QUÆSTIO LXXVII.

De edulio et generatione ejus si perstitisset sine peccato 1.

Deinde, Quæritur de edulio et generatione ejus si perstitisset sine peccato.

Et quæritur, Utrum cibus conversus fuisset in naturam vel non ?

  1. Si enim non fuisset conversus, tunc frustra comedisset. Si vero conversus fuisset in corpus, aut ad restaurationem deperditi, aut ad augmentum tantum. Si primo modo, tunc aliquid possibile fuit deperdi in corpore : sed eadem ratio est de parte et de toto : ergo totum poterat deperdi : et ita corruptibile habuisset corpus ante peccatum. Si vero nihil fuisset deperditum, et cibus tamen fuisset additus corpori, cum quantum quanto additum semper faciat majus, Adam per totam vitam crevisset in magnitudine corporis, quod absurdum est. Si vero dicatur, quod cibus tantum restitisset calori naturali, ne consumeret substantiam corporis, hoc nihil est : quia si substantia corporis non fuit consumptibilis, tunc frustra ponebatur obstaculum consumptioni.

  2. Præterea, Dicit Isidorus, quod si non peccasset, nec ignis ureret, nec aqua mergcret, nec spina pungeret, nec gladius secaret. Ergo multo minus calor naturalis consumeret.

1est. 1. Præterea quæritur, Utrum facta fuisset digestio cibi ? Et videtur, quod sic :

  1. Fecit Deus in homine membra digerentia, stomachum, et hepar, et similiter venas cibum ad membra deportantes : quæ omnia frustra essent nisi in eis esset digestio cibi.

  2. Præterea, Dicit Augustinus 2, quod talis erat mortalitas Adæ, quod tantum cibis erat sustentanda. Cibi autem non sustentant nisi per digestionem.

QUÆRITUR etiam de modo gêneratioQuæst. 2. nis.

  1. Dicunt enim Dionysius et Damascenus, quod homo non genuisset hoc modo si non peccasset, sed Dominus multiplicasset humanum genus per modum alium. Et est ratio eorum : quia generatio est vitæ mortalis, eo quod immortalia non generant. Cum ergo Adam fuerat immortalis factus, ipse non genuisset.

  2. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : « Concebitus non nisi mortalium corporum esse potest 3. » Adam vero in primo statu non fuit mortalis. Ergo non concubuisset si perstitisset.

  3. Item, Ibidem : « Sive coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi de utero virginali formare, et ut jam ipsis infidelibus loquar,

<--- Page Split --->

qui potuit apibus prolem sine concubitu dare. »

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram : « Quamquam jam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorentur : tamen non video qui prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et thorus immaculatus, hoc Deo praestante fidelitter justeque viventibus, eique obedienter sancteque servientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore aut dolore pariendi, fœtus ex eorum semine generarentur 1. »

  2. Item, Augustinus, ibidem . « Cum non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandum filios imperare potuisse, sicut cæteris, quæ in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluntatis movet 2: ». Plura etiam de hoc dicit Augustinus.

  3. Item, Masculum et féminam creavit eos Deus 3. Distinctio autem sexus non est necessaria nisi propter coitum et generationem : ergo videtur, quod ante peccatum coire et generare poterant.

Quæst. 3. Sed tunc quæritur de decisione seminis : cum enim semen sit ex superfluitate cibi, videtur, quod cibus in illis alterabitur et incorporabitur.

S. J. SOLUTIO. Sine præjudicio loquendo et nihil affirmando dico, quod Deus fecit primos homines tales, quod animalitas eorum cibis esset sustentanda : et propter hoc cibis indiquerunt.

Ad 1. Ad hoc autem quod quæritur, Utrum incorporatus fuisset eis vel non? Dico, quod mihi videtur, quod non. Dupliciter enim conjungitur cibus corpori nostro,

scilicet substantia et virtute. In ipsis tantum virtute fuisset conjunctus, et substantia emissa fuisset per egestiones et evaporationes per poros occultos et manifestos. Incrementum autem corporum filiorum eorum habitum fuisset ex multiplicatione corporalis substantiae in seipsa, sicut multiplicati quinque panes fuerunt ad satietatem quinque millium hominum.

Ad hoc quod quæritur, Utrum cibus restitisset calori naturali ne consumeret substantiam? Dicendum, quod sequendo verba Sanctorum substantia illa non fuit consumptibilis : et ideo cibus virtute tantum conjungebatur.

Ad 10 quod quæritur de digestione, Ad qu 1. dicendum quod facta fuisset digestio, ut jam dictum est.

Ad Hoc vero quod quæritur de geneAd qu 2. ratione, dicendum est, quod generare poterant ante peccatum per concubitum, sed sine concupiscentia fuisset conceptus, et gravidatio sine gravamine, et puerperium sine dolore.

Auctoritates quæ videntur contra hoc esse secundum opinionem, loquuntur sub sententiis aliorum.

Ad 10 quod quæritur de semine, diAd qu 3. cendum quod semen assumptum fuisset de radicali et non nutrimentali : quod quia multiplicatum fuisset virtute cibi, suflcisset ad consistentiam corporis et ad propagationem generationis. Sunt tamen qui dicunt, quod Deus tales fecit primos homines, qualiter competebat futuro eorum casui, quem ipse præscivit. Quid autem verius sit de hoc, non facile perspicuum potest inveniri. Augustinus 1 enim facit quæstionem de pueris natis, utrum parvi vel magni, sapientes

<--- Page Split --->

vel ignorantes nati fuissent? Et respondet, quod propter necessitatem uteri parvi nati fuissent, sed non in tali infir-

mitate, ut nec loqui, nec ambulare, nec sapere potuissent.