CAPUT VIII.

Quid maxime in conferendis magistratibus et condendis legibus spectandum, et de ostracismo ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem in omnibus quidem scientiis et artibus, bonum finis ; maximum itaque et maxime in principalissima omnium : haec autem est politica potentia : est autem politicum bonum quod justum, hoc autem est quod communiter conferens.

Cum vero in cunctis scientiis et artibus finis sit bonum, maximum autem et maxime principalissima omnium. Haec autem est civilis potestas : est autem civile bonum justum, id autem communis utilitas.

<--- Page Split --->

b Videtur autem omnibus æqualia aliquid esse quod justum : et usque ad aliquid quidem consentiunt iis qui secundum philosophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus : quod enim et quibusnam quod justum, et oportet æqualibus æquate esse, aiunt. Qualium autem æqualitas est, et qualium inæqualitas est, oportet non latere : habet enim hoc dubitationem, et philosophiam politicam.

Videtur autem omnibus æquum quoddam esse justum : et usque ad aliquid consentiunt philosophicis rationibus, in quibus determinatum est de moralibus : quid enim, et quibus justum, et oportere paribus par existere. Quorum certe paritas, et quorum impartas sit, oportet non latere : habet enim id dubitationem, et philosophiam civilem.

c Forte enim utique dicet aliquis, secundum omnis boni excessum oportere inæqualiter distribui principatus, si omnia reliqua nihil differant, sed similes acciderit esse : differentibus enim alterum esse quod justum, et secundum dignitatem. At vero si hoc verum, erit et secundum colorem, et secundum magnitudinem, et secundum quodcumque bonorum, superabundantia quaedam politicorum justorum excedentibus.

Forsan enim diceret aliquis, secundum omnis boni praeminentiam oportere impariter magistratus tribuere, si in aliis non differant, sed partes sint : differentibus enim aliud esse justum, et secundum dignitatem. Atqui si hoc verum sit, erit et secundum colorem, et secundum magnitudinem, et secundum unumquodque bonorum plus tribuendum de civili justo illis qui superexcellunt.

d At hoc superficiale falsum : manifestum autem in aliis scientiis et potentiis. Similiter enim fistulatoribus secundum artem non dandam superabundantium fistularum nobilioribus : neque enim fistulabunt melius. Oportet autem ei qui secundum opus excedit, dare et organorum excessum.

At hoc quidem falsum est : quod patet in aliis scientiis et artibus. Paribus enim fistulatoribus quantum ad artem, danda non est praerogativa fistularum illi qui sit nobilior : nihil enim melius caneret : sed oportet his qui in opere superexcellunt, tribuere fistularum praerogativam.

e Si autem nondum palam quod dicitur, adhuc magis ipsum producentibus erit manifestum. Si enim sit aliquis excedens quidem secundum fistulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritudinem, etsi unumquodque bonorum illorum sit magis fistulativa (dico autem nobilitatem et pulchritudinem,) et secundum analogiam excedant plus fistulativam, quam ille secundum fistulativam, tamen huic dandum differentes fistularum : oportet enim ad opus comparari excessum, et divitiis et nobilitati comparatur nihil.

Quod si nondum patet quod dicimus, etiam magis deducentibus erit manifestum. Nam si erit aliquis excellens fistulatoria arte, inferior tamen nobilitate generis, vel forma, etsi magis quodlibet illorum est bonum quam fistulatoria (dico autem nobilitatem et formam), et secundum proportionem fistulatoriae sunt anteponenda, tamen huic dandae sunt meliores fistulae : oportet enim in opus ipsum praerogativam conferre, divitiarum vero et nobilitatis respectus nihil confert.

<--- Page Split --->

f Adhuc secundum hanc rationem omne bonum ad omne utique erit comparabile. Si enim magis aliqua magnitudo, et totaliter magnitudo ulique adæquabilis erit et ad divitias et ad libertatom. Quare, si plus hic differat secundum magnitudinem, quam hic secundum virtutem, et ampliorem virtutis magnitudo totaliter excedit, erunt utique comparabilia 1 omnia : tanta enim magnitudo si melior, valentior tanta, palam quod aualis.

Praeterea secundum istam rationem omne bonum ad omne bonum esset utique comparabile. Nam si magis aliqua magnitudo, et certe omnino magnitudo comparabilis foret et ad divitias, et ad libertatem. Itaque si magis hic excelleret magnitudine quam ille virtute, et magis superemineret omnino magnitudo virtuti, essent omnia conferenda. Quanto enim magnitudo hujus illum superaret, tanto constat esse ut parem.

g Quoniam autem hoc impossibile, palam, quod in politiis rationabiliter non secundum omnem aequalitatem altercantur de principatibus : si enim ii quidem tardi, ii autem veloces, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere, sed in exercitativis agonibus horum differentia accipit honorem.

Cum vero hoc sit impossibile, patet quod in rebus civilibus non secundum omnem imparitatem de magistratibus recte contendunt : si enim sint hi quidem tardi, illi autem veloces, nihil ob hoc oportet alios plus, alios minus habere, sed in gynnicis certaminibus horum excellentia honorem capit.

h Sed ex quibus civitas consistit, in iis necessarium fieri altercationem. Propter quod quidem rationabiliter præparantur honori nobiles, et divites, et liberi. Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes : non enim utique erit ex egenis omnibus civitas, sicut neque ex servis. At vero si opus est horum, palam quia et justitiae, et bellicae virtutis : neque enim sine iis habitari civitatem possibile est. Sed sine prioribus quidem impossibile esse civitatem, sine iis autem habitari bene.

At ex quibus constat civitas, in his necesse est contentiones cadere. Quapropter rationabiliter sibi arrogant honorem nobiles, et ingenui, et opulenti. Oportet enim ingenuos esse, et censum habere ad onera perferenda : non enim civitas esse potest ex pauperibus omnibus, quemadmodum nec ex servis. Atqui si haec requiruntur, patet quod et justitia et virtus bellica requiritur : sine his enim stare civitas non potest. Hoc tantum interest quod sine primis illis civitas esse non potest, sine his autem non bene permanere.

i Ad civitatem quidem igitur esse videbuntur utique vel omnia vel quaedam horum recte dubitari : ad vitam vero bonam disciplina et virtus maxime juste utique dubitarentur, quemadmodum dictum est prius.

Ad hoc igitur ut sit civitas, videri possunt vel omnia, vel quaedam istorum recte sibi honores vindicare : ad vitam tamen optimam, disciplina et virtus justissime sibi vindicare honores utique viderentur, ut supra dictum est.

k Quoniam autem neque omnium æquale oportet habere æquales secun-

Cum vero nec omnium partium par habere debeant, qui in uno aliquo sint

<--- Page Split --->

dum unum aliquid solum existentes, neque inaequale inaequales secundum unum, necesse est omnes tales politias esse transgressiones.

pares, nec impar, impares, secundum unum, necessarium est omnes hujusmodi Rerumpublicarum transgressiones esse, et labes.

1 Dictum est quidem igitur et prius, quod altercantur modo quodam juste omnes, simpliciter autem non omnes juste : divites quidem, quia plus regionis attinet ipsis : regio autem commune. Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus.

Dictum vero est prius, quia inter se quodammodo omnes juste contendunt, simpliciter autem non omnes juste, opulenti quidem quod plus regionis possident. Regio autem commune est quiddam. Praeterea in commerciis magis creditur eis ut plurimum.

m Liberi autem et ingenui tamquam prope invicem. Gives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Ingenuitas autem apud quoscumque habetur honorabilis. Adhuc quia verisimile est meliores ex melioribus : ingenuitas autem est virtus generis.

Ingenui autem et nobiles quasi prope inter sese. Cives enim magis generosi quam ingenerosi. Nobilitas autem apud omnes in honore habetur. Insuper consentaneum est ex melioribus ortos esse meliores : est enim generis virtus nobilitas.

n Similiter autem dicemus juste et virtutem altercari. Communicativam enim virtutem dicimus esse justitiam, cui necessarium omnes alias assequi.

Similiter quoque dicimus virtutem merito contentionem inducere. Sociabilem enim virtutem dicimus esse justitiam, cui caeterae omnes virtutes necessario consequuntur.

o At vero et plures ad pauciores. Etenim valentiores et ditiores et meliores sunt, ut acceptis pluribus ad pauciores.

Atqui et plures ad pauciores, nam et potentiores, et ditiores, et meliores sunt, ut susceptis pluribus ad pauciores.

p Ergo, si omnes sint in una civitate, dico autem puta boni, et divites, et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, utrum altercatio erit quos oporteat principari, aut non erit ? secundum unquamquque quidem igitur politiam dictarum indubitatum judicium quos oporteat principari. Dominantibus enim differunt ab invicem, puta haec quidem eo quod per divites, haec autem eo quod per studiosos viros sit, et aliarum unaquaeque eodem modo. Attamen consideramus, quando circa idem tempus haec existunt quomodo determinandum, si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo ? vel hoc quod pauci ad opus oportet considerare, si possit habitari

An ergo, si omnes isti forent in una civitate, ceu boni, et divites, et nobiles, essetque alia multitudo populi, utrum in dubium veniret quibus gubernatio Reipublicae foret tribuenda, an non esset dubium ? In unaquaque igitur Republica earum quas diximus, indubitatum est judicium, quinam debeant gubernare. Principatibus enim inter se differunt, ceu alia per divites esse, alia per virtuosos, et aliarum unaquaeque eodem modo. Sed tamen considerandum est quando circa idem tempus ista existunt, quomodo sit determinantum. Nempe si virtuosi sint in civitate admodum pauci, quomodo est agendum ? An considerare oportet, si pauci ad opus gubernandi Rempublicam

<--- Page Split --->

civitas? vel quod tanti multitudine, ut sit civitas ex ipsis ?

sufficient? An tot esse oporteat, ut ex his civitas constet?

q Est autem dubitatio quaedam ad omnes altercantes de politicis honoribus. Videbuntur enim nihil dicere justum, qui propter divitias volunt principari : similiter autem et qui secundum genus. Palam enim rursus, quod si quis unus ditior omnibus est, palam quod secundum idem justum oportebit hunc unum principari omnibus. Similiter autem et differentem ingenuitate altercantibus propter libertatem. Idem autem iis accidet et circa aristocratias de virtute. Si enim aliquis unus sit melior vir aliis qui sunt in politeumate, studiosis existentibus, hunc oportet esse dominum secundum idem justum. Igitur si et multitudo oportet esse dominans quia valentiores sint aliis, hos utique oportebit dominos esse magis quam multitudinem.

Est autem dubitatio quaedam in cunetis qui de honoribus Republicae contendunt. Nam qui vel propter divitias, vel propter genus gubernationem sibi tribuendam putant, nihil juste dicere viderentur. Sequeretur enim, ut si quis unus omnium ditissimus foret, is eodem jure gubernare alios omnes deberet. Eodem modo qui nobilitate antecelleret, eorum gubernator esset qui cum ipsi sint ingenui de honore contendunt. Hoc idem forsan continget in optimatum gubernatione circa virtutem. Si quis enim unus probitate antecellat aliis qui in eadem Republica versentur, hunc dominari oportebit secundum illam rationem. Ergo si multitudinem dominari oportet, ex eo quia potentior est quam pauci, etiamsi unus vel plures uno, pauciores tamen quam multitudo potentiores sint aliis, hos oportebit gubernare potius quam multitudinem.

r Omnia itaque haec videntur facere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt i psi quidem principari, alios autem omnes sub se subjici. Etenim utique ad eos qui secundum virtutem volunt domini esse politeumatis, similiter autem et ad eos qui secundum divitias, habebunt utique dicere multitudines rationem quamdam justam : nihil enim prohibet aliquando multitudinem esse meliorem paucis, et ditiorem, non ut secundum singulum, sed ut simul omnes. Propter quod et ad dubitationem quam quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare.

Haec itaque omnia videntur ostendere, quod harum determinationum nulla est recta, secundum quam censent sibi quisque gubernationem esse tribuendam, ceteros vero omnes sub eorum gubernatione esse debere. Nam profecto et ad eos qui per virtutem sibi arrogant gubernandi auctoritatem, et ad eos qui per divitias, respondere posset multitudo justum sermonem : nihil enim vetat multitudinem quandoque meliorem esse quam pauci, ac ditiorem, non secundum singulos, sed secundum universos. Ex quo ad quaestionem illam quam afferunt, per hunc modum responderi potest.

s Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimas leges sit ponendum leges ad conferens meliorum, vel ad id quod plurium, cum acciderit quod dictum est : quod autem rectum sumendum forte.

Quaerunt enim quidam, ad quid respicere leges conditor debeat in legibus rectissimis constituendis, utrum ad meliorum, vel ad plurium utilitatem, quando contingat quod modo diximus : rectum quidem accipiendum est aeque.

<--- Page Split --->

t Rectum autem forte ad conferens totius civitatis et ad commune civium. Civis autem communiter quidem est, qui participat eo quod est principari et subjici, secundum unamquamque politiam, aliter. Ad optimam autem qui potest et eligit subjici, et principari ad vitam quae secundum virtutem.

Æque vero rectum ad totius civitatis utilitatem et ad communem civium. Civis autem communiter est, qui particeps est imperandi et parendi, licet alius secundum unamquamque speciem Rerumpublicarum. Secundum autem optimam speciem, qui potest et eligit parere et imperare ad vitam secundum virtutem degendam.

u Si autem est aliquis in tantum differens secundum excessum virtutis, vel plures quidem uno, non tamen possibile complementum exhiberi civitatis, ut non sit comparabilis aliorum omnium virtus, neque potentia ipsorum politica ad eam quae illorum, sive plures, sive unus, eam quae illius solum, non adhuc ponendum partem hujus civitatis.

Quod si unus sit usque adeo superexcellens virtute, vel plures quam unus, nec tamen tot numero ut implere civitatem possint, ut neque comparanda sit aliorum omnium virtus, neque facultas gerendi Rempublicam, ad hanc plurium, si plures sint, vel unius tantum, si unus, non amplius hi ponendi sunt civitatis pars.

x Injuriabuntur enim dignificati æqualibus, inæquales tantum existentes secundum virtutem, et secundum politicam potentiam : sicut enim Deum inter homines verisimile esse talem.

Fieret enim illis injuria, si pariter atque alii censeantur, cum sint usque adeo superiores secundum virtutem ac civilem potentiam. Putandum est enim, talem virum tamquam Deum in hominibus esse.

y Unde palam, quia et legislationem necessariam esse circa æquales et genere et potentia. De talibus autem non est lex : ipsi enim sunt lex : etenim deridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis. Dicentur enim utique forte, quæ quidem Antisthenes ait, « Leones contendentibus lepusculis, et æquale volentibus, omnes habere. »

Ex quo manifestum est positionem legum necessariam esse circa æquales genere et virtute. Sed in illos tales non est lex : ipsi enim lex sunt : etenim ridiculus foret qui illos legi subjicere conaretur. Dicerent enim fortasse quemadmodum de Leone scribit Antisthenes, concionantibus lepusculis, ac censentibus æquum omnes habere debere.

z Propter quod et ponunt relegationem democratizatae civitates propter talem causam. Hæ enim utique persequuntur æqualitatem maxime omnium. Quare eos qui videntur excedere potentia propter divitias, vel multos amicos, vel propter aliquam aliam politicam potentiam, relegabant et transtulerunt extra civitatem temporibus determinatis.

Quapropter a civitatibus quæ populariter reguntur, ostracismus repertus est. Hæ siquidem civitates æqualitatem maxime complectuntur. Itaque qui superexcellere videtur, vel propter divitias, vel propter amicos, vel propter aliquam aliam civilem potentiam, extra civitatem relegatur ad tempus aliquod terminatum.

aa Fabulantur autem et Argonautas Herculem dereliquisse propter talem

Tradunt etiam fabulae ob hujusmodi causam Herculem ab Argonautis fuisse

<--- Page Split --->

causam : non enim voluisse ipsum durere Argo, id est, navem cum aliis, tamquam excedentem multum nautas.

relictum : non enim una cum aliis navem regere illum voluisse, ut nimium superexcellentem inter navigantes.

bb Propter quod vituperantes tyrannidem, et Periandri Thrasyculo consilium non simpliciter aestimandum recte increpare : aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil admissum praeconem de consilio, sed auferentem excedentes spicarum, planasse aream. Unde ignorante quidem praecone ejus quod fiebat causam, proferente autem quod contingit, intellexisse Thrasybulum, quod oporlet excellentes viros perimere. Hoc enim non solum expedit tyrannis, neque solum tyranni faciunt, sed similiter habet et circa oligarchias, et circa democratias. Idelegatio enim eamdem habet potentiam modo quodam, scilicet prohibere excellentes et fugare.

Quapropter qui vituperant tyrannidem, et consilium Periandri Thrasyculo datum, non simpliciter existimandi sunt recte dicere : ferunt enim Periandrum nihil respondisse ei, qui consilii pedendi causa ad ipsum missus fuerat, sed supervenientes spicas detendendo scgetem adeaquasse, cujus causam cum non intelligeret nuntius, ac factum ab eo narraret, intellexisse Thrasybulum, quod oportebat supereminentes cives auferre. Hoc autem nec prodest solum tyrannis, nec solum faciunt tyranni, sed et in paucorum potentia, et in populari statu similiter se habet. Ostracismus enim eamdem quodammodo vim habet tollendo eos qui supereminent, et in exilium pellendo.

rc Idem autem circa civitates et gentes faciunt qui domini potentiae, velut Athenienses quidem circa Samios, et Chios, et Lesbios. Cum enim magis imperialiter haberent principatum, humiliaverunt ipsos praeter pacta. Persarum autem Rex Medos, et Babylonios et aliorum sagaces factos, quia fuerant aliquando in principatu, dispersit saepe. Problema autem universaliter est circa omnes politias etiam rectas : transgressae quidem enim ad id quod proprium respicientes, hoc agunt non solum, sed circa commune bonum intendentes, eodem habent modo.

Hoc idem et in civitatibus et in gentibus faciunt hi qui dominantur, velut Athenienses circa Samios, et Chios, et Lesbios. Quamprimum enim imperium firmiter habuere, eos in multis pessumdarunt contra foederis aequitatem. Persarum autem rex Medos, et Assyrios, et alios qui magnum aliquid de seipsis sapiebant, ob imperium prius habitum, saepe contrivit. Quaestio autem proposita circa omnes est Rerumpublicarum species universaliter, et quae sunt rectae : nam illae quae transgrediuntur, ad propriam respicientes utilitatem, hoc agunt : quinimo et illae quae ad commune respiciunt bonum, eodem modo se habent.

dd Palam autem hoc et in aliis artibus et scientiis. Neque enim pictor sinet utique animal habere pedem excedentem commensurationem, neque si differat pulchritudine : neque proram navis faclor, vel aliarum partium navis : neque ulique magister chori eum qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere. Quare propter hoc quidem nihil prohibet monarchias concor-

Patet hoc in aliis quoque artibus et scientiis : neque enim pictor mensuram excedentem pedem animal habere pateretur, quamvis pulcherrimus ille pes esset : neque faber proram, aut aliam partem navis : neque vero magister chori, eum qui pulchriorem ac meliorem toto choro vocem emittit, sincer in choro esse. Itaque ob hoc quidem nihil prohibet eos qui domini sunt, conveuire cum

<--- Page Split --->

dare civitatibus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt.

civitatibus, si proprié dominationis gratia, quæ etiam civitatibus utilia sunt, agant.

ee Propter quod secundum excessas excellentias, habet aliquod civile justum sermo qui circa relegationem. Melius quidem igitur legislatorem a principio sic instituere politiam, ut non indigeat tali medicina. Secunda autem navigatio si evenerit tentare dirigere tali aliqua directione : quod quidem non fiebat circa civitates : non enim respiciehant ad conferens propriæ politiæ, sed seditiose utebantur relegationibus.

Quare secundum eas quas confitemur superexcellentias, quamdam habet utilitatem ratio illa, per quam ostracismus fuit repertus. Melius tamen foret sic ab initio per legis conditorem provideri, ut Respublica non indigeret tali medicina. Secundo autem loco, si quid tale accidat, conandum est tali aliquo remedio corrigere : quod tamen factum non est a civitatibus : non enim respexerunt ad commodum publicum, sed per seditionem usa sunt civili pulsione.

ff In transgressis quidem igitur, quod quidem singulariter expediat et justum sit, manifestum. Forte autem et quod non simpliciter justum, et hoc manifestum. Sed in optima politia habet multam dubitationem, non secundum aliorum bonorum excessum, puta roboris, et divitiarum, et multitudinis amicorum, sed si quis fuerit differens secundum virtutem, quid oporteat facere. Non enim dicent utique oportere ejicere et transferre talem, at vero neque principari talem. Simile enim et utique si Jovem principari velimus partientes principatus. Relinquitur igitur, quod etiam videtur aptum natum esse tali obedire : omnes enim latentur, ut reges sint tales perpetui in civitatibus.

In his igitur speciebus gubernandi qua lapsæ sunt, quod ad privatum commodum pertinet, ac justum est, patet. Forsan autem non simpliciter justum, et hoc est manifestum : sed in optima Republica magnam habet dubitationem, non per excellentiam aliorum bonorum ceu virium, et divitiarum et amicitiarum, sed si quis excellat virtute, quid de eo sit faciendum : non enim dicendum est ut talis vir sit de civitate pellendus. Atqui neque gubernationi aliorum talis vir erit subjiciendus : perinde enim est, ac si qui Jovem gubernare velint potestatem dividentes. Restat ergo, ut videtur, naturam hujus talem esse, ut omnes sponte sua illi parere debeant : itaque hujusmodi quidem homines esse reges perpetuos in civitatibus.

COMMENTARIUS IN CAP. VIII.

Hic movet dubitationem de bono uniuscujusque politiæ : et sunt principales dubitationes duæ. Quia enim justitia diffinitur, quod est virtus reddens uni-

cuique æquale ad dignitatem quod suum est : propter quod etiam Pythagoras dixit, quod justitia est numerus pariter par : ideo primo movet quæstionem et disputat et solvit eam, scilicet si ad omne quod est in cive, sive secundum corpus, sive secundum animam, reddendum sit æquale, vel ad quædam tantum. Secundo inducit quæstionem. si positione

<--- Page Split --->

rectissimarum legum, ponendae sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium, ibi (litt. s), Dubitant enim quidam utrum legislatori, etc.

Circa primum tria facit. Primo enim ponit quaestionem. Secundo disputat eam, ibi (litt. c), Forte enim utique dicet, etc. Tertio adaptat et solvit, ibi (litt. g), Quoniam autem hoc impossibile, etc.

a Dicit ergo primo ponendo quaestionem : Quoniam autem in omnibus quidem scientiis, practicis scilicet, quae sunt secundum rationem, sicut prudentia, et artibus, quae sunt factivae secundum rationem, ut dicit in VI Ethicorum, bonum finis, scilicet est. Omnes enim tales desiderant bonum quod est finis ipsarum. Et ex hac propositione arguit, quod si sic est in omnibus, quod maxime est in principalissima. Et hoc est : Maximum itaque, scilicet bonum, et maxime in principalissima omnium, supple, erit finis : haec autem est politica potentia. Hanc rationem melius explicat in primo Ethicorum, sic dicens : « Primum quidem oportet videre, quod omni scientiae et potentiae est quidam finis et hic bonus : nulla enim, neque scientia, neque potentia causa mali est. » Si igitur omnium potentiarum bonus est finis, manifestum est quod optimae optimus utique erit : at vero politica est optima potentia : quare finis ipsius utique erit optimus. Sed quia non sufficit in moralibus generaliter dicere, propter hoc in specie ostendit quod sit illud bonum, ibi, Est autem politicum bonum quod justum. Et determinat quod sit justum in qualibet, ibi, Hoc autem est quod communiter conferens, id est, quod ad communitatem politicam est conferens.

b Et ulterius quid sit conferens communiter ostendit, ibi, Videtur autem omnibus aequale aliquid esse quod justum : et usque ad aliquid quidem consentiunt. Et hoc est quod dixit in V Ethicorum : quod justum de quo est virtus justitia

distributiva et reddens unicuique quod suum est, aut est secundum aequale medietatis arithmeticae, aut secundum aequale medietatis geometricae. In commutandis enim est secundum aequale medietatis arithmeticae, in distribuendis autem secundum aequale medietatis geometricae. Et subdit secundum quam rationem est hoc accipiendum, ibi, His quis ecundum philosophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus, id est, in Ethicorum. Dicit enim in I Ethicorum, quod negotium quod est circa mores, ut videtur, pars est et principium politiae. Et rationem subjungit, ibi Quod enim et quibusnam quod justum, et oportet aequalibus aequale esse, aiunt, id est, commune dictum est quod id quod est, oportet aequalibus esse aequale, secundum proportionem scilicet. Plato enim diffinies justitiam sic dicit : « Justitia est virtus unicuique quod suum est tribuens, servata unicuique propria dignitate. » Et ex hoc procedit ad disputationem quaestionis, ibi, Qualium autem, rerum scilicet et personarum, aequalitas est, et qualium inaequalitas, oportet non latere : quia aliter non redderetur unicuique quod suum est secundum medietatem damni et lucri in distribuendis et commutandis, et sic non haberetur finis politiae. Unde subdit : Habet enim hoc dubitationem, et philosophiam politicam.

c Deinde cum dicit, Forte enim utique dicet, etc. procedit ad disputationem utriusque partis, et primo, quod inaequaliter debent distribui principatus, dicens : Forte enim utique dicet aliquis, supple, opponendo, secundum omnis boni excessum, scilicet quod est in anima vel corpore civis, oportere inaequaliter distribui principatus, ut scilicet majori in corpore, et pulchriori in colore, et magis ingenioso melior detur principatus : si, id est, quamvis omnia reliqua nihil differant, sed similes civcs acciderit esse, in omnibus aliis scilicet. Et ponit rationem,

<--- Page Split --->

ibi, Differentibus enim, alterum esse quod justum, et quod secundum dignitatem, id est, in distribuendis, sicut aliud reddetur principi, aliud militii, aliud rustico : ita etiam aliud reddendum est magno, aliud parvo, aliud pulchro, aliud turpi, aliud diviti, aliud pauperi. Et ponit rationem generalem, ibi, Et secundum quodcumque bonorum, corporis scilicet, vel animæ, vel fortune, superabundantia quædam politicorum justorum excedentibus, supple, sic redderetur, id est, quod secundum distributionem politicam plus reddetur excedenti in quocumque bono quam ei qui non excedit.

d Secundo cum dicit, At hoc superficiale, etc. statim vadit in oppositum, scilicet quod hoc non sit justum, dicens : At hoc superficiele falsum, id est, in prima superficie et primo aspectu hoc apparet esse falsum, quod hoc sit politicum justum. Et probat, ibi, Manifestum, supple, est hoc in aliis scientiis et potentiis. Et ponit exemplum, ibi, Similiter enim fistulatoribus secundum artem, id est, qui æqualem potentiam habent ad fistulandum artem, non dandam superabundantiam fistularem nobilioribus. Ratio talis est. Si duo sint vel plures inæquales secundum nobilitatem, æquales autem in potentia artis fistulativæ, inæquales fistulæ vel plures non distribuuntur inter eos secundum inæqualitatem generis, sed potius æquales secundum æqualitatem artis fistulativæ : ergo similiter excellenti in aliquo non politico, sicut est magnitudo corporis, vel pulchritudo coloris. Et ponit rationem, ibi, Neque enim fistulabunt melius secundum hoc, scilicet quod magni sunt vel pulchri. Oportet autem et ei qui secundum opus excedit, dare et organorum excessum, scilicet ut melius fistulanti dentur meliores fistulæ et plures.

e Sed quia hoc universaliter dicitur, et in uno tantum particulari propositum

est, ideo addit : Si autem nondum palam quod dicitur, adhuc magis ipsum producentibus, secundum alia particularia, erit manifestum. Et ponit quomodo, ibi, Si enim sit aliquis excedens quidem secundum fistulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritudinem, etsi unumquodque illorum bonorum sit majus fistulativa (dico autem, exponendo, nobilitatem et pulchritudinem, quorum scilicet utrumque melius est quam fistulativa) et secundum analogiam, id est, proportionem, excedant plus fistulativam, et in nobilitate scilicet et pulchritudine, quam ille secundum fistulativam, id est, quod plus excedunt istum in nobilitate et pulchritudine, quam ipse eos in arte fistulativa : tamen huic, scilicet excellenti secundum fistulativam, dandum differentes fistularum, id est, de numero fistularum, quod scilicet meliores dantur fistulatori quam meliori, quia sic pervenitur melius ad finem fistulativæ. Et adaptat, ibi, Oportet enim ad opus comparari excessum scilicet ut in opere politico plus excedat, cui plus dandum est de principatu politico, et divitiis et nobilitati comparatur, scilicet opus politicum.

f Et subdit quid elici potest ex hac ratione, ibi, Nihil adhuc secundum hanc rationem omne utique erit comparabile, id est, secundum hanc rationem patet quod in distributione politicorum bonorum, nihil politicorum erit comparabile secundum quodlibet bonum, sive secundum excessum cujuslibet boni, sed tantum illius quod excedit ad actum politicum, sicut meliori militi, vel meliori civi, vel meliori præfecto. Et ponit rationem, ibi, Si enim magis aliqua magnitudo, supple, est alicui bono politico comparabilis, et, id est, etiam sequitur, supple, quod totaliter utique magnitudo adæquabilis, supple, boni politici, erit, scilicet comparabilis, et ad divitias et ad libertatem, supple, erit bonum politicum etiam comparabile. Et ex hoc infert in-

<--- Page Split --->

conveniens quod sequitur, ibi, Quare, id est, ergo si plus hic differat secundum magnitudinem, scilicet corporis et roboris corporalis, quam hic secundum virtutem, et ampliorem virtutis, id est, virtute (genitivus pro ablativo) magnitudo, corporis scilicet et roboris totaliter excedit, id est, magnus corpore magnum virtute in politicis. Et hoc adhuc ulterius infert, ibi, Erunt utique comparabilia omnia, scilicet politica, supple, distributa et ad proportionem magnitudinis. Et ponit causam, ibi, Tanta enim magnitudo, proportionaliter scilicet, et sic tantum bonum politicum proportionatur ei et distribuitur. Et infert ulterius ibi, Si melior, valentior, magnitudo scilicet, tanta, id est, quam tanta alia, magnitudo scilicet, illa iterum erit tanta, id est, in aliqua nota quantitate, palam quod aqualis, id est, quod illa etiam erit alicujus boni politici sibi proportionati et aequalis.

g Deinde cum dicit, Quoniam autem hoc impossibile, etc. revertitur ab impossibili concluso ad veritatem solvendo, et dicit: Quoniam autem hoc impossibile, suppple, est, palam quod in politiis rationabiliter non secundum omnem aequalitatem altercantur de principatibus, sicut nec in fistulativis secundum omnem aequalitatem altercantur de fistulis, sed potius qui praeminet in potentia fistulativa, praefertur in acceptione fistularum ei qui magis est ingenuus, vel magis fortis in corpore: sic etiam in politicis qui praeminet in potentia politica, rationabiliter accipit politiae principatum. Et hoc probat adhuc aliter, ibi, Si enim hi quidem tardi, in currendo scilicet, ii autem veloces, cum nec tarditas nec velocitas aliquem disponant ad principatum, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere, scilicet in politicis principatibus.

Deinde cum dicit, Sed in exercitativis agonibus, etc. tangit ea quae disponunt ad politicum principatum, et dicit : Sed

in exercitativis agonibus, sicut est palastra, et duellum, et alia quae robore corporis et agilitate, horum differentia, scilicet roboris et magnitudinis, accipit honorem : ibi enim fortiores vincunt et honorantur demonstrationibus et coronis et statuis, quando pro Republica fortiter faciunt.

h Et simile quid dicit de civitate, ibi, Sed ex quibus civitas consistit, supple, sicut ex politiis vel civilitatibus, in his necessarium fieri altercationem, ut scilicet is qui praeminet potentia civili, majorem accipiat principatus honorem. Et ex hoc concludit qui tales sunt : Propter quod quidem rationabiliter praeparantur honori nobiles, maxime in politia quae regnum est, et divites, in politia quae est oligarchia, et liberi, in politia civitatum, quia cives oportet liberos esse. Et subdit causam, ibi, Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes, supple, cives et principatum habentes in civitate. Et hujus dat rationem, ibi, Non enim utique erit civitas ex agenis omnibus, sicut neque ex servis. Si enim sit ex omnibus egenis, nihil habebunt conferre, nec in communicationem, nec in distributionem, et sic peribit civitas : si etiam omnes servi, cum virtus servi, sicut dictum est in primo, non sit agere ex proprio conceptu et libertate, sed domini, nullus eorum habebit aliquid agere ex proprio conceptu vel libertate, et sic iterum peribit civitas. Ex hoc arguit a majori, ibi, At vero si opus est horum, scilicet libertate et divitiis, quod minus videtur, palam, quia et justitiae et bellicae virtutis, id est, fortitudinis, supple, est opus ad civitatem. Et rationem subjungit, ibi, Neque enim sine iis, scilicet justitia et fortitudine, habitari civitatem possibile est. Sed sine prioribus quidem, scilicet divitibus et liberis, impossibile est esse civitatem, sicut paulo ante dictum est : sinv iis autem, scilicet justitia et fortitudine, habitari bene, supple, impossibile est.

<--- Page Split --->

i Deinde cum dicit, Ad civitatem igitur quidem, etc. concludit hanc disputationem dicens: Ad civitatem quidem, igitur esse, id est, ut civitas sit, videbantur utique omnia vel quaedam horum recte dubitari : quia, sicut habitum est, sine iis esse non potest : ad vitam vero bonam, virtutis scilicet, disciplina et virtus (et dicit disciplinam pro omni intellectuali virtute, virtutem autem pro morali) maxime juste utique dubitarentur, supple, pertinere, quemadmodum dictum est et prius : quia vita bona non est sine iis, sicut nec civitas sine divitiis et libertate.

k Quoniam autem neque omnium aequale, etc. In parte ista ostendit Aristoteles quod quicumque aequales sunt in uno solo, vel inaequales ad politicam communicationem in non pertinente, secundum illum unum non oportet accipere aequalia vel inaequalia in politico principatu : et si attribuantur eis aequalia vel inaequalia secundum illud unum, non erit civilitas, sed transgressio civilitatis. Et hoc ostendit hic quatuor modis, videlicet in personis singularibus, scilicet in divitibus, in fidelibus, in ingenuis, et in pluribus comparatis ad pauciores, et in virtuosis.

In primo horum duo facit. Primum est, quod transgressio civilitatis est, si aequalibus vel inaequalibus in uno attribuantur aequale vel inaequale. Secundo ostendit, quod omnes cives secundum unum aliquid quod est in eis, altercantur de principatu, scilicet quod ipsi debeant principari juste simpliciter, non autem altercantur juste, ibi (litt. I), Dictum est quidem igitur, etc.

Dicit ergo : Quoniam autem neque omnium aequale oportet habere aequales secundum unum aliquid solum existentes, id est, quod unum aliquid sit in eis, in quo sint aequales, neque inaequale inaequales secundum unum, scilicet quod inaequaliter sit in eis, sicut divitiae vel nobilitas, vel aliquid tale, sicut paulo ante dictum est. Et ex hoc concludit, ibi, Necesse est omnes tales politias esse trans-

gressiones, in quibus scilicet, vel aequalibus in uno attribuitur aequale, vel inaequalibus in uno attribuitur inaequale de politico principatu. Et hoc est intentum prime partis.

I Et subdit de secundo, ibi, Dictum est quidem igitur et prius, scilicet in secundo libro, quod altercantur modo quodam juste omnes, supple, de principatu, simpliciter autem non omnes juste, supple, altercantur. Et hoc ostendit quasi inducendo in multis, et primo in divitibus, ibi, Divites quidem, supple, altercantur se debere principari, quia plus regionis attinet ipsis. Regio autem commune supple, est. Et est ratio talis. Ad quos plus pertinet de communi regione, ii debent in ea plus principari : ad divites plus pertinet : ergo ipsi principabuntur.

Secundo inducit in iis qui fideles vocantur patriæ, ibi, Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus. Et est ratio talis. Communicatio civium maxime est in conventionibus et pactis : fideles maxime conservant conventiones et pacta : ergo principabuntur maxime.

m Tertio inducit in liberis, ibi, Liberi autem et ingenui tamquam prope invicem, supple, altercantur pro principatu. Et ponit rationem, ibi, Cives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Et est ratio talis. Quicumque propinquiorem dispositionem habent ad cives, maxime debent principari in civilibus sive politicis : liberi et ingenui maxime disponuntur ad cives et civilitates : ergo maxime principabuntur. Et adhuc ad idem inducit aliam rationem, ibi, Ingenuitas auten, id est, liberorum nobilitas, apud quoscumque habetur honorabilis. Et est ratio talis. Honorabiles personas magis oportet principari, quam non honorabiles : ingenui magis honorabiles sunt apud omnes : ergo ipsos oportebit magis principari. Et ad idem adducit tertiam rationem, ibi, Adhuc quia meliores, supple, esse, verisimile est, supple, eos qui ex

<--- Page Split --->

melioribus nati sunt : ingenuitas autem est virtus generis. Et accipitur virtus prout dicit extremum in bono : sic enim extremum in genere quod est nobilitas, est ingenuitas. Ratio autem talis est. Quicumque magis nobiles et meliores inter cives, hos maxime decet principari : ingenui sunt hujusmodi : ergo, etc.

n Quarto inducit qua ratione justi et boni et virtuosi altercantur de principatu, ibi, Similiter etiam dicemus juste, et, id est, etiam virtutem altercari, de principatu scilicet. Et ponit hujus rationem, ibi, Communicativam enim virtutem dicimus esse justitiam. Omnes enim justi communicant in distributivis vel communicativis secundum aequale justitiae, vel ad medietatem arithmeticam, vel geometricam, ut dicitur in V Ethicorum. Sed quia justitia specialis est una virtus, ideo addit, cui, scilicet justitiae, necessarium, supple, est, omnes alias assequi, supple, virtutes. Et hujus rationem dat in V Ethicorum. Quia justum est de quo lex praecipit : praecipit autem lex de omni virtute : ergo necessarium quod justitia assequatur omnes virtutes. Et est ratio sua haec de altercatione. Quicumque dignior est principatu, maxime debet principari : justus quem assequitur omnis virtus, est hujusmodi : ergo, etc.

o Quinto inducit de pluribus comparatis ad pauciores, ibi, At vero et plures ad pauciores. Et ponit hujus altercationis rationem, ibi, Etenim valentiores et ditiores et meliores sunt ut acceptis pluribus, id est, in pluralitate, ad pauciores, id est, comparatione paucorum. Et ratio talis est. Quicumque valentiores et ditiores et meliores sunt, debent magis principari : multi valentiores et ditiores et meliores sunt paucis : ergo magis principabuntur.

p Et addit, Ergo si omnes sint in una civitate, dico autem, explanando scilicet, puta boni et virtuosi et divites et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, supple, sit in eadem civitate, utrum altercatio erit, supple, inter eos, quos oporteat principari, aut non erit? Et statim respondet, ibi, Secundum unamquamque quidem igitur politiam diclarum, supple, in singulari, scilicet aristoicratiam, oligarchiam, et democratiam, indubitatum judicium, supple, est quos oporteat principari. Quia in aristocratia constat debere principari virtuosos et bonos, in oligarchia paucos potentes et divites, in democratia populi multitudinem, sicut ostenditur ex praecedentibus. Et hoc est quod subdit, ibi, Dominantibus enim differunt ab invicem. Et ostendit quomodo, ibi, Puta haec quidem, eo quod per divites, sicut obligarchia, haec quidem, scilicet aristocratia, eo quod per studiosos viros sit, et aliarum, scilicet politiarum, unaequaeque, sicut regnum et democratia, eodem modo, supple, dividatur penes eos qui principantur in ea.

Deinde cum dicit, Attamen consideramus, etc. quomodo paucos oportet principari, determinat, et dicit : Attamen consideramus quando circa idem tempus haec existunt, supple, in civitate, quomodo determinandum : quia tunc singuli per suas differentias altercantur de principatu per rationes principales. Si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo ? Et ponit modos speciales multos, ibi, Vel hoc, supple, considerandum est, quod pauci ad opus, supple, civitatis, quod est communicatio civium, oportet considerare si possit habitari civitas, a tam paucis, supple, sicut si esset civitas parva et pauci inca viri, sicut dicitur Eccle. (1x,14).1 Vel, supple, oportet considerare, quod tanti multitudine, ut sit civitas ex ipsis : quia aliter non sedabitur altercatio, nisi

<--- Page Split --->

dicatur ratio qua debent dominari et qua multi.

q Deinde cum dicit, Est autem dubitatio, etc. movet dubitationem ad singulas partes, et circa hoc duo facit. Primo enim ordinat dubitationem. Secundo inducit rationem contra singulos, ibi, Videbuntur enim nihil dicere, etc.

Dicit ergo : Est autem dubitatio quadam ad omnes, id est. contra omnes altercantes de politicis honoribus, id est, principatibus.

Et primo ponit contra primos, ibi, Videbmtur, supple, quidam nihil dicere justum, qui propter divitias volunt principari. Illi enim, ut in secundo habitum est, non principantur nisi ad divitias, justo neglecto, lucris intendentes.

Secundo, ibi, Similiter autem et qui secundum genus, opponit contra secundos dicens : Similiter autem et qui secundum genus, supple, volunt principari : illi enim principabuntur inaequaliter, suos videlicet exaltantes et alios deprimentes.

Tertio, ibi, Palam enim rursus, etc. ad idem objicit contra tertios dicens : Palam enim rursus, quod si quis unus omnibus ditior est, palam quod secundum idem justum oportebit hunc principari omnibus. Ratio talis est. Si justum est divites aliis principari secundum eadem rationem talis justi, si unus omnibus ditior fuerit, ille omnibus principabitur secundum illam rationem : sed hoc est falsum : ergo propter divitias non debet aliquis de principatu altercari.

Quarto, ibi, Similiter autem et differentem, etc. inducit de ingenuis dicens : Similiter autem et differentem ingenuitate altercantibus, supple, de principatu propter libertatem : si enim unus magis ingenuus omnibus est, si ingenuitas debet principari, ille unus omnibus principabitur : sed hoc est falsum : ergo propter ingenuitatem non debet principari.

Quinto, ibi, Idem autem iis accidet, etc. inducit de virtuosis, et dicit : Idem autem iis accidet et circa aristocratias de vir-

tute. Si enim unus sit melior vir aliis qui sunt in politeumate, studiosis existentibus, hunc oportet esse dominum secundum idem justum : et sic unus omnibus dominabitur, quod est inconveniens.

Sexto, ibi, Igitur si et multitudinem, etc. a simili objicit de multis et paucis, et dicit : Igitur si et multitudinem oportet esse dominans : quia valentiores sint aliis, hos utique oportebit dominos esse magis quam multitudinem, scilicet eadem ratione : hoc etiam reputatur inconveniens, quia sic peribit democraticus principatus, qui praecipuus est civitatibus.

r Ex omnibus his concludit intentionem propriam, ibi, Omnia itaque haec videntur facere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt, ipsi quidem, supple, omnibus, principari, alios autem omnes sub se subjici, scilicet nec divitiæ, nec ingenuitas, nec virtus. Etenim ad eos, id est, contra eos qui secundum virtutem volunt domini esse politeumatis, similiter autem et ad eos qui secundum divitias, habent multitudines dicere quamdam rationem justam. Hic dat rationem contra altercantes pro principatu de virtute et de divitiis. Una enim ratio est contra modos : quia multitudo si colligatur virtus existens in singulis in unum, prævalebit virtuti paucorum virtuosorum et unius. Similiter multitudo eadem ratione prævalet in divitiis uni vel paucis : et si propter virtutem dominium conceditur paucis, nunc multitudo prævalens in virtute, magis principabitur quam unus vel pauci. Similiter si propter divitias conceditur principatus, multitudo habens majores divitias, magis principabitur.

Deinde cum dicit, Nihil enim prohibet, etc. ponit rationem dicens : Nihil enim prohibet multitudinem aliquando esse meliorem, secundum virtutem scilicet, paucis, id est, quam pauci sint, vel unus: et sic multitudo magis principabitur quam unus vel pauci. Et similiter objicit de divitiis, ibi, Et, supple, nihil prohibet mul-

<--- Page Split --->

titudinem aliquando esse, ditiorem, supple, uno vel paucis : et si tunc propter divitias conceditur principatus, iterum principabitur multitudo. Et subdit qualiter debet fieri comparatio ut verum sit quod ponitur, ibi, Non ut singulum, id est, non ut singuli ad singulos comparentur secundum excessum, sed ut simul omnes, id est, ut omnes de tota multitudine congregati virtutem et collectas habentes divitias comparentur ad unum vel paucos : quia scilicet multitudo excedit in virtute et divitiis. Et ex hoc sumit occasionem alterius quaestionis, unde subdit : Propter quod et ad dubitationem quam quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare : et ponit illam quaestionem immediate.

s Dubitant enim quidam. Hic incipit secunda pars capituli, ubi inducit quaestionem, si positione rectissimarum legum, ponenda sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium.

Et dividitur in tres partes. In prima ponit quaestionem. In secunda disputat, ibi, (litt, x), Injuriabantur enim dignificati, etc. In tertia determinat quaestionem, ibi, (litt. ff), In transgressiquidem igitur, etc.

Dicit ergo primo : Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimas leges sit ponendum leges ad conferens meliorum, vel ad id quod conferens plurium, cum acciderit, quod dictum est, supple, talis casus in civitate. Et ratio quaestionis est, quod sicut saepe dictum est, distributiones in civitatibus debent fieri secundum dignitates personarum et merita. Et constat quod virtuosi sunt digniores et melioris meriti sunt in civitate quam alii : et per hanc rationem videntur eis distribuenda dignitates et principatus. Econtra, sicut saepius habitum est, plures paucis et multi uno melioris meriti sunt et majoris virtutis, non singuli ad singulos comparati, sed universi ad paucos, vel ad singulos : et per hanc rationem videtur ponenda lex multitudine vel pluribus.

Deinde cum dicit, Quod autem rectum, etc. ponit unam propositionem per se notam, ex qua vult procedere, et dicit : Quod autem rectum sumendum forte. Et non dicit forte, quia dubia sit propositio, cum legislator semper sumere rectum debeat, sed quia rectum in civitatibus est in particularibus voluntariis actibus, qui semper dubiis casibus subjacent : ideo aliquando lex non potest poni ad rectum simpliciter, sed ad rectum ut nunc et tunc quod pro tempore magis expedit.

t Unde subdit : Rectum autem forte ad conferens totius civitatis, supple, sumendum est. Et hoc ulterius explanat, subdens, Et ad commune civium, id est, quod communiter omni civi convenit. Et subdit quis sit civis, ibi, Civis communiter quidem est, qui participat eo quod est principari et subjici. Dictum est enim in secundo libro, capite de cive, quod civis est qui participat principatu judicativo et consiliativo secundum auzapkisiv vite.

Deinde cum dicit, Secundum unamquamque, etc. ostendit quod in specialibus politiis aliter determinatur haec quaestio, et aliter in optima, et dicit : Secaudum unamquamque autem politiam aliter (alia littera, « alter »). In aristocratia enim determinatur conferens ad meliores, in oligarchia ad potentes et divites, in democratia ad populi multitudinem. Ad optimam autem, supple, optimus est, qui potest et eligit subjici et principari ad vitam quae secundum virtudem : ille enim vere est civis et optimus civis, et ideo ille merito altercabitur de principatu.

u Deinde cum dicit, Si autem est aliquis, etc. statim vadit in oppositum per rationem de multitudine saepius inductam, dicens : Si autem est aliquis in tuntum differens secundum excessum virtutis, vel plures quidem uno, non tamen possibile, supple, est, complementum ex-

<--- Page Split --->

hiberi civitatis, scilicet ut tantum de virtute secundum complementum sit in uno vel paucis, quantum est in omnibus totius civitatis : unde sequitur quod non sit comparabilis aliorum omnium virtus, supple, simul, neque potentia eorum politica ad eam potentiam politicam et virtutem, quæ illorum, sive plures, sive unus sit : quia, sicut dictum est saepius, potentia multitudinis semper prævalet uni vel paucis : et ideo videbitur principatus dandus multitudini. Et quod dixit, explanat, ibi, Eam quæ illius solum, id est, virtus politica et potentia unius solum, non potest comparari virtuti et politicae potentiae totius multitudinis. Et subdit, quod talis non debet esse pars civitatis qui sic excedit, ibi, Non adhuc ponendum partem hujus civitatis, supple, esse taliter excedentem in politica potentia et virtute.

x Deinde cum dicit, Injuriabuntur enim dignificati, etc. disputat prædictam quaestionem, et ostendit inconveniens quod sequitur, si pars civitatis ponatur, dicens : Injuriabuntur enim dignificati aequalibus, inaequales tantum existentes secundum virtutem et potentiam politicam, id est, tum excellentes personæ injuriabuntur aliis civibus si judicabuntur ad paria cum eis, cum tamen sint excellentiore. Et explanat de excellentia ipsorum, ibi, Sicut enim Deum inter homines verisimile est esse talem, scilicet tam excellentem in politica potentia et virtute.

y Et ex hoc infert, quod etiam legislatio debet esse æqualis, ibi, Unde palam, quod et legislationem, supple, secundum quam regitur civitas, necessarium esse circa æquales et genere et potentia. De talibus autem, scilicet tam excellentibus personis non est lex. Et dat rationem, ibi, Ipsi enim sunt lex. Quasi dicat, soli. Etenim diridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis, scilicet

personis tam excellentibus. Et hoc est quod dicit Plato, quod « leges positæ sint propter malos, et non propter bonos. » Et Apostolus I Tim. (1, 9 et seq.) : Lex justo non est posita, sed plagiaris, homicidis, etc. et reddit rationem dicens : (Rom. ii, 14 et 13) : Ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Unde etiam hic subdit proverbium : Dicentur enim utique forte, quæ quidem Antisthenes ait, « leones contendentibus lepusculis : » et intendit dicere quod leones mordaces non sunt comparandi lepusculis : excellentes autem personæ sunt sicut leones, et communis populus sicut lepusculus : et idcirco etiam excellentes personæ aliquando devorant et mordent inferiores. Et æquales volentibus omnes habere. Civium enim est æqualia habere. Unde quando inæqualia capiunt propter excellentiam, populus suscitaru contra majores et expellunt eos.

z Et hoc est : Propter quod et ponunt relegationem democratizatae civitatis propter talem causam, scilicet quia nolunt sustinere quod excellentes personæ sint super se, et dominentur in civitate. Democraticus enim principatus popularis est, et in favorem populi inductus, sicut saepe dictum est. Et subdit : Hæ enim, civitates scilicet, utique persequuntur æqualitatem maxime omnium. Quare, id est, propter quod, eos qui videntur excedere potentia propter divitias, vel multos amicos, vel aliquam aliam politicam potentiam, relegabant et transtulerunt extra civitatem temporibus determinatis, scilicet quando potentia voluerunt opprimere alios.

aa Et hoc probat per fabulas antiquas Poetarum, scilicet quod tales ejiciendi sunt, ibi, Fabulantur autem et Argonautas Heracleam 1 dereliquisse, id

<--- Page Split --->

est, quod Heracleas dereliquit alios nautas, et expulsus est ab eis propter talem rursam. Et ponit rationem, ibi, Non enim roluisse ipsum ducere Argo, id est, narem cum aliis. Et ponit causam, ibi, Tamquam excedentem multum nautas.

bb Propter quod vituperantes tyrannidem, in qua unus opprimit alium propter excellentiam aliquam, qua eminet aliis. Et Periandri metrum quoddam quod de virilibus composuit, Thrasybulo, id est, a Thrabulo (est enim proprium nomen poetae qui Periandria composuit) consilium, scilicet civitatum, non simpliciter existimandum recte increpare. Ille enim increpuit consilium quod eminentes personas de civitatibus ejecti. Aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil admissum praeconem de consilio, id est, quod praeco civitatis ad nullum consilium debet admitti, sed auferentem excedentes spicarum planasse aream. Mctaphorice loquitur, et vult dicere quod excellentes personas ejiciens, civitatem fecit esse ex aequalibus. Et hoc totum inducit ad hoc quod leges ponenda sunt pro communi utilitate plurium et aqualium et eminentium tantum. Unde ignorante quidem praecone ejus quod fiebat (quod noluit aliquem ad consilium admittere faciendorum) causam, proferente autem, scilicet postea cum ab eo quaereretur causa facti sui, quod contingit, intellexisse Thrasybulum ex dicto suo metaphorico, quod oportet excellentes viros perimere, scilicet ne super alios dominentur. Hoc enim non solum expedit tyramis, scilicet ne ab eis in tyrannide impediantur, neque solum tyranni hoc faciunt : sed similiter habet et circa Oligarchias, in quibus potentes et divites principantur, et circa democratias. In omnibus enim his ab excellentibus personis impediuntur aliquando.

cet cum peremptione, prohibere excellentes et fugare : hoc enim fit per relegationem.

cc Deinde cum dicit, Idem autem circa civitates, etc. ostendit hoc factum esse in civitatibus et gentibus ubicumque timebatur oppressio majorum vel oppositio, et dicit : Idem autem cirra ciritates et gentes faciunt qui domini potentiavel politiae, supple, sunt : semper enim ejiciunt praecellere volentes. Et dat exemplum, ibi, Velut Athenienses quidem circa Samios et Chios et Lesbios, scilicet tres insulas quibus dominabantur. Et ostendit in quo, ibi, Cum enim magis imperialiter haberent principatum, supple, supra dictas insulas, humiliaverunt ipsos habitatores earum praeter pacta : cum enim insulae illae subderent se eis, pacta quaedam fecerunt quae Athenienses non servaverunt, sed opprimebant eos praeter pacta, ne rebellare possent. Et dat exemplum in gentibus, ibi, Persarum autem Rex, scilicet Darius, Medos et Babylonios, quibus dominabatur, et aliorum sagaces factos, scilicet qui praeminebant sagacitate et industria, quia fuerant aliquando in principatu, dispersit saepe, scilicet ne iterum elevarentur contra eum. Ex hoc accipit, quod universaliter sic faciendum sit, ibi, Problema autem, id est, proverbium universaliter est circa omnes politias etiam rectas, scilicet quod eminentes personae semper deprimantur ne se elevent contra civitatem. Transgresse quidem enim, supple, polititiae, sicut est tyrannis, oligarchia, et timocratia, ad id quod proprium respicientes, hoc agunt, scilicet quod leges statuunt ad proprium conferens, et non ad commune, non solum, sed circa commune bonum intendentes eodem habet modo, id est, simili modo in omnibus deprimuntur eminentes, ne eleventur.

Et quia dixerat tales personas debere perimi, quod durum esse videtur, innuit quod sufficit relegare, ibi, Relegatio eamden habet potentiam modo quodam, scili-

dd Et hoc probat per simile in aliis artibus, ibi, Palam autem hoc et in aliis scientiis. Neque enim pictor sinet animal, pictum scilicet, habere pedem ex-

<--- Page Split --->

cedentem commensurationem, supple, aliorum membrorum, neque si differat pulchritudine, supple, sinet, sed semper vult commensurari et proportionali membra : neque proram navis factor, supple, sinet excedere commensurationem aliarum partium navis, vel aliarum partium aliquam, supple, sinet excedere : neque utique magister chori, id est, symphoniae eum qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere : quia statim offuscerentur cantus aliorum, et non concordarent, et sic dissolveretur chorus. Sed quia posset aliquis dicere, quod sic periret monarchia, quae tamen principalis politia est in civitatibus, ideo obviat subdens, ibi, Quare propter hoc quidem nihil prohibet Monarchias concordare civitalibus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt : quia si agerent ad utilitatem propriam, repellerentur.

ee Ex omnibus his concludit intentum, ibi, Propter quod secundum excessas excellentias, vel concessas in quocumque, habet aliquod civile justum sermo qui circa relegationem, id est, lex de relegatione, scilicet quod melius est relegare excellentes, quam quod opprimant alios. Et si sic, tunc melius est civitatem a principio ex aequalibus institui : et non erit opus relegatione. Et hoc est : Melius quidem igitur legislatorem a principio sic instituere politiam, ut non indigeat tali medicina. Secunda autem, id est, prospera navigatio si evenerit (loquitur de directione navis) tentare dirigere aliqua tali directione, scilicet quae maxime sit ad conferens civitati : quia per hoc civitas erit in pace : quod quidem non faciebant civitates antiquae, scilicet sicut Athenienses et Reges Persarum. Et hoc est : Quod quidem non fiebat circa civitates, scilicet antiquas : non enim respiciebant ad conferens propriae politiae, scilicet in bonum commune civitatis, sed srditiose utebantur relegationibus, scilicet respicientes ad proprium conferens,

et non ad commune, et ideo seditiones oriebantur.

ff Deinde cum dicit, In transgressis quidem igitur, etc. incipit determinare totam quaestionem, et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit cui oportet ordinare conferens an communitati, vel uni in transgressis politiis, sicut sunt tyrannis et oligarchia. Secundo cui oportet ordinare conferens in optima politia, ibi, Sed in optima politia, etc.

Dicit ergo primo : In transgressis quidem igitur, supple, politiis, quod quidem singulariter conferens expediat et justum sit, manifestum, supple, est : ibi enim lex justitiae est oppressio et fortitudo, sicut dicitur Sap. (u, 11) : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. Et ideo conferens in tali politia ordinatur tyranno et potentibus. Et de tali subdit justo : Forte autem et quod non simpliciter justum, supple, est, tale justum, et hoc manifestum, supple, est per se : justum enim deberet ordinari ad commune conferens, non unius.

Deinde cum dicit, Sed in optima politia, etc. ostendit cui oportet ordinare conferens in optima politia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter fieri debet in optima politia. Secundo vadit in oppositum, ibi, At vero neque principari, etc.

Dicit ergo : Sed in optima politia, quae ut dicit in VIII Ethicorum, est regnum secundum virtutem ordinatum, habet multam dubitationem. Et subjungit causam, ibi, Non secundum aliorum bonorum excessum, id est, rex in talibus ponitur, non quia excessum habet in extrinsecis bonis, puta roboris et divitiarum, et multitudinis amicorum, sed si quis fuerit differens secundum virtutem ab aliis, scilicet excedendo : et tunc secundum praedicta dubium est, quid oportet fieri. Secundum dicta enim Antisthenis et similitudines inductas oportet talem ejici a civitate : secundum veram au-

<--- Page Split --->

tum rationem nullus utilior est civitati quam talis, sicut dicitur Sapient. (vi, 2i) : Rex sapiens stabilimentum populi. Et (Ibid.) : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Et hanc rationem innuit hic subdens : Non enim dicent, supple, ratione recta utentes, utique oporterr ejicere, extra civitatem scilicet, et transferre talem, supple, per relegationem.

Deinde cum dicit, At vero neque prinrijari, etc. statim vadit in oppositum. Et primo opponit. Secundo concludit in totam quaestionem solutionem, ibi, Relinquitur igitur, etc.

Dicit ergo : At vero neque principari tulem, supple, dicent debere : quia secundum prædicta excedens alios non debet principari, sed potius omnis populus. Et ad confirmationem inducit simile, ibi, Simile enim et utique si Jovem principari velimus (et est sumptum ab Homero : Jovi enim commissum est regnum, eo quod benignissimus erat et ad utilitatem populi omnia statuit. Unde versus :

partientes principatus. Littera sic ordinatur : « Nos partientes, » id est, partiri debentes principatus, scilicet democraticos in populum, si dicimus talem debere principari, simile dicimus ac si diceremus Jovem principari. Et hoc non convenit : quia principatus tales debent partiri, eo quod in favorem populi indueti sunt.

Secundo ex his omnibus concludit totam quaestionis solutionem secundum veram rationem, ibi, Helinquitur igitur, quod etiam aptum natum esse, ex ordine virtutis scilicet, tali obedire, supple, debere. Et subjungit rationem, ibi, Omnes enim latentur ut reges sint tales perpetui in civitatibus : sicut enim dicitur in VIII Ethicorum : « Tales sufficiunt omnino sibi et suis : et ideo nihil statuunt ad utilitatem propriam, sed omnia ad utilitatem populi. » Et ideo in antiquis fausta clamabant tali regi, sicut Salomoni (III Reg. 1, 39) : « Vivat Rex Salomon in æternum ! »

<--- Page Split --->