TRACTATUS I
DE HIS QUÆ PRÆMITTI HABENT ANTE SCIENTIAM, ET DE UNIVERSALI SCIENDI MODO.
CAPUT I.
De præambulis ante scientiam.
Sicut in principio Priorum Analyticorum dictum est, intentio nostra in scientia de syllogismo est circa demonstrationem, et circa scientiam de demonstratione, quæ est instrumentum demonstratoris, per quod facit scientiam conclusionis: eo quod intentio omnis sapientis est circa finem qui est ultimum et optimum in his de quibus considerat. In scientia autem syllogistica ultimum et optimum (proximum consideratoni tradentis scientiam syllogisticam) est demonstratio, ideo est finis proximi operis tradentis notitiam syllogisticam. Sed quia omne instrumentum et organum ad aliquid alud refertur, ideo finis ultimus intendentis de syllogis-
mo est scientia demonstrativa, hoc est scientia docens modum et artem demonstrandi universaliter in qualibet particulari scientia demonstrativa, sicut sunt scientia mathematicæ, geometria, astronomia, et musica, et multa alia.
Dico autem quod intentio est circa talem scientiam in universali qualiter sciat quilibet in omni specie demonstrationis demonstrare : quæ scientia sit regula regulans scientem eam, qualiter facultatem habeat ex scientia tradita demonstrationem faciendi in qualibet materia demonstrabili, per quam scientiam devenire potest ad certam scientiam conclusionis uniuscujusque scibilis per demonstrationem.
Hæc enim scientia in nobilitate subjecti praefertur aliis scientiis et certitudine demonstrationis sive ostensionis vel probationis. His duobus modis una scientia
Intenito hujus libri.
Dignitas hu jus libri su per alias partes logi- ce.
<--- Page Split --->
præfertur alii, sicut dicit Aristoteles in prima propositione de Anima. Inter omnes logicas scientias hæc scientia nobilioris subjecti est, ut patet : quia tota logica de syllogismo est et partibus ejus. Nobilior autem syllogismus est demonstratio. Hujusmodi etiam scientia certior est in demonstrationibus : quia cum aliae scientiae de syllogismo solam habeant necessitatem consequentiae ex ordine terminorum et propositionum in figura et modo vel existentem vel apparentem, et non habeant necessitatem consequentis, ista sola inter scientias logicas utramque facit necessitatem et consequentiae et consequentis : propter quod inter logicas scientias omnibus ex duplici causa præfertur subjecti, scilicet admirabilitate et certitudine ostensionis. Et ideo sequitur, secundum Aristotelem in septimo Ethicorum, quod hæc scientia virtus et ultimum et optimum est scientiae logicae. Propter quod immediate scientiae de syllogismo conjungenda est : quia supra necessitatem consequentiae non addit nisi necessitatem consequentis : quae additio ita specificat hanc scientiam sub genere communi quod est Logica. Hæc enim scientia id quod addit, non diminuit necessitatem consequentiae (quæ substantialis est syllogismo, sicut patet ex ejus diffinitione cum dicitur, quod syllogismus est argumentatio sive oratio in qua quibusdam positis aliud accidit ex necessitate) : hæc enim necessitas in terminatione sui est in terminorum ordine et propositionum dispositione. Perficitur autem in figura et modo, et ad necessitatem ultimam deducitur per potestatem syllogizandi et concludendi, sicut in secundo Priorum ostensum est. Perficitur autem addita necessitate consequentis in scientia ista. Et ex hoc patet perfectissimam istam esse inter omnes logicas scientias. Id enim quod addit supra consequentiae necessitatem syllogismo substantialem syllogismus dialecticus, potius
diminuit necessitatem consequentiae quam promoveat : quia probabile non habet consequentiae veram necessitatem. Sophisticus autem addit apparentem et non existentem probabilitatem supra consequentiae necessitatem : et ideo in talibus non potest esse ultimum et optimum scientiae syllogizandi. Propter quod dicit Ptolemæus in primo Almagesti, quod non probabilibus et opinabilibus debet homo replere animam suam, quia non faciunt stantem habitum in anima, sed demonstrativis et certis quæ certificant et stabiliunt intellectum, quia certa sunt et æternaliter stantia 1. Et ex hoc patet quod hæc sola simpliciter est desiderabilis inter scientias logicas. Est ergo finis et perfectissima et sola simpliciter desiderabilis inter logicas scientias et sola nobilior et aliis certitudine probationum excellentior.
Est autem hæc scientia, ut de subjecto de syllogismo demonstrativo : de hoc enim inquirit differentias et passiones et modos quibus fiat : et sic patet quæ sit materia ejus, sicut patet per ea quæ dicta sunt in principio libri Priorum. Est etiam hæc scientia in genere logicae scientiae : quia et demonstratio et scientia demonstrativa consideranda est hic per differentias sermonum et non per rerum differentias : logica enim non res, sed intentiones rerum considerat, ut universale, particulare, orationem, argumentationem, et syllogismum : quæ omnia in sermone accipiunt differentiam : et ideo hæc scientia non est realis sed sermocinalis. Vel forte dicitur, quod est modus sciendi nobilissimus et non proprie scientia : sic enim loquitur Aristoteles in tertio primæ philosophiae 2.
Utilitas autem ex hoc ultimo dicto elicitur, et est utilis ut regula recta in architectonicis, qua regulatur omne quod aptandum est ædificio : per hunc enim modum regulatur per hanc scientiam omne quod demonstrandum est in particulari-
<--- Page Split --->
bus scientiis demonstrativis. Per quod putet quod utilitas ejus universalis est: et ideo utilior quam illae scientiae quae particulariter utiles sunt.
Si quis autem objiciat dicens quod antquam particulares scientiae demonstrativae fierent vel quando fiebant, ista scientia sive sciendi modus utilis esse poterat: sed nunc ipsis jam factis videtur inutilis, sicut et regula videtur inutilis jam facto omni ædificio, quod faciendum fuerat. Dicendum quod scientiae demonstrativæ non omnes factæ sunt, sed plures restant adhuc inveniendæ: quæ si etiam omnes factæ essent, adhuc esset utilis hæc scientia tripliciter. Uno modo quidem in usu particularium scientiarum, qui non est rectus nisi mensuretur ad regulam. Secundo autem modo in demonstratione particularium scientiarum, quod bene inventæ et bene traditæ sunt, et quod homo eis innititur ut veris: hoc enim fieri non potest nisi referantur ad regulam. Tertio autem modo propter cavillatorem, cujus calumnia refelli non potest, nisi propter hoc quod refertur ad regulam: cavillatio enim ejus refellitur per hoc quod regulæ non concordat: et sic constat universalis utilitas istiusmodi scientiæ. Manifesta igitur est utilitas et finis et nobilitas, certitudo et perfectio istius scientiæ sic determinata.
Est etiam finis ejus et utilitas et nobilitas quaedam, quam ponit Avicenna (sed hæc est potius in sciente, quam in scientia) quod scilicet perficit hominem et ad felicitatem contemplativam disponit secundum nobiliorem ejus partem, quæ (ut dicit Aristoteles in decimo Ethicorum) est intellectus contemplativus non continuo conjunctus et tempori, sed in simpliciter intelligibilibus simpliciter accipiens scientiam contemplativam: et ideo non est opinativus talis intellectus, nec suspicativus, sed simpliciter intellectus ad simpliciter intelligibilia relatus.
Ex his patet quod aliae scientiae logicae non sunt perfectæ species modi sciendi: quia hoc quod addunt supra necessitatem
consequentiae, diminuit necessitatem consequentiae syllogismi. Omnis autem differentia diminuens potestatem generis, addita generi, facit speciem imperfectam, et secundum Pythagoram ponitur in stichia sive in coordinatione malorum: hæc autem quæ complet id quod est in potestate generis, sola est perfectus scientiae syllogisticae modus, et perfecta scientiae syllogisticae species.
Modus autem istius scientiae (quantum Modus isest de ipsius scientiae proprio modo) est tius sciendiffinitivus et divisivus et collativus: et hic modus sumitur ex ipso scibili relato ad scientiam secundum quod est in universali, vel particulari, vel secundum agere: divisio enim deseruit scientiae in universali, diffinitio autem eidem deseruit in propria natura, et collatio deseruit scientiae in agere et collatione conclusionis ad principia. Resolutoria enim est hæc scientia: quia resolvit et resolvere docet conclusiones in principia, quæ sunt causæ essentiales et propriæ sive convertibiles immediate: et hic etiam modus scientiae deseruit secundum agere dictum. Modus autem qui est ex discente potius quam ex scientia, est modus qui dicitur exemplorum suppositivus.
Nomen autem libri et titulus qui præNomen libri hujus et rasignat nomen, patet ex dixtis: nomen tio nominis. enim, Posteriora analytica. Et ratio quidem analysis sive resolutionis jam dicta est. Posteriora autem resolutoria vocantur: sicut enim demonstratio addit supra syllogismum simpliciter, et ideo fit posterior ipso, et species ejus: ita resolutio in causas consequentis addit supra resolutionem in terminos et in propositiones constituentes in figuram et modum: et ideo hæc analysis posterior est illa quæ in Prioribus traditur: sicut prius est natura et intellectu, a quo non convertitur consequentia. Titulus autem est: Incipiunt posteriora analytica. Qui titulus jam satis intelligitur ex dictis.
Causa autem efficiens est duplex, faCausal efficiciens hujus cientiae.
<--- Page Split --->
tia vel decimi ordinis vel primi, quæ super alias irradiat ad horum quæ dicenda sunt manifestationem. Instrumentalis autem causa ex his qui ad nos venerunt Philosophis fuit, Aristoteles Stagirita, ad hoc illustratus ab intelligentia, et primus inter eos qui venerunt ad nos. Fertur tamen quod Zeno ante Aristotelem fecit hanc artem sive scientiam, et illius scientiae Zenonis ad nos venerunt quædam excerpta. Sic ergo satis patet de his quæ sunt huic scientiæ præambula.
Multa autem sunt propositionum genera (ut dicit Algazel) in quibus nihil proximius est syllogismo quam necessitas in materia propositionum : et ideo hæc scientia immediate post scientiam de syllogismo est ordinanda. Sed scientia syllogismi dicitur tota scientia libri Priorum primi et secundi, et etiam scientia de syllogismis hypotheticis, quam fecit Boëtius, quam et nos exposuimus suo proprio loco post librum Priorum. Ad adminiculum autem libri Priorum fecit Boëtius librum categoricorum syllogismorum, quem et nos ante librum Priorum a nobis expositum breviter ordinavimus. Patet igitur istius libri ordo in scientia logices.
CAPUT II.
De probatione Avicennæ et Algazelis, quod iste liber sequitur immediate librum Priorum.
Quod autem iste liber immediate sequatur librum Priorum secundum quod continet et categoricos et hypotheticos syllogismos, et hoc est, scientiam formationis categoricorum et hypotheticorum syllogismorum, tam in conjunctis quam in disjunctis hypotheticis syllogismis, sic probant Avicenna et Algazel, et ante hos Alfarabius. Scientia enim syllogismorum formativa in figura et ordine prima est inter scientias quæ sunt de syllogismo: propositiones enim ex quibus fit syllogis-
mus, ut dicunt, ad syllogismum se habent in quinque ordinibus, ut quinque modis se habet aurum ad artificialum quod fit ex auro. Materia enim syllogismi propositiones sunt, quæ quando fuerint credibiles et veræ, sequitur conclusio credibilis et vera : si vero fuerint falsæ, conclusiones non sequuntur credibiles sive probabiles : si vero fuerint propositiones opinabiles tantum, non possunt ex his concludi propositiones certæ veritatis æternæ sive necessariæ. Sicut quando est aurum materia nummi et rotunditas nummi forma, aliquando falsificatur nummus, eo quod a rotunditate inflectitur forma : et privatione quidem formæ nummus amittit nomen nummi, eo quod a forma fit nummi denominatio : aliquando vero falsificatur nummus vitio materiæ, scilicet cum fuerit ex auro falsificato, ferro, vel ære : sed tunc non amittit nomen nummi, quamvis amittat nummi valorem. Similiter syllogismus est vitiosus aliquando vitio materiae, aliquando vitio formæ. Vitio quidem formæ quando peccat in figura, vel modo, ex quibus esse debet : aliquando vitio materiae, quando forma quidem bona est, sed propositiones non sunt certæ, sicut est propositio ex qua est syllogismus inopinabilis vel falsitatis.
Et sunt quinque ordines talium propositionum sicut in auro : quod quidem primo in ordine obrizum, examinatum, et depuratum. Secundum autem ex illo habet ex fabricatione aliquid admixtum, quoc tamen non participat nisi purum. Tertium autem ut habeat tantum de alieno admixtum, quod non percipiat in apparentia ejus nisi peritus in auri natura, et aliquando quamvis percipiat hoc imperitus. Quarto gradu ut quidem quando falsum fuerit, sicut si sit de ære: sed adeo fit hoc simile auro, quod per depurationem æris etiam possit fallere peritum, ut aurichalcum, quod calcamine et stanno et magis argento accipit similitudinem auri. Quinto ergo gradu est cujus falsitas omni homini apparet.
<--- Page Split --->
w mqie or lma jropo- dmuin ex alius qum- pu syllo- pimorum noll conati tuuntur.
Similiter propositio habet quinque ordines. In primo enim ordine est illa quae est vere credibilis sine dubitatione et sine deceptione, sicut est propositio necessaria : et ex talibus composita argumentatio vocatur demonstratio. In secundo ordine est propositio proxima veritati, ita ut difficile accidat fallacia opinionis : sed tamen cum diligentissime consideratur, potest mutari veritas ejus et sic fallere : et ex talibus propositionibus composita argumentatio vocatur syllogismus vel ratio dialectica. In tertio autem ordine est propositio opinabilis opinione plurium non sapientum : et argumentatio ex his composita vocatur ratio vel argumentatio rhetorica. In quarto autem genere sunt propositiones verisimiles quae cum dolo et simulatione occulta habent similitudinem verarum propositionum, quae secundum veritatem nec est opinabilis, nec probabilis, nec vera : et ex talibus compositus est deceptivus et sophisticus. In quinto ordine est propositio quae scitur esse falsa : tamen ex aliquo signo movet animum audienti vel movere potest ad aliquem modum opinandi, quod videatur vera vel dubia. Argumentatio composita ex talibus Graece (uìdem vocatur σφάσικα : apud nos autem tentativa. Et de omnibus his quidem propositionibus oportet disserere.
P ropositioni e w non est exentalistica - ticat , d i v i - purinre - bempar - t e n .
Dicamus igitur quod omnis propositio quae non est veritatis stabilite et rationis certae, sed sumitur ab opponente in quantum conceditur a respondente, divi- ditur in tredecim partes, scilicet primas, quae prima sunt insensibiles, sive sensu imperceptae. Et in sensibiles quae sunt secundae. Et experimentales quae sunt tertiae, et sunt aliquando corruptae sine ratione mutatae. Et in famosas quae sunt quartae : famosa autem dicuntur quae sui famositate conceduntur magis amore bo- ni, quam veri quod est in eis, ut propo- sitiones morales. Et quinto in propositio- nes mediatas, sed eorum medium intel- ligere et propositionem per medium est
in promptu. Et sexto loco existimativas. Et septimo loco maximas ab omnibus concessas. Et octavo loco syllogizatorias. Et nono loco eas quae sunt receptibiles sua probabilitate. Et decimo loco eas quae videntur esse maxima propter similitu- dinem, sed non sunt. Undecimo putabi- les apud vulgus. Et duodecimo imitato- rias verorum in similitudine. Et tredeci- mo in aperte falsas.
Primae autem sunt ut haec, duo sunt relinquentia et ponentia unum, et omne totum est majus sua parte : et quaecum- que sunt aequalia eidem, et inter se sunt aequalia : hae enim sunt, de quibus dicit Boetius, quod sunt dignitates quas quis- que (etiam sine doctore) probat auditas, quando intelligit terminorum significatio- nem : hoc enim auditum, ut dicit Avi- cenna, fixum est, neque est separabile ab intellectu, et non per sensum acceptum, eo quod sensus non accipit res indivisi- biles in sensibili designatas.
Sensibiles autem sunt ut haec, sol est lucidus, sicut dixit Empedocles quod sol est res alba et calida, et accepit ex sensu quod nix est alba : et ideo dixit Aristote- les 1 quod qui dubitat niven esse albam, indiget sensu.
Experimentales autem sunt, quas acci- pimus intellectu orto ex sensu, sicut sci- mus quod ignis congregat homogenea, et quod scamonea purgat choleram, et quod vinum inebriat : sensus enim apprehendit inebriationem post potationem vini sae- pius factam, et percipit intellectus quod hoc vini virtute accidit : et si esset ca- suale, non contingeret saepissime : et sic in intellectu generatur illius rei scientia firma, de qua non est dubium.
Famosae autem sunt, quas vulgo re- ferente didicimus, sicut quod Roma est solemnis civitas, quamvis forte Romam nunquam viderimus : de quo si nullate- nus dubitaverimus, vocatur propositio fa- mosa : nec tamen omnia famosa aequa- liter creduntur.
Mediate autem sunt, quae non per se
Quae sint propositio- nes primae.
Quae sint sensibiles.
Quae sint experimen- tales
Quae sint fa- mosa.
Quae sint mediate.
<--- Page Split --->
statim, sed per medium accipiuntur : quod tamen quando in promptu est intelligere, putatur propositio esse prima : cum tamen illa quae vere est prima, sciatur sine medio termino : intentio enim argumentationis syllogisticae est invenire medium terminum ab antecedentibus vel consequentibus vel repugnantibus. Quaesita autem in syllogismo sunt major et minor extremitas. Cujus exemplum est, quod cum auditur haec proposita propositio, binarius est quaternarii medietas, haec statim scitur per medium sic, medietas est una partium totius aequalis alteri : sed binarius est una partium quaternarii aequalis alteri : ergo binarius est medietas quaternarii : et tale accipit intellectus frequenter sine medio et argumentatione ( cum tamen sine medio non sit) quia in promptu est medium.
Opinabiles autem sunt propositiones falsæ, quæ tamen ita fixæ sunt in animo, ut nemo de eis dubitet : et hoc contingit, quia æstimatio agit in talibus sine collatione sensus et sensibilium. Cujus exemplum est, quod æstimatio accipit, quod nihil est cujus pars ostendi non possit : ideo æstimatur quod locus nihil sit in mundo vel extra mundum, et sicut hæc, quod mundi totalitas terminatur in pleno vel vacuo quod est extra mundum : sicut hæc, quod corpus nec augmentatur nec crescit nec decrescit ex seipso, sed ab extrinsecus addito. Et causa quidem judicii hujus ætimationis hæc est : quia hæc non sunt convenientia sensu ine sensu accipiuntur. Et talium falsitas scitur: quia si omne quod æstimatio accipit non a sensu, esset falsum, tunc ipsa æstimatio esset falsa: quia non recipitur a sensu. Et similiter esset de scientia et potentia et omnibus aliis formis quæ a sensu non accipiuntur, quamvis cum sensibilibus comparatis ad invicem accipiantur. Error enim ætimationis non percipitur in argumentationibus compositis ex primis propositionibus, quas æstimatio recipit et concedit : sed postquam illata fuerit conclusio inconvenien abhorret eam : et quod abhorret
eam, scitur quod non est ex alia causa, nisi quia abhorret quæ non sunt sensibilia vel cum sensibilibus accepta.
Maximas autem propositiones opinaquæ sint maxime. mur esse, quæ non recipiuntur nisi in quantum sunt manifestæ : et putat vulgus commune et alii simplices et non periti, quod sint primæ ex sui veritate communicantes omnem intellectum, sicut est ista propositio, mendacium est turpe, et innocens puniri non debet, et justitia necessaria est, et injustitia turpis, et quod pudenda celanda sunt, et alia quæ audiuntur a pueritia, et in quibus observantii sorum conveniunt homines propter communem utilitatem et honestatem, et quæ propter consuetudinem facile recipiuntur, sicut ea quæ sunt legis et civilitatis, et quæ non facile recipiet aliquis non imbutus lege et consuetudine talis civilitatis : et talium propositionum multæ sunt falsæ.
Receptibiles vero propositiones sunt Quæ sint requæ propter auctoritatem hominum cep tubiles. recipiuntur, vel quia sancti sunt, vel Philosophi, vel quia antiqui et experti, vel a libris talium scriptis, vel ab his qui fuerunt vitæ laudabilis : hæc omnia enim faciunt fidem earum.
Concessæ autem propositiones sunt, Quæ sint concessæ et quas concedit respondens sive 'adversaquomodo differunt a rius, quæ aliquando recipiuntur ab uno maximus. et non ab alio. Istæ autem concessæ propositiones non differunt ab illis quæ dicuntur maximæ, nisi quod illas approbat vulgus sicut maximas, istas autem respondens adversarius.
Similatoria autem sunt quas studet hoQuæ sint similatoriae. mo assimilare primis, vel expertis, vel a vulgo approbatis et maximis reputatis : cum tamen non sint ut illæ, sed ut illæ esse videntur : sicut cum dicitur juvandus esse frater, cum tamen semper injustis sit juvandum.
Putabiles autem sunt, quæ faciunt puQuæ sint tare aliquid, quamvis sit non ita, quia quomodo facium perpotest esse oppositum : putatio enim sumiones rhetoricas. est in determinatus motus rationis super utramque partem contradictionis ad neu-
<--- Page Split --->
tram partem per rationem probabilem adjutus, sicut cum dicitur, qui nocte vadit, malefactor est et istae faciunt praesumptiones rhetoricas : et sicut hoc quod dicitur, qui associat inimicum, inimicus est, quamvis forte non sit ita.
Imaginativa vel imitativa sunt propositiones, quas dicimus esse falsas, sed per id cui assimilantur, horrendum vel appetendum imprimunt in anima recipientis : sicut quando dicitur, mel est cholera crocea quam evomit aliquis : et ideo abhorretur sicut si esset verum, cum tamen sciatur esse falsum : et tales sunt propositiones poeticae.
Et ex omnibus talium generum proposit’onibus constituuntur argumentationes diversarum facultatum, quae omnes sunt sub logica in genere accepta: propter quod etiam poetica secundum Aristotelem sub logica generali continetur. Quinque autem species harum propositionum, scilicet prima, sensibiles, experimentales, famosa, et mediatae (quae tamen secum in seipsis habent medium sua probationis) congruunt demonstrationi in genere accepta: eo quod demonstrationis utilitas est et finis manifestatio veritatis et acquisitio certitudinis. Maxima vero et concessae congruunt logicae, sive dialecticae, quod est melius. Putabiles autem et simulatoriae propositiones sunt aptae argumentationibus sophisticis, nec prosunt nisi ut sciatur ad cavendum eas. Maxima autem in apparentia et putabiles, sive opinabiles apud plures et receptibiles a pluribus, aptae sunt argumentationibus rhetoricis et argumentationibus quibus utuntur probantes apologos legum diversarum et omni argumentationi quae non certificare rem sed persuadere tantum intendit respondenti vel audienti: quae argumentationes exhortationes dicuntur: de his quidem sunt scientiae proprie his rationibus utentes. Transformativae autem propositiones sunt propriae argumentationi quam σφάσκαν superius Graeco nomine vocavimus vel tentativam. Ex his omnibus patet ad quid se extendit logica
in genere accepta, et quod immediate consequens scientia ad scientiam de syllogismo simpliciter, est scientia demonstrativa. Et haec quae dicta sunt, de scientis Arabum sunt excerpta, quorum commentum super hunc Posteriorum librum ex sententia Alfarabii Arabis ad nos devenit.
Si autem talis est comparatio libri Posteriorum ad librum Priorum et ad alias scientias speciales demonstrativas: tunc videtur quod scientia Posteriorum subalternat sibi scientiam Priorum: quia cum liber Priorum demonstret medium, modum demonstrationis accipit a libro Posteriorum. Similiter et omnes speciales demonstrativae accipiunt modum et regulam demonstrandi a scientia Posteriorum: et ideo videntur scientiae Posteriorum subalternari.
Sed ad hoc dicendum quod scientia Posteriorum magis subalternatur libro Priorum, quam e converso: cum subjectum hujus sit sub subjecto illius. Quod enim artifex libri Priorum modum accipit demonstrandi, non est a libro Posteriorum, sed a demonstratione quae est per experimentum et per viam sensus, a quo oritur omnis scientia: et de tali modo demonstrandi non est scientia Posteriorum. Ad hoc autem quod de specialibus scientiis demonstrativis objicitur, dicendum quod istae non subalternantur nisi secundum quid et non simpliciter: quia non subalternantur ei quoad subjectum et quoad alia quae requiruntur ad veram subalternationem: sed quia suum modum demonstrandi regunt et regulant ad scientiam Posteriorum. Ex his igitur quae dicta sunt, patet quae cumque ante hanc scientiam sunt requirenda, et ut bene et sufficienter intelligantur, ex Philosophis Arabum haec sunt interposita. Et ut sciatur ad quantum se extendit scientia quae communi nomine vocatur logica, et quae rhetoricam includit et poeticam; quas omnes antecedit grammatica, quam cum logica et rhetorica et poetica tradit Aristoteles.
Objecto prima.
Secunda.
Solutio prime.
Solutio secundae.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
Quod scientia intellectiva est ex praeexistenti cognitione.
Determinemus igitur primo ultimum modum cognoscendi eorum quae vere intellectiva sunt, et intellectualem compositi non simplicis habent intellectus cognitionem : hoc enim congruit , cum scientia demonstrativa simpliciter intellectiva sit, et non imaginabilis vel sensibilis in complexis per intellectum simplicem acceptis : et postea determinemus modum sciendi per demonstrationem quae ab antiquis Peripateticis discursiva disciplina vocatur : eo quod est per discursum intellectus ab uno in aliud, quem intellectum Isaac in libro Diffinitionum vocat ratiocinationem facientem currere causam in causatum. Modum autem cognoscendi intellectualem ex duobus maxime scimus, scilicet sciendo ex quibus praeexistentibus cognitis est, et quot modis contingit aliquid praecognoscere.
Dicamus igitur in primis : omnis disciplina intellectiva, sive (ut Arabica habet translatio) cogitativa ex praeexistenti aliquorum (quae sunt apud intellectum praecognita) fit cognitione, vel quae sunt praecognita apud sensum. Hoc autem probatur per inductionem in omnibus demonstrativis scientiis et intellectivis quae docent per demonstrationem quod docent, quamvis forte in communi usu demonstratione non utantur : manifestum est enim hoc speculantibus in omnes intellectivas scientias : mathematicae enim scientiae, sicut geometria, astronomia, arithmetica, et musica, per hunc modum intellectualiter et demonstrative tradite sunt ex praeexistenti videlicet apud nos cognitione. Similiter autem et aliarum unaquaeque artium et potentiarum grammatica, rhetorica, poetica, et logica, et hujusmodi omnes potentiae sive virtutes quae ut docentes sunt (quamvis non in usu) utuntur demonstratione. Similiter
etiam est circa orationes sive argumentationes omnes sive quaecumque per syllogismos, et omnes sive quaecumque fiunt per inductionem : omnes enim illae ex praeexistenti aliquorum procedunt cognitione . Utraeque enim argumentationes tam syllogismus quam inductio, doctrinam faciunt conclusionis ex quibusdam prius notis. Non enim possunt ignotum facere notum nisi ex prius noto : et hoc idem cum causa sua ostendimus a principio istius scientiae quando scientiae logices intentionem declaravimus, quae est de ignoto per notum notitiam facere. Et hoc quidem si facit in incomplexis, facit per diffinitionem in qua diffinientia oportet esse praecognita : si autem facit notitiam ignoti complexi (quod est propositio) facit hoc per argumentationem in qua oportet praecognoscere principia : et sic omnis doctrina et disciplina intellectiva faciens notum quod est ignotum quocumque modo, oportet quod sit ex praeexistenti aliquorum cognitione.
Hujus autem causa est per quam hoc demonstratur, quod non educitur intellectus possibilis ut fiat actu sciens, nisi per instrumenta et principia quae habet apud seipsum : et ideo quorum principium apud se non habet, illa nunquam intelligere potest. Instrumenta autem illa sunt principia ex quibus cognitionem accipit, et quae quasi lumina sunt prima illuminantia ipsum, ut in ipso fieri possint etiam eorum cognitiones quae ignota sunt, secundum quod diaphanum non est receptibile colorum, nisi prius secundum actum lucidi sit dispositum. Et hoc lumen secundum quod est a superiori agente, sic a Philosophis vocatur intelligentiae irradiatio : secundum autem quod formale est formaliter ad intelligibilia se habens, dicitur esse habitus principiorum per naturam intellectus apud intellectum existentium.
Propter quod Boetius assimilat intellectum accipientem notitiam ignoti, homini qui universalia retinet et singula vel singularia perdit : quia lumen principio-
<--- Page Split --->
rum primorum in ipso est, et sine hoc lumine non erit receptibilis scientiae. Conclusiones autem vocat sicut singularia, quorum notitiam non habet nisi per nota apud se et praecognita accipiat eam. Et hoc quidem Theophrastus sic probavit dicens, quod nihil est receptibile alicujus nisi ex inchoatione vel confusione : quia aliter sicut esset receptibile unius alicujus in genere vel spece vel numero, ita esset receptibile omnium : quod enim ex sola substantia subjecta recipit, non plus se habet ad unum recipiendum quam ad aliud : et sic aut omnia reciperet, aut nihil : si autem omnia recipit, non erit motus inter proprios terminos, sed ex omni in omne fiet motus, quod Aristoteles reprobavit in primo Physicorum 1. Si autem nihil recipit : tunc sequitur quod non est motus omnino, quod est absurdum. Relinquitur igitur quod id quod movetur ex aliquo in aliquid, apud se habeat aliquid ejus ad quod movetur. Similiter igitur est de intellectu recipiente ignoti scientiam, quod aliquid ignoti habeat apud se : hoc autem non est nisi illud in quo ignotum est in formali potentia. Est igitur apud intellectum eorum quae intelligibilia sunt per ipsum, formalis potentia, in qua omnia intelligibilia sunt in suo formali inchoativo . Hujusmodi autem sunt principia prima intelligibilium, in quibus intelligibilia sunt in formali potentia, sicut colores sunt in actu lucidi sive diaphani. Est igitur omnis doctrina intellectiva ex praexistenti cognitione. Et haec Theophrasti probatio procedit et est necessaria, et super eam fundavit Aristoteles suam intentionem.
Patet quod utraque argumentationes, hoc est, inductio et syllogismus , per prius nota faciunt conclusionis doctrinam : nec aliter fieri potest : quia ignoti non accipitur scientia, nisi per nota, sicu t in omnibus patet scientiis tam demonstrativis, quam aliis non demonstrativis. Hae quidem quae inductiones dicun-
tur vel ad inductionem reducuntur, ut exemplum, accipientes conclusionis notitiam tanquam a notis sensui singularibus : quae licet secundum se ignota sint, tamen quoad nos tanquam nota accipiuntur : quia cum causata sint et principia formalia habeant ex quibus proprie habent cognosci, tamen quoad nos accipiuntur tanquam prima et in sensu per seipsa cognita. Illae vero aliae argumentatones quae sunt syllogismus et enthymema, reducuntur in syllogismum, demonstrantes sive ostendentes sunt per notum simpliciter, quod est medium et universale quod simpliciter est notum et quoad naturam et intellectum prius.
Et sic utraque viae per prius nota faciunt doctrinam conclusionis, syllogistice quidem accipientes conclusionis doctrinam tanquam a notis simpliciter : inductive autem demonstrantes sive probantes vel ostendentes universale per id quod in sensu manifestum est particulare sive singulare.
Hic autem Arabicum commentum quadam ponit ab Alfarabio, quae meo judicio non sunt necessaria : dicit enim, singulare quoddam in sensu est, quoddam in intellectu. Singulare quidem in sensu est materiale accidente proprio et incommutabili determinatum : singulare autem in intellectu dicit hanc formam ab hoc singulari abstractam, quae est in anima accidens, quod vocatur habitus vel dispositio : et est singulare per individuationem animae cui inest determinatum ad singularitatem. Universale autem in sensu dicit Alfarabius, eo quod in singulari est mixtum et confusum, quo hic homo est homo, et hoc animal est animal, et hoc lignum est lignum. Universale autem in intellectu dicit id quod in universalitate ex singulis apprehensus agit intellectus ex hoc quod unam rationem videt in omnibus singulariter apprehensis, quae sunt unius generis vel speciei. Et hanc opinionem videntur approbare Avicenna et Al-
<--- Page Split --->
gazel et quidam alii, quam et ego non vitupero : eo quod multorum est, et fere Improbatio. omnium etiam Latinorum. Sed hoc dico, quod haec opinio non congruit dictis Aristotelis, nec universaliter est vera : qua ex hoc quod universale denudatur a materia et individuantibus, eo ipso est universale : et quod hoc modo abstrahitur ab uno, est idem cum eo quod abstrahitur ab alio : unde eo ipso quod est in intellectu, est universale.
Et quod quidam dicunt, quod indivduatur per intellectum sicut per subjectum, non est dictum secundum Aristotelem, nec secundum Peripateticos : quia non est in intellectu sicut accidens in subjecto , nec intellectus universalis hoc modo est receptivus, sed potius prout est in lumine intelligentiae, formaliter illustratur : et ideo recipit ipsum sicut species ejus quod est intelligibile, sicut lucidum secundum actum species est formals colorum, et recipit ipsum secundum quod sunt in esse abstractionis. Aliter
coloratus, et qualis : et sic intellectus diceretur humanus ab hominis forma, et
as ininus ab asini forma, et ligneus a forQuomodo ma ligni, quod absurdum est. Et ideo seuniversale est in intelcundum Aristoteles, universale est in le-tu in esse abstractointellectu in esse abstractionis : et hoc est nis.
suum esse, et dicitur universale secundum suam potentiam : et intellectus non dicitur universalis, neque humanus, neque asininus. Ista est directe opinio et sententia Aristotelis loquentis contra Theophrastum, qui fuit de priori opinione quae dicta est, quod intellectus receptivus
sit formæ abstractæ, sicut materia recepliva est formæ.
Hujus autem adhuc alia ratio est : quia secundae universalis mixti in singularibus causa individuationis non est substantia universalis quæ de se communicabilis est, nec potest esse idem principum communicabilitatis et incommunicabilitatis, sed causa individuationis est materia et proprium accidens : cessante ergo causa, universale remanet universale : cessat autem causa separata materia et accidente proprio individuante : manet ergo universale sicut fuit de sui natura et substantia : sic autem cessat causa per intellectum : ergo in intellectu est universale, et est universale per hoc quod est in intellectu, et secundum quod est in intellectu.
Adhuc si quod abstrahitur a Socrate, Tertia sic singulariter est in intellectu, et id quod abstrahitur a Platone, et ita de aliis : tunc sequeretur quod ejusdem penitus rationis formæ multæ simul et semel et secundum idem essent in eodem subjecto, quod est impossibile et non intelligibile.
Adhuc autem vane et frustra essent ibi Quarta multa diversa a singularibus accepta : quia idem judicium intellectus est per unum sicut per multa. Et hæc omnia dicit Aristoles in diversis locis, et sunt vera : et ideo opinio sua est, quod universale est universal per hoc quod in intellectu est, nec aliquo modo potest individuari in ipso.
Dicat tamen quilibet quod vult, quod ego non præjudicio alicui, sed dico quod dictum Aristotelis intelligo : dictum autem illorum qui dicunt universale per esse individuum esse in intellectu sicut in subjecto, nullo modo possum intelligere. Sicut autem est in scientiis perfectam argumentationem labentibus, ita etiam est in potentiis et artibus habentibus argumentationem imperfectam, quod omnes fiunt ex præexistenti cognitione et ex præcognitis.
Similiter enim, sicut dictum est, et rhetoricae scientiae persuadent. Dico autem persuadent : quia non vere probant
<--- Page Split --->
vel concludunt propter mediorum suorum et principiorum imperfectionem, quae generalia non sunt, et dici de omni vel de nullo non habent : et ideo ex verisimilibus potius generant persuasionem et suspicionem quam certam scientiam : aut enim persuadent per exempla prius nota, quod est facere quamdam inductionem, quia multa exempla inductionem faciunt, non quidem sola, sed addito quod simile sit in omnibus, vel quod sic sit de singulis : et ideo exempla sola non sunt vera inductio, sed inductionis aliquid, et tunc persuadent ex prius notis, ut paulo ante dictum est : aut persuadent per enthymemata, quod scilicet persuadere vere est syllogismus : quia duo enthymemata sine omni alio addito faciunt syllogismum vere : et haec in fine secundi Priorum demonstrata sunt : et si syllogismus est ex praeexistenti cognitione, tunc sequitur quod etiam enthymema sit ex praeexistenti cognitione. Probatum est ergo et per inductionem scientiarum et per inductionem argumentationum et perfectarum et imperfectarum, quod omnis scientia intellectiva est ex praeexistenti cognitione.
Quare dixit, Nec dic turscientiaintellectiva , eo quoddicripilinaaliquasitscientiasensibilis : sedideodicitur , quiaaliquacogn . tioestexperimen - talisquænonestexpræexistenticogni - tione , sedpotiusexinmædiataacceptionesensibiliumetsensibiliumcollationeperintellectumreflexumadsensum , nonperintellectumsecundumseetpurum .
Habet autem Arabica translatio, cogitativa, innuens hic illud quod dicit Augustinus, quod cogitatio est coagitatio aliquorum per intellectum, sicut fit in scientia per argumentationem accepta : in illa enim cogitantur principia ad invicem et ad conclusionem : et talis est logica scientia et pars ejus quæ est demonstrativa : et sic intellectiva est in composito intellectu, qui verorum est, ut dicit Aristoteles in secundo de Anima. Et tunc dicitur intellectiva scientia ad differentiam scientiæ incomplexorum, quæ dicitur ab
Avicenna scientia per informationem et non per actum intellectus. Et scias quod secundum haec scientia intellectiva est secundum scientiam in agere dictam, quam agit intellectus ex scientia in universali et ex scientia in particulari sive in propria natura dicta.
Scias etiam quod ab omnibus dicitur quod doctrina et disciplina et scientia differunt secundum quid, cum haec omnia sint subjecto unum, scientia scilicet conclusionis : sed dicitur scientia prout secundum se adepta quiescit in anima, sed doctrina prout est ab ore doctoris transfusa, disciplina autem prout est a discente suscepta. Sed scias quod hic non est intellectus Aristotelis, sed vocat scientiam habitum conclusionis, doctrinam secundum quod emanat ex principiis. Unde dicit in principio Metaphysicae, quod sigum scientis et maxime sapientis est posse docere. Disciplinam autem : quia non nisi per medium et per principia est suscepta, et sine quibus non susciperetur : et tunc disciplina non est nisi scientia mediata et principiata.
Et hoc modo plane verum est et cuilibet manifestum, quod omnis doctrina et omnis disciplina est ex praeexistenti cognitione : et hoc totum fundatur super hoc quod dudum est dictum et probatum est: quia nihil ignotum potest fieri notum nisi per aliud notum, et quod intellectus non accipit scientiam aliquorum, nisi quorum principia et inchoationes sunt apud eum : et hic procul dubio Aristotelis est intellectus. Et est advertendum quod cum demonstrativa scientia sit intellectiva et maxime et praecipue sit doctrina et inter omnes magis sit hoc modo dicta disciplina, de ipsa praecipue est vera propositio quæ dicit, quod omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva est ex praeexistenti cognitione. Sic propositio prima reducitur in syllogismum et demonstrationem. Hæc enim de pertinentibus ad primam propositionem dicta sunt.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Quod duplex est præcognoscere et præcipue in scientia demonstrativa.
Quia igitur doctrina est ex præexistenti cognitione, oportet determinare quibus et quot modis contingit præcognoscere, et hoc primo determinando circa principia, deinde circa conclusiones. Determinemus igitur primo modos præcognoscendi, et dicamus quæ oportet circa illos præcognoscere. Dicamus igitur quod de quibusdam oportet præcognoscere et præopinari, quia sunt, ut de dignitatibus. De quibusdam autem præcognoscere oportet quid est quod dicitur per nomen, ut de passionibus. De quibusdam vero oportet utroque modo præcognoscere, ut de subjectis. Exemplum autem istorum est, quod de ista dignitate (quæ omnibus aliis est prior, ut dicit Aristoteles in quarto primæ philosophiæ 1) quod de omni est affirmatio vel negatio vera, oportet præcogoscere et præsupponere quia est : hæc enim si negetur, ostensive probari non potest, quamvis probetur per deductionem ad impossibile : quod tamen impossibile non reputaretur ab eo qui dicit contradictoria simul esse vera. De passione autem quæ est triangulus, quoniam hoc quidem significat, hoc est, quid dicitur per nomen ejus : et hoc est ideo, quia non potest sciri quid est passio nisi per subjectum et subjecti proprii diffinitionem, per quam subjecto probatur inesse : et hoc est post demonstrationem qua probatur inesse subjecto, et non ante ipsam : sed si nesciatur quid est quod dicitur per nomen, de subjecto passio probar inon potest : quia per diffinitionem passionis probatur inesse subjecto : unde in passione quid est, est præcognitio : princi-
pium enim est ad cognoscendum quia est : et ideo cognitio quid est, præcedit demonstrationem : et cognitio quia est, sequitur eamdem. Nec est inconveniens, quod triangulus denominative dictus sit passio : quia quamvis triangulus secundum quod dicit subjectum et figurae speciem, sit subjectum multarum passionum, tamen ipse triangulus circa figuram passio est, quæ probatur de subjecto, sicut patet in omnibus figuris quæ sunt de compositione trianguli, sicut est prima Euclidis, et multæ aliae quæ de compositione trianguli sunt vel hujus trianguli vel illius in specie triangulationis determinari.
Quædam autem oportet præcognoscere utraque præcognitione, sive utroque modo, ut de subjecto (sicut de unitate) oportet præcognoscere et quia est, et quid est quod dicitur per nomen : quia aliter passio non potest probari de illo, sicut patebit in sequentibus. Non enim similiter (hoc est, uno modo præcognitionis) horum unumquodque præmanifestum ante demonstrationem est nobis. Cum enim dicitur, quod oportet præcognoscere principium, communiter accipitur principium ut comprehendit principium complexum quod est dignitas, et principium incomplexum quod est subjectum vel passio : quamvis enim passio secundum suam diffinitionem non sit principium, sed principiatum ut ex alio fluens et alii inhærens, oportet tamen quod sit præjacens ad demonstrationem scire quid sit : quia aliter per demonstrationem non posset probari inesse subjecto.
Attendendum tamen, quod etiamsi dignitate debeat uti demonstrator, oportet quod sciat quidquid dicitur per nomina in dignitate posita : tamen quia scientia quid quod dicitur, est per diffinitionem,
<--- Page Split --->
et diffinitio proprie est incomplexorum, sicut saepius in hac scientia ostendimus, et maxime in libro diffinitionum, et non refertur scientia quid est, ad complexa nisi per consequens: ideo dicit Aristoteles quod oportet praecognoscere de dignitate quia est, et tacet de praecognitione quid est. Et hoc est quod multi dicunt. Veritas autem secundum intellectum Aristotelis est, quod demonstrator in demonstratione non praetitur scientia quid est de dignitate, sed scientia quia est tantum, quod scilicet verum sit quod dicit dignitas: et ideo demonstrator in demonstratione non cognoscit quid est de dignitate, quamvis putatur in praecognitione dignitatis, quid est quod dicitur per nomen: quia dignitatem scire non potest nisi sciat quid est quod dicitur per nomina posita in dignitate. Et hic est intellectus Aristotelis.
Adhuc autem notandum quod praecognitio quia est, non primo inest incomplexis et per ea complexis per consequens, sed utrisque inest æque primo, secundum quod verum et esse convertitur cum omni ente: unde de asino est præcognoscere quia est, et de homine, et sic de aliis. Sed non oportet præcognoscere quid est ipsa complexio complexi principii quod est dignitas, per diffinitionem: et ideo non oportet præcognoscere quid est de dignitate: et hoc quidem planum est omni homini etiam parum de hoc cogitanti et consideranti.
Adhuc autem notandum quod quamvis in dignitate prædicitur aliqua passio de aliquo subjecto, non tamen gratia illius passionis oportet præcognoscere et præsupponere quod est in dignitate, et gratia subjecti, quia est et quod est: ita quod propter duo quæ sunt in dignitate, oporteat præcognoscere de dignitate et quid est et quia est: quia proprietas inhærens subjecto dignitatis, non est passio probata et conclusa de subjecto dignitatis per scientiam demonstrativam: et ideo de dignitate præcognoscitur quia est et non quid, ut dictum est.
Adhuc autem principia demonstrationis non sunt tantum dignitates, sed etiam suppositiones et petitiones, sicut patet in principio Euclidis, quæ omnia oportet præcognoscere: et ideo talia omnia supponuntur hic in nomine dignitatum large sumendo dignitatem.
Adhuc autem quamvis medium sit necessarium in demonstratione, tamen non dicitur quod de ipso oportet præcognoscere vel quid est vel quia est: quia medium investigandum est, ut dicit Aristoteles in primo Priorum, et ideo de ipso præcognoscere non oportet. Forte tamen quid sit oportet in medio præcognoscere ante demonstrationem: sed hoc postquam investigatum est medium: cum enim in omni doctrina et disciplina addiscendæ sint res super quas fundatur illa scientia per propria et instituta illius scientiæ vocabula sive nomina: cum nihil contingat secundum veritatem vel addiscere vel cognoscere, nisi per significationem nominum, ut dicit Aristoteles in quarto primæ philosophiæ 1 : necesse est de omnibus præcognoscere quid est quod dicitur per nomen: quia aliter doctrina fieri non potest.
Omnium autem horum ratio et causa haec est, quod res significatae in scientia, aut sunt principia, aut sunt principiata. Et siquidem sunt principiata, esse suum quia sunt, habent ab aliis: et ideo non potest he (quia sunt) supponi de ipsis, sed debet probari per principia. De principiis autem quia esse suum non habent ab aliis, in ipsa scientia oportet relinqui quia sunt, nec potest probari de ipsis. Principiata autem sunt passiones quæ causantur a subjectis, et ideo probantur de ipsis.
Sic ergo patet qualiter duplex præcognitio, scilicet quia est, et quid dicitur per nomen, quæ communis est omnibus tam complexus quam incomplexis per aliquem modum. Et sic patet sufficientia præcognotiumum: cum præcognitio aut sumatur ex parte vocis significantis, aut
Removet duum
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
<--- Page Split --->
ex parte rei : et præcognitio ex parte rei sit præcognitio quia est, ex parte autem nominis significantis rem sit præcognitio quæ est quod dicitur per nomen. Quamvis autem duæ sunt præcognitiones tantum, tamen tripartita est præcognitio : quia in quibusdam duæ præcognitiones conjunguntur et faciunt unum præcognoscendi modum, in aliis autem diviæ faciunt duos : et sic sunt tres modi præcognoscendi1.
Sciendum etiam quod esse de subjecto, sive quia est, simpliciter et per essentiam non potest sciri, nisi præcognoscatur qui est subjectum. Quæstio enim quæ est si est, sciri non potest per se et per essentialia, nisi sciatur et cognoscatur quæstio quid est : potest tamen sciri per accidentalia si est subjectum etiam non cognitio quid est. Et similiter de passione, quod non scitur quia est, nisi sciatur quid est, si per essentialia debet sciri quia est : sed per medium accidentale sciri potest quia est, non præcognito quid est per essentialia. Hæc sunt quæ a Commentatoribus hic dici consueverunt.
quod est ejus diffinitio, scitur esse subjectum per se passionis : eo quod passio manat de substantialibus subjecti : nec potest sciri, quod proprium subjectum sit passionis, nisi per quidditatem essentialum subjecti. Oportet etiam præcognoscere quia est : aliter passioni non substaret. Et quia subjectum sic dupliciter se habet ad passionem, ut causa scilicet, et subjectum : et ideo de ipso in quantum est causa, oportet præcognoscere quid est : et de eodem in quantum immediate substat passioni, oportet præcognoscere quia est2. Et iste proculdubio est intellectus Aristotelis.
Quod autem unitas dicitur subjectum, in arithmeticis et in septimo Euclidis satis patet : quia multa probantur de ipsa, quod scilicet sit indivisibile, quod non habeat pcsitionem, quod sit substantia numeri, et multa alia. Hæc igitur de præcognitione principiorum dicta sunt : quæ enim quæri possunt, facile patent ex dictis.
CAPUT V.
Dictum autem Porphyrii in commento est, quod in demonstratione tria sunt, scilicet id quod est causa consequentiae, et hoc est principium : et passio quæ probatur inesse subjecto, et subjectum cui per se et non per alterum inest passio. De principio igitur oportet supponi et præsciri quia est, et quia verum est : quia esse et esse verum convertuntur : quia nisi hoc præsciatur, nulla erit consequentia demonstrationis, cum principium per hoc quod est, et per hoc quod de necessitate est verum, sit causa consequentiae. De passione autem præscitur quid est : quia per suum quid est, hoc est, per diffinitionem, multoties probatur inesse subjecto. De subjecto autem et quid est et quia est : quia per quid est,
De cognitione conclusionum.
Post cognitionem principiorum determinandum est de præcognitione conclusionum. Quia vero conclusiones sunt duplices, scilicet universales et particulares, determinabimus utrarumque conclusionum præcognitionem. Dico autem hanc solam conclusionem universalem, in qua proprium subjectum et per se subjectum signo universali distributum, subjicitur passioni propriæ quæ est per se prædicatum ipsius. Conclusionem autem particularem voco, in qua idem subjectum determinatum ad propriam naturam, eidem subjicitur passioni sine signo universali : sicut si probatur quod
<--- Page Split --->
iste triangulus (qui est in semicirculo qui est triangulus super circumferentiam) habet tres æquales duobus rectis, hæc est conclusio particularis : et utramque oportet cognoscere.
Hoc ergo modo procedentes dicimus, quod est cognoscere alia sive quædam prius per cognoscentem ea, hoc est, quasdam conclusiones, sicut universales contingit scire, ita quod sciens eas, cognovit eas in suis principiis per quæ concluduntur, sicut patet in omnibus Euclidis theorematibus, quorum est semper præcognitio in principiis per quæ concluduntur : et est ista præcognitio in potentia præcognoscere et in universali, in quo illa conclusio est in potentia formali et activa.
Quorumdam autem sicut conclusionum particularium est simul cum universali, in quod inducuntur, accipere notitiam, sicut sunt conclusiones particulares quæcumque contingunt esse, acceptæ sub universalibus conclusionibus, in quas inducuntur : quorum universalium jam habent cognitionem per syllogismum demonstrativum. Hujus autem exemplum est, quod aliquis præscivit per demonstrationem ex propriis principiis, quod omnis triangulus habet tres æquales duobus rectis, et hoc per demonstrationem conclusit. Quod vero is particularis qui est in semicirculo triangulus sit, et duobus rectis æquales tres habeat, simul inducens cognoscit, hoc est, quod particulare in universale induxit sic : omnis triangulus habet tres angulos æquales duobus rectis : triangulus in semicirculo est triangulus : ergo habet tres æquales duobus rectis. Particulare enim probatur per universale : et ideo sic præcognosci habet in quantum inducitur in universale : et hæc inductio in minori propositione est, in qua medium de minori prædicatur extremitate : et nihil aliud est inductio nisi medium applicatum æd minorem extremitatem sumptam sub medio quod per se subjectum passionis est.
Quorumdam sive quarumdam conclu-
sionum sicut particularium hoc modo per reductionem in universale est disciplina sive acceptio scientiæ : et illa non cognoscuntur per medium demonstrativum, quia ultimum non cognoscitur per medium demonstrativum : eo quod per se passio non inest particulari, sed universali inest primo et per se et immediate. Possunt tamen hæc per aliud non demonstrativum cognosci, quia hoc hic non negatur, et hujusmodi sunt quæcumque jam per sensus (eo quod singulare per sensus ostenditur) et quæcumque jam de numero singularium sub universali acceptorum contingunt esse. Et dico contingunt : quia talibus contingit passio, et non primo et per se convenit eis, sed per aliud : sic enim cognoscuntur quæcumque sunt singularia et non dicuntur de subjecto aliquo, sicut dictum est in Prædicamentis de substantia prima, quæ principaliter et maxime dicitur, quæ omnibus substat et de nullo prædicatur ut de subjecto : hoc non cognoscitur per medium demonstrativum, sed cognoscitur per subjectum primum quod immediatum est passioni quando inducitur in subjectum illud. Quod autem hic quidam dicunt, quod cognitio refertur ad sensibilem particularium cognitonem, et scire refertur ad acceptionem universalis per intellectum vel mentem, non est curandum, quia hic non habet locum : quamvis commentum hoc dicat, quod fere concordat cum Themistio.
His habitis dicendum est, quod invenitur alius modus præcognitionis a prædictis, et est ille quo præscitur conclusio in suis præmissis vel principiis tanquam id quod scitur in altero quod formaliter est causa ipsius antequam sciatur in seipso.
Unde antequam sit inducere, hoc est, per inductionem aliquam conclusionem accipere, aut antequam sit accipere conclusionem aliquam per syllogismum sicut accipitur illus conclusio, quodam quidem modo dicendum est scire sive præscire illam conclusionem : scire enim
<--- Page Split --->
contingit eam in suis principiis, in quibus scitur in potentia formali : fortasse enim hoc verum : quinimo verum est, quamvis Plato et Socrates aliter dixerint et multi de secta Stoicorum. Alio autem modo sciendi secundum scire in actu et in propria natura tales conclusiones non contingit præscire. Id enim quod aliquis nescivit vel non scivit simpliciter, hoc est, in propria natura et secundum actualem scientiam si est vel non est, hoc quodammodo scivit vel scire potuit : et est scire in suis principiis scitis, in potentia et secundum quid scire vel præscire, et non simpliciter : sicut præscire contingit, quod triangulus habet angulos valentes per æqualitatem duos rectos, in præmissis sive principiis quibus hoc probatur : simpliciter autem nescivit, hoc est, non habuit scientiam de ipso, quæ simpliciter est scientia quæ est cognitio conclusionis in propria natura et secundum agere per determinatam conclusionem comparative ad præmissas acceptam. Sed manifestum est ex inspectione modorum præcognoscendi, quod qui scit in alio sive in principiorum potentia aliquid, scit secundum quid : simpliciter autem non scit, quia res scita secundum quid est in sus principiis et non simpliciter, et ideo in illis scitur secundum quid : simpliciter autem non scitur, eo quod res est ita et scitur, quia eadem sunt principia essendi et cognoscendi, sicut probatur in prima propositione primi Physicorum 1.
Quod hæc quæ dicta sunt, vera sint, probatur per ad impossibile deductionem si detur oppostum, quod scilicet simpliciter conclusiones præsciantur, et non tantum secundum quid. Si enim hoc detur, tunc contingt ambiguitas esse vera et probata. Mennon autem Mennonis media producta, ut Græci pronuntiant, fuit quidam Platonis et Socratus discipulus, ad quem per modum epistolæ scripsit responsionem factam ad quæstionem Mencnonis, quæ fuit, virtutes intellectuales sic-
ut est sapientia, scientia, intellectus, prumentonis. dentia, et ars : et virtutes morales, fortitudo, temperantia et justitia : utrum essent bonum asuesscibile, vel discibile, vel a diis datum per conversionem animæ ad seipsam et ad ea quæ habuit a sæculis æternis, in quibus fuit (ut Socrates et Plato dixerunt) intra seipsam. Et consentiunt in hoc Plato et Socrates multique alii, Boetius, et Augustinus, et etiam ut videtur, Gregorius Nyssenus, quod virtus sit nec asuesscibile bonum, nec discibile, sed a Deo vel diis datum per conversionem animæ ad seipsam : quod vocant illi intellectum adeptum. Sic enim discere non esset nisi immemores recordari vel reminiscì : et hoc quidem accidit si concedatur ante conceptam conclusionem eam præsciri simpliciter : quia quod scitur simpliciter, non semper actualiter consideratur : et tunc recordatur actu cum ex eo quod prius apud se habuit ad consuderationem rei convertitur, et hoc esset scire quod est prioris quod apud se habuit recordari. Aut enim secundum hoc nihil discit aliquis : aut omnis qui discit, discet ea quæ prius novit simpliciter.
Hoc autem probaverunt : aut enim aliquis discit hoc quod præscivit simpliciter et nullo modo ignorat, aut quod simpliciter ignorat et nullo modo præscit, aut simplciter præsct et secundum quid ignorat, aut e converso simplciter ignorat et secundum quid præscit. Si primo modo, scilicet simpliciter præscit et nullo modo ignorat, tunc sequitur quod discere secundum actum sit reminiscentia prius scitorum. Si secundo modo, scilicet quod simpliciter ignorat et nullo modo præsct : tunc quæsitum quando invenit non cognoscit esse invenƙunƙ : quia nihil habet apud se unde illud cognoscat esse quæsitum quod quæsivit. (Et Augustinus quidem dat exemplum de servo fugƙtivo, quem nullo modo cognoscit dominus : et tamen quærit eum : quem si invenit, casu invenit : et quia inventum non co-
<--- Page Split --->
gnoscit vel praecognoscit, ideo nescit se invenisse eum quando invenit) et si hoc : tunc non contingit aliquid discere : quia discitur quod invenitur et cognoscitur postea : hoc autem postquam inventum est non scitur et non cognoscitur. Si vero simpliciter praescit et secundum quid ignorat : tunc quod discitur, non discitur nisi secundum quod ignoratur, ad reminiscentiam reducitur : et haec est reminiscentia quae secundum Aristotelem in libro de Reminiscentia est super partem obliti. Tribus ergo membris inductae divisionis falsis existentibus, relinquitur quartum membrum esse verum, quod ea scilicet quae syllogismo vel inductione docentur vel addiscuntur, simpliciter quidem praegnorantur et secundum quid praesciontur, ut supra dictum est. Nos autem in sequentibus ut perfectior sit doctrina, istam determinabimus quaestionem. Patet igitur quod si oppositum detur, quod alterum duorum sequitur : aut quod nihil disce t, quod sequitur ex secundo membro divisionis : aut quod discit quod prius simpliciter cognovit, quod sequitur ex primo membro divisionis et ex tertio.
Et hanc quidem Mennonis ambiguitatem quidam solvere conati sunt, quamvis non solvant. Non enim dicendum est solvere hanc ambiguitatem sicut quidam argumentantur, hoc est, ratione sophistica probant eam solvere. Cum enim quaeritur ab aliquo a respondente et dicente post factam demonstrationem, nunquid scivisti (per demonstrationem universalem quae probat quod dualitas est par numerus per hoc quod dividitur in duo æqualia) omnem universaliter dualitatem esse parem, vel non ? Dicente autem respondente, quod scit sic per demonstrationem factam, hoc est, quod omnis dualitas est par, instant : attulerunt enim proferendo in publicum quamdam particularem dualitatem forte lapidum quam in sinu vel manu absconderant, quam respondens in particulari non opinatus est esse, hoc est, de qua utrum esset vel non esset, nullam habuit opinionem : et
dixerunt, de hac dualitate nescivisti, utrum esset vel non esset par : ergo non omnem dualitatem scivisti esse parem. Hoc enun quidam male solvunt dicentes, quod cum dicit respondens per demonstrationem factam se scire omnem dualitatem esse parem, intelligitur de omni quam scivit esse dualitatem sive quod dualitas sit.
Haec enim solutio nulla est, quia in se continet opposita per contradictionem : quia quamvis alia sint scita, tamen omnes discentes et accipientes doctrinam, si accipientes sciunt simpliciter illud cujus veram habent demonstrationem (cum ille sit verissimus sciendi modus) et sciunt illam conclusionem cujus acceperunt demonstrationem simpliciter : acceperunt autem demonstrationem non de omni de quo sciunt, quia hoc demonstrationis non potest esse subjectum, cum nec per se nec de omni conveniat ei passio : quia haec propositio, omnis dualitas quam scio dualitatem esse, est par, nec simpliciter universalis est, nec per se convenit ei predicatum : unde demonstratio non concludit de dualitate quam sciunt, sed simpliciter de omni : et similiter demonstratio concludens quod triangulus habet tres æquales duobus rectis, non concludit de omni quem sciunt, sed concludit simpliciter de omni numero dualitatis et de omni figura triangula trilatera et rectilinea : quia de alia figura quæ componitur ex lineis curvis, non est verum : haec enim aliquando habet tres angulos majores tribus rectis. Cujus ratio est : quia neque una, hoc est, nulla propositio in demonstrativis ita accipitur : quia propositiones demonstrativæ simpliciter sunt universales et per se : unde nulla harum sic accipitur de eo quem tu nosti numerum, aut quam nosti rectam lineam : sed propositio demonstrativa accipitur demonstrative simpliciter de omni. Propter quod dicens hanc solutionem, opposita dicit : demonstratione enim facta scit de omni concludi simpliciter : addens autem quæ ego novi, dicit non esse de omni . et sic includit
<--- Page Split --->
illa solutio contradictorie opposita : et sic patet quod non valet.
Solvitur autem vere inducta dubitatio, dicendo quod nihil, ut opinor. Et, ut opinor, dico propter Platonis et Socratis reverentiam, non tanquam incertum sit quod dicitur. Dico igitur, quod nihil de inductis rationibus prohibet : quoniam est sive contingit id quod discit aliquis per syllogismum et inductionem, sic, hoc est, quidem in alio et in potentia scire sive præscire : est autem sic, hoc est, alio modo ignorare, simpliciter scilicet et in propria natura et in scientia secundum agere. Inconveniens enim non est si quodammodo et secundum quid scit, quod simpliciter addicti : sed hoc est inconveniens si eodem modo dicatur præscire quo addicti : quia ex hoc sequeretur quod secundum idem sciret et secundum idem ignoraret. Hæc igitur est vera solutio ambiguitatis, quod id quod syllogismo vel inductione addictitur simpliciter, potest in suis principiis secundum quid præsciri.
CAPUT V.
De dubitatione Mennonis et solutione.
Hic autem ut perfectior sit doctrina, interponenda est dubitatio Mennonis et solvenda, quamvis hoc ad metaphysicum pertinere magis videatur. Scias ergo quod dubitatio Mennonis super antiquissimam Anaxagoræ opinionem de latentia formarum fundata est, qui dicebat omnes formas per motum accipiendas, jam intus esse in quolibet accipiente eas, sed latere et non apparere, et per motum non nisi depurari materiam ut appareat quod intus latebat : et dabat exemplum de metallo vel lapide pretioso, cujus splendor etiam quando rudis est, jam intus est, sed per tensionem et politionem præparatur ut appareat, sicut dicunt et Damascenus et Gregorius Nyssenus, qui sic hanc opinionem exponunt. Hanc autem probaverunt sic, quod nihil exit in ac-
tum de potentia, nisi per id quod existit in actu in eodem : quia oportet quod agens in motu conjunctum sit mobili quod movetur : si ergo educens materiam in actum conjunctum materiae, in actu sit, nihil recipit materia nisi quod prius secundum actum fuit in ipsa : et sic moveri secundum formam, nihil est nisi de occulto et secundum actum in extrinsecus existente venire ad apertum.
Similiter autem dixerunt esse in anima in acceptione veritatis intellectualis et moralis : eo quod putabant ita se habere intellectum ad virtutem, sicut se habet materia ad formæ susceptionem. In quo errore etiam fuit Theophrastus, quamvis ab ipso magistro suo Aristotele correctus fuerit, ut dicit Commentator super tertio de Anima ; et ideo dixerunt intus esse scita simpliciter, sed latere, eo quod intellectus in hominibus non est possessus vel adeptus, sed potius passionibus et phantasìs involutus et impeditus : adeptum enim vel possessum intellectum vocant, quando homo libere et sine impedimento potest ex facilitate converti ad intellectum purum et verum sui puritate per aversionem sui a passionibus et phantasìis : et tunc dicunt talem intellectum omnia invenire apud seipsum, et per docritnam depurationem fieri et per assuefactionem boni : per syllogismum autem et inductionem nihil accipere novum, sed omnia habentem intellectum reduci ad illius vel illius actualem considerationem : quod tamen simpliciter ante habuit in seipso.
Ili autem suæ positionis potissimas dabant quinque rationes. Una quidem quæ dicta est, quod si nihil sit in actu, nisi per id quod in actu est, et per id quod facit in actu esse : conveniunt tamen ei quod fit et mutatur de potentia in actum.
Secundam autem dicebant esse quæ superius posita est, quod si scita non sunt intus, quod nihil scitorum cognoscitur quando invenitur : quia non cogno-
<--- Page Split --->
scitur, nisi simile simili, sicut in primo de Anima 1 probatum est in Empedoclis opinione. Cujus igitur non est simile in discente, nunquam cognoscitur.
Tertia ratio. Tertia fuit cui maxime innitebantur : quia formæ formantes omnem rem, ante rem formatam sunt, sicut sigillum ante ceram : et cum formans quod vocatur in physicis formativum, semper sit intra formatum, sicut patet in omni generatione : formativum autem non format, nisi ad suam speciem, et nihil aliud format, nisi suam speciem transferendo in formatum : oportet quod omne formatum per speciem suam fuerit ante simpliciter intra id quod formatur : propter quod dicebant semen generationis esse parva animalia, sed actu animalia in specie illius conservata : et ita dicebant intellectum agentem in anima (qui est omnia intellecta facere) esse habitum actu omnem speciem sciri apud se habentem. Hæc igitur est ratio tertia istorum.
Quarta ratio. Quarta ratio ipsorum quamvis infirma sit, tamen videbatur eis fortis, et propter hoc frequenter posuerunt eam, scilicet quod debilis non agit in fortius, et ignobilius non agit in id quod est nobilius : exteriora autem debiliora sunt et ignobiliora quam anima : ergo non agunt in ipsam : agerent autem si a sensibus et sensibilibus acceptis ad scientiam et virtutem proficeret anima : hoc igitur modo non perficitur : et perficitur vel ab extrinsecis, vel ab intrinsecis : ergo relinquitur quod intrinsecus habet quibus perficitur, et non accipit ea per inventionem vel doctrinam.
Quinta ratio. Quinta ratio est, quae in ipso libro Mnemonis continetur, et est quasi per instantiam : quia si acceptio veritatis intellectualis vel moralis esset per studium vel doctrinam : tunc ubicumque talia essent, ibi esset virtus : sed non est ita : videmus enim aliquando pessimos ab optimis viris educatos et doctos, qui nec
doctrina neque educatione nec exemplo boni profecerunt : a doctrina igitur et consuetudine non est acceptio virtutis. Super has igitur tales rationes positiones suas Stoici fundaverunt.
Has igitur quae dictæ sunt impugnaverunt Peripatetici, rationes inducentes quae superius dictæ sunt, maxime ad inconveniens et impossibile ducentes : quia secundum hoc non est doctrina neque disciplina : quia nihil novi accepimus in utrumque : omne enim quod discit immemor recordatur, et omnis generatio est tantum alterans de occulto ad manifestum : et hujusmodi inconvenientia multa accidunt valde.
Ad hæc igitur secundum Boetium sic respondetur : quia ea quæ accipiuntur per motum et mutationem et doctrinam et assuetudinem, intra quidem sunt universaliter et secundum potentiam : scibilia enim secundum habitum principiorum priorum sunt intra, quæ statim sciuntur terminis cognitis, et quæ nullus discipulorum accipit a docente sive magistro, ut de quolibet est affirmatio et negatio vera, et quod totum est majus sua parte, et hujusmodi : generaliter enim verum est, quod intellectus possibilis nihil accipit, cujus apud se non habet lumina prima, quæ sunt quasi instrumenta et media ad alia recipienda et ad quæ examinat et cognoscit quæcumque inventa, et scit utrum sint vera vel falsa : et hæc communissima et prima veri et boni quod adipisci potest per virtutem et intellectualem et moralem, sicut principiatum examinatum ad sua principia, et ad hæc cognoscit. Et ideo dicit Boetius quod universalia retinet intellectus et singularia perdit. Et hoc est quod dictum est, quod secundum quid præscit, et simpliciter non præscit sed ignorat : quamvis enim res in universali sit et incorruptibili et in principio quod nobilius est principiato, tamen scientia in universali non est nisi
<--- Page Split --->
secundum potentiam et secundum quid : scientia autem in particulari sive in propria natura et in agere, est scientia simpliciter : quia res in suo universali non est nisi universaliter et secundum potentiam et secundum quid : et sicut se habet ad esse, sic se habet ad scire. Hoc igitur
modo non scitur nisi secundum quid, et simpliciter ignoratur : et in materia hoc modo est secundum quid, et simpliciter non est : et generatur simpliciter, et secundum aliquid quod fuit in materia, non generatur.
<--- Page Split --->