QUESTIO XIX.

De cognoscibilitate Angeli.

Consequenter quæritur de quarto coæquævo quod est angelica natura : de qua quæruntur tria : Primo, De natura ejus in se. Secundo, De natura ejus in comparatione ad animam rationalem. Tertio, De statibus. Circa naturam Angeli quæruntur tria : Primo quæritur, Utrum Angelus sit cognoscibilis ? Secundo, Quid sit Angelus ? Tertio, De attributis angelicæ naturæ. Circa primum quæruntur duo, scilicet utrum cognoscibilis sit Angelus ? et, Utrum eodem intellectu cognoscitur universale et particulare in Angelo ?

<--- Page Split --->

sed quandocumque intelligitur Angelus, non est phantasma movens : ergo Angelus non intelligitur.

4· Item, Dicit Philosophus4 : « Pereunt uno sensu, perit demonstratio illius sensus. » Et ex hoc accipitur, quod omnis intellectus noster oritur ex sensu : ergo cujus nullo modo est sensus, illius non est intellectus : sed Angeli nullius est sensus : ergo nullus intellectus :

ARTICULUS I.

Utrum Angelus sit cognoscibilis 1 ?

Ad primum proceditur sic :

1: Dicit Augustinus 1, quod duobus modis cognoscitur res per intellectum, scilicet aut per similitudinem suam existendo in anima, sicut res sensibiles : aut per essentiam suam existendo in ea, sicut cognoscitur fides et charitas et caetera spiritualia in anima : Angelus nec per similitudinem est in anima, cum non sit sensibilis : nec per essentiam est ibi, quia per essentiam est in loco exteriori diffinitione : ergo non cognoscitur per intellectum.

  1. Item, Quidquid cognoscitur, aut cognoscitur intelligentia indivisibilium in qua non est falsum, ut dicit Philosophus 3, aut cognoscitur intelligentia divisibilium, id est, complexorum : Angelus non cognoscitur intelligentia divisibilium, cum non sit in ratione complexi : ergo si cognoscitur, intelligentia cognoscitur indivisibilium : sed quidquid cognoscitur intelligentia indivisibilium, cognoscitur per formam abstractam ab ipso. Cum igitur ab Angelo non possit esse abstractio, cum ipse non sit res sensibilis, Angelus non cognoscitur inintelligentia indivisibilium, nec alio modo : ergo nullo modo cognoscitur.

  2. Item, Nihil intelligitur nisi per assimilationem intellectus nostri : sed Angelus non potest assimilari intellectui nostro : ergo non intelligitur. PROBATIO MINORIS. Ad hoc quod intellectus assimiletur intelligibili, duo exiguntur, scilicet phantasia movens, et intellectus agens :

CONTRA : Quod non contingit intelligi, 1 2 non contingit significari : ergo a destructione consequens, quod contingit significari, contingit intelligi : sed Angelus contingit significari multoties in Scriptura : ergo contingit intelligi.

Quod concedimus dicentes, quod multis modis aliquid intelligitur a nobis. Aliquando enim aliquid accipitur a nobis per propriam speciem abstractam ab ipso, sicut lapis, et asinus, et homo, et cetera quae sensibus subjiciuntur. Aliquid etiam non intelligitur per speciem propriam, sed per speciem operis sui vel actus, sicut cognoscitur virtus magnetis per attractionem ferri. Tertio modo, cognoscitur aliquid per ordinem sive consequentiam rationis et ordinem naturae, sicut cognoscitur immobilitas primi motoris. Cum enim aliquid sit motum non movens, et aliquid movens motum, erit aliquid movens immobile secundum ordinem naturae et consequentiam rationis. Quarto modo, accipitur aliquid ab intellectu per lumen fidei et non per speciem propriam, sicut nos intelligimus Deum esse trinum et unum in speculo et in ænigmate, et nondum videmus eum per speciem apertam. Quinto modo, intelligitur aliquid per revelationem : et hoc accipitur per intellectum ex lumine infuso, quod habet similitudinem luminis incircumscripti, sicut videtur dicere beatus Gregorius in libro Dialogorum, ubi lo-

<--- Page Split --->

quitur de revelatione quae facta est beato Immedicto. Sexto modo, cognoscitur aliquid secundum Augustinum, quod secundum sui praesentiam est in anima, sicut intellectus intelligit se et caetera spiritualia quae sunt in ipso. Ultimo modo, aliquid cognoscitur symbolice, quando scilicet spiritualis ex proprietatibus quibusdam corporalibus intelligitur fortis ad pugnandum contra diabolum et mortem, et dicitur lapis, et intelligitur firmum fundamentum spiritualis aedificii, quod scilicet aedificatur super ipsum. Angeli igitur accipiuntur omnibus his modis praeter primum et penultimum.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia ibi Augustinus non loquitur nisi de illis duobus modis.

Ad aliud dicendum, quod Angeli accipiuntur per intelligentiam indivisibilium, et tamen non oportet, quod cognoscantur per formam abstractam ab ipsis, cum sint multi alii modi cognoscendi, ut dictum est.

Ad aliud similiter dicendum, quod fit ibi assimilatio, sed non oportet, quod species per quam fit assimilatio, abstrahatur a proprio phantasmate Angeli.

Et per hoc etiam patet solutio ad ultimum : quia non oportet, quod illud de quo est demonstratio, sit per se sensibile : sed sufficit, quod opus ejus sit sensibile, vel illud supra quod operatur.

ARTICULUS II.

Utrum eadem potentia accipitur universale et particulare in Angelo ?

Et videtur, quod sic.

  1. Nulla enim potentia acceptiva est immaterialis nisi intellectus : particulare autem in Angelo est immateriale : ergo non accipitur nisi per intellectum. Praobatio primae est : quia sensus non accipit aliquid sine praesentiamateriae : phantasia autem quamvis accipiat sine praesentia materiae aliquid, tamen non accipit sine his quae habent esse in materia, sicut est figura, color, et hujusmodi : ergo relinquitur, quod id quod est omnino immateriale non accipitur nisi per intellectum. Probatio secundae est per diffinitionem Angeli positam a Damasceno : quia « Angelus est substantia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans1. » Similiter Dionysius dicit, quod « Angeli sunt intellectualia lumina. »

  2. Item, Non fit abstractio universalis nisi per intellectum qui simplex est et immaterialis, et oportet quod intelligibile sibi proportionetur : et ideo abstrahitur a materia et a materiae proprietatibus. Si ergo nec determinetur in materia, nec in materia proprietatibus, non oportet, quod abstrahatur : sed particulare Angeli non est in materia nec in proprietatibus materia : ergo sine abstractione potest accipi ab intellectu.

Contra :

  1. Nihil intelligitur nisi quod secundum aliquem modum est in intellectu : sed particulare Angeli ut particulare per nullum modum est in intellectu, ut probat sequens objectio : ergo per intellectum non intelligitur.

  2. Item, Secundum rationem objectorum differunt actus, et secundum rationem actuum differunt potentiae 2 : sed universale et particulare diversam habent rationem objecti : ergo non est actus unius rationis super illa, nec potentia.

  3. Item quaeritur, Quid determinet

Secundo quaeritur, Utrum eadem potentia accipitur universale et particulare in Angelo ?

1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.

<--- Page Split --->

intellectum ut accipiat determinate hunc Angelum vel illum?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod una potentia est ad universale particulare in Angelo, quae est intellectus, ut probant primae rationes.

Ad object. 1. Ad in autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod haec est falsa, quod particulare ut particulare nullo modo sit in intellectu : est enim ibi per notitiam actuum et officiorum, quae omnia signum sunt, ut dicit Philosophus : sed verum est, quod non est secundum substantiam ibi.

Ad object. 2. Ad aliud dicimus, quod in sensibilibus sunt formae contrariæ reductæ ad

diversa genera, secundum quas distinguuntur sensus et potentiae materiales : sed in intelligibilibus aliud est : quia eadem est ratio omnium intelligibiliun secundum quod intelligibilia sunt, licet non sit eadem ratio sensibilium secundum quod sensibilia sunt : et ideo eodem intellectu accipitur universale et particulare, licet non eodem modo se habeant.

Ad ultimum dicendum, quod intelleA4 ctus simpliciter accipit universale : sed intellectus cum distinctione operis et officii determinatur ad particulare : distincta enim opera et officia sunt loca collationis individuantium, quae impossibile est in alio invenire.