TRACTATUS VII
DE REDUCTIONE ALIARUM ARGUMENTATIONUM IN SYLLOGISMUM.
CAPUT I.
De conversione medii cum extremis et conversione extremorum ad medium.
Quia vero jam de potestate syllogismi dicta sunt quae dicenda videbantur, et quia perfectissima argumentationum est syllogismus : consequens nunc tandem est, quod de aliis argumentationibus imperfectis, et reductione earum ad syllogismum in finali tractatu hujus operis quaedam determinentur. Et quia aliae argumentationes reduci non possunt ad syllogismum, nisi prius sciatur qualiter medium convertitur ad extrema et extrema ad medium, ideo primum in hoc tractatu de consequentiis talium conversionum est dicendum.
Sex igitur talium consequentiarum regulas primo determinabimus, per quas argumentationes imperfectae ad syllogismum habent reduci. Quarum prima talis est, quod quando convertuntur extremitates, necesse est medium converti ad utramque extremitatem : et hoc primo declarabimus in syllogismo affirmativo. Ostendimus igitur quod ad conversionem conclusionis in qua extrema convertuntur (ita quod de praedicato fit subjectum, et de subjecto praedicatum) convertitur medium ad majus extremum, sic. Si enim major extremitas est conclusa de c sicut praedicatum de subjecto per B medium, sic, omne B est A, omne C est B, ergo omne C est A. Si convertitur conclusio, ita quod cuicumque universaliter inest A, omni illi inest C, ita quod dicatur omne A est C,
tunc illa conversa conclusionis sumpta cum minori concludit conversam majoris, quae fuit B a propositio, et concludetur, quod omni illi cui convenit esse A inerit B, sic, omne C est B, quae fuit minor : omne A est C, ergo omne A est B, et fit medium c. Similiter autem et propositio minor quae est c B convertitur per medium A, hoc est, conversa minoris quae est c B concluditur ex conversa conclusionis et majori, sic, omne A est c, omne B est A, ergo omne B c. Et tunc fit medium A, et sic majus extremum in primo syllogismo fit medium. In secundo autem medium fuit primi syllogismi minus extremum B ergo medium convertitur et ad majus et ad minus extremum : et sic in affimativo syllogismo probatum est quod medium conversis extremis convertitur ad utrumque extremum.
Hoc autem ostenditur etiam in negativo syllogismo : quia in non esse similiter est sicut in esse, et ostendimus primo, quod si medium convertitur, tunc extrema convertuntur. Disponatur enim syllogismus negativus in secundo prime sic, ut scilicet minor sit universalis affirmativa, ita quod B inest c universaliter et affirmative, A autem non inest B in majori universaliter et negative : sequitur in conclusione quod A universaliter non inest c, sic, nullum B est A, omne c est B, ergo nullum c est A. In hac autem ex conversa majoris et minori concluditur conversa conclusionis, sic, omne c est B, quae fuit minor : nullum A est B, quae est conversa majoris : ergo nullum A est c, quae est conversa conclusionis : et est syllogismus in secundo modo secunde figure. Et constat
<--- Page Split --->
quod medium est B, sed majus extremum in primo syllogismo fuit A, et minus fuit c. In isto autem majus extremum est c et minus A et B medium : conversum autem ad utrumque fit praedicatum unum ad duo subjecta. Patet igitur quod si B convertatur ad A, et efficiatur praedicatum ipsius, et c convertatur in conclusione ad A, et concludetur de ipso, sicut praedicatum de subjecto. Similiter ex conversa minoris et majori concluditur conversa conclusionis, sic omne B est c, quae est conversa minoris : nullum B est A, quae fuit major : ergo nullum A est c. Et hujus ratio est : quia cum B et c convertantur, a quocumque removetur unum, removetur et reliquum. Unde si B quidem non inest A et removetur ab eo, sequitur quod neque c inest A, sed removetur ab ipso : quia positum est in minori primi syllogismi, quod omni c inest B, et quod convertitur B cum c, et si B convertitur cum c, tunc etiam A convertitur ad B, quia B et c convertuntur : quia de quocumque omni et universaliter praedicatur B, de illo omni et universaliter praedicatur c.
Ex his igitur patet quod si medium convertitur cum extremis, et extrema inter se invicem convertuntur, ostenditur etiam e converso, quod si extrema convertuntur, tunc etiam medium convertetur cum extremis : ex conversa enim conclusionis in qua extrema convertuntur, et minori sequitur conversa majoris, sic, omne B est A, nullum c est A, ergo c est B. Est enim syllogismus in secundo secunda figurae : quia si c convertitur ad B, tunc etiam B convertitur ad A, cuicumque enim inest B, illi inest etiam c ; cui autem inest c, illi non inest A, et ideo etiam A removetur ab ipso B.
Sed est notandum quod in his rationibus differentia est solum in hoc, quia cum in praedicativo syllogismo ostensum sit, quod si extrema convertantur, quod et medium convertitur cum utrisque extremis : et in syllogismo negativo paulo ante ostensum est e converso, quod si medium cum extremis convertitur, quod
extrema convertuntur : haec ultima ratio modo inducta juxta syllogismum negativum incepit a conclusione et terminabatur ad praemissam, sicut factum est in syllogismo affirmativo : aliae autem rationes non similiter praecesserunt. Hoc autem solum quod nunc dictum est, a conclusione incepit et ad praemissas terminatur : alia autem quae dicta sunt in rationibus syllogismi negativi, non similiter processerunt. Unde ista ultima a conclusione incepit, sicut in praedicativo syllogismo. Haec est igitur regula consequentiae primae.
Si autem quaeritur de qua conversione huic intenditur, utrum scilicet de conversione quae est in terminis, de qua habitum est in principio primi libri istius scientiae quae dicitur Priorum Analyticorum, aut de convertibilitate in qua utrumque de utroque universaliter praedicatur. De conversione enim simplici quae fit in terminis non videntur esse vera quae dicta sunt : quia particularis affirmativa convertitur simpliciter et in terminis, et tamen in syllogismo in quo concluditur particularis, non contingit ostendere medium converti ad utrumque extremorum per conversionem extremorum ad invicem. Adhuc autem universalis affirmativa non convertitur simpliciter, cum tamen in prehabitis accipiatur ut conversa simpliciter. Si autem dicatur quod de convertibilitate secundum proprietatem praedicationis intenditur, contrarium videtur esse, quod cum dicitur, omnis homo est asinus : omne risibile homo : ergo omne risibile asinus. Hic enim extrema non convertuntur : cum tamen medium convertatur cum minori extremitate. Adhuc regula inducta, sicut dictum est, ostensa est in syllogismo negativo, in quo extrema non convertuntur, nec habent convertibilitatem : quia unum extremorum removetur ab alio.
Dicendum autem ad haec, meo judicio, quod ea quae dicta sunt, juxta sententiam Aristotelis, intelliguntur de conversione simplici in terminis in qua subjectum fit
<--- Page Split --->
prædicatum, et e converso : et in qua per syllogismum majus extremum fit minus extremum, et e converso : et medium fit extremum, et e converso, eadem servata propositionum quantitate : propter quod convertitur universalis in universalem. Et hæc regula de ista conversione non se extendere potest ad modos particularium syllogismorum : quia non per hoc quod particulariter se habet ad extrema conversione potest ostendit extremorum. Unde non se extendit nisi ad modos universalium syllogismorum, in hoc quod ostendatur quod medium convertitur ad utrumque extremorum. Hoc enim non contingit in modis particularibus, quamvis extrema convertantur. Quod autem in syllogismo negativo potius quam in affirmativo ostensum est, quod si medium convertitur cum extremis, quod extrema convertuntur inter se : ideo factum est, quia hoc in syllogismo affirmativo per se cuilibet manifestum est : nec ostendi oportuit, quia quæcumque uni et eidem convertuntur, et ipsa inter se convertuntur : sicut quæcumque uni et eidem sunt eadem, et ipsa sunt eadem. Sic autem non est in syllogismo negativo in quo termini habent oppositionem : et ideo in syllogismo negativo in quo non videbatur esse verum, ostendi hoc oportuit.
Est etiam dubium de hoc quod dictum est, quod ex conversa majoris vel minoris concluditur conversa conclusionis in negativo syllogismo. Si enim hoc fiat, ex conversa minoris erit dispositio tertiae figurae minori existente negativa, et conclusione universali in tertia figura : quorum utrumque est inconveniens. Si autem accipitur conversa majoris cum conversa minoris, fiet tunc ex tali dispositione prima figura, et minor fiet negativa, quod est iterum inconveniens. Hæc autem manifesta sunt si ex eisdem terminisabcprimo fiat syllogismus in secundo primi, et deinde ordinentur et disponantur ad invicem conversa majoris et minoris, aut e converso conversa mino-
ris et majoris. Sed ad hoc non est difficile respondere : quia sequitur conversa conclusionis sive accipiatur major sive conversa ejus : sed non sequitur propter formam syllogisticam, sed virtute terminorum convertibilium minoris propositionis : quia cum b et c convertantur, quidquid removetur ab uno, removetur et a reliquo : et a quocumque removetur unum, removetur et reliquum.
Similiter autem dubium est de hoc quod dictum est, quod ostenditur conversa majoris in negativo syllogismo per conversam conclusionis et minorem propositionem : sic enim minor propositio in prima figura fit negativa, quod est inconveniens : sic enim formabitur syllogismus, omne c est b, quæ fuit minor : nullum a est c, quæ est conversa conclusionis : ergo nullum a est b, quæ est conversa majoris. Ad hoc autem aliquando ab aliquibus dictum est, quod oportet intelligere negativam in terminis immediatam oppositionem habentibus in aliquo genere determinato, sicut par et impar opponuntur circa numerum, et rectum et curvum circa lineam : et tunc debet conversa conclusionis transponi in affirmativam, sic syllogizando, omne c est b, quæ est minor prioris syllogismi : omne non ens a est c, quæ est transpositio conversæ conclusionis, hujus scilicet, nullum a est c, ergo omne non ens a est b. Propter quod nullum a est b, et erit tunc vera et affirmativa propositio in quam transponitur negativa, sicut istae sunt veræ, nullus numerus par est impar : omne non ens par in numeris est impar : et hoc est propter convertibilitatem et immediatam oppositionem in terminis. Posset tamen dici, sicut supra dictum est, quod in tali ostensione debet sumi conversa conclusionis non cum minori, sed cum conversa minoris ad concludendam conversam majoris in secundo secunda, sicut in ante habitis (cum hæc probantur) factum est.
Si autem aliquis quærat, quare contingit uti in tali ostensione conversa minoris
Solutio.
Dublitati.
solutio qu. rurudam.
Aliter.
<--- Page Split --->
cum non sit demonstrata ex conversa conclusionis et majorem, vel conversa majoris? Dicunt aliqui quod hoc est, ideo quia in tali ostensione tam conclusio quam major et conversae earum sunt negativae, ex quibus non potest ostendi affirmativa: conversa autem majoris est propositio affirmativa. Sed contra hoc esse videtur quod hic ostenditur pro consequentia: et regula est haec, quod quando convertuntur extremitates necesse est medium converti ad utramque extremitatem: et si hoc est verum, tunc oportet medium converti ad minorem extremitatem: propter quod vel regula falsa est, vel oportet quod possit ostendi conversa minoris. Nisi forte aliquis dicat quod regula non extendit se ad syllogismos negativos, sed solum ad affirmativos. Sed contra hoc esse videtur: quia si conversa conclusionis transponitur in affirmativam, et major similiter in affirmativam transponitur, sicut factum est in syllogismo circulari, ostendetur minor, sic, cui nulli inest a illi omni inest c, b nulli inest A, ergo b omni inest c, ergo omne b est c quae est conversa minoris. Et satis potest concedi, quod sic ostendi potest conversa minoris: tamen hoc subiicuit Aristoteles, et quia patet ex superius determinatis, et quia improprius quidam modus est ostensionis.
Potest etiam dici quod non tota haec regula se extendit ad syllogismos negativos: et ideo non p1test ostendi conversa minoris, nec licet hic uti transpositione negative in affirmativam, sicut factum est in syllogismo circulari: quod enim talis fit transpositio in syllogismo circulari, hoc fuit propter naturam circulationis, in qua non licet aliquem terminum extra accipere: et ideo manet vera affirmativa in quantum transponitur negativa, sicut et ipsa negativa vera est: hic autem non contingit uti tali transpositione: quia nihil ostenditur hic respiciendo ad naturam circulationis nisi per accidens: non enim ostenduntur hic conversae propositionum per conversam con-
clusionis, ideo quod debeat fieri circulatio, sed ideo quia per talem conversionem debeat ostendi terminorum conversio. Et haec dicta sint de regula prima.
CAPUT II.
De secunda regula sive consequentia, et tertia, et quarta, et quinta.
Rursum autem in talibus terminorum conversionibus secunda regula consequentiae est haec, quod si A et B converterunt, et c et D converterunt: et universaliter unum sequatur, et antecedat ad alterum: et omni ei quod est, necesse sit A vel c inesse, et nulli uni possint ambo inesse: tunc regulariter verum est quod B et D similiter se habebunt, ita quod omni ei quod est, alterum insit, et nulli uni insint ambo, sicut est in oppositis per affirmationem et negationem: quorum alterum inest omni ei quod est, et nulli uni insunt ambo. Hoc enim sic ostenditur: quoniam enim verum est generaliter, quod cui convenit a illi convenit esse B, cum dictum sit quod A et B converteruntur, cui convenit esse c illi convenit esse D, cum datum sit c et D converti: omni autem quod est, convenit esse A vel c, et nulli uni simul: hoc enim datum est in hypothesis, sequitur quod et B aut D convenit omni et nulli simul. Hujus autem exemplum est, ut si ingenitum esse et incorruptibile esse convertantur, ita quod omne ingenitum est incorruptibile, et omne incorruptibile est ingenitum: tunc necesse est quod et factum et corruptibile convertantur: et omne factum erit corruptibile, et omne corruptibile factum, sicut hac propositione utitur Plato in prima parte Timaei: et ideo si ingenitum sit A, et incorruptibile sit B, et factum sit c, corruptibile sit D, tunc enim omne quod est, vel est ingenitum, vel factum, et nihil unum est factum et ingenitum: et omne quod est, aut incorruptibile, vel corruptibile et nihil unum est corruptibile et incorruptibile. Ad hoc enim pro-
<--- Page Split --->
bandum duo syllogismi sunt constituti. Prima enim pars consequentiae ostenditur syllogismo uno, et secunda pars ejusdem consequentiae ostenditur syllogismo secundo. Prima enim pars ostenditur sic, omne quod est a vel c est b vel d, sed omne quod est, est a vel c, ergo omne quod est, est b vel d. Alia autem pars ejusdem consequentiae ostenditur alio syllogismo, sic, quidquid est b vel d est a vel c, sed nihil idem est c et a, ergo nihil idem est b et d. Praemisse autem manifestae sunt : quia ex hypothesis sumuntur. Et sic patet quod tenet universaliter regula et consequentia praedicta.
Tertia quasi conversa est praecedentis, et est haec. Si omni ei quod est, inest a vel b, et similiter c vel d, simul autem nulli insunt a et b et c et d ; si convertitur a cum c, ita quod omne a est c, et e converso omne c a, oportet quod et b et d convertantur, ita quod omne b sit d et omne d b. Hujus autem probatio est per impossibile, sic. Si enim b et d non convertuntur, tunc unum eorum erit in plus quam reliquum. Dicatur ergo d de pluriribus quam b, ergo alicui non inest b cui inest d, sicut alicui non inest homo cui inest animal. Si autem b illi non inest, tunc illi cui non inest b illi inerit a, quia a et b sunt de omni et de nullo simul. Si autem a inest illi, tunc illi eidem inest c, quia dictum est quod c et d convertuntur : ergo alicui simul convenit esse et c et d. Hoc autem est impossibile, quia est contra hypothesis. Dictum est enim quod c et d sunt de omni et de nullo simul. Hoc autem planum est in terminis superius inductis, si a sit ingenitum, et b incorruptibile, c autem factum, et d sit corruptibile.
Quarta consequentiae regula haec est, quod quando a praedicatum omni inest b et c subjectis, ita quod a universaliter praedicatur de his duobus subjectis, quae sunt b et c et de solis illis, ita quod de nullo altero praedicatur : si unum subjecctorum illorum de altero praedicatur universaliter, ita quod b subjectum inest om-
ni c, tunc necesse est etiam a praedicatum converti cum b. Hujus autem probatio est haec. Constat enim ex hypothesi, quod de solis b c subjectis dicitur a praedicatum. Constat autem quod b subjectum praedicatur de seipso: quia b est b. Datum est etiam quod b praedicatur de c. Praedicatur ergo de b et c et de solis illis praedicatur a, ergo b praedicatur de eisdem et solis de quibus praedicatur a, ergo oportet quod convertantur : quia de eisdem et de solis illis ambo praedicantur. Manifestum est enim ex praedictis; quod de quibus a praedicatur omnibus et solis, de omnibus et solis praedicatur b.
Quinta regula consequentiae est, quod quando a et b praedicata toti c subjecto insunt, ita quod de c universaliter ambo praedicantur : et si convertitur c cum b, tunc necesse est a primum praedicatum omni b inesse et universaliter praedicari de ipso. Hoc autem probatur per syllogismum qui est in primo prime figure : quoniam enim omni c inest a et c inest omni b, sequitur quod necesse est a omni b inesse. Sic autem formatur syllogismus, omne c est a, omne b c quia convertuntur : ergo omne b est a.
Ista autem quinque regula consequentiarum sic accipiendae sunt, quod primea tres ideo ponuntur quia utiles sunt ad conversionem terminorum pertinentium, et ad reductionem orationum simpliciter, et ad reductionem pertinentium. Dua autem, scilicet quarta et quinta, pertinent ad reductionem quarumdam orationum specialium. Primarum autem trium prima datur ad evidentiam reductionis qua fit in oratione una syllogizata in aliam syllogizatam. Alia autem dua (secunda scilicet et tertia) dantur propter evidentiam orationis non syllogizatae, sed syllogizanda. Sed oratio syllogizanda vel est affirmativa, vel negativa. Et secunda quidem regula datur propter conversionem terminorum orationis negativa syllogizanda, et per consequens propter reductionem ejus. Tertia vero datur propter conversionem terminorum
<--- Page Split --->
orationis negativæ syllogizandæ, et per consequens per reductionem ejusdem. Hæc autem ex hoc manifesta sunt: quia secunda regula concludit terminorum oppositionem, tertia vero concludit terminorum convertibilitatem, quarta vero et quinta positæ sunt propter quasdam speciales argumentationes reducendas. Quarta enim propter enthymema et propter ordinationem signi et prodigii in syllogismum. Quinta autem ponitur propter inductionem et reductionem ejus in syllogismum.
Si autem aliquis objiciat quod secundum hoc deberet aliqua esse regula docens reductionem exempli et deductionis et instantiae, vel dicatur quare istae non dantur. Et dicendum ad hoc, quod instantia et deductio vere syllogizatae sunt, et ideo non indigent reductione in syllogismum, sicut indigent enthymema et inductio. Exemplum autem non est reducibile in syllogismum, quia constat ex quatuor terminis: nec etiam reducibile est in syllogismos, quia de se necessarii sunt, sicut patebit in sequentibus: et ideo non dantur regulae docentes reductionem deductionis exempli et instantiae, sicut dantur regulae inductionis et enthymematis. Ex his igitur patet, qualiter sumuntur inductae regulae, et ad quid sunt hic necessariae, licet quaedam talium ante in syllogismo circulari videantur esse determinata.
CAPUT III.
De sexta regula docente consequentiam eligendorum.
Quando autem duo fuerint opposita, sicut a et b, ita quod a sit eligendum et b fugiendum. Similiter alia duo sint opposita, scilicet c et d sit eligendum, et c fugiendum. Adhuc detur quod magis eligenda sint a c conjuncta quam b d, si tali positione facta magis eligenda sint a c conjuncta quam b d conjuncta, sequitur quod a magis est eligendum per se solum
quam d. Hoc autem probatur per ad impossibile deductionem: detur enim quod a non est magis eligendum quam d: hoc autem ex duabus potest esse causis, scilicet vel ex hoc quod aequaliter eligenda sunt a et d, vel quia a minus eligendum quam d. Siquidem aequaliter sint eligenda a et d, sed jam datum est in hypothesi quod similiter sive aequaliter eligendum est a sive sequendum, sicut b fugiendum: haec enim dicta sunt esse opposita: et c et d similiter dicta sunt esse opposita: quia et haec quae sunt c d opponuntur, sicut a et b. Si ergo detur quod a ei quod est b similiter est eligendum: et ei quod est c dicatur similiter fugiendum esse b, ita quod c et b aequaliter fugienda sint: datum est enim, quod utrumque, scilicet a et d et c et b utrique suorum oppositorum, similiter est sive aequaliter fugiendum et sequendum sive eligendum: propter quod relinquitur quod etiam conjuncta ambo simul, a scilicet cum b et b cum d sint aequaliter eligenda vel fugienda: magis enim eligendo magis fugiendum opponitur, et aequaliter eligendo opponitur aequaliter fugiendum, et minus eligendo minus fugiendum: cum ergo c et b sint fugienda, sequitur quod aggregatum ex a et c erit similiter eligendum, sicut aggregatum ex b et d cujus oppositum datum est in hypothesis quae dixit conjunctum ex a et c magis esse eligendum, quam conjunctum ex b et d: quando enim datum est quod magis aliquid alicui eligendum est, tunc non est possibile quod similiter eligendum sit illi. Si enim a similiter sit eligendum sicut d, et a c similiter erunt eligenda, sequitur quod etiam b d similiter erunt eligenda sicut a c, quod est contra hypothesim.
Si autem detur secundum, quod scilicet ideo non sequitur quod a c sit magis eligendum quam c d, ideo quia d est magis eligendum quam a, tunc sequitur quod b sit minus fugiendum quam c, quia magis eligendo magis fugiendum opponitur, et minus eligendo minus fugiendum, et aequaliter eligendo aequaliter fugien-
<--- Page Split --->
dum : et ita quod minus est eligendum, minus fugiendo opponitur : constat autem quod magis eligendum est magis bonum et minus malum conjuncta, quam minus bonum et magis malum conjuncta : universum igitur B D conjunctum magis erit eligendum, quam universum A c ex ambobus conjunctum. Nunc autem non est sic : quia hoc est contra hypothesim quae dixit A c magis esse eligendum. Si autem hoc est impossibile : tunc sequitur conclusio prima, quod scilicet A sit magis eligendum quam D, et quod c minus sit fugiendum quam B.
Hoc autem patet in exemplo determinato : sit enim A velle concedere, B autem sit nolle concedere, D autem sit concedere secundum actum, c autem sit non concedere: ita quod concedere sit agere secundum amorem, velle autem concedere sit de hoc habere voluntatem agendi secundum amorem sine actu, et D sit agere sine voluntate, c autem non concedere sive non agere secundum amorem, et tamen agendi habere voluntatem. Si ergo magis est expetendum ab amico ut amicus velit agere, quamvis non agat, quam nolle agere cum tamen agat, patet quod magis est eligenda bona voluntas sine actione, quam actio sine bona voluntate. Ad terminos autem transcendentes hoc reducitur sic. Si enim eligat omnis amans ab amico secundum amorem sic se habere, ut concedere velit quamvis non agat : non concedere autem sit in quo c, concedere autem sit in quo D, et non talem esse ut secundum amorem concedere velit, sit in quo est B : tunc enim manifestum est ex dictis, quoniam A quod est hujusmodi, ut concedere velit secundum amorem, magis est eligendum quam D quod est concedere et non velle.
Ex hoc ulterius infertur quod diligere (quod est secundum amorem velle bonum) magis est eligendum quam coitus qui est agere secundum amorem actione corporali. Et ulterius patet quod amor magis est dilectionis sicut finis, quam coitus sit finis amoris. Si autem maxime est
hujus sicut finis : tunc sequitur quod dilectio finis est amicitiae et non coire. Et ulterius concluditur, quod hujus quod est coire, aut omnino non est amor amicitiae sicut finis : aut si est ejus quod est coire, tunc est ejus sicut gratia alterius quod est causa diligendi : quia ex coitu dilectio inducitur. Nam et aliae concupiscentiae et artes sic sunt, quod sunt propter ultimum et optimum sicut propter finem.
Ex dictis igitur manifestum est, quomodo se habent et habere debent termini secundum conversionem. Et adhuc ulterius manifestum est quomodo se habent in consequentiis in eo quod magis fugiendi vel magis eligendi sunt. Attendendum autem est hic, quod quamvis ista scientia generalis sit rectificans in omnibus, tamen quia in moribus eligenda et fugienda non omnino sequuntur regulas universales, ut dicit Aristoteles in Ethicis, ideo oportuit hic aliquid addere communi arti, quod non est necesse in physicis, mathematicis, vel metaphysicis, quae generales sequuntur regulas.
Adhuc tamen potest opponi contra hoc quod dictum est, quod scilicet magis eligendo opponitur magis fugiendum, et æque eligendo æque fugiendum, et minus eligendo minus fugiendum. Hoc enim instantiam habere videtur : quia bene vivere, magis est eligendum quam vivere : et tamen non bene vivere, non est magis fugiendum quam non vivere. Adhuc esse perfecte bonum, magis eligendum est quam esse bonum : et tamen esse imperfecte bonum, minus est fugiendum quam non esse bonum. Sed ad hæc et similia dicendum est, quod ea quæ dicta sunt, intelliguntur de his ubi unum eligendorum non est in altero, nec est pars alterius, sicut se habent virtus et scientia: cum enim virtus magis sit eligenda quam scientia, vitium magis est fugiendum quam ignorantia.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Dereductione inductionis in syllogismum.
His autem sic habitis, de reductione aliarum argumentationum in syllogismum dicendum est: quoniam autem non solum dialectici et demonstrativi syllogismi fiunt per prædictas figuras, sed etiam rhetorici qui imperfectas habent argumentationes, fiunt per prædictas figuras, et simpliciter sive universaliter quæcumque fides fit secundum quamcumque argumentationem secundum unamquamque artem, illæ argumentationes reductæ in syllogismum secundum dictas fiunt figuras: et hoc quidem nunc deinceps dicemus. Primum autem de inductione: quia plus inter alias habet de forma argumentationis 1. Omnia autem credimus fidem accipiendo, aut per syllogismum, aut per inductionem: sub his enim duobus comprehenditur exemplum et enthymema.
Diffiniamus enim primo inductionem dicentes, quod inductio et syllogismus qui est ex inductione, est alterum extremum de medio per alteram sive tertiam extremitatem syllogizare. Dico autem tertium: quia tria sunt primum et medium et tertium: et syllogizatur in syllogismo inductivo primum de medio per tertium. Cujus exemplum in terminis transcendentibus est, ut istorum extremorum quae sunt a c, medium sit b, tunc per c ostendere a inesse b est inductivus syllogismus: sic enim facimus inductiones sive syllogismos inductivos. Hoc autem patet in terminis materialibus, sic. Sit enim a (quod est primum) esse longævum: id autem in quo b sit choleram non habere: id autem in quo c sit singulare longævum, ut homo, et equus, et mulus, et singula hujusmodi: et sic primum est longævum, medium autem erit non ha-
bens choleram, tertium autem singularia non habentia choleram. Patet igitur quod primum inest tertio, quia singulare non habens choleram, est non habens choleram: et cum omne non habens choleram, convertatur cum singularibus non habentibus choleram, patet quod omne longævum dicitur de non habente choleram: et erit tunc sic formandus syllogismus, omne quod est equus, vel mulus, vel homo, et sic de aliis, est longævum: sed omne non habens choleram, est equus, et mulus, et homo, et sic de aliis: ergo omne non habens choleram est longævum. Toti enim c secundum hanc positionem inest a, omne enim quod sine cholera est, longævum est: sed b (quod est non habere choleram) omni inest c. Hoc autem ostenditur per conjunctam in antecedenti capitulo datam regulam: quia si tam primum quam medium dicatur de tertio, et medium et tertium convertantur, necesse est primum vel ultimum dici de medio: quia ostensum est quod si duo prædicata dicantur de aliquo subjecto, et unum prædicatorum illorum convertatur cum illo: tunc reliquum de illo dicetur universaliter quod cum subjecto convertitur: ostensum est enim prius in antecedenti capitulo, quoniam si duo aliqua prædicata eidem subjecto insunt, et ad alterum illorum convertatur subjectum quod est extremum in syllogismo: quoniam ei quod convertitur, etiam alterum inerti universaliter prædicatum.
Intelligendum est enim esse terminum c, scilicet ex omnibus singularibus ipsius medii aggregatum sive compositum: eo quod inductio est per omnia singularia nullo omisso. Differentia autem inductionis ad syllogismum (quoad conclusiones ipsorum) est hæc, quod inductio est syllogismus propositionis primæ et immediate. Syllogismus autem est quoad conclusionem propositionis mediate : propositionum enim quarum est medium
<--- Page Split --->
syllogismus est talium propositionum per medium illud quod habent: quarum autem propositionum non est medium, sicut principiorum, est fides per inductionem 1. Quo autem ad praemissas differentia est inter inductionem et syllogismum, quod inductio quodammodo opponitur syllogismo : nam syllogismus quidem per medium ostendit extremum sive primum tertio inesse. Inductio vero ostendit per tertium primum extremum inesse medio. Ergo ex hoc ulterius concluditur, quod syllogismus est per medium, quod est natura prius et evidentius secundum rei naturam. Inductio autem sive inductivus syllogismus est per nobis manifestius et evidentius.
Attendendum autem est hic, quod hic determinatur de inductione prout communiter se habet ad dialecticum et demonstratorem, in Topics autem prout se habet ad dialecticum tantum. Et quia inductio nullam habet necessitatem nisi a syllogismo, ideo non habet specialem artem in qua determinetur de ipsa sicut habet syllogismus : non enim oportet specialem artem tradere de inductione, quia ex diffinitione ipsius assignata et exposita satis patet qualiter fieri debeat inductio.
Dubitatio . Si autem quaeritur, quomodo inductio reducitur in syllogismum, cum inductio et syllogismus habeant oppositionem? Dicendum quod inductio in syllogismum reducitur materialiter et non formaliter, ita quod forma inductionis reducatur in formam syllogismi : sed quia materia nunc existens sub forma inductionis reducitur ad acceptionem formae syllogisticae. Syllogismo enim communiter dicto non opponitur inductio : quinimo sic sumendo syllogismum est verum dicere, quod inductio est syllogismus, sed syllogismo proprie dicto opponitur inductio. Quamvis autem inductio reducatur in syllogismum primi modi primae figurae,
qui perfectissimus est omnium syllogismorum, et fit syllogismus immediata propositionis, sicut dictum est: tamen non reducitur nisi in syllogismum communiter et non proprie dictum: syllogismus enim primi modi primae figurae perfectissimus et nobilissimus est quantum ad modum: non tamen semper salvatur natura et ratio syllogismi proprie dicti: et ideo.2um inductio reducitur in ipsum, non salvatur in eo natura syllogismi proprie dicti secundum modum, hoc est, secundum quod est ostendere in ipso primum de medio per tertium: quod proprium est inductionis. Nec sequitur, si est syllogismus immediatae propositionis, quod sit syllogismus simpliciter: quia omnis syllogismus proprie dictus est syllogismus mediate propositionis: quia ostendit per medium, cum inductio ostendat per extremum.
Si autem quaeritur, qualiter sint sumendulitatio. da singularia cum inductio reducitur in syllogismum, utrum scilicet vel sub disjunctione, vel copulatione ? Dicendum solutio. quod sub disjunctione sunt sumenda, sic, omne quod est iste vel ille, et sic de singulis, est animal : omnis homo est iste vel ille, et sic de singulis : ergo omnis homo est animal. Et similiter debet accipi inductio in negativa universali. Cujus ratio est : quia eodem modo debent sumi singularia quo ipsa ordinantur sub medio : sed sub medio ordinata sunt sub disjunctione, et non sub copulatione. Alia autem ratio est : quia collectum ex omnibus debet praedicari in oratione inductivi syllogismi : eo ergo modo debet unum esse quo totum universale est praedicabile : totum autem universale est praedicabile de multis sub disjunctione collectis : propter quod etiam singularia sub disjunctione debent ordinari.
Sciendum etiam quod inductio cum concludat universalem oppositionem, non potest reduci in tertiam figuram : sed
1 Quomodo differt inductio a syllogismo? Inductio est ad propositiones immediatas,ut colli-
<--- Page Split --->
omnis inductio affirmativa reducitur in primum primae figurae, et omnis induction negativa reducitur primo in secundum primae. Sed deinde potest transferri ad secundam figuram per conversionem majoris, sicut in ante habitis dictum est. Adhuc autem quamvis singularia sint infinita multitudinis, ut dicit Plato: tamen ad inductionem perfectam oportet in sum- .ma inducere, non quod omnia sigillatim numerentur, sed ut breviter collecta insinuentur, dicendo, et sic de singulis, vel sic de aliis. Ad inductionem autem probabilem sufficit de pluribus inductio, dummodo non videatur instantia, sicut dicitur in Topicis. Tantum ergo dictum sit de inductione.
CAPUT V.
De exemplo, quid sit et qualiter se habeat ad syllogismum et ad inductionem.
Cum exemplum annexum sit inductioni, eo quod ex multis exemplariter acceptis fit inductio, post inductionem determinandum est de exemplo, quid sit in genere argumentationis, et qualiter se habeat ad syllogismum et ad inductionem.
Dicimus igitur quod exemplum est argumentatio, quando sive in qua medum extremo inesse ostenditur per id quod est simile tertio: et sic exemplum quatuor terminos habere necesse est. Oportet agtem in exemplo sumi, quod primum insit tertio per medium, et quod primum sit simile tertio, hoc est, primum inesse tertio per simile tertio, et quod hoc simile sit evidentius. Et hoc ostenditur facilius in terminis sic, ut primum sit malum in quo sit a, b autem sit contra confines inferre bellum: et hoc autem in quo est c sit Athenienses pugnare contra Thebanos: in quo vero d sit pugnare Thebanos contra Phocenses. Si ergo volumus ostendere, quoniam Thebanis, hoc est, contra Thebanos pugnare malum est Athenienses, quod est ostendere primum de tertio
per medium: et ideo sumendum est medium, id scilicet, quoniam contra confines pugnare malum est. Et si volumus ostendere primum de medio, hoc ostendemus per simile vel similia tertio: quia hujus quod est primum inesse (quod prius ad medium sumptum est quando primum de tertio concludebatur) fides fit et efficitur ex simili vel similibus notis et notioribus, quam notum sit primum inesse tertio, ut verbi gratia, quoniam Thebanis contra Phocenses confines suos pugnare malum fuit, et quod evidens sit et notum. Sic ergo argumentandum est primum de tertio per medium concludendo sic, confines contra confines pugnare malum est: Athenienses pugnare contra Thebanos, est pugnare confines contra confines: ergo manifestum est malum esse Athenienses pugnare contra Thebanos. Manifestum est enim quoniam b (quod est contra confines pugnare) inest ipsi c, hoc est Athenienses contra Thebanos pugnare: quia hoc est contra confines pugnare: et idem etiam inest ipsi quod est b, quia Thebanos et Phocenses pugnare est confines contra confines pugnare: et ideo utrumque istorum et c et d est contra confines pugnare. Manifestum etiam est quoniam a (quod est malum) inest b, et est manifestius et evidentius quam quod a insit c, hoc est, quod primum inest quarto, quod est simile tertio, manifestius est quam quod primum inest medio: quia quod a inest b (hoc est, primum medio ostenditur per b, quod est simile tertio.
Similiter autem est sive eodem modo si per plura similia fides fit vel fiat medii ad extremum, quo scilicet probetur primum extremum inesse medio: quae tamen omnia sint similia tertio. Et quamvis plura similia inducantur, non tamen omnia induci debent: quia sic esset inductio. Attendendum autem quod in exemplo secundum ea quae dicta sunt, duae sunt argumentationes: ostenditur enim primum de tertio per medium: et hoc fit per syllogismum. Secundodo autem quasi in proar
<--- Page Split --->
gumentatione (quae loco prosyllogismesti) ostenditur primum de medio per simile tertio : et in illa argumentatione trahitur fides ab exemplo : in priori autem argumentatione fides trahitur a medio.
Si quis autem opponat, quod non sic diffinit Boetius exemplum in Topics suis, qui dicit quod exemplum est quando particulare ostenditur de particulari per particulare simile : particulare autem non potest esse medium, sicut ostensum est supra in his quae de inventione medii dicta sunt : et sic falsum videtur esse quod dictum est de ostensione primi de tertio per medium, et ostensione primi de medio per simile tertio. Sed ad hoc dicendum, sicut dictum est paulo ante, quod in hoc completur diffinitio exempli, quando primum ostenditur de medio per simile tertio : et in tali ostensione oportet evidentius esse, quod primum inest ei quod est simile tertio, quam quod primum inest tertio : et ideo exempli substantia consistit in comparatione prime praemisae ad ultimam conclusionem : et prima praemissa est particularis, et ultima conclusio similiter est particularis : praemissa enim est malum esse Athenienses pugnare contra Phocenses : et ultima conclusio est Athenienses pugnare contra Thebanos : hoc enim fuit probandum per exemplum : et ideo quod primum probatur de medio, non facit exemplum : sed quod primum de tertio per simile tertio, hoc facit exemplum : et ideo nihil est quod objicitur de medio.
Manifestum est igitur ex his, ex quo praemissa est particularis et ultima conclusio est particularis, quoniam id in quo completur exempli ratio, est sicut pars ad partem se habens 1. Probatur enim in eo particulare per particulare, et non habet se exemplum ad id per quod probatur, nec ut pars ad totum universale, neque ut totum universale ad partem, sicut
est in syllogismis qui per dici de omni probantur : sed se habet sicut pars ad partem, sive sicut particulare ad particulare, quando ambo duo particularia sunt sub eodem communi, sicut Athenienses pugnare Thebanis, et Thebanos pugnare Phocensibus, ambo sunt sub hoc medio quod est confines pugnare contra confines, et hoc esse malum : sed alterum istorum particularium evidens est : et ideo ex illo infertur primum. In hoc igitur exemplum differt a syllogismo. Unde exemplum reducitur ad duos syllogismos, sicut in ante habitis istius capituli ostensum est.
Si autem quis objiciat, quod tunc Objecito quando primum concluditur de medio, aut concluditur de medio universaliter sumpto, aut de medio sumpto indefinite. Si concluditur de medio universaliter sumpto, fallacia consequentis erit in argumento, in quo primum de medio concluditur per simile tertio : quia universale infertur ex particulari, quod non contingit : sed potius e converso particulare debet inferri ex universali. Si autem concluditur primum de medio sumpto indefinite : tunc non valet secundum argumentum : eo quod non habet universalem propositionem, ex qua sola fit illatio syllogistica. Ad hoc autem dicendum Solutio quod primum ostenditur de medio universaliter sumpto per simile tertio, sed non ex necessitate, sed potius ex præconfessione respondentis, scilicet si concedatur similiter esse in uno et in aliis, sicut si Thebanis malum est pugnare contra Phocenses, quod omnibus confinibus sit malum confines impugnare. Et sic cum reducitur in duos syllogismos, secundus de se habet necessitatem : primus autem qui prosyllogismus est vel loco prosyllogismi, probabilis est, non de se, sed ex præconfessione habet necessitatem 2. Primus enim probat primum de medio per
1 Ex hoc colligitur differentia inter exemplum et syllogismum. P. J. 2 Ex hoc infer quod exemplum reducitur in duos syllogismos, quorum unus non habet ne-
<--- Page Split --->
simile tertio : et illo facto secundus probat propositum per medium jam probatum.
Exemplum autem differt ab inductione in hoc, quod inductio ex omnibus individuis inductis ostendebat extremum inesse medio, et ad extremum non copulabat syllogismum : ostendit enim inductio ostendendum primum de medio per omnia medii particularia, et non concludit primum de postremo. Exemplum autem concludit primum de tertio per medium, et non per omnia particularia, sed per aliquod vel aliqua. Unde inductio ex omnibus individuis extremum ostendebat inesse medio, et ad extremum non copulabat syllogismum : hoc autem quod est exemplum, et copulat ad extremum, et non ex omnibus singularibus, sed ex quodam vel quibusdam ostendit.
Quomodo exeemplum educitur in inductionem.
Removet dubium.
Reducitur autem exemplum ad inductionem in hoc, quod multa exempla faciunt unam inductionem, per hoc quod multa exempla multa concludunt particularia, ex quibus aggregatis fit universale quod concluditur in inductione : et sic multa exempla faciunt unam inductionem. Quamvis autem multa exempla faciant unam inductionem, et inductio una reducatur in syllogismum unum : non tamen propter hoc exemplum reducitur in syllogismum unum : quia exemplum eo modo quo in syllogismum reducitur, quatuor habet terminos, et ideo non potest reduci in syllogismum unum. Eo autem modo quo multa exempla unam faciunt inductionem, aufertur medium in eis, et remanent tres tantum termini, scilicet primum, et tertium, et simile tertio : sed multa tertia in unum tertium aggregantur, et multa similia tertio aggregantur in unum tertio simile. Et sic multa exempla eo modo quo faciunt unam inductionem, in unum reducuntur syllogismum immediate. Tamen eo modo quo exemplum quatuor habet terminos, exemplum in unum syllogismum reduci non potest. Hoc autem manifestum est, si quis conferat ad invicem unius generis multa exempla.
Notandum autem cum exemplum nullam secundum se faciat necessitatem, quod principaliter nec pertinet ad dialecticum, nec ad demonstraterem, sed ad rhetorem : secundum tamen quod non ex se, sed ex praeconfessione facit probabilitatem, potest referri ad dialecticum.
CAPUT VI.
De deductione, quid et quot modis fiat.
Deductio autem (quia opponitur per aliquem modum inductioni) post haec ordinanda : habet enim deductio medium magis notum secundum naturam conclusione, et propinquius scientiae quam inductio quae secundum naturam rei habet minus notum et remotius a scientia secundum naturam : infert enim universale ex singularibus, quae secundum naturam minus nota sunt, et magis remota a scientia quam universale.
Est igitur deductio, quando ipsi medio palam est inesse primum extremum sive majus extremum in majori propositione, in qua majus extremum praedicatur de medio : sic enim se habentibus terminis, primo scilicet, et medio, propositio major efficitur per se nota. Sed dubium est an postremo quod est minor extremitas, insit medium in minori propositione, in qua medium praedicatur de minori extremitate secundum dispositionem primea figurae : et quamvis dubium sit hoc, tamen vel similiter vel aequaliter debet esse credibilis, aut etiam magis credibilis quam conclusio sive conclusione : tunc enim quia non est certa minor, perfectam scientiam facere non potest : et quia aliquid habet credulitatis aliquo modo disposita in formam syllogismi, deducit et vicinat ad scientiam, quamvis non attingat perfecte usque ad scientiam. Iste est igitur unus et prior modus deductionis.
Amplius autem secundus modus deductionis est, si quidem minor mediat a sit propositio, sicut et conclusio : tamen pauciora sunt media ad probandam mi-
<--- Page Split --->
norem, quam ad probandam conclusionem : tunc enim omnino accidit minorem (eo quod pauciora habet media quam conclusio) propinquiorem esse scientiae : quamvis enim medium sit causa scientiae, tamen quod plura habet media, incertius est et longius a scientia, quam id quod pauciora, quia longinquius est a primis principiis per se notis et immediatis 1. Isti igitur duo modi sunt deductionis. Penes diversitatem enim majoris deductio sumi non potest : quia in ipsa est tota virtus inferendi in syllogismo : et conclusio est pars ipsius : et ideo si ipsa esset dubia, nulla oratio fieret deductio ad scientiae vicinitatem.
Explanatio autem primi modi deductionis est in terminisaBctranscendentibus : qui tamen ad materiam determinantur in exemplo Platonis posito in libro qui dicitur Memnonis, ubi quaeritur, utrum virtus sit disciplinabile vel assuescibile bonum, vel donum a diis donatum ? Sit enim a docibile, quod est major extremitas. Id autem in quo est b medium, sit disciplina, c autem minor extremitas sit justitia generalis, quae est virtus in genere. Tali autem dispositione terminorum facta, manifestum est per se, quod omnis disciplina docibilis est, et incrementum accipit experimento et docrina. Quod autem justitia generalis sive virtus sit disciplina (quamvis hoc dixit Socrates) dubium est. Si ergo in tali syllogismo similiter sive aequaliter vel magis credibilis sit propositio minor (quae est b c) quam conclusio quae est a c propositio : tunc talis syllogismus deductio vocatur. Cujus ratio est : quia propinquius est scientiae : eo quod sic syllogizantes assumpserint a c conclusionem talem esse, cujus prius nullam habuerint disciplinam sive scientiam, b c autem propositionem sumpserunt quidem dubiam, sed non penitus ignoratam.
Si quis autem objiciat dicens quod ubi minor propositio est dubia, ibi petitur id quod est in principio. Dicendum quod hoc non est verum ubi minor penitus sit ignorata. Adhuc autem cum minor sit dubia, si debeat esse petitio principii, oportet converti terminos majoris propositionis : hic autem non est sic. Sic ergo explanatus est modus primus deductionis : et arguitur sic in primo prime, omnis disciplina docibilis : omnis virtus disciplina: ergo omnis virtus docibilis.
Aut rursus in modo secundo talis fit explanatio, et per terminos transcendentes, et per terminos in materia speciali sumptos. Secundus enim modus est, si pauciora sunt media ad hoc quod c sit b (quod dixit minor propositio) quam ad conclusionem : nam et sic minor est aliquid propinquius scientiae quam penitus ignorata conclusio, ut si sit quadrangulari vel quadrari, et sit major extremitas ; id autem in quo est e sit recta linea, quae est medium ; in quo autem est f minor extremitas, sit circulus. Si ergo ejus quae est minor e f propositio, sit unum solum medium, hoc scilicet, per lunares figuras sive portiones aequales sumere lineas curvas rectae lineae quae est quadrati radix, et sic circulum aequalem fieri rectae lineae quadrati : ad conclusionem autem plura habeantur media, quam hoc quod dictum est : tunc iste est secundus modus deductionis : quia tunc iterum minor propinquior est scientiae, quam conclusio : et syllogizatur sic, omnis linea recta quadratur per lunares figuras ; per conum circuli est accipere lineas curvas lineis rectis aequales : ergo per lunares figuras contingit quadrari circulum.
Quando autem minor propositio quae est b c neque credibilior est, neque aeque credibilis conclusione, quae est a c, neque pauca sive pauciora media sunt ad minorem quam ad conclusionem : tunc non
<--- Page Split --->
dico talem argumentationem esse deductionem : quia non conducit ad aliquid vel per aliquid propinquius scientiae. Similiter etiam non dicitur deductio, quando immediata et per se nota est minor propositio sicut major : talis enim syllogismus demonstratio est, et disciplina sive perfecta scientia est, quod est hujusmodi, et non est deductio in ipso, sed status et finis. Quamvis autem deductio secundum utrumque modum dicta, in prima figura tantum hic disposita sit a nobis : potest tamen fieri in qualibet figura, dummodo caveatur quod illa quae fiet major (cum syllogismus secundae vel tertiae figurae in primam figuram reducitur) semper sit per se nota et altera dubia, sed non ignorata.
Deductio autem modus rationis est deficiens a demonstratione quando est in demonstrativis, et deficiens a certitudine syllogistica quando est in probabilibus et dialecticis. Et haec de deductione dicta sunt. Hic enim posita sunt ea quae dicta sunt propter oppositionem quam habet ad inductionem : et non est usus ejus multum in scientiis vel artibus.
CAPUT VII.
De instantia sive instantivo syllogismo, quid sit et per quas fiat figuras.
Quare hic ibercminindum de instantia.
Post haec autem determinandum est de instantia sive de instantivo syllogismo qui in aliquo opponitur exemplo : quia exemplum constat ex quatuor terminis, quorum quartus similis est tertio. Similiter in instantivo syllogismo sunt quatuor ad minus secundum rationem, quorum tertius et quartus habent rationem oppositionis. Unus enim sub affirmatione sumitur, et alter sub negatione : sunt tamen idem tertius et quartus, circumscribendo affirmationem et negationem : et ideo cum jam determinatum sit de exemplo, nunc hic determinandum est de instantia.
Attendendum autem quod instantia dicitur duobus modis. Uno enim modo di-
citur instantia propositio instans absolute considerata. Alio modo ipsa ratio (per quam probatur talis propositio et concluditur) dicitur instantia. Et considerabimus hic de instantia communiter ad utrumque modum dicta. Et cum dicitur quod instantia est propositio, non intelligitur quod sit propositio absolute considerata, sed etiam quod sit propositio conclusa secundum ejus ordinationem ad sua principia, ita quod nomen propositionis quodammodo pro altero dicat positionem, et importet totam substantiam rationis et syllogismi instanti vi, et ita in nomine propositionis comprehenditur instantia utroque modo dicta. Hoc igitur modo determinantes de instantia (hoc enim modo dicta instantia substantialiter non differt ab elencho, sed secundum rationem tantum : elenchus enim est secundum quod syllogizat oppositum respondentis, instantia autem secundum quod syllogizat oppositum prius conclusae propositionis). Dicamus igitur quod instantia sive instantivus syllogismus est propositio propositioni contraria, ita quod per contrariam intelligantur vere contraria et opposita per contradictionem.
Differt autem instantia a propositione in hoc, quoniam contingit instantiam aliquando esse in parte sive particularem, propositionem autem aut omnino non contingit esse particularem cui fertur instantia, ut in demonstrativis, ubi omnes propositiones necessariae sunt et universales : aut etiam in illis quae vere sunt propositiones quasi pro altero posita : quia in illis est tota vis illationis : et illa sunt universales, aut etiam in universalibus syllogismis ad quos omnes alii syllogismi reducuntur : talium enim syllogismorum vere sunt propositiones secundum rationem propositionum dicta : tali enim universali propositioni soli vere fit instantia, quia omnis instantia proprie est contra universalem.
Fertur autem instantia contra propositionem praedicto modo ac.eptam per duos modos propositionum, et per duas figu-
<--- Page Split --->
ras, si instanta sit contra propositum syllogizata propositio. Dico autem duobus modis fieri instantiam quantum ad quantitatem duplicem propositionis instantis: est enim omnis instantiva propositio, aut universalis, aut particularis. Dico autem ex duabus figuris: quia instantiae opposito modo feruntur propositioni illi quae vere est propositio: et illa est, sine qua non est syllogismus universalis, scilicet affirmativa: opposita autem tali propositioni, non concluditur nisi in prima et tertia figura tantum, sicut patebit per sequentia. Quod autem per primam fiat instantia, patet ex hoc: quia si adversarius concludat omni inesse minori extremitati majorem: tunc instamus dicentes contrariam, quoniam nulli inest: aut ferentes conditoriam dicentes, quoniam alicui non inest. Horum autem duorum per quae instamus, nulli quidem minori majorem extremitatem inesse concludimus per primam figuram in secundo prime: alicui autem non inesse eidem subjecto quod est, concludimus pertertiam.
Ostendamus igitur quomodo fertur instantia per primam et tertiam figuras dictas. Dicamus igitur gratia exempli quomodo fertur instantia contra propositionem affirmativam: si enim a major extremitas sit unam esse disciplinam, b autem medium sit sic contraria de quo predicatur a, quia contrariorum est una disciplina: proposito ergo unam esse contrariorum disciplinam, ita quod omne n sit a, illi qui instant, aut sic instant, quod forunt hujus contrariam: dicunt enim quoniam omnino (hoc est, universaliter) nullorum oppositorum est eadem disciplina: accipietur commune supra subjectum propositionis cui instant, sicut opposita sunt super contraria: quia omnia contraria sunt opposita, sed non convertitur: propter quod tunc fit in prima figura in syllogismo instantia, sic, nullorum oppositorum est eadem disciplina: omnia contraria sunt opposita: ergo nullorum contrariorum est eadem disciplina. Sic enim fit prima figura in secundo prime.
Aut instant concludendo particularem contradictorie oppositam, sumendo particularem minorem sub subjecto propositionis cui instatur, sicut si sub contrariis sumatur nolum et ignolum, et ista sint sumpta pro contrariis sic, noti et ignoti non est eadem disciplina: sed notum et ignotum sunt contraria: ergo aliquorum contrariorum non est eadem disciplina. Hic enim est syllogismus in secundo tertiae: nam de c (quod est minor extremitas, et stat pro noto et ignoto) verum est praedicari contraria ipsa esse: sed non est verum praedicari de illo c stante pro noto et ignoto unam esse disciplinam: quia sic una scientia sciretur et notum et ignotum.
Rursum in privativa propositione universali contingit instare similiter per duas propositiones et per duas figuras. Probante enim aliquo et proponente nullorum contrariorum esse unam disciplinam, instamus dicentes : aut quoniam omnium oppositorum est una disciplina, sumentes medium supra subjectum propositionis cui instamus, et sub praedicato ipsius sic arguentes, omnium oppositorum est una disciplina: omnia contraria sunt opposita: ergo omnium contrariorum est una disciplina. Et est syllogismus in primo prime : aut ferimus instantiam sumentes medium sub subjecto propositionis cui ferimus instantiam sic dicendo, quod aliquorum contrariorum est eadem disciplina, sic, sani et aegri est eadem disciplina: sanum et aegrum sunt aliqua contraria: ergo aliquorum contrariorum est eadem disciplina. Et est syllogismus in quarto tertiae. Patet igitur quod instantia quae fit universaliter dicendo omnium contrariorum esse unam disciplinam, fit ex prima figura. Illa autem quae fit particulariter per hoc quod aliquorum non est una disciplina, illa fit per tertiam figuram.
Si enim aliquis sit instans simpliciter in omnibus, necesse est dicere contradictionem , hoc est, contradicentem sive contrarietatem instantiam dicere simpli-
<--- Page Split --->
citer in omnibus sumendo medium supra subjectum propositionis cui instat. Verbi gratia, si aliquis probet unam esse disciplinam contrariorum, instans accipiat omnium oppositorum unam esse vel non esse disciplinam : tunc enim quia supra subjectum accipit medium, et sub prædicato, necesse est primam fieri figuram : quia medium sic acceptum universale fit ad hoc quod est a principio subjectum propositionis contra quam fertur instantia.
Particulariter autem volens instare, sumere debet sub subjecto propositionis (cui instandum est) aliquid cui illud universale subjectum inest, ut sic accipiat sub contrariis quorum dicitur esse una disciplina, noti et ignoti unam non esse disciplinam : contraria enim sunt universale ad hoc quod est notum esse et ignotum : et hoc modo figura fit tertia : quia medium erit particulariter sub subjecto universali sumptum, sicut notum et ignotum particulare est sumptum sub contrariis quod est universale : nam ex his ex quibus est syllogizare contrarium dicto respondentis sive oppositum, ex his eisdem conabimur instantias adducere per syllogismum. Propter quod ex his solis figuris (prima scilicet et tertia) ferimus instantias. In solis enim his duabus figuris fiunt syllogismi oppositi, hoc est, oppositorum contrarie vel contradictorie : eo quod propric instantia non fertur nisi contra universalem propositionem : per mediam enim figuram non contingit affirmare, hoc est, affirmative concludere : et sic per eam non contingit instare negativae propositioni. Evidenter ergo non continget instare per secundam figuram, ita quod non indigeat instans alia oratione nisi syllogizata.
Amplius contingit quidem instare per mediam figuram : et si sic instans plurima præter instantiam syllogizatam indigeat oratione. Ut gratia exempli si aliquis non concedat a inesse b, et velit instare per secundam figuram, accipiens c esse medium, et dicat (instans ad hanc,
omne B est A) quod A non inest B, eo quod A non sequitur c, sic syllogizans in primo secundae, nullum A est c, omne B est c, ergo nullum B est A. Major enim in hoc syllogismo non evidenter opponitur propositioni cui fit instantia, sed ejus conversa : oportet autem in instantia sumi propositionem evidenter oppositam. Hoc autem (quod major hic opponatur) manifestare oportet per alias propositiones, sicut per conversionem, et hujusmodi : et ita quamvis instantia per secundam figuram fiat, tamen non fit per ipsam instantia evidens, et nullo alio indigens : non enim oportet instantiam ad alia converti, sed statim quando conclusa est manifestam per syllogismum habere propositionem sine alio aliquo proposito instantem. Et quia secunda figura affirmative non concludit : a signo autem non trahitur argumentum nisi affirmative : idcirco a signo non syllogizatur in secunda figura : et signum in ea (a quo arguatur) non est.
Quamvis autem instantia secundum potissimam sui rationem fiat per primam vel tertiam figuram, ut dictum est : tamen (quia dicitur etiam instantia secundum extensionem et elargationem nominis aliquando in syllogismo ex hypothesis quando contradicitur hypothesis) perspiciendum est diligenter et distinguendum etiam de aliis instantiis communiter et non proprie dictis, ut de his quae sunt sumpte ex contrariis vel ex simili vel ex opinione (hoc est, ex auctoritate alicujus Philosophi hoc dicentis), perspiciendum etiam est si est sumere instantiam particularem communiter et non proprie dictam ex prima figura, et si est sumere privativam instantiam ex media figura : haec enim erit communiter et non proprie dicta instantia et evidens instantia.
Horum autem exempla sunt per locum ab oppositis, ut si quis dicat quod omne gaudium est bonum : et inferatur ex hoc manifeste falsum quod omnis tristitia est mala : multæ enim tristitiae bonæ sunt : ergo non omne gaudium bonum. Per
<--- Page Split --->
locum autem a simili, ut si quis dicat quod punctum est pars lineæ : et arguat aliquis contrarium a simili dicens, sicut se habet punctum ad lineam, sic linea ad superficiem : sed linea non est pars superficiei : ergo nec punctum est pars lineæ. Ex opinione autem sine auctoritate sic, si dicat aliquis quod anima sit mortalis, dicimus instantes, quod Socrates et Plato dicunt quod anima sit immortalis.
Fit autem particularis instantia per primam figuram sic. Dicto enim quod omnium contrariorum sit eadem disciplina, dicatur, nullorum oppositorum est eadem disciplina : quædam contraria sunt opposita : ergo quorumdam oppositorum non est eadem disciplina. Qualiter autem instatur affirmativæ propositioni per secundam figuram, satis in præhabitis dictum est.
Pertinet autem instantiæ syllogismus, tam ad dialecticum, quam ad demonstratorem : sed ad demonstraorem pertinet instantia universalis, ad dialecticum autem tam universalis quam particularis. Cum enim procedit demonstrator ex universalibus et necessariis, cavilator instare non potest nisi ponendo aliquod falsum. Hæc igitur de instantia et instantiæ syllogismo dicta sint.
Sed de hoc quod dictum est (quod opposita non concluduntur per secundam figuram) notandum est, quod opposita non dicuntur oppositae propositiones : sed omnia dicuntur opposita, quæ ferri possunt ad instantiam propositi, quæ non evidenter in secunda figura concluduntur. Causa autem quare in secunda figura non concluditur evidens instantia, est : quia in evidenti instantia oportet sumi propositionem alteram quæ evidenter repugnet propositioni cui fit instantia : sed in secunda figura non sic est : conversa enim propositionis assumptæ evidenter contradicit propositioni cui fit instantia, sed non ipsa propositio assumpta. Cujus exemplum est, si debeat aliquis instare huic,
omne B est A, per secundam figuram instabit sic, nullum A est c, omne B est c, ergo nullum B est A. Sed prima non evidenter repugnat huic, omne B est A, sed ejus conversa, hæc scilicet, nullum c est A. In hac enim et in reliqua idem affirmatur et negatur, sed in hac, nullum A est c, non idem negatur in prædicato quod affirmatur in prædicato hujus, omne B est A, sed sicut conversim se habet hæc, nullum A est c, et ideo non est evidens instantia : non enim est manifestum nisi per ejus conversam.
CAPUT VIII.
De icote et signo ex quibus fit enthymema.
Tandem de argumentatione quæ enthymema vocatur determinandum est : sed quia hæc ex ictoibus procedit et signis, altera propositione posita, et altera dimissa, ideo primo de icote et signo dicendum est. Sciendum autem quod icos dicitur proprie et metaphorice. Proprie autem est idem quod imago : et ideo icones Græce vocantur tabulæ imaginibus depictæ et insignitæ. Metaphorice autem dicitur icos ad hujus similitudinem : et tunc dicitur icos propositio probabilis, in qua sicut in imagine et non sicut in causa substantiali, quasi prædépictum resultat aliud, illud scilicet, ad quod ponit probabilitatem. Et ideo Philosophorum mos est quando ex talibus procedunt propositionibus, dicere quod figuraliter de re tangunt : quia non ex causis essentialibus tunc procedunt.
Icos autem et signum non idem est, sed icos quidem est propositio probabilis, ut dictum est, per extrinseca et communiter in re inventa de re coniiciens et enuntians. Quod enim aliqui sciunt scientia æstimationis ut in pluribus, sic factum esse, vel non factum esse in præterito, aut esse aut non esse in præsenti, hoc est icos vocatum, sicut est hoc, odire vel
<--- Page Split --->
odisse invidentes sive inimicos : quod Plato in libro Mnemonis ponit in hominis diffinitione, eo quod est signum vel icos profundatum in natura animalis. Tale est etiam diligere amantes sive amicos. Hoc igitur est icos.
Signum autem est, quod præter speciem quam cognoscenti offert, ad aliquid ducit cujus est signum : et ideo sui significatione vult esse propositio demonstrativa, vel necessaria, vel probabilis. Dico autem vult, quia aptitudine signi et relatione ad signatum, aliquando ducit in causam essentialem, et tunc vult esse propositio necessaria, quamvis secundum se et secundum sui rationem non sit ita : aliquando autem ducit in ea quæ communiter sunt in re, et extrinsecus adhærentia, tunc vult esse propositio probabilis. Dico autem signum propositionem demonstrativam secundum quod demonstrativum communiter sumitur pro ostensivo, sive in demonstrativis, sive dialecticis. Id enim quo existente in præsenti, res est, et infertur ex ipso : vel quo facto in præterito, res facta est in præterito : vel quo posterius facto, indicat factum esse aliquid, sicut pallor conceptum factum indicat : aut id quod indicat, quoniam erit res illo prius facto, sicut in ægrot o tremor in labro inferiori factus indicat vomitum futurum, hoc dicitur signum.
Differenlia 'otis et sini : et quomodo sinun duplititer dicitur.
Unde notanda est differentia ictis et signi : et dicendum quod signum dicitur communiter, et proprie. Signum quidem communiter dictum est omne illud quod ex sui specie (quam cognoscenti exhibet) aliud prætendit quod inferri potest expiso : et sic icos continetur sub signo, sicut species sub genere : et hoc modo signum est in omni figura : icos autem proprie in secunda et tertia. Et quando dicitur, quod icos est propositio probabilis, accipiendum est probabile quod vere et secundum rem ipsam probabile, et quod apparet tale esse cognoscenti. Proprie autem sumptum signum, tunc signum est quod ostensibiliter et quasi demonstrando sive ostendendo ducit in rem si-
gnificatam : et sic dicitur signum prodigium, quasi præ digitis ostensum, et sic est in prima figura medium quod essentialiter et positione est medium pars unius extremorum et totum ad alterum : et hoc modo signum non est icos, ut dictum est, sed icos erit signum in secunda figura in qua medium est extra extrema et ante ipsa : quia multa sunt prædicata de pluribus, quæ non essentialiter radicantur in ipsis. Erit etiam in tertia figura : eo quod unum subjectum frequenter multis substat, quæ non radicantur in ipso. Et quando dicitur, quod signum est demonstrativa propositio necessaria, vel probabilis, est signum in prima figura acceptum in demonstrativa materia necessaria, et in dialectica probabilis, ut paulo ante dictum est.
CAPUT IX.
De enthymemate, quid sit, et quibus modis fiat, et qualiter ad syllogismum reducitur.
Ex diffinitione autem icotis et signi, diffinitio concluditur enthymematis, dicendo quod enthymema est syllogismus procedens ex icotibus et signis. Quamvis enim diversæ argumentationes sint syllogismus et enthymema, tamen substantialiter enthymema est syllogismus : quamvis enim non nisi una propositio ponatur in enthymemate, duæ autem in syllogismo secundum vocem : tamen in ethymemate una secundum vocem posita, altera subintelligitur secundum rem et decursum rationis : et sic secundum rem et decursum rationis enthymema substantialiter dicitur esse syllogismus ex icotibus in secunda et tertia figuris, et signis sive prodigiis in prima figura.
Modi autem quibus fiunt enthymemata, ex hoc inveniuntur, quod signum (quod est quasi medium enthymematis) tripliciter secundum positionem et ordinem terminorum accipitur : quoties enim medium secundum diversitatem
<--- Page Split --->
positionis accipitur in figuris : aut enim positio signi accipitur ut in prima figura accipitur medium, quod positione et ordine terminorum est medium, ut pars unius et totum alterius : aut accipitur sicut medium accipitur in figura secunda,in qua medium est extra extrema ut unum commune prædicatum de pluribus : aut accipitur sicut accipitur medium in tertia, ut unum commune subjectum substans pluribus prædicatis. Cujus exemplum est, ut si velimus ostendere primam figuram, hoc est, per enthymema, cujus signum medii habet virtutem secundum modum medii primæ figurae, arguimus sic, hæc mulier habet lac in mamillis ; ergo peperit : reducitur enim ad syllogismum primæ figurae, ita quod medium quod est lac habere sit b, a autem quod est major extremitas sit parientem esse : in mamillis autem habere, minor extremitas sit c, et resultabit forma syllogismi in prima figura, sic, omne b est a, quia omnis mulier lac habens in mamillis pariens est : quoddam c est b, quia hæc mulier lac habet in mamillis : ergo quoddam c est a, quia hæc mulier peperit : est enim syllogismus in tertio primæ. Lac autem habere signum est, et non causa : quia si etiam ea quæ non peperit fricet mamillas urtica et sale, lac habebit in mamillis, sed non ubertim fundent illud mamillæ ipsius. Sic ergo fit enthymmema in prima figura ex signo convertibili tacita majori propositione : eo quod illa reputatur manifesta.
In tertia figura quae in multis convenit cum prima, accipitur signum quod est in minus : ut si concludere velimus, quoniam studiosi sunt sapientes sic : est studiosus : ergo sapiens : accipiemus quod Pittacus studiosus, et ex hoc sapiens. Pittacus autem erat quidam Pythagoricus Pythagoræ discipulus, et a Pythagora sic denominatur. Reducitur autem in syllogismum tertiæ sic : sit enim in quo a studiosum esse : id autem inquo n sit esse sapiens : id autem in quo c, sit Pittacus studiosus : sic enim iterum erit
a studiosum, et de b et de c prædicari : quia et sapientes sunt studiosi, et Pittacus est studiosus : ettunc arguitur sic, Pittacus est studiosus : Pittacus est sapiens : ergo sapiens studiosus. Sed hoc (quod est major propositio) non dicunt vocali expressione, scilicet quod omnis sapiens studiosus : eo quod reputatur hoc palam esse. Illud vero quod est minor propositio, sumunt et ex illo arguunt vocaliter expresso : majori tamen subintellecta, quia sine illa nullus esset decursus rationis.
In secunda autem figura fit enthymema accipiendo signum quod est plus sicut est medium in secunda figura : sicut enthymemate arguimus aliquam peperisse ex hoc, quoniam est pallida: hoc enim enthymema reductum ad syllogismum vult (quantum ad terminorum ordinem et dispositionem) esse per mediam figuram secundum quod apparet, quamvis in veritate non sit: quia sic arguitur affirmative, et in secunda figura nihil affirmative concluditur: propter quod in ante habitis dictum est, quod in secunda figura non est signum: quoniam enim parientes plerumque sequitur pallor: sequitur autem et hanc: arbitrantur ostensam esse per conclusionem, quoniam peperit hæc, et arguunt sic, quæcumque peperit, est pallida: hæc est pallida: ergo peperit. Et in terminis transcendentibus sic, quod pallor sit in quo a, parere autem (quod est major extremitas) sit in quo b, mulier autem hæc quæ est minor extremitas sit in quo est c, sic, omne b est a, quoddam vel hoc c est a, ergo hoc vel quoddam c est b. Et est affirmativus syllogismus in secunda figura: et talis syllogizatio præcedit verum syllogismum: iste autem syllogismus supponitur ab eo qui enthymemate sic arguit: est pallida: ergo peperit.
Est autem differentia enthymematis ad syllogismum : quia enthymema ex una procedit propositione, syllogismus autem ex duabus : quia si una quidem tantum dicatur vel exprimatur vocaliter proposi-
<--- Page Split --->
tio, tunc signum fit ex quo sumitur enthymema. Si autem cum illa et altera sumatur universalis propositio et vocaliter exprimatur, tunc syllogismus in forma perfectus secundum figuram et modum et materiam proximam, quae est duae propositiones ex tribus terminis formatae. Hoc autem ostenditur per exemplum tam in prima figura, quam in tertia. In prima quidem figura sic, ut quando volumus probare quod ambitiosus liberalis: tunc enim sic arguimus. Omnis ambitiosus liberalis : Pittacus est ambitiosus : ergo Pittacus est liberalis. Aut rursus in tertia figura concludentes, quoniam sapientes sunt boni vel studiosi : sic arguentes : Pittacus est sapiens : Pittacus est bonus, ergo boni sapientes.
Sic ergo per omnes figuras enthymematis fiunt syllogismi. Sed in hoc differunt enthymemata primae figurae ab enthymematibus secunda et tertiae figurae : quia syllogismi enthymematis quod fitper primam figuram sunt insolubiles et perfecti, non soluti a forma syllogismi : quia fundantur super propositionem universalem, penes quam perfectus est syllogismi decursus. Et hoc dico quando verus est syllogismus in forma, et verum et vere concludens. Et hoc ideo est, ut diximus : quia universalis est in ipso propositio per quam arguitur. Syllogismus autem enthymematis quod fit per tertiam, est solubilis non habens formam, quamvis verus sit, ita quod verum concludat : quia est ex singularibus sive particularibus et non ex universali : ex qua forma nihil sequitur syllogistice. Universalis autem propositio non est in tertia figura, ex qua sit virtus inferendi. Adhuc tamen talis syllogismus in tertia figura factus, non est ad rem ; quia non concludit extremitatem de extremitate, cum non utaturuniversali propositione : non enim si Pittacus est studiosus et sapiens, propter hoc necesse est alios sapientes studiosos, vel bonos esse, sive assumatur universalis propositio, quod omnes sapientes sunt studiosi. Syllogismus vero quift per me-
diam figuram ex secunda figurae enthymemate, semper et omnino sive universaliter est solubilis sive solutus et imperfecus et sophisticus, sive assumatur universalis, sive non : quia semper est affirmativus : quia nunquam sic se habantibus terminis fit syllogismus in secunda figura : non enim sequitur per virtutem syllogismi secunda figurae, quod si quaecumqu eparit pallida est (pallida autem est et haec) quod hanc parere sit necesse : sed est fallacia consequentis. Verum quidem igitur per syllogismum enthymematis concluditur in omnibus figuris : sed etiam syllogismi differentias habent quae jam dicte sunt, et etiam enthymemata differenti hoc modo.
Sic ergo, ut dictum est, dividendum Differentia inter siest signum quod medii habet rationem in gnum et prodigium. enthymemate. Horum autem signorum id quod vere et positione medium est (sicut signum in prima figura) prodigii habet rationem : nam hoc signum Philosophi dicunt esse prodigium, quod facit scire sicut facit medium in prima figura : quod vere medii habet rationem : quia tale est maxime medium secundum medii rationem vel secundum naturam. Sed quae signa sunt sumpta in extremitatibus, et sunt extremitates secundum naturam, licet sint loco mediorum accepta, sicut in figura secunda et tertia : in secunda enim signum est primum, et in tertia est postremum : in neutra autem positione est medium : et ideo illa dicenda sunt signa tantum et non prodigia. Quod autem signum sumitur ex medio quod vere est medium positione, aut et natura, illud est prodigium : probabilissimum enim est maxime verum, quod conclusum est per primam figuram : cujus ratio jam saepius dicta est.
Ex hoc autem facile patet quae sit ars Ars generalis reducengeneralis reducendi omne enthymema in di omne enthymema in syllogissum. tum exprimat unam propositionem cum conclusione, necesse est quod fiat ex terminis tribus. Aut ergo propositio et conclusio communicabunt in uno subjecto,
<--- Page Split --->
aut in uno prædicato : aut quod subjicitur in una, prædicatur in altera. Et si quidem communicant in uno prædicato : tunc illud enthymema vel fit in prima figura, vel in tertia, et fit ex majori et conclusione : et addita minori fit syllogismus. In quam autem harum figurarum reducitur, patet ex naturali positione terminorum secundum quam ordinatur in syllogismum primæ vel tertiæ figurae. Si autem communicant in subjecto, erit enthymema vel primæ vel tertiæ figurae, et fit ex minori et conclusione : et fiet syllogismus per additionem majoris, quæ addi debet secundum terminorum possibilitatem et inhærentiam. Si autem quod subjicitur in una, prædicatur in alia : aut ergo quod subjicitur in præmissa, prædicatur in conclusione, aut e converso. Si primo modo, erit syllogimus in secunda figura et ex majori et conclusione : et fiet syllogismus addendo minorem. Si autem secundo modo, erit enthymema in tertia figura ex minori et conclusione : et fiet syllogismus addendo majorem.
Cum autem sit enthymema, sicut dictum est, ex prodigio et signo, hoc est, ex propositione quæ est prodigium vel signum, tacita altera propositione, pertinet enthymema ex prodigio vel ad dialecticum, vel ad demonstraorem, secundum diversitatem materiae probabilis vel necessariæ. Enthymema autem ex signo communiter accepto pertinet ad rhetorem, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum. Et cum dicitur quod enthymema est ex icotibus et signis syllogismus, non hoc dicitur ideo quod omne enthymema fit ex pluribus signis et pluribus icotibus: sed ideo dicitur quia enthymema in genere acceptum, quandoque fit ex signo uno, et quandoque ex alio, et non ex uno semper.
CAPUT X.
De inventione signi quod est loco medi iinenthymemate.
Tandem autem hoc determinandum est, qualiter inveniatur signum in enthymemate, per quod ostendatur et concludatur passio de subjecto. Et hoc quidem in inductione et exemplo doceri non oportuit : quia ambo illi modi arguendi ex particularibus inferunt quæ in sensibus sunt, et invenire ea non est difficultas. Cum autem solum prodigium faciat scire, docebimus invenire prodigium tantum, aliorum signorum inventionem transeuntes. Pertinet autem hujusmodi signorum consideratio ad logicum simpliciter : quibus tamen aliquando utitur dialecticus, et aliquando demonstrator, ut dictum est. Quamvis enim logicus intentiones rerum consideret, et non res : principaliter tamen logicus intentiones considerat relatas ad res : et sic considerat res stantes sub intentionibus quas considerat : et hoc modo hic considerabimus signa naturalium passionum. Adhuc autem cum multiplcx sit divisio passionis. Est enim passionis secundum se divisio, quod est quædam passio convertibilis, quædam autem non convertibilis. Adhuc secundum subjecta in genere dividitur, quod quædam est passio rationalis, quædam moralis, et quædam naturalis : quæ divisio data est secundum causam quam habet passio in subjecto. Adhuc autem passio naturalis a natura communiter dicta dividitur in metaphysicam, mathematicam, et physicam : et quælibet passio signum habet aliquod in subjecto. Ex omnibus divisionibus non considerabimus, nisi ex prima divisione passionem convertibilem, ex secunda autem passionem naturalem, ex tertia passionem physicam : quia procedimus via logica, quæ in communi tradit artem applicabilem ad quamlibet materiam, non descendendo ad materiam nisi gratia exempli : et exemplum ponimus in
<--- Page Split --->
materia magis manifesta, ut similiter intelligatur in aliis.
Ad signi igitur talis (quod prodigium est) inventionem, dicamus quod naturas (hoc est, naturales passiones) cognoscere possibile est per signa quæ sunt in enthymematibus loco mediorum, tali suppositione præhabita, si quis concedat simul corpus et animam (hoc est, totum conjunctum ex corpore et anima) mutari (hoc est, transmutari) a passionibus talibus quæcumque sunt naturales passiones conjuncti totius : ita ut passiones mutent corpus et animam, ita quod in eis sit signum passionis naturalis. Si autem aliquis patitur passione non naturali, sed accidentali, tunc hoc non erit necessarium. Discens enim aliquis fortasse musicam, secundum aliquid passionis alicujus animalis et intellectualis mutavit in animam, et mutatus est in anima, et non oportet hujus passionis esse signum in conjuncto : quia naturalis non est talis passio : sed passiones naturales sunt, ut iræ naturales et concupiscentiæ quæ sunt passiones et passibiles dictæ passiones : sunt enim illæ naturalium motuum quibus movent conjunctum.
Secundum autem supponendum est, quod det et concedat aliquis unum commune in natura communi, unius passionis communis in illa natura esse signum, ita quod hoc signum comitetur totam illam naturam cujus est illa passio : tunc per talia signa arguendo per enthymema poterimus sumere concludendo uniuscujusque generis, quod illam passionem communicat propriam et convertibilem passionem, et signum illius passionis in natura illa : et sic poterimus illam naturam cognoscere secundum quod illi subjecta est passioni.
Sic autem procedemus, et tali modo considerabimus. Si enim est aliqua passio propria specialiter alicui generi individuato ad speciem sive in specie determinato conveniens, sicut fortitudo sive animositas convenit leonibus secundum suam speciem determinatis ; tunc cum
concessum sit quod passio naturalis transmutat conjunctum, necesse est in tota specie leonum hujus passionis esse sigaum aliquod positum, et compati sibi invicem in corpore et anima conjunctum in tali passione : ut si dicamus quod hoc hujus passionis signum in leone sit, magnas habere summitates sive extremitates : considerabimus ergo hoc signum in aliis animalibus fortibus quibus hæc passio non universaliter in totis suis generibus vel speciebus contingit, sicut in hominibus fortibus et animosis per naturam et non per habitum acquisitum. Signum enim per quod talem de subjecto concludimus passionem, sic vocamus proprium: quia totius illius generis est hoc modo propria passio, quo dicimus proprium quod convenit omni generi et non soli. Hoc enim modo sæpe solemus proprium dicere. Erit ergo et in alio genere proprium hoc scilicet non universaliter, ut in hominibus fortibus per naturam : et erit hoc modo per naturam fortis homo, et aliud forte quodlibet sive omne animal quod per naturam est forte : et cum illud animal vel homo cum leone naturaliter communicet passionem illam, sequitur quod habebit idem fortitudinis signum per primam suppositionem. Dictum enim est in secunda suppositione, quod unum commune unius communis passionis fuit signum in omnibus in quibus est illa passio. Si ergo hæc vera sunt quæ dicta sunt, tunc nos ex arte ista poterimus talia talium passionum signa colligere in his animalibus, quæ tantum unam secundum totum genus vel speciem habent illam passionem et communem : unumquodque enim habet signum illius passionis secundum totam illius speciei multitudinem : necesse enim per secundam suppositionem, quod suæ passionis quæ est speciei suæ propria, tamen commune habet signum : tunc ex hoc signo poterimus naturas propriarum passionum cognoscere : considerabimus enim in homine forti vel alio animali, quod quodlibet forte per naturam habet magnas sum-
<--- Page Split --->
mitates : et considerantes hoc signum in leone generaliter arguimus sic : leo generaliter habet magnas summitates : ergo leo generaliter est fortis.
Si vero aliqua natura una in genere uno vel specie duo habet propria universaliter sibi convenientia secundum totum genus suum, sicut leo fortitudinem habet et liberalitatem : est enim et per naturam forte animal animosum, et est praeda communicativum etiam per naturam : tunc dubium est quomodo cognoscimus, utrum hoc signum determinatum sic unius illarum passionum, sit signum vel alterius quæ ambo sive ambe passiones specialiter, hoc est, totam sequuntur speciem : hoc enim scire non poterimus, nisi consederemus quod et alii speciei non generaliter toti universaliter, sed particulariter, nec ambe passiones, sed altera inest. Et considerabimus tunc in his in quibus non totis inest illa passio naturalis : et considerabimus in quibus non utrumque nec totis inest : quando hoc quidem signum habet, quod ejusdem passionis signum est in leone, ut habere magnas summitates. Illud vero alterius passionis signum non habet, sicut et ipsa passione caret. Si enim homo est fortis cum leone per naturam, habet autem duorum signorum hoc quod est fortitudinis signum : palam ex conclusione enthymematis, quoniam etiam in leone hoc fuit signum fortitudinis, et non liberaltatis.
Ostendamus igitur per hunc modum concludere vel ostendere passionem de subjecto. Dicamus quod est naturas sive passiones naturales de quolibet subjecto cognoscere in prima quidem figura, supponendo medium converti cum priori sive majori extremitate, sicut esse forte et habere magnas summitates convertuntur. Medium autem in plus esse quam minorem extremitatem : esse enim forte in plus est quam leo. In tertia autem oportet minorem extremitatem transcendere et non converti, sicut patet in exemplis, si sit fortitudo vel forte esse A, quæ
est prima extremitas : summitates vero magnas habere sit in quo B quod convertitur cum A, c autem tertia extremitas post medium sit leo ; quod minus est, quam forte esse. Patet enim sic dispositis terminis, quod omni c inest B, quia omnis leo magnas habet summitates : sed hoc non inest soli leoni, sed et aliis animalibus inest particulariter : cui autem B inest, omni illi inest A, quia omne habens magnas summitates, est forte : et non inest pluribus, quia convertitur cum ipso. Si autem dicatur sic non esse ut dictum est, sequitur inconveniens contra secundam hypothesim : quia sequitur quod non erit unum commune unius passionis communis signum. Hujus autem probatio patet per quartam consequentiam in ante habitis determinatam, in capitulo ubi dictum est quod quando convertuntur extremitates, necesse est et medium converti : si enim A dicitur de solo B, et A et B de omni c, tunc A et B convertuntur : et sic patet inventio medii in prima figura, in qua signum est prodigium. Quando autem per habere magnas summitates ostenditur leo esse fortis, hoc sumitur et non probatur : quia hoc constat in leone signum esse per hoc quod in aliis talis passionis est signum. Non autem sic potest ostendi hoc esse signum fortitudinis in alio animali per hoc quod est signum talis passionis in leone, quia leoni inest universaliter, aliis autem non: et ideo per differentias eorum qui non habent magnas extremitates, ostenditur hoc fortitudinis esse signum in leone.
Si quis autem objiciat et dicat hanc artem nullam esse, quia probat idem per seipsum : ostendit enim passionem per signum, et e converso signum per passionem, et sic idem per seipsum. Dicendum quod passio ostenditur per signum, et e converso, sed non eodem modo ; ostendit enim signum per passionem in subjecto non proprio passionis, ostendit passionem per signum in subjecto proprio passionis : et hoc non est inconveniens. Adhuc signum ostenditur per pas-
<--- Page Split --->
sionem per viam sensus, passio autem per signum per viam syllogismi et rationis. Scias autem quod tota scientia qua-
dicitur physiognomia super hanc artem fundata est.
FINIS TOMI PRIMI