QUÆSTIO I.

De creatione.

Quæritur de creaturis. Et primo, de creatione. Secundo, de creaturis. Circa creationem quæruntur octo. Primo, An sit creatio? Secundo, Quid sit? Tertio, Cujus sit proprius actus creare ? Quarto, Utrum sit communicabilis alii ? Quinto, Utrum sit opus naturæ vel voluntatis? Sexto, Utrum sit separatus ab opere naturæ et proposito? Septimo, Utrum plus sit ostensivus potentiae, vel sapientiae, vel bonitatis? Octavo, Utrum sit naturalis vel miraculosus ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

An creatio sit 1 ?

Ad primum sic proceditur :

  1. Quodcumque est, est substantia vel accidens : ergo si creatio est, erit sub- stantia vel accidens : sed non est sub- stantia, nec accidens : ergo non est. PROBATIOMINORIS : quia quidquid est substantia vel accidens, cadit in aliquo decem prædicamentorum 1 : sed creatio non cadit in aliquo decem prædicamento- rum : ergo, etc. PROBATIOhujus est, quia si cadit in aliquo, non est nisi in actione, sed non cadit in actione, quia actio est secundum quam in id quod sub- jicitur, agere dicimur : sed creationi nihil subjicitur, quia creatio est ex nihilo : et si subjiceretur ei aliquid, hoc esset mate- ria : sed hoc non est verum : quia ma- teria est creata ut alia.

Præterea, Proprium actionis est, ut idicit Philosophus , ex se in eo quod subjicitur, passionem inferre : quod iterum non convenit creationi : non enim omnia creata patiuntur,cum passio sit propria materiae, ut dicit Philosophus.

  1. Item, Quodcumque est, est creator vel creatura : sed creatio est : ergo, etc. : sed non est creator : quia non convenit crea:ori ratio creationis quae est factio alicujus ex nihilo. Similiter non est creatura : quia creatura creationis est terminus : ergo nihil est. Præterea, Omnis creatura creata est : ergo creatione creata : et sic irelur in infinitum.

  2. Item, Quodcumque exit de polentia

ad actum, non exit per modum creationis : sed omne quod est in mundo, exit de potentia ad actum : ergo non exit per modum creationis. PROBATIOMEDIEPRO - POSTIONIS : Dicit Porphyrius 4, quod differentiae quae dividunt superius, potestate sunt in illo : sed quidquid est in mundo, est differentia entis : ergo potestate est in illo : et ita exit ab illo sicut actus de potentia. Si forte dicatur, quod ens non habet causalitatem respectu aliorum, hoc erit contra Philosophum in principio de Causis, qui dicit, quod ens est prima causa, quae magis influit quam aliqua secundarum.

  1. Præterea, Idem eodem modo se habens, semper facit idem 5 : sed Deus est idem eodem modo se habens ab æterno : ergo idem fluit opus ejus ab æterno : sed creatio non fuit opus ejus ab æterno : ergo numquam fuit opus ejus : et ita nihil est.

Si dicatur, quod creatio est opus voluntatis Dei, et voluntas est principium dilatorium. CONTRA : Cujuscumque actio essentialiter non dividitur a voluntate, illius actio post voluntatem non est dilatoria 6 : sed actio Dei non est divisa essentialiter ab ejus voluntate : ergo post voluntatem non est dilatoria. PROBATIOMEDIEestinXIMetaphysicæ 7 , ubi dicitur : Voluntas est actio illius. Præterea, Omne quod habet voluntatem dilatoriam, mutabile est ab habitu in actum : sed Deus est omnino immutabiliis : ergo non habet voluntatem dilatoriam.

INCONTRARIUMest ,

Sedcontra

  1. Quod dicitur in principio Genesis, 1, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram. Ergo creatio est.

  2. Præterea, Non potest esse nisi primum unum, et illud habebit rationem causæ respec tu aliorum principiorum na-

<--- Page Split --->

turæ : principia autem naturæ sunt forma, materia, et efficiens : ergo respectu illorum erit causalitas primi, et non potest esse causalitas per modum generationis : quia secundum Philosophum, principiorum non est generatio : materia enim non est generabilis : similiter nec forma, ut dicitur in Metaphysica' : sed potius compositum est generabile : ergo de nihilo producuntur in esse : oportet enim, quod aut de potentia, aut de nihilo : sed non de potentia : quia sic materiæ esset materia, et potentiæ potentia : ergo de nihilo : et s'c creatio erit.

  1. Præterea, In principio de Cælo et Mundo dicit Philosophus : « Adhibuimus magnificare Deum gloriosum creatorem omnium, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata 2. » Præterea in libro XVI de Animalibus dicit Philosophus 3, quod sensibilis scilicet anima, et vegetabilis, educuntur de potentia : intellectus autem egreditur ab extrinseco, et non educitur de potentia, et educitur in esse : ergo de nihilo : ergo creatio erit.

tur istis duobus modis, scilicet ordinabile in prædicamento, et hoc condividitur prædicamento substantiæ : et dicitur accidens ens in alio, et hoc condividitur contra substantiam secundo modo dictam. Et sicut non omnis substantia sic determinata est in prædicamento substantiæ, ita etiam non proprie omne accidens sic determinatum est in prædicamento aliquo accidentis : et hoc ideo, quia quoddam accidens non est nisi rationis et non naturae : prædicamenta autem, ut dicit Boetius, sunt prima decem rerum principia significantia. Posset tamen dici, quod creatio est in prædicamento relationis : sed relativum dicitur dupliciter, scilicet quod significat relationem, ut paternitas, filiatio, et hujusmodi : vel quod refertur ad aliud, ut pater, et filius, et hujusmodi. Et similiter se habet. creatio et creatura, scilicet quod licet secundum nomen non significet relationem, refertur tamen ad aliud : quia supponit relationem creati ad creatorem : et hoc alibi melius patebit.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 1.

SOLUTIO. Quod concedimus dicentes ad primum, quod substantia dicitur dupliciter, determinabilis scilicet in prædicamento, et illa dividitur per primam et secundam, secundum quod habet rationem subjecti ad aliqua : aut enim subjicitur accidentibus et substantiis quibusdam, ut prima : aut accidentibus solum, ut secunda. Et dicitur substantia quæ dividitur contra accidens, et hæc non sic determinatur : quia quædam substantia est, quæ accidentibus numquam substat, sicut immutabilis, sicut dicit Philosophus de primo 4, quod impossibile est quod sit per dispositionem aliam. Unde hæc substantia non est nisi ens non in alio, et hæc non incidit in prædicamentum substantiæ proprie. Similiter accidens dici-

Ad SECUNDUM dicendum, quod creatura et creatio est accidens relationis, quemadmodum dictum est : est enim relatio causata a principiis quæ sunt ante creaturam, ut Deus et nihil.

Ad hoc autem quod objicitur, quod creatura creata est, dicendum, quod potest concedi eodem modo quo priora denominant seipsa : et tunc non potest inferri ulterius, quod illius creationis quæ creata est, sit alia creatio : et ideo non ibitur in infinitum.

Ad ALIUD dicendum, quod prima propositio vera est de his quæ exeunt per naturam : sed differentiæ inferiores non sunt in superioribus potestate per naturam, sed per abstractionem et operationem rationis : et ideo nulla est illa objecti o : quia superiora non sunt principia

<--- Page Split --->

essendi, sed cognoscendi. Et ex hoc erravit Plato in principiis : quia eadem posuit principia essendi et cognoscendi1.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio verissima est in omnibus, Idem, etc.: sed primum uno modo se habet ad unum, et ad multa ut multa, et ad temporale ut temporale, et ad intemporabile ut intemporabile, et ad compositum ut compositum, et ad simplex ut simplex. Et accipitur ex verbo Philosophi in libro de Causis dicentis, quod causa prima existit in rebus omnibus secundum dispositionem unam : et ideo Deus eodem modo se habet ad omnes res. Sed quod haec res modo causatur et non semper, hoc est ex sapientia ab aeterno determinante sic : et hoc appellat Apostolus plenitudinem temporis, quando misit Deus Filium suum in terris3, scilicet ab aeterna sapientia sit determinatum. Et bene concedimus, quod solutio de dilatoria voluntate non est bona.

ARÍICULUS II.

Quid sit creatio 3 ?

Ad secundum sic proceditur :

Dicit Glossa super Genesim super illud, In principio creavit4, id est, de nihilo fecit. Ergo creatio est factio alicujus de nihilo.

  1. Praeterea, Cum dicitur, Alicujus, quaeritur, Utrum illud dicat subjectum creationis, aut terminum? Et videtur, quod subjectum : quia cum creatio sit accidens et non radicetur in Deo, videtur quod radicetur in creato.

  2. Item, Alicujus habebit rationem subjecti : propterea quaeritur de illa praepositione, de, utrum notet habitudinem alicujus causse, vel ordinem, vel utrumque. Quod non habitudinem alicujus causse, videtur ex hoc, quia cujuscumque causse notet habitudinem, illa supponit personaliter, et nihil nullius rei est causa. Similiter videtur, quod non ordinem : quia non ens pure non habet ordinem, nec species, nec differentias.

Praeterea, Propter dicta quorumdam quaeritur, Quid sit creatio ?

Si enim est actio, tunc oportet quod sit in agente, vel acto : constat autem, quod non est in agente per diffinitionem creationis. Si autem est in acto. CONTRA : Subjectum tempore et causa est ante accidens, vel causa ad minus, sicut materia ante generationem : sed creatio ut causa praecedit creatum, ut videtur : ergo non est in ipso tamquam in eo quod fit. Praeterea, actio primi substantia sua est, ut dicit Philosophus in I Metaphysicae 6. Quia actio ejus intellectus est et vita ejus : et ita creatio non potest esse inter creantem et creatum : et cum omnis actio media est inter agentem et actum, sive id quod fit, creatio non potest esse proprie actio secundum rem.

Et tunc quaeritur :

  1. Quomodo factio ponatur in diffinitione creationis, cum facere sit agere, et agere non sit creare, ut probatum est supra ex diffinitione actionis 7 ?

SOLUTIO. Dicimus ad primum, quod facere sumitur in communi modo prout dicitur in principio secundi Sententiarum, quod facere convenit Deo et ho-

<--- Page Split --->

mini. Et similiter actio non sumitur secundum ita strictam acceptionem secundum quod diffinitur a Philosopho et a Gilberto Porretano.

possit in actionem primi, nisi per similutidinem inventam in actionibus aliorum, diffinit actionem primi per comparationem ad actiones alias.

Ad aliud dicendum, quod alicujus secundum rationem notat terminum : qui tamen terminus est subjectum ejusdem relationis. Et hoc bene contingit in relationibus rationis, licet non contingat in relationibus quae sunt secundum rem, ut patebit infra.

Ad aliud dicendum, quod de notat habitudinem ordinis. Ad argumentum quod contra est, dicendum quod duplex est ordo. Unus est in ordinatis, et ille tantum est entis ad ens. Alter est in ratione ordinante, et ille est æqualiter respectu entis et non entis, sicut patet in compositione quæ est entis et non entis, ut in veris et falsis, et in ordine unius contradictorii ad alterum, quorum unum est ens et alterum non ens.

Sed tunc objicitur ulterius, quod ille intellectus falsus est. Responderi potest, quod non. Sicut enim dicit Philosophus 2, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod modum abstractionis non ponunt in re : sic potest dici, quod iste modus intellectus non est falsus : quia modum illorum similium quæ adducit, non ponit in re, sed in multis semper accipit aliquid, quo nititur ad intellectum rei, ut patet etiam in generatione divina : ibi enim non est actus medius inter generantem et genitum, et tamen intellectus ponit ibi generationem generantem et genitum : et similiter est hic creans, creatio, et creatum : tamen secundum rem creatio nihil aliud est quam relatio quædam rationis, quæ est in creatura ex hoc quod incipit esse post nihil.

Ad hoc quod quaeritur, Quid sit creatio ? Dicendum quod relatio est, sicut supra dictum est : creare res secundum rem non suscipit aliquam actionem : quia primum non agit aliqua actione diversa a seipso, ut probatum est.

Et hæc de isto.

Si quidem quaeritur, quomodo tunc diffiniatur per facere ? Dicendum, quod illa ratio est de nomine, et non de re.

Si ulterius objiciatur, quod rationi nominis debet respondere ratio rei si verum sit nomen 1. Dicendum, quod intellectus dupliciter diffinit nomina : illa enim in quæ potest sufficienter ex propriis principiis rerum, proprie diffinit, ut hominem, et asinum, et hujusmodi. Sed illa in quæ non potest nisi per comparationem, diffinit in comparatione ad similia illis, et necesse est omnes illas diffinitiones deficere quemadmodum similia deficiunt. Unde cum intellectus non

ARTICULUS III.

Cujus sit proprius actus creare 3 ?

Ad tertium sic proceditur :

  1. Tria sunt agentia, scilicet intellectus, natura, et Deus. Sed opus naturae et intelligentiae practicae semper supponit materiam circa quam vel in quam operetur. Creatio autem non est circa materiam vel in materia, sed de nihilo, ut habitum est. Ergo non erit opus naturae vel intelligentiae practicae, et sic relinquitur, quod sit opus Dei tantum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Duo sunt exitus in esse : unus de potentia in actum, alter de nihilo. Sed unus illorum proportionatur potentiae agentis creati, scilicet exitus de potentia in actum. Ergo alter cum major sit, scilicet exitus de nihilo in esse actu, erit proportionatus potentiae agentis increati.

  2. Item, Deus non univocatur cum creatura in aliquo : ergo etiam operatio sua proprie non univocabitur cum operatione creaturae : sed operatio creatura est motus vel mutatio, generatio scilicet simplex et secundum quid, scilicet alteratio, et augmentatio, et secundum locum motus : ergo operatio divina non erit univoca alicui horum : sed omnes istae mutationes determinantur per tria principia rei mobilis, scilicet potentiam, privationem, et actum : ergo operatio divina non erit determinabilis per illa : et ita cum nulla mutatio sit existentis in actu secundum quod est in actu, oportet quod operatio divina sit exitus de nihilo in actum : et hoc est creatio : ergo creatio est operatio divina. Et firmitas hujus rationis est super hoc, quod omne quod exit in esse, aut exit de actu in actum, aut de potentia in actum, vel de nihilo in esse potentia vel actu : et primum membrum non est conveniens : ergo secundum erit et tertium : quartum enim membrum quod posset esse de non esse in non esse, etiam non est conveniens.

SeJ contra. CONTRA :

  1. Plato in Timaeo inducit Deum loquentem diis motoribus orbium dicens, sic : « Imilantes meam juxta effectum vestrum solertiam, ita instituite atque exercitate mortalia, ut quibus consortium divinitatis et appellationis parilitas competit, divina praedita firmitate fingatis. » Sensus est, ut secundum quod effecti sunt Angeli solertia divina, participantes esse perpetuum divinum, ita in genere mortalium fingant animas rationales,

quae participant esse divinum perpetuum parilitate appellationis et consortio naturae : et sic videtur, quod Angeli creant animas : ergo multo magis alia corporalia.

  1. Item, Habetur per quoddam verbum infra : « Id fenus quod condideratis facta secessione animae et corporis recipiatis. » Et vult dicere, quod recipiant animas post mortem, quas condiderunt per creationem.

  2. Item, Haberi potest per rationem : Virtutes enim angelicae sunt supra corporalia, et ita operationes ipsarum erunt supra operationes corporum, et supra operationes virtutum corporalium, quae sunt humidum, calidum, frigidum, et siccum : ergo erunt supra naturam : et ita cum natura operetur per exitum de potentia in actum, erit operatio Angelorum de nihilo in esse.

  3. Item, In libro de Causis : Causa prima non est intelligentia, neque anima, neque natura : imo est super intelligentiam, animam, et naturam, quae est creans omnes res : verumtamen est creans intelligentiam absque medio, et creans animam et naturam et reliquas res mediante intelligentia. Haec sunt verba in commento septimae propositionis in libro de Causis.

SOLUTIO. Dicimus, quod creare proSolu prius actus Dei est, et nullius alterius. AD AUCTORITATES Platonis respondenAd el 1, 2, 1, 2 dum est, quod quaedam operatio est, quae proportionatur corpori ad suscipiendam animam rationalem secundum quod ipsa est actus corporis humani : inter potentiam enim et actum proportio est : et respecu illius est operatio Angelorum per molum cœli vel per motum orb. s : et de hac loquitur Plato. Unde etiam positio philosophica est ' , quod finis prosperitatis animæ post mortem, est quod continuetur primo motori per contemplationem. Et hoc est quod dicit Plato in

<--- Page Split --->

secunda auctoritate. Et non intelligit Plato, quod Angeli animabus dent esse.

Et similiter intelligitur ultima auctoritas : Deus enim in opere naturae infima movet per superiora, scilicet per motores et motus orbium. Et similiter anima movet etiam in generatione et animatorum corruptione. Unde creatio ponitur in auctoritate pro causalitate quacumque, et non pro eductione in esse de nihilo.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

ARTICULUS IV.

est majus et melius est quam esse. Sed communicat Deus actum beatificandi : quia dicit beatus Dionysius 3, quod quidam Angeli purgant et illuminant et perficiunt alios Angelos. Ergo etiam communicabilis est actus creationis.

In contrariumest , quodoperatioin - Sedcontra . finita non potest fieri a virtute finita : sed educere aliquid de nihilo in esse est infinitum : ergo non est comparabile eductioni de potentia in aliquid quaestfinita : et hoc contingit propter incomparabilitatem potentiae ad nihil. Sed sicut dicit Philosophus in IV Physicorum 4, quod omne finitum omni finito comparabile est. Et ibidem, quod entis ad non ens non est proportio vel comparatio, sicut quatuor comparantur ad tria, et duo ad unum, sed ad nihil nihil comparatur. Ergo reductio alicujus de nihilo in esse non est operatio finita : ergo non erit nisi virtutis infinitae et numquam finitae : quia sicut se habet opus finitum ad virtutem finitam, ita opus infinitum ad virtutem infinitam.

Utrum creatio sit communicabilis alii a Deo 3 ?

Solutio . Dicimus , quodcreatioestactusincommunicabilis , etnonconve - nitnisiDeo , sicutprobatultimaratio .

Ad quartum sic proceditur :

  1. Sicut dicit Augustinus, quod majus est de impio facere pium, quam creare ca'lum et terram. Sed in justificatione impii aliquid operatur creatura sicut gratia, vel etiam homo sanctus impetrans alii justificationem virtute orationum suarum. Ergo videtur, quod multo fortius communicabilis sit alicui creaturae actus creationis.

  2. Praeterea, Plus est operari beatificando, quam creando : quia beatum esse

Adprimumquodcontrahocest , d i c i - musquodnonestsimiledejustificationeetcreatione : justificatioenimmajordi - citurcreationequantumadcircumstan - tiajustificationemquaenonsuntessen - tialiajustificationi , sicutestvoluntasmalaquaecontrariaturDeojustificanti , quaenonestincreatione , ubinihilcon - trariaturDeo : sedcreatiomajorestjustificationequantumadessentialia : terminieniminterquosestmutatio , essentialiaprincipiasuntmutationis : etilliincreationesuntnihiletens : sedin

<--- Page Split --->

justificatione de ente in potentia fit bene ens actu secundum gratiam : quod est solutio ad sequentem quaestionem.

mam et speciem : et sic generatio est opus naturae et non cratio. Secundum autem quod voluntas secundum rem idem est quod natura et substantia in divinis, sic creatio est opus naturae et substantiae.

Et sic patet solutio ad totum.

ACTICULUS V.

Utrum creatio sit opus naturae vel volum tatis 1 ?

ARTICULUS VI.

Ad quintum sic proceditur :

Dicit Damascenus in libro primo de Fide orthodoxa : « Creatio est in Dei voluntate opus existens, non coaeterna cum Deo : quia non aptum natum est quod ex non ente ad esse deducitur, coaeternum esse ei quod sine principio est 2 . » Ergo creatio est opus voluntatis et non naturae.

Item, Creatio etsi postea facta est, sed non ex Dei substantia : ex non ente vero ad esse voluntate deducta est.

Sed contra. In contrarium est, quod creatio est opus Trinitatis : et quidquid tribus personis convenit conjunctim, convenit secundum naturam et substantiam : ergo creatio est opus naturae et substantiae.

Solutio. Solutio. Creatio est opus voluntatis, et est opus naturae : secundum enim quod voluntas est principium operans super essentiam extrinsecam sibi, sicut est in arte, sic creatio est opus voluntatis : quia creatio est opus Dei non secundum suam essentiam, sed secundum essentiam extrinsecam, quae educitur in esse de nihilo : et sic voluntas dividitur contra naturam, secundum quod natura est principium intrinsecum in eadem essentia producens sibi simile secundum for-

Utrum creatio sit actus separatus ab opere naturae et propositi 3 ?

Ad sextum proceditur sic : 1. Nihil fit in actu aliquo nisi per id quod est in actu : sed ex semine fit actu homo: ergo si fit secundum naturam, oportet quod actus consimilis sit in semine secundum speciem : hoc autem est falsum: ergo actu homo non fit ab aliquo principio quod sit in semine. Cum igitur in semine sint omnia principia generationis naturalis, ex principiis naturalibus non fit forma et actus hominis Eadem est objectio de semine faba et omnibus aliis seminibus ad ea quae nascuntur ex ipsis. Prima autem propositio scripta est in tertio de Anima 4 .

  1. Item, Nihil agit ultra suam speciem : ergo calidum numquam ultra calidum, et frigidum numquam ultra frigidum, et actus mixti numquam ultra actum mixti: sed forma substantiales nec sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, nec harmonia mixti : ergo videtur, quod non actione mixti nec actione primarum qualitatum efficiantur : et ideo oportet, quod creatio sit actus conjunctus operationi naturae, ita quod operatio naturae

<--- Page Split --->

disponat materiam, et creatio inducat formam.

Si forte dicatur, quod formæ inducantur a virtute cælesti, hoc improbatur per casdem propositiones : quia nihil fit in actu nisi per existens in actu : et etiam nihil agit ultra suam speciem : quia aliter virtus activa non responderet essentiae speciei, et etiam actio esset in infinitum: quia si non terminaretur ad idem in specie cum agente, non esset ratio quod terminaretur in aliquo. Præterea, agens non intendit destruere nisi contrarium sibi. Et appello contrarium dissimile secundum formam in eadem materia existens cum agente.

quo extrahente quod est suæ speciei vel sui generis : et hæc superius in objectionibus inducta est. Secunda est, quod formæ substantiales quæ sunt in materia, ut forma lapidis, hominis, et asini, neque sunt activæ neque passivæ essentialiter. Et veritas hujus propositionis pendet ex hoc quod substantialis forma non habet contrarium, et quod nihil sit activum et passivum essentialiter nisi contraria. Tertia popositio est, quod formæ activæ et passivæ sunt qualitates primæ. Et ex istis propositionibus sequitur, quod agens formas substantiales agat eas per principia non naturalia : et ideo dicunt, quod tales formæ sunt ab intelligentia agente, et vocant eam datorem formarum.

Solutio. Ad hoc est responsio Platonis, quod quia formæ similes non sunt ex generatis in materia et semine, ex quibus fiunt generata, necesse est esse formas separatas quæ dent formis generatorum esse. Et ratio sua ponitur in commento super septimo Metaphysicae 1, hæc scilicet, quod forma substantialis in quolibet ente est ens additum formis complexionalibus, scilicet calido, frigido, humido, et sicco, et immixtionibus horum. Istæ ergo formæ additæ qualitatibus, aut generantur ex se, et tunc erunt a nou generante, quod est inconveniens : aut ab extrinseco aliquo sibi, et illud extrinsecum, aut erit individuum aliquod ejusdem speciei, aut species, aut genus inclusa in ipsa materia, aut forma separata. Sed quia non est individuum vel species vel genus inclusa in materia, relinquitur quod tales formæ sint a forma separata.

Posteriores Philosophi respondent aliter, sicut Avicenna 2, et Theodosius, et sequaces illorum. Et fundant suam responsionem super tres propositiones, quarum prima est, quod illud quod est in potentia, non exit in actum nisi ab ali-

Sed opinio Aristotelis est alia *, scilicet quod formæ naturales sunt generantes formas, quæ sunt in materia : semina autem sunt, quæ dant formas generatis per formas quas accipiunt a generantibus primis, scilicet semen hominis, a quo descinditur, a virtute cœlesti accipit virtutem formativam ad producendum formam consimilem super materiam. In his autem quæ non generantur ex semine, sicut illa quæ generantur ex putrefactione vel commixtione elementorum sola, sicut est generatio mineralium, est virtus formativa respectu formæ substantialis a virtute cœlesti tantum. Generatio autem elementorum est a motu cœli cum virtute cœlesti : quia est respectu formæ substantialis elementi. Et est ratio Aristotelis hæc, quod formæ illæ substantiales omnes, aut generantur per se, aut non ex se. Non potest dari primum : quia hæc generatio nihil esset : quia nihil generatur ex seipso : ergo oportet, quod generentur ex alio : sed generans est illud quod movet materiam donec recipiat formam, et illud quod extrahit rem de

<--- Page Split --->

potentia ad actum : illud autem quod sic movet materiam, necessario est corpus habens qualitatem activam aut potentiam, quæ movet corpus habens virtutem vel qualitatem activam, ut elementum quod habet qualitatem activam, et corpus habens potentiam quod agit per aliud corpus habens qualitatem activam, ut cœlum cujus virtus conjungitur virtuti elementari : quia agit per qualitatem activam, calidum, frigidum, et hujsmodi. Ista ergo operatio quæ pendet ex qualitatibus activis, aut est respectu formæ et subjecti, aut respectu subjecti tantum et non formæ. Si respectu formæ et subjecti, tunc habeo propositum. Si autem est tantum respectu subjecti, tunc subjectum et sua forma sunt ab agentibus separatis : et sic unum, in quantum unum esset a duobus agentibus separatis, quod est inconveniens.

Et si objiceretur, quod non est unum in quantum unum, sed unum habet rationem formæ, alterum subjecti. Contra est, quod subjectum nullum habet esse actu quod causatur in generatione nisi per formam : et sic subjecti et formæ est unum esse tantum, quod causatur in generatione a virtutibus generantibus : et sic tenet inconveniens conclusum ab Aristotele, quod unum in quantum unum causatur ab agentibus diversis.

Præterea, Actio agentis in generatione non est super subjectum propter subjectum, sed propter formam. Cujus ratio est, quia esse subjecti non est nisi propter esse formæ. Et ex hoc sequitur, quod illud agens est respectu esse subjecti, et respectu esse formæ.

Et sic sunt istae rationes quæ movent Philosophum ad ponendum, quod formæ substantiales producuntur a virtutibus formativis existentibus in materia.

Ad 4. SECUNDUM hanc ultimam opinionem respondentum est ad primum objectum, quod hæc propositio, Ens in potentia non fit in actu, nisi per illud quod est in actu, vera est, si debito modo intelligatur : non enim sic intelligitur, quod fit

in actu simili in genere et specie, sed similis est in natura. Et hoc patet: quia hæc propositio inducitur in tractatu de intellectu agente, et intellectus agens non est similis in specie vél genere cum intellectu speculativo, qui est actus intellectus possibilis : agens enim educit possibilem in actum speculativum intellectus : et si intellectus agens esset idem specie vel genere cum speculativo, oporteret quod esset in multis speciebus et multis generibus agens intellectus, secundum quod sunt multa genere et specie, per quæ perficitur speculativus intellectus. Unde intelligitur, quod est simile in actu conveniente secundum naturam, sicut est de luce, quod ipsa conjuncta qualitatibus complexionalibus rei variantibus superficiem terminati corporis, facit omnes colores. Et iste est sensus Philosophi in illo loco, ut patet consideranti circumstantias litteræ: sicut enim est lux, ita est intellectus agens: et sicut qualitates primæ complexionales variantes superficiem, ita sunt phantasmata moventia intellectum possibilem. Et sicut est superficies mota ab utroque, ita est intellectus possibilis. Et sicut est species coloris constituta, ita est intellectus speculativus. Et similiter est in natura de virtute coelesti quæ est movens et agens, secundum quod conjungitur cum virtute complexionali quæ est in materia, et ipsa materia est mota, et species constituta est id quod efficitur in materia ex virtute coelesti et virtute complexionali. Et non oportet, quod similis sit illi in genere et specie, sed tantum in actu conveniente secundum naturam.

Ad aliud dicendum, quod hæc propositio vera est: quia nihil agit ultra suam speciem: sed hæc est falsa, quod omnis actio terminetur in simili specie: et hoc ideo contingit, quia materia mota non semper est mobilis secundum speciem virtutis agentis, sicut materia elementaris non est mobilis in speciem virtutis coelestis: sed movebitur in speciem illam, quæ magis convenit ab agente salvata

<--- Page Split --->

inobilitate materiae: sicut enim dictum est, materia non semper mobilis est in speciem virtutis moventis. Unde cum movens sit virtus coelestis cum qualitatibus elementaribus, forma substantialis quae generatur in materia in actu, respondebit virtuti agenti quantum permittit materia: et hoc appellavimus supra actum convenientem cum agente secundum naturam. Sicut enim dicit Boetius, actio non solum terminatur secundum potestatem agentis, sed est secundum possibilitatem patientis et materiae. Et ideo dicit Aristoteles 1, quod omnes formae substantiales sunt in materia, excepto intellectu qui etiam secundum ipsum nullius corporis est actus.

ARTICULUS VII.

Utrum actus creationis plus sit ostensivus potentiae, vel sapientiae, vel bonitatis ?

Sed videtur, quod potentiam : quia operatio egreditur a potentia : et creatio est operatio quaedam, ut videtur : ergo, etc.

SED CONTRA : Potentia Dei est infinita, et non agit Deus secundum dimidium sua potentiae vel tertiam partem : ergo opus ostendens potentiam, ostendet eam totam : ergo oportet, quod sit infinitum : sed nullum creatum est infinitum : ergo nullum creatum est ostensivum divinae potentiae.

SOLUTIO. Dicimus, quod creatio principaliter ostendit potentiam, sed cum hoc ostendit bonitatem, et sapientiam. Potentiam ostendit per comparationem ad terminos creationis, qui sunt nihil et aliquid : qui, ut supra dictum est, nullam habent proportionem : et ideo quoad hoc ostenditur potentia infinita. Per comparationem autem unius creati ad alterum quod cum ipso creatur, et per comparationem unius creati ad sua principia essentialia, intelligitur sapientia. Per com-parationem autem creati ad finem in quo est complementum creaturae, intelligitur bonitas.

Ad septimum sic proceditur :

Videtur, quod creatio indicti bonitatem : quia dicit Augustinus : « Quia bonus est, sumus 2. » Dionysius dicit : « Bonum est diffusivum esse 3 : » esse autem diffunditur per creationem. Item, Plato dicit in Timaeo : « Dicamus igitur quam ob causam ille rerum auctor generationem et hoc universum constituit. Bonus erat. »

Videtur, quod ostendat sapientiam. Plura enim ordinata, sapientiam ostendunt : quia dicit Philosophus in primo Metaphysicae, quod sapientis est ordinare singula. Sed creata a creatione procedunt plura in ordine. Ergo ostendit sapientiam.

Et sic patet solutio omnium praeter ultimum, ad quod dicendum, quod creatura secundum qualitatem sua essentiae non ostendit omnem potentiam, sed secundum modum sua creationis : quia scilicet fit aliquid ex nihilo, quemadmodum dictum est.

<--- Page Split --->

ralem, nec etiam voluntarium. Ergo incidit in divinum : et ille est miraculosus, sicut dicit Augustinus : ergo creatio est miraculosa.

ARTICULUS VIII.

Utrum actus creationis sit naturalis, vel miraculosus 1 ?

Ad octavum sic proceditur :

  1. Miraculum est, ut dicit Augustinus, aliquid arduum et insolitum, quod præter spem et facultatem admirantis apparet 2. Creatio èst tale. Ergo, etc.

PROBATO . Illudestarduum , quodele - vatursuperomnempotentiamcreature : creatioesttale , utprobatumestsupra . Similiter , insolitumest , quodnonitera - turfrequenter : sedhociterumconvenitcreationi . Similiter , estpræterspem : quiaspesindiffinitioneillasecundumAugustinumaccipiturprospenaturæ , sicutdiciturdeAbraham , quodcontraspeminspemcredidit 3 . HocetiamdicitGlossa : « Contraspemnaturæinspemgratiæ . » Spesautemnaturænonest , nisidehisquæexspectanturexcausisnaturalibus : sedcreationonexspectaturexcausisnaturalibus : ergoestpræpterspemnaturæ . Etsimiliterestpræterfa - cultatemadmirantis : facultasenimad - mirantisestsecundumpotentiamcogni - tivamveloperativam : sedcumcausacrationissitdivina , exeoquodnullacreaturapræcessit , nonpotestinillamcognoscendoveloperando : etsicrca - tioeritmiraculosa .

  1. Præterea, Triplex est cursus secundum triplicem causam, scilicet naturalis, cujus principium est natura : et voluntarius, cujus principium est voluntas : et divinus cujus principium est Deus. Sed creatio non incidit in cursum natu-

  2. Præterea, Opus creationis condividitur operi recreationis : dicitur enim, quod tria sunt opera divina, scilicet creationis, recreationis, et glorificationis : et ista duo sunt opera miraculosa : ergo et istud : quæcumque enim veniunt ad eamdem divisionem, debent esse ejusdem rationis in nomine divisi.

Si forte dicatur, quod creatio non omnino elongatur a facultate nostrae cognitionis : hoc erit contra Gregorium, qui dicit, quod Moyses non cognovit principium mundi nisi spiritu prophetico 4.

SEDCONTRA : Opuscreationisadidemestcumoperenaturæ , scilicetadhomi - nemetadasinum , aquam , etterram , ethujusmodi : ergosimiliasuntopera : etsiunumnonestmiraculosum , nequereli - q u u m : quiadesimilibusidemestjudi - c i u m , sicutdicitBoetiusinTopicis .

Solutio . Quidamdistinguuntintermirum , mirabile , etmiraculosum : exhocquodmiraculosumest , quodomni - noestpræterspemgratiæetnaturæ , sicutmultiplicatiopanum , etillumina - tiocæcorum . Mirabileautemest , quodestsecundumspemgratiæ , licetnonse - cundumspemnaturæ , sicutresurrectiomortuorum , partusVirginis , ethujus - m o d i , dequibusestspesgratiæ . Mirumautemest , cujuscausaestaltaetdiffici - lisadcognoscendum , quoddicitAristo - telesinprincipioveterismetaphysicæ , quodfabulacomponiturexmiris , etquodPhilosophiexadmirariprimophi - losophariinceperunt . Sedistadistinctiononestvera : quiaindiffinitionemira - culisecundumAugustinumnonponiturnisiprospenaturæ . Etpropterhocmi -

<--- Page Split --->

rum, mirabile,et miraculum, eadem sunt apud Sanctos,differentia tamen secundum rationem nominis. Mirum igitur dicitur quoad substantiam miraculi : mirabile autem dicit aptitudinem illam : miraculum vero dicit magnitudinem circa aptitudinem illam. Similiter secundum Philosophos idem est mirum et mirabile : illud enim quod Philosophus in Metaphysica mirum vocat, hoc in principio de Anima vocat mirabile, ubi dicit unam

scientiam præponi alteri, quia est certior, aut quia meliorum, aut mirabiliorum est. Unde dicimus, quod creatio miraculosa est.

Ad id quod est contra hoc, respondeAd object. mus quod generatum et creatum idem habent judicium quantum ad naturam et similia sunt : sed generatio et creatio non sunt idem, nec habent idem judicium.