QUÆSTIO II.

Quid sit theologia secundum definitionem ?

Secundo quaeritur, Quid est theologia per rationem definitivam ?

Et dicit Augustinus in libro XIV de Trinitate, quod « theologia est scientia quae est de rebus ad salutem hominum pertinentibus 1. »

Item, Ibidem dicit : « Non quidquid sciri potest ab hominibus in rebus humanis, ubi plurimum est supervacuae vanitatis, aut noxiae curiositatis, huic scientiae tribuo : sed id solummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, et roboratur. »

Ex quo accipitur, quod theologia scientia est, ea quae sunt ad fidem generandam, nutriendam, roborandam considerans.

CONTRA PRIMAM harum definitionum objicitur sic :

  1. Theologia de multis est, quae non directe ad salutem hominis pertinent, quae in diversis narrantur historiis. Ergo non tantum est de his quae ad salutem hominis pertinent.

  2. Adhuc, De peccatis est, quae ad salutem hominis non pertinent, sed potius impediunt, non ergo est de his quae ad salutem hominis pertinent tantum.

CONTRA SECUNDAM vero definitionem sic objicitur :

  1. Fides enim saluberrima in quan-

tum fides, gignitur per miraculi, et in quantum saluberrima, informatur per charitatem. Secundum hoc ergo tota theologia esse debet de miraculis et charitate : quod constat esse falsum.

  1. Adhuc, Diffinitio et nomen per implicitum et explicitum idem dicunt : nomen autem theologiae non dicit nisi sermonem vel rationem de Deo : ergo videtur, quod in diffinitione non plus debeat contineri : non ergo debet poni, quod sit de his quae ad salutem hominis pertinent.

  2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro II de Libero arbitrio, quod « virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis 2. » Secundum hoc ergo theologia non esset nisi de Deo in quantum gignit in nobis virtutes : nihil enim gignit in nobis virtutes nisi Deus.

SOLUTIO. Ad haec et similia dicendum, quod sicut dicitur ad Titum, i, 1, theologia scientia est secundum pietatem, hoc est, quod non est de scibili simpliciter ut scibile est, nec de omni scibili, sed secundum quod est inclinans ad pietatem. Pietas autem, ut dicit Augustinus, cultus Dei est, qui perficitur fide, spe, charitate, oratione, et sacrificiis. Et hoc modo theologia scientia est de his qua e ad salutem pertinent : pietas enim conducit ad salutem. Hoc etiam modo

<--- Page Split --->

est de his ex quibus fides generatur, nutritur, et roboratur in nobis quantum ad assensum primæ veritatis. Assensus est primæ veritatis propter se et super omnia : fides est in actu. Hunc autem assensum inductive quædam generant, sicut auditus operum et miraculorum, sive in seipso, sive in factis Sanctorum, sive etiam in judiciis et pœnis malorum, sive in mundi constitutione, lapsu hominis, in recreatione et glorificatione Sanctorum. Ad Roman. x, 17 : Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Hæc etiam sæpius meditata fidem nutriunt ut calescat, et confortant ut avertentibus resistat. Et de omnibus his in quantum hujusmodi sunt, theologia est.

Ad dimm. 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Aristoteles, nihil prohibet unam scientiam esse plurium, velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et ideo theologia est de his quæ ad salutem pertinent ut finis : de multis autem aliis est ut inclinantibus ad pietatem quæ ducit ad finem : et hæc in theologia describuntur.

Ad alud dicendum, quod de peccatis est theologia, in quantum per fugam eorum inclinant ad pietatem, sicut medicina de ægritudinibus est, docens perseverare corpora ne ægritudinem incidant : si ægra sint, docet quibus antidottis ab ægritudine purgentur et liberentur. Et hoc modo theologia tractat de peccatis et remediis peccatorum.

Ex his facile patet respondere ad seAd dim Ad quens.

Ad alud dicendum, quod theologia Ad nomine ipso non dicit nisi rationem vel sermonem de Deo : sermo autem de Deo debet esse determinativus Dei, non secundum esse et substantiam tantum, sed secundum quod est principium et finis eorum quæ sunt : quia aliter imperfecte cognoscitur. Non autem est principium et finis nisi per ea quæ ad exitum rerum ab ipso et ad reductio- nem rerum ad ipsum pertinent : et hæc sunt quæ pertinent ad salutem hominis. Et per hoc patet solutio.

Ad hoc quod objicitur, quod solus Adus Deus operatur fidem in nobis et virtu- tes, dicendum quod licet solus efficienter operetur dando gratiam prævenientem et subsequentem, in virtutibus tamen multa sunt quæ inductive et inclinative ad hoc cooperantur ex parte nostra, se- cundum quod fides est ex auditu interio- ri vel exteriori.

Ex his accipitur, quod theologia scientia religiosa est, secundum quod Tullius in fine primæ rhetoricae religionem diffinit, dicens, quod « religio est quæ curam ceremoniamque cuidam naturae quam superiorem vocant, affert. »

Patet etiam, quod est scientia, secundum quod sanctitatem in libro de Bonis laudabilibus diffinit Aristoteles, dicens quod « sanctitas est scientia scire faciens quæ ad Deum justa sunt. » Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam Sanctorum.