QUÆSTIO I.
De substantia et natura animæ.
Circa secundam partem Summæ de creaturis restat quærere de homine. De quo primo quærendum est secundum statum ejus in seipso, et postea de loco ejus qui est paradisus.
Unde circa statum ejus in seipso quærenda sunt tria : quorum primum est de anima ipsius, secundum de corpore, tertium de conjuncto.
Circa primum quæruntur duo : quorum primum est de substantia et
<--- Page Split --->
natura ejus, secundum autem de partibus ipsius, et divisione, et propriis passionibus, et operationibus, quæ accidunt illi, secundum quod dicit Philosophus in primo de Anima : « Inquirimus autem considerare et cognoscere naturam ipsius et substantiam, et postea quæcumque accidunt circa ipsam, quarum quædam propriæ passiones animæ esse dicuntur, quædam autem communes, ex eo quod illa animalibus inest. »
Circa primum quæruntur tria, scilicet quare prius disputandum est de anima et substantia, quam de partibus ejus, vel de corpore, vel de conjuncto ?
Secundo, An anima sit ?
Et tertio, Quid sit anima secundum substantiam ipsius et naturam ?
ARTICULUS I.
Quare prius disputandum est de substantia et natura animæ,quam de partibus ejus, vel de corpore, vel de conjuncto 1 ?
Ad primum sic proceditur :
- Omnis cognitio intelligibilium ortum habet ex cognitione sensibilium secundum aliquem modum : substantia animæ et natura sunt de numero cognoscibilium et intelligibilium : ergo cognitio eorum ortum habebit ex cognitione sensibilium : sensibilia autem illa ex quibus cognoscitur anima, non sunt nisi ex parte corporis vel actuum ejus qui conveniunt ei secundum partes : ergo de illis deberet esse disputatio prior. VERITAS PRIMÆ accipitur ex fine secundi Posteriorum 2,ubi sic dicit Philosophus : Videtur autem sensus inesse omnibus animalibus, habent enim potentiam indicativam, quam vocamus sensum. Cum insit autem sensus, in his quidem animalibus fit mansio
sensibilis, in aliis autem non fit. In quibus igitur non fit, aut omnino, aut circa quæ non fit, non est in eis cognitio extra ipsum sentire. In quibus autem inest sentientibus, habere unum quiddam in anima. Multis igitur factis hujusmodi jam differentia quædam fit, quare et in his quamdam est fieri rationem ex talium memoria, in aliis vero non. Ex sensu igitur fit memoria, sicut diximus, ex memoria autem multoties facta experimentum unum. Multæ enim memoriæ numero experimentum est unum : experimentum autem aut ex omni quiescente universali in anima, aut uno præter multa, quod utique in omnibus unum sit illis idem, artis principium est et scientiæ. VERITAS SECUNDÆ accipitur ex hoc quod a Platone supponitur anima esse incorporea.
- Item, In XI primæ philosophiæ 3, Philosophus docet venire in cognitionem motorum quæ sunt substantiæ separatæ et intelligibiles, per cognitionem mobilium quæ sunt corpora mota secundum locum : ergo videtur a simili, quod etiam hic veniendum est in cognitionem animæ per cognitionem corporis, quod movetur et regitur ab ea.
<--- Page Split --->
- Item, In II de Anima 1 dicit Philosophus, quod prius sunt actus potentii et primi secundum rationem. Si autem sic et his adhuc priora sunt opposita, id est, objecta : ergo videtur, quod ab objectis est incipiendum, et postea de actibus, deinde de potentii, et tandem de substantia et natura anima disputandum.
Si forte dicatur, quod objecta priora sunt actibus, et actus potentiis quoad nos, et non simpliciter : hoc erit contra litteram : quia ipse dicit, quod sunt primi secundum rationem. Praeterea, Illud est prius alio simpliciter, quod cadit in ratione ejus diffinitiva, sed objecta cadunt in ratione actuum diffinitiva, et actus potentiarum : ergo actus sunt priores potentiis, et objecta actibus simpliciter. VERTAS PRIMÆ patet per se. SECUNDA autiem probatur in Metaphysica 2 et in aliis locis, ubi potentia diffinitur per actum semper, et actus ab objectis recipiunt speciem et differentiam constitutivam.
- Praeterea, Non videtur valere ratio Philosophi 3, quam ponit ex certitudine, quod de anima sit prius disputandum quam de corpore. Certius enim videtur esse corpus quod manifestatur ad sensum, ad phantasiam, et ad intellectum. Anima vero non manifestatur sic : et ita secundum suam rationem videtur sequi oppositum.
Icontra. SED CONTRA :
- Omnis actus praecedit id cujus est actus, substantia et ratione: anima est actus corporis: ergo praeceditur corpus secundum substantiam et rationem. Cum ergo disputatio incipiat ab eo quod prius est substantia et ratione, debet incipere ab anima. PRIMA scribitur in XI Metaphysicae 4. SECUNDA patet ex ratione disputationis quae procedit ex principiis prioribus secundum rationem, et maxi-
me disputatio doctrinalis, sicut Philosophus dicit in primo Elenchorum : « Doctrinales quidem disputationes sunt, qua ex propriis uniuscujusque disciplinae et non ex his quae respondenti videntur, syllogizant 5. »
Item, Quidquid est tamquam principium alicujus, prius est considerandum quam illud cujus est principium : sed anima est tamquam principium animalium, sicut dicitur in primo de Anima 6 : ergo anima est prius consideranda quam corpus.
Item, Cujuscumque cognitio proficit ad veritatem omnium, illud prae omnibus est considerandum : animae cognitio est hujusmodi : ergo etc. PRIMA patet per se. SECUNDA describitur in principio de Anima 7.
Item, Quidquid est nobilius, melius, et mirabilius aliquo, illud prius illo est considerandum : anima est nobilior, melior, et mirabilior corpore : ergo prius est illo consideranda. PRIMA patet per se. SECUNDA describitur in capite libri de Anima.
SOLUTIO. Ultimis rationibus videtur Solutio. esse consentiendum.
Et respondendum est quoad primum, quod duplex est via in cognitionem animae, quarum una est, quod per cognitionem substantiae ipsius et naturae cognoscuntur causae accidentium, quae sunt passiones partium animae : omnis enim passio causatur a principiis substantiae : et haec via prior est. Alia via est a passionibus sive accidentibus propriis, quae inferunt sibi passiones procedentes in cognitionem partium animae, quibus illa accidentia inferunt passiones, sicut color visui, et sonus auditui, et sic de aliis. Et haec via posterior est : eo quod in ea principia cognitionis sunt
<--- Page Split --->
accidentia, quae supponuntur cognita : non autem sunt cognita nisi ex causis suis : causa autem accidentium est substantia et natura subjecti illius, cui accidunt accidentia illa. Et ita patet, quod prima via praeedit secundam : utraque tamen est necessaria.
Unde Philosophus in primo de Anima 1 dicit : Videtur autem non solum quod quid est cognoscere utile esse ad cognoscendum causas accidentium subjectis, sicut in mathematicis quid rectum, quid obliquum, quid linea, quid planum, ad cognoscendum quot rectis trianguli anguli sunt æquales : sed etiam ipsa accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Si enim de aliquo non quæreretur nisi ratione substantiæ et naturæ, non cognosceretur illud secundum esse determinatum partium suarum et natura, sed in universali tantum, in quo non scientur partes nisi in potentia, et sic scientur imperfecte : et ideo necesse est, quod sciantur partes secundum quod determinatis passionibus subjiciuntur : cum enim sic se habeant in esse et natura, erit iste modus sciendi rem in particulari et in propria natura, sicut habetur ab Aristotele in II Priorum.
Et etiam ipse dicit in primo de Anima 2 : Cum enim habeamus tradere secundum phantasiam et imaginationem de accidentibus omnibus aut pluribus, tunc et de substantia habemus quod quid est specialiter dicere. Omnibus enim demonstrationibus principium est quod quid est. Quare secundum quascumque diffinitiones non contingit accidentia cognoscere, sed nec conjecturari de ipsis, facile manifestum est, quod dialectice dicuntur et vanæ omnes, hoc est, quando habitum habemus talis scientiæ, per quam possumus tradere, hoc est, rationem reddere de accidentibus, quæ sun secundum imaginationem et phantasiam,
et cæteras potentias animæ, ut est immutari sensum a sensibili hoc vel illo, et tenere phantasmata, et cognoscere intelligibilia, et terreri ad quædam imaginata, et concupiscere quædam alia, tunc possumus ab eodem habitu perfecte dicere non solum universaliter quid est anima secundum substantiam et naturam, sed specialiter quid est secundum esse determinatum, quod habetur in partibus his vel illis. Et hoc necessarium est : quia illud principium demonstrationis quod est medium in demonstratione, est quid est, id est, diffinitio passionis non solum dicens esse passionis, sed etiam causam in esse demonstrationis, id est, quare insit.
Unde si aliqua diffinitio datur de substantia et natura subjecti in universali, ex qua non cognoscitur determinatum esse partium sub illis aut istis passionibus naturalibus, illa erit dialectica, id est, transcendens esse rei quod habet in natura : et vana, quia non concludit passiones de subjecto si ponatur medium in demonstratione. Vanum enim est, ut habetur in II Physicorum, quod est ad aliquem finem quod non includit 3.
Dicendum igitur, quod aliud est procedere secundum principiorum generationem, et aliud est incipere secundum processum ex principiis illis. Generatio enim principiorum incipit a memorii et experimentis singularium : processus autem ex principiis incipit ab ipsis principiis, et devenit in principiata et causata. Unde cum causa animæ et natura sint causa propriorum accidentium et partium ipsius animæ, debet disputatio prius quæ est ex principiis processus, et non generatio principiorum, incipere a substantia et natura ipsius animæ.
Ad aliud dicendum est, quod aliud est in acceptione numeri et esse substantiarum separatarum spiritualium, et aliud in ratione et substantia earum :
<--- Page Split --->
quia enim sunt, et quot sunt motores, cognoscitur ex mobilibus et motu : sed tamen diffinitivam rationem et substantiam non habet motorem a mobili, sed potius e converso. Et similiter est in compositione animæ ad corpus. Unde cum disputatio quærit diffinitivam rationem et substantiam, incipiet a cognitione animæ et non corporis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod simpliciter, ut objectum est, actus sunt prævii potentiis et objecta actibus, sed non sunt prævii substantiæ et naturae ipsius animæ, imo causantur a natura ipsius et substantia, secundum quod omnis forma alicujus et actus accipiens rationem efficientis efficitur principium et causa actuum illius rei.
Id 4. Ad aliud dicendum, quod quaedam est certitudo simpliciter, et alia est certitudo secundum quid. Certitudo simpliciter est, quae est ex principiis ex quorum certitudine alia cognoscuntur : et sic certior est scientia animæ quam corporis : quia anima est causa dans esse specificum corpori et rationem diffinitivam in quantum est animatum corpus et naturale : et ideo certior est, quia ex ipsa cognoscitur esse corporis talis. Certitudo autem secundum quid est, quae est ad sensum et phantasiam, et hæc magis competit corpori. Et hoc intendit Philosophus quando dicit animam esse principium animalium.
Quod autem dicit, quod cognitio animæ proficit ad veritatem omnium, sic intelligendum est, quod omnia dicuntur ibi res, aut rationes. Res autem sunt vel a natura, vel ab anima. Ab anima res sunt ethicae, quae sunt opera voluntatis, et mechanicae, quarum principium est intellectus activus, ut habetur in VI Metaphysicae 1. Res autem a natura sunt in motu secundum esse et rationem, et illa sunt sensibiles : vel secundum esse qui-
dem sunt in motu, secundum rationem autem abstractæ a motu, et illæ sunt mathematica et imaginabiles : vel sunt secundum esse et rationem separata a motu, ut divinæ res, quæ sunt intelligibiles tantum. Unde anima quoddam principium est rationum per rationem, moralium, ut scilicet per participationem et essentiam rationalium, per rationem prudentialem, per caiopniv et eligentiam sive voluntatem, et per intellectum activum est principium mechanicorum. Est etiam principium veritatis naturalium per sensum, et veritatis mathematicorum per imaginationem, et veritatis divinorum per intellectum. Unde dicit Philosophus in libro III de Anima, quod anima est quodammodo omnia 2. Et in Metaphysica dicit, quod sciens et sentiens mensurant quodammodo omnia quæ sunt 3. Anima enim dicitur bonum, nobile, et honorabile, et mirabile. Et secundum physicam rationem dicitur ipsa bonum et optimum secundum quod est terminus et ultimus finis in natura : ab eo enim quod est finis est bonum, et ab eo quod est ultimus est optimum. Et hoc patet ex ratione formæ quæ ponitur in fine primi Physicorum 4, scilicet quod est divinum et optimum et appetibile.
Secundum autem quod anima differentem rationem habet a natura, et aliter movet, quam faciunt qualitates activæ et passive, et non habet principium materiale ex quo fit, sic dicitur nobile. Et hoc patet ex hoc quod dicitur ante finem primi de Animæ. Antiquius impossibile est aliquid esse quam animam. Inconveniens autem adhuc est intellectu esse antiquius ut naturam : rationabilissimum enim esse anima habet, nobilissimum, et proprium secundum naturam 5. Et rationabilissimum est maxime speciei et rationis tribulivum. Nobilissi-
<--- Page Split --->
mum autem est cum non sic alligatur materiae ut qualitas quaedam elementalis, secundum quam est agere et pati, sed movet corpus secundum proprietatem suarum virium, ut infra patebit. Proprium autem est secundum naturam : quia distinctum ab aliis physiciis est. Aliter enim anima generat, quam ignis, vel aliud elementum : quia anima generat determinata virtute et determinato organo, per decisionem superflui nutrimenti corporis, cujus ipsa est actus et motor. Alia vero corpora inanimata non sic, et similiter de aliis motibus et actibus. Honorabilius vero dicitur anima per relationem ad ea quae perficiunt secundum bene esse, ut scientiae, virtutes, quibus alia natura perfectibilis non invenitur. Mirabilis autem secundum quod ipsa est in aliqua sui parte de numero substantiarum separatarum : illae enim substantiae propter hoc quod multum sunt elevatae super sensum et imaginationem, admirabile esse habent in contemplantibus eas. Unde Philosophus dicit in primo Metaphysicae, quod deficiens et admirans opinantur ignorare causam 1. Et deinde in libro secundo, quod admiratio est timor in magna phantasia.
ARTICULUS II.
Utrum anima sit 2 9
Secundo quaeritur, Utrum anima sit? Et videtur, quod non :
- Per argumenta impiorum in libro Sapientiæ, II, 2 et 3, ubi sic dicunt : Fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor
nostrum : qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Ergo videtur, quod principium vitæ in nobis sit fumus ortus a corde, et flatus respirationis in naribus ad mitigationem caloris naturalis pectoris, et sermo scintillæ, id est, calor naturalis dans sermonem diffinitivum, id est, rationem vivendi, qui calor cum extinctus fuerit, marcescit et deficit corpus in cineres, et exspirat spiritum corporalem qui diffunditur in aerem ex quo assumptus est. Ergo anima vel nihil est, vel non est aliud a corpore.
Hoc etiam videtur ex hoc quod habetur in Genesi, ubi dicitur : Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ 3. Spiraculum enim vitæ respiratio est : sed respiratio ex spiritu aereo est : ergo cum per hoc intelligatur Deus homini animam dedisse, ut dicunt Sancti, anima vel nihil est, vel erit corpus.
Item, Per rationem videtur idem : quia si anima est, aut est substantia, aut accidens. Constat, quod non est accidens : nam ex accidente non fit substantia, ex anima autem et corpore fit substantia : ergo non est accidens. Similiter non videtur esse substantia : substantia enim est materia, et forma, et compositum : sed anima non est materia, quia ex materia et materia non fit unum : cum igitur sit corpus materia, ex corpore et anima non fieret unum. Similiter ipsa non est compositum : quia compositum in quantum hujusmodi est, non est compositio : sed anima componitur corpori : ergo ipsa non est compositum. Ergo relinquitur, quod sit forma, si est. SED CONTRA : Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod nulla forma potest esse subjectum alterius accidentis. Anima autem est subjectum accidentium, scilicet vitii, et virtutis, et scientiarum. Ergo non est forma. Cum igi-
<--- Page Split --->
tur nec sit substantia, nec accidens, vel nihil erit, vel erit corpus.
Præterea, Ostenditur ex hypothesi, ut scilicet si probetur animam in aliquo animato nihil esse, cum eadem sit ratio de omnibus, quod probatum sit in nullo aliquid esse : sed probatur, quod anima in vegetabilibus nihil est, vel corpus est : quia dicit Gregorius, quod plantæ vivunt, non per animam, sed per viriditatem. Et in Deuteronomio 1 dicitur, quod anima brutorum sanguis est, et sanguis est eis pro anima. Ergo videtur eadem ratione, quod in nullo animatorum sit aliquid, vel erit corpus.
Ad idem videtur facere sententia quorumdam Philosophorum, quorum opinionem tangunt quidam Sanctorum, ut Augustinus, Gregorius Nyssenus : et etiam Aristoteles dicit 2, quod magis importuni et grossiores contulerunt animam esse aquam, ut Hippus : et istam rationem sumpsit a semine animalium, quod est humidum, et aqueum esse videtur : nihil enim est productum per generationem in natura animalium, quod potentia vel actu non fuit in semine : sed nihil est in semine nisi corpus : corpus autem non est in potentia ad non corpus : ergo videtur cum anima producta sit per generationem in natura animalium, quod ipsa nihil sit præter corpus.
Item, Critias Philosophus concerdans cum Deuteronomio, dicit ipsam esse sanguinem : et sumit rationem ex hoc, quod quando sanguis universaliter recedit ab aliquo membro, membrum illud non sentit amplius : et cum sentire sit animæ, videtur quod anima sit sanguis, et sic est corpus, vel nihil præter corpus erit.
Similiter, Diogenes dicit animam esse aerem subtilem : illud enim quod movet corpora, spiritus aereus videtur
esse et subtilis,qui etiam exspirare videtur in morte. Similiter, Heraclitus dicit animam esse vaporem, eo quod fumosa evaporatio cordis animalibus tribuit et influit vitam et motum. Idem etiam dicit Almeon 3.
IN CONTRARIUM sunt multæ rationes. Sed contra.
Sicut videmus quod corpora quorumdam animalium moventur motu processivo, et sentiunt aliquo principio intrinseco : motus autem procegsivus est in omnem loci differentiam, scilicet ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, supra et inferius, sicut videmus aves volare supra et inferius. Aut ergo corpora habent hoc in quantum corpora sunt, aut in quantum commixta ex elementis, aut ab aliquo principio incorporeo : et tunc vel illud erit ut natura, vel ut anima. Si primo modo, tunc omnia corpora moverentur motu processivo et sentirent, quod non videmus : et similiter corpus animalis post mortem moveretur et sentiret. Si secundo modo, tunc omnia corpora commixta ex elementis moverentur sic et sentirent : cujus instantia est in lapidibus et in mineralibus. Si tertio modo, scilicet quod habeant hoc corpus a natura : ergo cum natura æqualiter sit in omni tempore in corpore naturali quamdiu tale corpus est, semper moverentur et sentirent, quod falsum est. Relinquitur ergo, quod moveantur et sentiant a principio intrinseco incorporeo quod non sit natura, quam vocamus animam : anima igitur est.
Item, Per Avicennam : Nos videmus corpora quae non nutriuntur, nec augmentantur, nec generant : et videmus alia quae nutriuntur, et augmentantur, et generant sibi similia : sed non habent hoc ex sua corporeitate : restat igitur ut sit in essentia eorum principium hujusmodi præter corporeitatem,
<--- Page Split --->
et principium illud a quo emanant ista affectiones, dicitur anima.
Item, Ad idem: Quidquid est omnino principium emanandi a se affectiones, quae non sunt hujusmodi, et sunt voluntariae, imponimus ei hoc nomen, anima.
Item, In Genesi dicitur, quod creavit Deus animam viventem atque motabilem in genere suo 1.
Item, Omne quod est, ab aliqua forma habet esse et rationem : sed bruta sunt, vel homines : ergo ab aliqua forma naturali habent esse et rationem. Aut igitur illa forma est corporis tantum, quae 'consequitur qualitates elementales, aut erit forma alia. Si primo modo, tunc aut erit forma elementi, aut erit forma consequens mixturam elementorum tantum : et sic animalia essent elementa, vel lapides, quod est falsum : ergo erit forma ulterior : et hanc Philosophi omnes vocant animam : ergo est anima.
Item, Ex natura motuum cognoscitur natura motorum : sed in plantis et hominibus inveniuntur quidam motus, qui non inveniuntur in aliquo alio corpore, sicut attractio nutrimenti et nutrimentum secundum rationem debitam magnitudinis est hujusmodi : ergo ista opera specialem habebunt motorem qui non erit in aliis corporibus : et istum vocamus animam : ergo illud quod vocamus animam, est : non enim disputamus de nomine, sed an hoc sit quod hoc nomine significare consuevimus.
Item, Vis illa quae movet ad locum quaecumque illa sit, non est unius rationis secundum quod movet ad unum locum tantum corpus generabile et corruptibile, et secundum quod movet indifferenter ad locum omnem : sed movens ad locum unum est natura : ergo movens ad omnem locum, non erit natura, et est motor intrinsecus dans esse et motum corpori in quo est : et hoc significatur nomine animae : ergo illud quod significatur nomine animae, est.
SOLUTIO. Concedendum est, quod anima est.
Et ad primum dicendum, quod impii errantes putabant animam esse ventum respirationis et calorem naturalem.
Ad aliud dicendum, quod inspiravit, id est, per spiritum fecit: et spiritus dicitur ibi substantia incorporea, quae est anima rationalis: spiraculum autem vitae ponitur ibi pro principio vitae et spirandi, et illud est anima.
Ad aliud dicendum, quod quaedam forma est substantia ut principium substantiae tantum, et haec non distinguitur a natura rei, cujus est forma : quaedam autem substantia est ut principium et ut res per se possibilis existere, vel ad minus ut distincta a natura, eo quod aliter movet quam natura : et haec potest esse subjectum et forma diversis respectibus, et talis substantia est anima.
Ad aliud dicendum, quod falsum supponitur in hypothesis. Anima enim est in vegetabilibus et sensibilibus. Et quod dicit Gregorius, quod plantae non vivunt per animam, sed per viriditatem, intelligitur de anima secundum quod diffinitio animae datur perfectissimis differentiis suis, scilicet cognoscitivo, et motivo secundum locum, secundum quod etiam dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus, quod plantae non habent animam, sed partem partis animae.
Quod autem dicitur in Deuteronomio de brutis, quod sanguis est-eis pro anima, intelligitur, quod primi actus animae quoad sua objecta fundantur in sanguine, secundum quod sanguis est, vel alius, humor illi respondens, ultimum nutrimentum, ut dicit Philosophus in libro de Animalibus. Actus enim primi animae sunt nutrire, augmentare, et generare: et primi objectum est nutrimentum secundum sui substantiam, secundi autem secundum quod est quantum, tertii vero secundum quod est per membra dedu-
<--- Page Split --->
ctum et ad locum generationis tractum, habens virtutem formativam alterius individui et ejusdem in specie.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod quidquid sit de aliis animalibus, anima rationalis secundum suum esse non est in semine animalis, nec etiam secundum suam causam efficientem, sed est per creationem ingrediens ab extrinseco : et non est in semine nisi hoc modo dicatur esse in eo, quia hoc quod generatur ex semine, est materia ejus. Et etiamsi diceretur esse in semine ejus, adhuc non diceretur, quod esset semen, sicut nec aliqua forma est sua materia in qua est potentia vel actu.
Ad 6. Ad aliud dicendum sicut dicit Philosophus in II de Anima 1, loquens contra Empedoclem, quod licet calor operetur
in augmento et nutrimento, non tamen est causa, sed concausa, anima enim est prima causa quae movet non mota: eodem modo dicimus, quod sanguis non facit sensum, sed propter calorem naturalem qui est in ipso, est causa sentiendi, et non est causa quae est principium primum sensus.
Ad aliud dicendum, quod aer et vapor ponduntur esse anima a quibusdam Philosophis errantibus propter spiritum animalem et vitalem et naturalem, qui instrumentum 'animae est, ut dicitur in libro de Differentia spiritus et animae : et hic spiritus nascitur a vapore effumante de corde, et ponitur a medicis esse naturae aeree, et est instrumentum animae per quod influit sensum et motum corpori, etc.