, quod omnia quæ tractantur in sacra Scriptura sub una ratione stant, quæ est revelabile esse : et sic de ipsis est sacra Scriptura ut una. Et quod hoc falsum sit, statim patet. In sacra enim Scriptura tractatur de historiis, parabolis, moribus, et potentiis animæ : et non secundum quod accipiuntur per revelationem. Adhuc autem de Deo secundum quod via rationis investigatur : quæ quamvis communi nomine revelatio vocatur, I ad Corinth. II, 10 : Nobis revelavit Deus :
<--- Page Split --->
tamen haec scientia non est forma uniens scientias vel scibilia sub una forma coarctans : alioquin omnis scientia esset una scientia. Dicit enim Ambrosius, et ponitur super epist. I ad Corinth. xii, 3, super illud : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, quod « omne verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est. » Adhuc, Forma quae unit scientiam secundum Aristotelem, forma est quae subjectum facit unum et solum et totam causam passionis, ita quod passio per se vel sub disjunctione dicitur de subjecto per se et de omni totalitate subjecti et temporis et secundum quod ipsum, sicut triangulus rectilineus subjectum est ejus quod est habere tres angulos æquos duobus rectis, et convenit omni triangulo per se et semper et secundum quod ipsum. Nisi enim talis forma uniret subjectum, omnia quae demonstrantur de subjecto, demonstrarentur per accidens. Revelatio autem sive revelabilitas non est forma sic uniens ea quae in sacra Scriptura determinantur. Revelatio enim non est aliquid ponens in eo quod revelatur, sed in eo cui fit revelatio. Ergo nihil est dicere, quod ab unitate revelationis una dicatur scientia.
Aliiverodixerunt , quodnonoportetitastrictequæreresubjectuminsacraScriptura , eoquodestscientiageneralis , omniaquodammodoconsiderans . Contraquosobjicitur : quiainmetaphysica , quæscientiageneralisest , talisrequiri - turunitassubjecti . Nisienimtalissit , proculdubioquæcumquedesubjectoostenduntur , peraccidensostenduntur , sivesuperiora , siveinferiorasintsubje - c t o . Sicuthaberetresangulos , peracci - densostenditurdeisoscele , eoquodac - cidittrianguloisoscelemesse : etperac - cidensdefigura , quiaacciditfigurætriangulumesse . Ethæcunitasrequiriturinmetaphysicasicutinaliisscientiis .
Hæc autem quæ concludunt de necessitate, concedimus dicentes quod theologia una est scientia ab unitate formæ unum facientis subjectum, secundum
quod substat et causa est passionum quæ determinantur de subjecto, quod secundum primam intentionem subjecti dicitur. Jam enim habitum est, quod signum refertur ad utile : utile autem refertur ad fruibile. Dicit enim Philosophus, quod ubi unum propter alterum, utrobique unum. Et est sensus, quod finis et non aliud quam finis inspicitur et quæritur et in seipso et in eo quod est ad ipsum : et sic utrobique quæritur finis : et sic in utili quæritur fruibile, et stat sub forma fruibilis. Et hæc unitas non est generis, nec speciei, sed principii : quod simpliciter est in uno et in aliis secundum modum quo respiciunt in ipsum per analogiam unicuique determinatam : et talis unitas est primæ philosophiæ et theologiæ.
ADPRIMUMigiturdicendum , quodcumdicitPhilosophus , quodunascientiaestquæestuniusgenerissubjecti , intelligi - turunumgenusincommuniadunita - temgenerisetunitatemproportionissi - veanalogiæ . Unitasenimgenerisfacitunitatemscientiæspecialis : unitasautemanalogiæfacitunitatemscientiæcommu - n i s .
Adaliuddicendum , quodlicetDeusinnullogeneresitprædicabilicumali - q u o , eoquodnecestgenus , necestspe - c i e s , necparticulare : esttameninmultissicutperanalogiamcommunibus . Taleenimcommuneinunosimpliciterest , etinaliisnonsuntnisimodiejus , quisuntextraipsum , etrealitersuntinhisquærespiciuntadipsum . Etsicinformafrui - bilisestutileetsignum , etinformacau - sæestetopusconditioniisetopusrepa - rationis : nihilenimquæriturineoquodestadfinem , nisifinis .
Adidquodincontrariumobjectumest , concedimus . Solutionesetiamindu - ctænullæsuntsicutdenecessitatepro - batumest .
Perhocpatetsolutioadtotum .
<--- Page Split --->
MEMBRUM III.
Utrum theologia sit scientia practica vel theorica 1 ?
Deinde quaeritur juxta idem, Utrum sit scientia practica vel theorica? Hoc enim a modo subjecti habet determinare.
Dicit autem Aristoteles in I de Anima, quod practica scientia stant ad opus, speculativa autem ad causam et ad verum. Ista autem scientia ad opus stat sicut ad ultimum perfectivum. Jacobi,1,25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditur obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Videtur ergo, quod id ad quod stat Scriptura, factum sit et opus : ergo practica est.
Adhuc, In operibus traditur, et in historicis, et in parabolicis, et praeceptis legalibus, et in Evangeliiis, et propheticis, et epistolis Apostolorum : omnes enim illae admonitoriae sunt et exhortative ad opera.
Adhuc, Ad Titum, 1, 1 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Ergo theologia non est veritatis ut veritatis, sed veritatis ut est inclinativa pietatem : stat ergo ad opus, et non ad verum : videtur ergo, quod practica sit.
Sæd contra. In contrarium hujus videtur esse, quod sacra doctrina est de Deo et operibus ejus, in quibus opus nostrum non requiritur, sed requiritur verum quod est in eis. In omnibus autem practicis sive liberalibus sive mechanicis opus nostrum requiritur : videtur ergo; quod haec scientia sit theoria et non practica.
veritate sacra Scriptura practica est, et stat in opere virtutis vel theologicae vel cardinalis : quia si etiam verum in re fruibili vel utili inquirit, hoc ipsum refert ad affectum, ut scilicet in fide vel in eo quod succedit fidei fruatur per affectum vel intellectum affectivum summa veritate, per speciem vel spei succedens summe beatificante, per charitatem summa bonitate. Historiæ autem proposita et praeceptive in lege et parabolice ad opus refert meritorium. Hymnidice autem ut in Psalmis descripta, ad affectum refert pietatis : et verum quod inquirit, de Deo et operibus ejus inquirit, non ut verum simpliciter, sed ut summe beatificans, in quod referat totam pietatis intentionem in affectu et opere. Sicut etiam Aristoteles in X Ethicorum felicitatem contemplativam determinat, ut ad finem ad quem referantur actus virtutum intellectualium et moralium et heroicarum : propter quod et ipsa quae tractat de felicitate contemplativa, moralis sive practica est sicut et caeteræ partes moralis scientiæ. Differt tamen ab aliis practicis quas Philosophus considerat. Alia enim practicae stant ad opus perfectum perfectione virtutis acquisitæ : ista autem stat ad opus perfectum perfectione virtutis infusa per gratiam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
MEMBRUM IV.
Utrum theologia sit scientia universalis, vel particularis ?
DEMMUM juxta idem quaeritur quarto, Utrum sit universalis vel particularis scientia ?
Et videtur, quod universalis.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod in
- Est enim de universali subjecto
<--- Page Split --->
quod omnia comprehendit, et est de omnibus, sicut jam ante habitum est : quod autem de omnibus est, universale est.
Adhuc, Aristoteles in II primae philosophiae dicit, quod est scientia quae considerat ens in quantum ens : et haec est non una de scientiis particularibus, sed est scientia universalis. A simili ergo et ista universalis est, quae considerat omne ens.
Adhuc, Si particularis scientia dicitur a particulari subjecto, et universalis ab universali, videtur haec esse universalis, quia nihil relinquit quod non consideret sive in practicis scientiis sive in theoricis : hoc enim facere non potest nisi sub aliquo communi subjecto ad omnia.
etra. In contrarium hujus est, quod sicut ens particulare in principio est in ente universali, sic principia entis particularis sunt in principiis entis universalis sicut in primis essentialtibus ipsa, sive sint complexa, sive incomplexa : incomplexa, sicut subjectum et passio : complexa, sicut dignitates et principia quae sunt propositiones sive virtute sive subjecto syllogismum ingredientes. Sicut ergo omnes particulares scientiae principia sua accipiunt a scientia universali quae est prima philosophia, sic a theologia accipiunt,si ipsa est scientia universalis : hoc autem falsum est : ergo theologia non est scientia universalis.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia proprie loquendo non est particularis, nec universalis. Proprie enim universalis est, quae est de ente quod universalis est essentialiter omnibus. Particularis autem, quae est de aliqua specie entis sive parte ejus per formam substantialem coarctati sub ente communi sicut sub principio, et non sub genere. Theologia autem non est de ente ut ens est, nec de partibus entis est ut entis partes sunt : sed est de ente determinato per formam analogiae ad id quo fruendum est, et de partibus ejus secundum quod specialem habet analogiam ad illud. Et ideo non simpliciter est universalis vel particularis, sed quodammodo universalis et particularis, sicut et ethica quae quodammodo de omnibus est et moralibus et fortuitis, ut de potentatu, et divitiis, et partibus utriusque istorum, prout organice vel condecorative ad felicitatem civilem faciunt. Quia enim in ratione speciali de omnibus est, propter hoc non potest esse scientia universalis. Et quia haec ratio specialis omnibus applicabilis est per modum diversum signi vel utilis vel fruibilis, ideo proprie particularis esse non potest : propter quod etiam aliae scientiae ab ipsa principia sua accipere non possunt : non enim considerat id quod commune essentialiter omnibus particularibus est per principia essentialia,sed per analogiam, secundum quod dictum est.