TRACTATUS V
DE COGNITIONE PRINCIPIORUM DEMONSTRATIONIS.
CAPUT I.
An sint in nobis cognitiones principiorum, aut non.
Quia cognitio demonstrativa ex cognitione principiorum generatur , oportet hic de principiis ostendere duo, scilicet qualiter sint cognita a nobis, et quis specie et nomine sit ea cognoscens habitus. Hoc autem hinc et ex hic dicendis manifestum, ita quod primum per modum dubitationis inquiramus de illis tanquam nobis dubitantibus ad utramque partem contradictionis rationes ponentibus. Supponamus igitur ea quæ circa libri primi hujus scientiæ principium sunt demonstrata : horum autem unum est, quod quidem non contingit scire aliquid per demonstrationem, si aliquis non cognoscat prima principia immediata quæ demonstrari non possunt : hoc enim dictum et probatum est prius in anteriori istius scientiæ libro : oportet ergo immcdiatorum principiorum cognitionem esse ante demonstrationem, ex quo est cognitio talis in omnidemonstratione supposita, eo quod non nisi ipsa causa existente incipit demonstratio. Et ex quo est talis cognitio, aliquis dubitabit et jam dubitare potest, utrum cognitio principiorum eadem est cum cognitione demonstrationis sive demonstrativæ scientiæ vel non : et hoc est dubitare, utrum utrisque, scilicet cognitioni demonstrativæ et principiis sit eadem scientia vel habitus, vel non est eadem cognitio utrisque, sed diversa : aut
quidem demonstratæ conclusionis habitus est scientia : illius autem quæ est principiorum cognitio, alterum aliquod genus habitus sit, qui dicatur propria principiorum cognitio. Hæc est ergo quæstio de principiis determinanda.
Alia autem sive secunda est, utrum principiorum habitus cum insint nobis, utrum fiant et generentur in nobis : cum autem non fuerint in nobis, aut non generentur in nobis, sed insint per naturam, et nos lateant donec excitati studio percipiamus eos in nobis esse ? hoc enim dixit Plato in libro qui Memoni inscriptus est. Hanc ergo secundam quæstionem, quantum ad propositum sufficit, prius ut negativam partem determinemus : tunc enim ostendetur qualiter cognitio principiorum fiat in nobis.
Dicamus igitur quod si nos habemus ipsos per naturam existentes in nobis secundum cognitionem intellectivam, videtur accidere inconveniens. Est enim inconveniens si nos habentes talem cognitionem in nobis hoc latet : quia contingit quod certissimæ et certissimorum cognitiones (ex quibus omnia alia certa fiunt nobis) sint in nobis, et habeamus eas : et tamen demonstrantes ex illis ipsæ nos lateant : quod esse non potest, cum ex illis demonstret aliquis omne quod demonstrat : omne enim quod demonstratur refertur ad cognitionem principiorum, et certificatur ex illa et ad illam. Si autem detur alia pars quæstionis, quod scilicet eas cognitiones principiorum accipimus generatas et factas in nobis, cum ante in nobis non fuerint, tunc
<--- Page Split --->
quæratur qualiter cognoscimus cognitionem talem, et qualiter addiscimus tales cognitiones, cum non simus habentes prius cognitionem aliquam priorem ista : tunc enim illorum cognitio non potest referri ad aliquid in nobis unde probemus hanc cognitionem esse principiorum cognitionem : et tunc scientia talium generatur in nobis non ex præexistente cognitione : hoc autem impossibile est, sicut diximus in primo libro de Demonstratione et scientia demonstrativa. Hæc autem ratio est cui maxime innitebantur Socrates et Plato, supponentes quod nihil inventum cognoscitur inventum nisi per suum simile, quando intellectus inveniens refertur ad simile quod apud seipsum habet : et si non habet ad quod referatur, non cognoscit se invenisse : propter quod omnium inventorum et acceptorum per doctrinam oportet apud nos esse similes cognitiones, ut dixerunt.
Manifestum igitur si declarari debeat hæc quaestio, quoniam neque per naturam habere possibile est principiorum cognitionem omnino et perfecte, neque possibile talem cognitionem in nobis fieri ignorantibus ignorantia negationis, ita scilicet quod neque unum (hoc est, nullum) apud nos habeamus habitum ipsorum, ex quo cognitionem principiorum accipiamus.
Ante cognitionem ergo principiorum necesse est habere quamdam potentiam ad hujusmodi, quae, inquam, potentia habitualis sit et disposita ad principiorum acceptionem, sicut inferius ostendemus : et necesse est nos non hujusmodi habere cognitionem vel potentiam intellectivam, quae ut cognitio quaedam illis simul sit in nobis per naturam : quia illa talis, aut esset cognitio. actualis principiorum, aut esset honorabilior quam cognitio principiorum in eo quod illam cognitionem principiorum acciperemus, sicut honorabiliorem dicimus esse cognitionem principiorum quam cognitionem scientiae demonstrativae : eo quod scientiam demonstrativam accipimus per prin-
cipiorum cognitionem : et ideo certiorem et honorabiliorem dicimus cognitionem principiorum. Hæc autem potentia quae est nobis, est potentia quidem sensus, qui videtur omnibus inesse animalibus, quamvis perfectiori potentia secundum ordinem et gradus cognitionis sit in quibusdam quam in aliis : habent enim omnia animalia potentiam quamdam primo cognoscibilium judicativam præsente materia, quam nos vocamus sensum communiter loquentes, non secundum quod est sensus simpliciter, sed secundum quod est animæ et animali cognitionis indicativus, et ad animam et animal relatum, cui talem indicat cognitionem in ipsis sensibilibus apprehensam, quae potentia fit sensibilium cognitione, compositione, et divisione, et collatione, et judicio eorum quæ cum sensibilibus accepta sunt, quando completa est sensitiva potentia, et contingit finem debitum : ad hoc enim natura data est ut ex apprehensis nocivum ab utili discernat, ad fugam vel ad consecutionem apprehensi.
Cum ergo inest sensus, secundum diversas inest potentias : in quibusdam animalibus enim sic inest, quod eis fit mansio sensibilis , accepto etiam absente sensibili, sicut in his quæ cum sensu proprio et communi habent potentiam imaginativam et æstimativam et phantasiam et memoriam. In aliis autem animalibus quibusdam non fit talis mansio sensibilis, sicut quæ sensibile non accipiunt nisi præsente sensibili, ut sunt muscæ quædam et parvi quidam vermiculi solo sensu vigentes, et forte parva imaginatione. In quibusdam igitur non fit mansio sensibilis ; aut omnino, ita quod nullo modo manet in absentia sensibilis : aut forte si manet, non manet secundum aliquid, ut scilicet æstimetur æstimatione et judicetur de ipso aliquid : in his enim non fit aliqua cognitio judicativa ultra sensum, hoc est, conveniens in sensu : et ideo ad sensum ista fugiunt vel insequuntur apprehensa. In quibus autem inest mansio
<--- Page Split --->
sensibilium in absentia sensibilis, in illis est vel contingit habere unum quoddam in anima reservatum ex similibus sensibilibus generatum, ad quod convertuntur illa animalia, etiam absente sensibili, et hoc dicunt esse memoriam, quae thesaurus est formarum sensibilium prius acceptarum in potentii sibi adjunctis, quae sunt imaginativa, phantasia, et aestimativa. In anima autem rationali et homine conjuncta huic potentiae est reminiscentia et rationalis in sensata reflexa, et judicans de ipsis.
Multis igitur talibus similiter per sensum acceptis et in anima manentibus jam fit quaedam differentia, quae ad sensibile differt : quia accipitur similitudo essentialis sensibilium, quae universale differens a sensu et sensibili : propter quod in his (scilicet sensatis) ita manentibus, est (vel contingit) quaedam fieri ratione reflexiva ad sensibile manens et eliciente quod universale est. Fit autem hoc ex talium sic manentium in anima memoria per rationem collata. In his autem animalibus in quibus sensibilia talibus potentii objecta non manent, non fit taliter universalis differentia.
Patet quidem igitur quod ex sensu fit memoria, sola mansione sensibilis in anima : ex memoria autem multoties faeta fit experimentum sive compositio experimentatis : et hoc dupliciter, quod si fiat multiplex acceptio similis sensibilis, et semper judicativa potentia accipiatur esse ad hoc vel illud conferens vel nocens, vel quod hoc ex illo est consequens : tunc fit experimentum. Iterum si semel tantum sit acceptum et judicio inveniatur in omnibus similibus idem, iterum factum est experimentum. Experimentum enim est universalis cognitio ex similitudine sensibili accepta per potentiam judicativam : multa enim sunt experta per unam sensibilem cognitionem, quando statim videtur, quod in omnibus est simile : multae enim memoriae numero experimentum faciunt : sed multitudini numeri (maxime in numero conver-
sionum rationis super hoc quod in memoria reservatum est, et in judicio quod in omnibus quae vel sunt actu multa vel potentia) est simile : experimento autem, aut ex omni si in omnibus expertum est, aut in pluribus accepto per rationem universali quiescente in anima, hoc est, cum ita quiescit, quod non invenitur aliqua instantia, qua fiat contradictio contra ipsum : tunc enim quiescit et non aliter, quod sit universale. Unde universale secundum sui naturam simplicem est unum praeter multa, quamvis secundum esse sit in multis ut similitudo essentialis in eis, quod scilicet quiescens in anima in omnibus acceptis per sensum, cum unum sit et simpliciter in essentia et effectu, idem illud per rationem est artis principium et scientiae : artis quidem in quantum est unitivum praeceptorum ad unum operationis finem : quia ars operationis est directivus cum ratione habitus. Scientiae autem, in quantum est unitivum principiorum ad finem speculativae veritatis : quia scientia est veritatis contemplativae demonstrativus habitus. Unde siquidem universale illud accipitur circa generationem (hoc est, operationem) principium est artis. Si vero universale accipitur circa principium ipsius rei esse tunc est principium scientiae : quia eadem sunt et essendi et cognoscendi principia.
His ita habitis, ad dubitationem de principiis inductam dicimus quod principiorum cognitiones non sunt in nobis ut determinati ad sua cognita habitus et perfecti : neque fiunt in nobis per inventionem vel doctrinam ex aliis habitibus cognoscibilium, ex quorum fiant praexistenti cognitione : sed fiunt in nobis a sensu, hoc est, a sensibili cognitione stante in anima, super quam est conversio rationis judicantis et elicientis universale, sicut dictum est. Hujus autem simile in monomachia sive bello quod est duellum, in quo pugnat unus contra alterum, quod monomachia vocatur. In tali igitur monomachiae eversione (hoc est, quando evertere vult hostem) cum
<--- Page Split --->
uno primum stante alter accedens ad illum et adjuvans similiter armis et pugnat, stetit, et tertius cum duobus, et quartus, et sic de aliis donec hostis expugnatur, et quousque tot sint quod confortati ad invicem veniant ad principium pugnae. Similiter est in anima, quod stante una acceptione sensibilis stat altera, et tertia : et cum anima his acceptionibus confortata talis sit, quod post ex acceptis incipit ponere universale quod est principium artis et scientiae.
Ut autem omnem removeamus dubitationem, quod jam olim in Metaphysicis dictum est, iterum dicamus hic : non enim satis certo dictum est per ante habita, nisi dubitatio quae oriri posset removeatur. Dicimus igitur quod stante sive manente in anima uno indifferentium sensibiliter deceptorum, quae in universali uno indifferentia sunt : tunc statim ad primum quidem (quod stat in anima) est universale. Et namque hujus ratio est, quia sensus est et sensum accipere est universale, quod mixtum et confusum est in singularibus : quamvis enim sentire secundum actum sit singulare, tamen sensus (hoc est, acceptio per sensum) est ipsius universalis : sicut acceptio per sensum non est tantum Calliae hominis, sed est acceptio hominis. Talis autem est sensus per accidens qui ex reflexa ratione ad sensum mixtum in sensibili accipit universale adjutorio superioris potentiae : et hoc acceptum manens iterum ratione stat in his universalibus ad universaliora semper resolvendo quae in sensibili mixta sunt, sicut resolvendo speciem ad genus, et genus resolvendo in generalius, quousque sic universalia accepta stent ad impartibilia per resolutionem : et haec sunt universalia prima et generalissima omnibus priora, sicut hujus animalis considerati in hac specie fit resolutio quousque veniat ad animal simpliciter, et in hoc similiter fit, quousque stet in primo universali communissimo et simplicissimo.
Similiter quidem ex his quae dicta
sunt, patet quod prima universalia manifesta fiunt nobis singularium et sensibilium inductione : talia enim sic primum cognoscere est necessarium : cujus ratio, quia sensus (hoc est, sensibilium inductio) cum in omnibus similiter est facit universale. Sic igitur patet qualiter universalia principalia fiant in nobis.
CAPUT II.
Quis principiorum cognoscitius habitus.
Secunda quaestio de principiis fuit, quis sit principia cognoscens habitus? Dicimus igitur ad hanc quaestionem determinandam, quoniam autem circa intelligentiam habituum (quibus de re verum dicimus) alii quidem semper sunt veri, alii autem quidem aliquando recipiunt falsitatem, quamvis vera per eos dicere intendamus, ut opinio quae aliquando falsa est, et ratio (hoc est, ratiocinatione de singularibus accepta conceptio) quae frequenter fallit. Et haec ratio a quibusdam cogitatio quasi coagitatio vocatur, proprie per discursum rationis de quibusdam singularibus aestimatio. Vera autem et veri habitus sunt Quod Intellectus sit quam non est tantum Calliae hominis, sed semper scientia et intellectus : et cum habitus principioprum. sensum per accidens qui ex reflexa ratione sionis ex principiis quae demonstratione certiora sunt, et nihil sit certius scientia quam intellectus, et principia demonstrationum notiora sunt ipsis demonstrationibus, scientia autem omnis cum ratione est collativa, sequitur quod principiorum cognitio et habitus cognoscens ea, non est scientia : quia collativus habitus non potest esse eorum quae indemonstrabilia sunt. Quoniam autem nihil contingit in habitibus verius esse scientia (hoc est, quam scientia), et nihil scientia quam intellectus ex quo accipitur scientia sicut ex principio, intellectus utique erit et vocabitur principiorum cognoscitivus habitus. Et hoc patet omnibus ex his quae dicta sunt considerantibus, quia ex quo semper verus est et non scientia est, se-
<--- Page Split --->
quitur quod sit intellectus : cum sapientia non sit in talibus secundum proprietatem accepta, quae non est nisi in summis et difficillimis homini cognoscere : tunc sequitur necessario, quod intellectus habitus principiorum cognoscens est.
Patet etiam sic considerantibus, quod quidem intellectus principium demonstrationis sit et non demonstratio : quia neque scientiae principium est scientia. Si igitur nihil aliud vel nullum aliud genus habitus habemus, quod sit secundum scientiam ad ipsam relatum sicut principium ad principiatum, quod sit semper dicens verum, nisi intellectum, sequitur quod intellectus utique erit habitus qui est scientiae principium. Hoc autem omne (quod de intellectu et demonstratione dictum est) similiter se habet in communi ad omne genus rerum, hoc est, ad omnem rem scitam in omni scientia : in omnibus enim scientia conclusionum causatur a cognitione intellectuali principiorum : et in hoc una scientia non differt ab alia.
Hoc autem aliter exponit Alfarabius dicens quod sequitur, quod intellectus scientiae principium, et est principium principiis, hoc est, universalibus quae sunt artis et scientiae principia. Hoc omne quod universale est acceptum simi-
liter se habet ad omne genus rerum particularium : quia universale similitudo una est in particularibus accepta. Determinare de his virtutibus intellectualibus cum subtilitate pertinet ad VI Ethicorum, quia hoc ex logicis subtiliter determinari non potest. Utrum scientiae et intellectus sint in nobis per naturam vel noin, ad secundum pertinet Ethicorum, et ad primum Philosophum in quinto, ubi stabilit existentias praedicamentorum.
Sic igitur finis sit Posteriorum AnalytiExcussa! Auctori. corum. Si autem in hoc non subtiliter processimus transponendo sententiam in syllogismis, nemo miretur: his enim pauperibus in religione positis studemus, quibus simul ordinationem litterae Aristotelis et ipsam scientiam tradere studemus, ut in eo labore et scientiam habeant et etiam notitiam litterae Aristotelis. Nec difficile putamus quamlibet sententiam in syllogismum ponere: hoc enim modicam vel nullam habet difficultatem: ut si tunicam quis vendat pro quinque et dicat: quidquid in lana et opere valet quinque, pro quinque vendendum est: tunica in lana et opere valet quinque: ergo pro quinque vendenda est: et addat hujus rationis positae conclusionem, et tacet majorem et minorem, quia manifestae sunt.
<--- Page Split --->