TRACTATUS IV
DE OPINIONIBUS STOICORUM DE PRINCIPIIS.
CAPUT I.
De Pythagoricis qualiter dicebant numeros mathematicos esse principia.
In Philosopho, 1 Metapby. cap. 2
Stoicorum autem circa principia nunc in alio tractatu inducemus assertiones, incipientes a Pythagoricis, qui primi principes in hac secta floruerunt. Dicamus autem primo, quod omnes Stoici conveniebant in hoc quod physicorum principia ponebant esse non physica : sicut Epicurci in hoc convenerunt, quod principia physicorum physica esse corpora perhibuerunt, sicut patet in omnibus ante habitis opinionibus quas induximus. In his igitur Philosophis et ante hos de quibus diximus in Physicis, illi qui vocantur Pythagorici, tangentes physicorum mathematica principia esse, primi inter Philosophos produxerunt ea in medium philosophantium, et in talibus principiis connutriti per totum tempus philosophiae suae dixerunt, quod ea quae sunt princi-
pia mathematicorum, principia sunt cunctorum existentium. Rationem autem hujus assignantes dixerunt, quod omnia corpora mobilia in motu considerantur, et ante corpora non sunt nisi ordines intelligentiarum quarum principia hic non quaeruntur. Cum igitur ante corpus mobile sit corpus secundum naturam, principia corporis erunt ante principia corporis mobilis : sed quae sunt principia prioris secundum naturam, magis habent rationem principiorum quam ea quae sunt principia posterioris. Sunt igitur principia corporis magis principia quam ea quae sunt principia mobilis. Similiter quo principia sunt priora, eo magis sunt universalia et plurium principiorum : ergo principia cunctorum sunt principia corporis : corporis autem vel cujuslibet quantitatis sunt principia quae constituunt ipsum in esse corporis secundum quod corpus est : non autem constituunt ipsum in esse corporis nisi mathematica : ergo mathematica sunt principia corporis, et per consequens sunt principia cunctorum.
Et omnis iste error provenit ex hoc quod non distinguebatur natura corporis quod præreliquit sibi corpus mobile, et quod supponitur in ipso. Si enim hoc
<--- Page Split --->
dicatur esse corpus tribus diametris dimensum, et in esse corporis constitutum, impossibile est evadere rationes induetas : et hoc putabant Pythagorici persumsi a quodam signo non sufficienti, quod scilicet corpus mobile per velox et tardum divisibile est in infinitum, sicut ostendimus in VI Physicorum nostrorum : et cum dividi in infinitum sit passio mathematici corporis, oportet mathematicum corpus esse quod supponitur in corpore mobili physico. Hoc autem non est necessarium : quoniam si corpus accipiatur sub forma mobilitatis solum, sic abstrahit a mobili ad situm, et a mobili ad formam, et a figura recti motus, et a figura motus circularis, et hujusmodi motus addibilis est in velocitate additioni temporis, et addibilis in tarditate ad divisionem spatii : et ex illa parte sequitur dividi in infinitum etiam corpus physicum sicut et mathematicum corpus : aut quod subjicitur in corpore sic mobili, non est constitutum tribus dimensionibus quae per tres fiunt diametros, sed potius quod aptitudinem habet extendi tribus diametris : hoc autem est substantia in qua fundatur secundum esse mensurae diametrorum, et non ipsa dimensio est quae habet hujusmodi aptitudinem : et sic principia hujus corporis sunt cunctorum corporum principia : haec autem sunt principia substantiae : et hoc ignorantes Pythagorici prædictos inciderunt in errores.
A principio igitur sua philosophiae persuasi, quod mathematicorum principia sunt cunctorum principia, sic processionent ulterius, inquirentes quae sunt prima principia mathematicorum. Videntes autem, quoniam numeri sunt natura primi in genere mathematicorum, quo quod numeri qui differentiis causantur, prout sunt pluralitas, ab unitate procedunt formae simplicis, quae primae considerationes sunt entis et differentiarum entis et unitatis ipsius, ideo nisi et romati sunt isti speculari et multas similitudines in numeris, quas aptabant exi-
stentibus, sive essent per se non facta per generationem, sive essent facta, sicut fiunt generata : etsi magis sint conati per similitudines aptare entibus quam ea quae speculantur in igne et aqua et terra vel aere vel aliis corporibus physicis, quae Epicurei Philosophi principia esse dixerunt. Dicebant quidem, quod haec talis numerorum passio est justitia : eo quod justitia in communicatione est secundum medietatem proportionis geometricæ, et in distributione est secundum medietatem proportionis arithmeticæ. Illa vero talis numeri passio est anima, et talis anima est intellectus : quoniam dicebant quod nobilior anima ad intellectum sive intelligentiam se habet secundum proportionem dupli, et sensus se habet ad animam superiorem secundum proportionem sexquialteri, et ad intellectum purum secundum proportionem tripli : natura autem corporis ad sensum quidem secundum propositionem superbipartientis, et ad animam nobilem secundum proportionem dupli, ad intellectum secundum proportionem quadrupli. His enim proportionibus se habent invicem, unum, duo, tria, quatuor, qui sunt primi numeri secundum quod numerus duo : est autem principaliter multi secundum quod multum est ad infinitum tendens, et tria principium est finiti in numero, et quatuor est primum multum constitutum : numero vero accidit et multum et paucum finitum et infinitum esse. Similiter autem dicebant, quod est in his quorum esse permixtum est cum potentia, sicut materia, et tempus, et motus. Talis enim proportio vel passio numeri est materia, et talis est motus, et tale est tempus : quoniam tempus ad motum se habet sicut proportio æqualis ad æquale, et motus ad mobile, sicut tria ad unum, et materia ad formam sicut duo ad unum : et ita in omnibus dicebant singulorum esse principia singulos numeros.
Amplius speculabantur etiam passiones et rationes harmoniarum, quibus corpo-
<--- Page Split --->
ra componebantur, et ex miscibilibus, aliter unibilibus, principiis constituebantur, dicentes haec uniri secundum proportionem hanc, et ita secundum aliam, sicut subtriplum aquae ad triplum est terrae, et quadruplum aeris in hoc vel illo mixto, sicut dicebat Empedocles, constituitur ex partibus sex, quarum quatuor dedit Vulcano, et alias duas distribuit aliis elementis. Sic igitur quoniam et alia ab his quae hic diximus secundum essentiam accepta videbantur assimilari numeris, et numeri sunt primi omnis naturae existentium, sicut ante probatum est, ideo aestimaverunt quod elementa numerorum et principia sunt elementa et principia cunctorum entium. Haec igitur in numeris est positio Stoicorum, quorum praecipuus princeps fuit Pythagoras, vir utique probatissimus, do quo ab omnibus Philosophis primis praejudicatum est primus dicta sua pro auctoritate debere recipi, et nihil amplius probationis debere exigi a quoquam dicta sua referente, nisi quia ipse dixit : ipse autem erat Pythagoras, sicut dicit Tullius in libro de Natura deorum.
CAPUT II.
Et est digressio declarans qualiter principia numerorum secundum Stoicos sunt principia cunctorum.
Nos autem ad intellectum Stoicae positionis aliquantulum digrediemur : videtur enim nobis haec summa esse philosophia. Dicamus igitur incipientes ab his quae omnes Peripatetici principia esse dicunt : haec autem sunt forma et materia, sicut manifestum est ex determinatis a nobis in II Physicorum, licet sint tria principia motus : privatio vero quae abji-
citur in motu continue, et forma quae continue edueitur, et subjectum quod movetur : tamen non sunt nisi duo principia entis, quae sunt forma et materia. Loquamur igitur de forma, quaerentes an forma et unitas sint idem aut non. Constat autem quod sunt idem intellectu : quoniam sicut dicit Euclides in VII Geometriae et Pythagoras in Arithmetica, unitas est qua quaelibet res una est. Quaelibet autem res est una ea natura qua ipsa est hoc quod est : sed quaelibet res est hoc quod est per formam : ergo quaelibet res est una per formam : et sic intellectus unitatis positus concludit intellectum formae : et si e converso forma prius sumatur, per formam concludetur intellectus unitatis. Ex quo convincitur idem intellectus esse formae et unitatis. Modum tamen alium habet unitas, et alium forma : quoniam in se considerata est unitas, sed considerata prout ejus proprietas est esse quod dat rei, est forma. Esse autem dico formae proprietatem potius quam effectum : quia esse nihil aliud est nisi diffusio formae in eo quod est actu existens. Ex hoc accipitur, quod licet idem sit intellectus unitatis et formae, tamen modus unitatis simplicior est quam modus formae. Quod sic clare videtur : esse quod est proprietas formae, quae propter hanc ipsam proprietaetem quid erat esse vocatur, diffusio est formae in eo quod participat actum essendi : ergo tendit esse in potentias ejus quod est ut perficiat res : et sic procedit spargendo se, sicut lumen procedit a lucente : unitas autem a qua res una est, procedit sparsa in potentiis ejus quod est, colligendo uniendo et finiendo ipsa et terminando ipsa ad unitatem : et isti sunt actus principii quod est naturans res : igitur forma est principium per hoc quod est unitas : et si unitas est ratio principii cum per scipsa sunt prima principia, unitas erit per se primum principium omnis entis. Similiter consideremus id quod Peripatetici principium vocant, quod est materia : hujus enim
<--- Page Split --->
romideratioestquodestsubjectumetfundumentum , etquodipsaestinpoten - t i a : etperprimumquidemsustinetfor - m u m , persecundumestinfinita , sedfi - nibilis . Quæramusigitur , utrummateriaperhocquodestrerumprincipium , autperhocquodestistaduo . Siestprinci - piumperhocquodestinse , tuncinmullahabitudineadformametadmo - tumestprincipium : quiaperhocquodestidquodestinseispas : sedoportetprincipiumabactuprincip ' andidictum , principiumesseabhabitudineprinci - piumdi : ergomateriaperhocquodestduoista , estexistentiumprincipium . R e - sumoigitureaquæsuntprincipiiprimi , quodpersuamessentiamestprincipium , etmoncuialiquidabipsoconfertprinci - p i u m : dualitasautemistaconfertmate - tivprincipiare , sicutunitasconfertprin - cipiumformæ : ergobinariusisteestprincipiummaterialererum : etindequaliterbinariusisteexunitateformaliprimoprocedit . Constatautemexhisquæinpræhabitisbenedisputatasuntdeprincipiis , materiamnonessesubje - ctumnecpotentiamnisiperaliquidfor - mumquodincohativeestinipsa : hocau - temestesseformæinpotentia : esseigiturformæetinpotentiaessesuntumiusiterati : quiaesseformæquale - rumquesit , materiædatunitatemetessetalequalecompetitmateriæ , quandononetatuperformam . Esseautemtaleinruquodtale , nonestnisismplicisumius . Potentialitasautemipsiusestexhocquodcumprivationepermixtumest . Estigituriteratioistiusessequodidquodestesseetunumreiteraturinpri - vationisinfinitatem , eomodoquounumreiteratumsupersedivisionisestcau - saetininitatis , nonperhocquodestunum , sedperhocquodestag - ærægatumsibi : sicunitasestprinci - pumrerumetnatura , etbinariuspri - mumutmateria . SedhocestcavendumquodPythagorasdixittriplicemessenu - merum , scilicetinstrumentalem , forma - l e m , etmaterialem . Instrumentalemau -
temvocavitnumerumabstractumare - busquoutunturadresnumerandas : ethocvelhoc , cumabstractumsitrationeabstractumabaliquo , posteriussitillo , nonpotestisteesseprimumexistentiumprincipium . Formalemautemvocavitnumerum , quiponitresinnumero , etquoresipsæinpluralitateessendicog - noscuntur : etistenumerusestformaleessesingulorumessentialibusdifferentiisdistributum : ethicnumerusadhæretrebus , etestprincipiumrerum . Materia - temautemnumerumvocavitresipsasnumeratas . Cumautemadprimasspe - ciesnumerorumrecurrimus , priminu - merirerumsuntunitasformæetbina - riusmateriæ : etsicistisuntprincipiarerumprima . Sicigiturprincipiatuminentibusestnumerusreiteratusmateria - lissivemateriatus , principiansentianu - merusestformalis : etratioidprin - cipiandiostenditurinpropricitatibusin - strumentalisnumeri . Hæcautemadhucestaccipereinhisquæproceduntabunoprimosimplici , quodestuniversiessecausa , nulliinnitensnumero , omnita - menreinumerumdante , sicutdicitPy - thagoras . Inhocenimprocessuluxcau - sæprimæ , quæsimplexestradiusintel - ligentiæagentis , cujuslumineomniscujusqueestunitas , ethocpræhabetsimpliciter , etestomnisreiunitaspote - state , sicutunitaspotestateestomnisnumerus , etprincipiumetcausaetfinisomnisrei , sicetluxprimumprincipiumetcausaetfinisestomnisessecujuscum - quereisit . Hæcautemluxinsereflexaetdiffusaincausatoprimoconstituitin - telligentiamquæintelligitsuamnaturametlucem , perquamconstituitur , ethæcineanonsuntæqualia : sedluxperquamconstituitur , nobiliormultoestquamsuasubstantiaconstituta : etideoexpartesuænaturæinquodagitetcuidat , estcelumprimum : exparteautemlucisprimæparticipatæ , estconstituensintelligentiamsecundam . Sednosdeomnibushisinultimohujusscientiæli - brotractabimussubtiliter . Exhisenim
<--- Page Split --->
quae hic diximus, satis intelligitur quod prima causa luce sua ex ipsa procedente, est lux unitas quae nullo modo unitur numero. Participata autem haec lux a tanto primo cujus ipsa constituit naturam duo constituens et constitutum : et haec est anima nobilis et intellectualis, quam Peripatetici vocant motorem cœeli primi, in qua sunt formae quas per motum cœeli explicat in materiam, et haec est anima intellectualis in quacumque, quae non est alicujus corporis actus per lucem qua constituitur : licet per hoc quod est constitutum in substantia, natura lucis diversos habet gradus et diversas potentias ex se manantes. Lux autem illa occumbens in materia opaca, sensus efficitur cum hic et nunc operans : et ideo tres sunt ibi reflexiones quando lux participata in se reflexa dat substantiam animae et corpori : obumbrata dat naturam sentiendi, et proportionata organo dividitur harmonice ad sensibilia : propter quod sensus est sicut tria haec. Adhuc autem lux mixta mobili cœelesti et lumini motoris, constituit naturam : quia incidens materiae ejus quod est, non incidit ei secundum quod est lux primi numeri nisi per substantiam : sed incidit ei per constitutum in anima nobili : et sic est alia per esse : et tunc materia est subjectum ei primum : et haec est quarta substantia, lucis esse, lucis intelligentia, et esse in substantia sine eo quod est et substat luci in anima nobili, et ejus esse incidens corporali materiae : et haec est quatuor, qui quaternarius a prima procedit unitate. In genere igitur loquendo ab unitate procedit binarius qui est anima in genere, et ab unitate per binarium procedit ternarius primus, et ab unitate per binarium et ternarium procedit primus quaternarius. Si autem species animarum et sensuum et corporum sigillatim recipiantur, multi erunt numeri, et multae numerorum proportiones. Et hoc est quod dixit Boetius substantiam verborum Pythagore transferens, et de substantia numeri in principio Arithme-
tice» loquens : « Omnia quae a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione formata : hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar : hinc enim quatuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum cœelique conversio. » Ex his intelligi possunt ea quae dixit Pythagoras, et ex his scitur quod ea quae dixit, non dixit sine magna philosophia.
CAPUT III.
Qualiter Pythagoras numeros entibus adaptacit, et quae elementa esse dicebat et per quam rationem.
Redeamus igitur dicentes, quod hoc modo totum cœelum harmoniam esse dixit et numerum : et quaecumque ipse Pythagoras et sui habebant monstrare per demonstrationem sicut confessa et certa, aptabant colligentes ea in numeris et harmoniis, hoc est, proportionibus numerorum ad cœeli passiones et partes cœeli et ad totum ornatum cœelestem. Eodem modo est in non confessis et non certis. Sed si quid deficiebant dubitando et quaerendo, advocabant ad hoc solvendum et determinandum omne negotium numeris rerum continuatum. Dico autem ut quoniam denarius numerus ea perfectione perfectus est, qui continet in se omnem numerum simplicem, ideo spharea cœelestes quae sunt prima causarum cœelestia et simplicia, et simplicis sive regularis motus sunt decem. Cum autem novem tantum sunt manifesti, octo planetarum et stellarum fixarum, quae omnes octo dicuntur spharea stellarum, ideo decimam fecerunt primam antitonam, hoc est, contrarium motum habentem, quam vocabant motum planes, sicut diximus. Et de his cer-
<--- Page Split --->
tius in secundo nostro de Cælo et Mundo determinavimus, ubi probavimus decem esse sphæras, sicut et ante nos posuerunt et Peripatetici et Pythagorici et Aristoteles.
Sed cujus gratia in hanc disputationem de positionibus Pythagoricorum intravimus, hoc est ut tractemus quæ possunt esse principia rerum existentium, et quomodo omnia dicta sua etiam isti in supernis claudunt causis, nullam novam adjicientes : videntur igitur hi sicut et alii putare, quod numerus sit principium existentium quasi natura eorum quæ sunt, hoc est, forma et quasi privationes et habitus entium sicut numeri quidam : prima vero elementa numeri sicut et unum dicunt esse par et impar : quoniam elementum est ex quo componitur res primo, et quod secundum formam non ad formam resolvitur aliam : et cum nihil componatur ex omnino similibus, non potest unitas esse elementum numerorum, licet sit principium eorum, sicut punctum lineæ, et nunc temporis. Adhuc autem nihil componitur ex omnino dissimilibus et naturaliter sejunctis nullam penitus proportionis affinitatem habentibus. Oportet igitur quod dissimilia ex uno principio exorta sint elementa compositionis prima : et sic se habent par et impar in numero : et ideo sunt principia compositionis ejus : et par quidem est sicut infinitum, et impar sicut finitum : quia divisione facta per æqualia semper non stat : divisione autem facta per æqualia semper stabit, sicut ostensum est in tertio nostrorum Physicorum : et licet numerus additione sit infinitus et non divisione, tamen quia de numero reali loquuntur Pythagorici, et in illis par est principium infinitatis, et impar stat in uno quod divisibilibus interjacet, impediens per par æquam divisionem, ideo dixerunt quod est principium infinitatis. Aliquando tamen in sistitiis quas ponit Pythagoras, invenitur imparem conjungere cum infinito, et parem cum finito : et hoc est per numeri instrumen-
talis proprietatem : quia cum infinitum respectu adjiciendi in numeris sit, impar numerus est, qui omni pari adjicit unitatem. Sicut autem numerus par diffiniri non potest secundum ipsum nomen, quoniam paritas partium intrinsecarum primam dicit æqualitatem, ex quibus par consistit numerus, et illis impar numerus ut causam imparitatis dicit adjectam esse unitatem, et sic impar diffinitur per adjectum, adjectum semper in numeris causa est infinitatis. De sistitiis autem illis posterius faciemus mentionem.
Quia autem vidit Pythagoras, quod omnino contraria in nullo convenientia nihil penitus componunt : et iterum vidit quod nihil fit ex non entibus omnino, dixit quod unitas sive unum est ex utrisque, scilicet pari et impari resolutis : et unitatem utrisque esse parem scilicet et imparem, sicut principium : ex pari igitur et impari sunt numeri : ex uno dixit esse numerum qui est par vel impar : et qui est etiam sic in reali numero sicut ante ostendimus, quia binarius materiae procedit ex unitate formæ, et pluralitas rerum ex unitate luminis causæ primæ, ideo sicut dictum est, dicit numeros totum cœlum tam quoad motores quam quoad ea quæ moventur in ipso, et quoad motus ipsorum, omnia hæc numeris ligari et conjungi perhibet, et similiter elementa et quæcumque naturaliter constant.
CAPUT IV.
De esse coelementationum quas principia posuerunt quidam Pythagorici.
Quorumdam autem Pythagoricorum quidam duas dixerunt esse sistitias principiorum, unam quidem boni et perfecti, et alteram mali, et has duas coelementaliter jungebant, unumquodque bonum
<--- Page Split --->
suo coelemento contrario malo jungentes : et sic quia viginti erant, decem bona et decem mala coelementaliter juncta, decem faciebant principia. Hæc autem dicebant principia omnia, cum tribus modis varientur existentia quidem, ita quod quædam ordinantur ad alia a quibus accipiunt esse : quædam autem sunt absoluta : et inter absoluta quædam prima existentia, quædam autem sunt mobilia sive mota : dixerunt hæc decem istam triplicem entium diversitatem a decem coelementariis principiis sufficienter causari : tria vero coelementaliter accepta dixerunt esse entis principia, infinitum et finitum, par et impar, unum et plura : et accipiuntur ista secundum ordinem resolutionis, ita quod prius causatur a consequente et resolvitur in illud. Finitum enim omne per unum primo, et par secundo, sive per par proxime, et per unum primo finitum est : quoniam finitum est cujus omnis pluralitas et potentialitas par sibi in complemento formæ ad terminum unitatis formæ reducta est, et aliter non existens perfecte : et e contra cujus pluralitas et varietas potentiae impar sibi ad unius terminum reducta non est, infinitum est. Similiter autem in eadem coelementatione ponebant principia motus coelementaliter accepta, scilicet dextrum et sinistrum, masculinum et femininum, quiescens et motum, sicut dictum est in aliis non æque prima : quoniam in his quiescens abusive vocaverunt, quod nullo modo movetur : et hoc est cujus omnis bonitas est intra ipsum, sicut unitas prima in qua nullus est numerus, et nulli unitur, et hoc est primum non motum stabile dans cuncta moveri : et hoc est omnia alia formis sigillans, et omnibus aliis formas suas imprimens, et ideo masculinum : et quia formans est movens ad locum, sicut in VIII Physicorum probatum est, ideo ubi abundat virtus sic entia sigillantis et formantis, ibi est dextrum. Propter hoc etiam Pythagorici pri-
mi inter philosophos in primo corpor sic formato dextrum et sinistrum posuerunt, non secundum figuram, sed secundum virtutem dextrum et sinstrum distinguentes. E contra vero cujus non omnis bonitas secundum actum rerum est intra, per motum acquiritur, et illud etiam est in potentia ad motum et est motum : et quia id recipit et sigillatur ab alio quodam movente et sigillante, est femininum : et quia semper regyrat de imperfecto ad perfectum, et quod trahit potentiam sui ad moventis virtutem, est sinistrum : sinistrum enim est quod trahitur in motu post dextrum, et per quod ad dextrum fit regyratio. Quatuor autem coelementaria quæ reliqua sunt in ente generabili, inferiora posuerunt, et duas quidem coelementationes in simplici posuerunt esse principia : duas autem composito secundum prima elementantia. In simplici quidem posuerunt rectum et curvum : quoniam simpliciter leve et simpliciter grave recta sunt a medio vel ad medium mota. In alio autem leve et in alio grave sunt curva et reflexa et sursum et quæ curvantur inferius. In igne quidem aer, in aere autem et igne aqua. A deorsum autem superius : in terra quidem aqua, in aqua autem et terra aer : et ideo hæc et media et alterabilia et imparia sibi et multarum formarum esse dixerunt : quia curvum habet tres formas recti et concavi et convexi : rectum autem tantum unam. Secundum autem ordinem inferioris ad superius ponebant lucem et tenebras : quoniam secundum Commentatorem, cum perpetuo superius corpore participant ista 1. Quæ enim participant actu et potentia perspicuum, luminosa sunt et lucent, sicut dixerunt lucere ignem. Quæ autem communicant cum perpetuo superiori in potentia perspicui tantum, sunt transparentia et non luminosa : et quæ privantur utraque, sunt opaca : et hæc tenebrosa vocaverunt : et hæc sunt in elementis
<--- Page Split --->
ante formas et qualitates elementorum secundum naturam : et ideo ista principia vocaverunt elementorum, nihil in hac falsitatis dicentes, nisi quia principia substantiae elementorum neglexerunt. In non simplicibus autem secundum perfectionem quidem finis et motus dicebant principium esse bonum, et secundum infirmitatem et defectum consequendi verum motus terminum et verum finem, dixerunt esse malum. Et secundum consecutionem virtutis cœelestis quae inferius generata movet ex quatuor punctis obliqui circuli, et non pluribus, secundum quae distinguitur uniuscujusque periodus, est quadrangulum ex altera parte longius. Puncta sunt duo solstitialia distinguentia profundum ab ante et retro, et duo aequationalia ab ortu in occasum accepta distinguentia latum : longum etiam inferius generatorum distinguitur secundum motum rectum ab inferiori ad superius ascendendo. Dicebant enim et vere, quod quadratum ex ductu ejusdem lineae in seipsam producitur, sicut determinatum est in secundo Geometriae. Quadrangulum autem quod est longius altera parte, conficitur ex unius lineae ductu in aliam. Quaecumque igitur inferiorum aequales habent arcus periodi, ad statum et decrementum pertinentes, et arcus sive semicirculus sub quo conducuntur ad statum secundum aequales medietates quae sunt quartae circuli, distinguitur, ita quod una quarta conducit ad statum quantitatis, et altera ad terminum roboris et virtutis, et tertia a quantitate virtutis declinat sive ad diminutionem quantitatis, et quarta mensurat declinationem quantitatis, horum periodus est circulus inscriptus quadrato : et latera quadrati sunt mensura totius suae durationis regulariter, et unice hanc solum periodum naturalem et bonum esse posuerunt, sicut et in veritate res se habet. Quorumcumque autem incrementa et decrementa quantitatis et virtutis materialia sunt, tunc erit maxima materialitas in eo quod parum cresci vir-
tus post acceptam quantitatem et velociter declinat : et horum periodos inscripta altera parte longiori quadrangulo, et est ipsorum duratorum permanentia irregularis et mala et cum aegritudinibus multis, et infirma sunt ad sui esse opiniones naturales. Sic igitur viginti quidem principia in duabus sistitiis boni et mali ordinata Pythagorici posuerunt : quae tantum decem sunt, quando elementallier accipiuntur, haec scilicet, finitum et infinitum, par et impar, unum et plura, dextrum et sinistrum, masculinum et femininum, quiescens et motum, rectum et curvum, lucem et tenebras, bonum et malum, quadrangulare quadratum, altera parte longius quadrangulum. Et in istis rationibus quas induximus ista principia esse dixerunt, non multum a veritate deviantes.
CAPUT V.
De his in quo Alcmæon Crotoniates convenit cum Pythagora in positione principiorum.
His autem aliquid simile videtur suscipe re et approbare Alcmæon de Crotomantia civitate exortus. Aut enim iste Alcmæon recipit istam opinionem a Pythagoricis, aut e converso Pythagorici suam opinionem receperunt ab isto. Alcmæon enim iste fuit jam in ætate robusta, quando senio confectus fuit Pythagoras, et valde simpliciter sic enuntiavit principia rerum cum Pythagoricis. Alcmæon enim dixit, quod multa sunt duo, eo quod principium sunt multitudinis : et hoc dixit Alcmæon quando determinavit contrarietatem humanorum. De aliis enim paucis et parum loquebatur nisi de humanis ad mores pertinentibus, et in his omnem multitudinem vitiorum et vir-
<--- Page Split --->
tutum reduxit ad duo : unum quidem quod est virtutis, alterum autem quod est vitii : et hoc est duo, abundantia scilicet, et defectus. Sed iste Alcmaeon non posuit contrarietates determinatas et puras secundum naturam, sed quascumque fortuna et casu contingentes et non puras secundum naturam, sicut album et nigrum, dulce et amarum, bonum et malum, magnum et parvum, et sic de aliis quae casu contingunt : haec enim contraria posuit iste de caeteris contrariis indeterminate : et ideo quasdam 1 aliquando dixit esse principia, aliquando principiata : et Pythagorici vero denuntiant et quot et quas contrarietates dicunt esse principia.
Ex his igitur ambobus Philosophis tantum est accipiendum, quod contraria sunt existentium principia, et hoc non potuit accipi ab aliis qui generationem negabant, et unum solum principium esse dicebant : aut si dicebant plura esse principia, non dicebant agere et pati. Sed congregatione et segregatione fieri generationem et corruptionem per litem et amicitiam, quae vere non sunt contraria, eo quod non agunt et patiuntur ab invicem. Item accipitur ab istis quae sunt illa quae dicunt esse principia et contraria. Sed quomodo hoc convenit ducere ad causas a nobis superius per quatuor causas, non satis plane est articulatum sive distinctum ab istis Philosophis. Videntur tamen haec ordinare elementa sicut in specie causalitatis et materiae. Dicunt enim constitui et plantari substantiam eorum quae sunt ex his, sicut ex eis quae sunt sicut materia : plantari enim dicunt generabilia, et ingenerabilium dicunt substantiam esse ex istis. Ex quo autem res sunt vel fiunt, et est in eis manens, est materia. Sufficit igitur quantum ad praesentem spectat intentionem Antiquorum et de principiis intentionem speculari ex his quae dicta sunt a nobis.
CAPUT VI.
De tribus positionibus in naturalibus, quae omnes in hoc conveniunt quod unum dicunt omne esse quod est, et sunt Parmenidis et Melissi.
Sunt autem quidam Philosophorum, qui de omnis entis principiis enuntiaverunt, ac si omnia sint una sola natura et tantum unius naturae. Quia dicunt omnia per naturam esse unum et idem, et totam pluralitatem quae est in rebus, non esse nisi per accidens : sed non omnes illi qui hoc dicunt, dicunt illud uno modo, sed in tres opiniones distribuuntur, sicut patebit in sequentibus. In hoc tamen conveniunt omnes, quod non bene dicunt quod dicunt : quia in syllogismis probationum quos adducunt, peccant, et in materia falsas propositiones ponendo, et in forma syllogismi, quia non syllogizant bene, sicut ostendimus in primo Physicorum, nec oportet hic repetere 2. Conveniunt iterum in hoc quod dicunt quod non est secundum naturam dictum, quia motum et principium motus auferunt : et ideo naturalis Philosophus non habet disputare cum eis. Omnes isti convenerunt in hoc quod illud unum quod dicunt esse, sit immobile. Igitur cum in praesenti quaeramus causas naturales quae determinatae sunt a nobis in Physicis, nullatenus convenit ut habeatur sermo de istis quoad praesentem causarum perscrutationem, in qua per habita quaerimus numerum causarum naturalium. Isti enim non loquuntur ut quidam Philosophorum, qui naturaliter loquentes, ipsum ens unum esse sicut aquam, vel aerem, vel ignem, et non omnino
<--- Page Split --->
unferbant motum, sed omnia generant ex uno per motum quasi ex una materia omnia ex uno esse dicentes : sed isti dicunt alio modo omnia esse unum. Illi namque qui physice loquuntur, illi uno quod dicunt esse ex quo omnia sunt, motum apponunt, dicentes omne quod est, generari quocumque modo generationis : sed isti non physice loquentes, dicunt unum quidem omnia esse, et dicunt illud esse immobile, et secundum tantum quod auferunt motum, istius speculationis sive inquisitionis in qua sumus, ens in quantum est inquirentes, est proprium de eis disputare et non philosophiae naturalis. Et haec omnia determinuta sunt in primo Physicorum, unde cum ibi disputavimus de istis, diximus nos facere inducendo Philosophum prinum : quia ex principiis naturae non potuimus habere viam contra ipsos. Haec autem in altiori existentes inquisitione, quamvis de re naturali quaeratur, oportet nos latius de his interius considerando, perquirere eorum positiones, et rationes eorum quibus ponunt quod ponunt, et in quo conveniunt, et in quo differunt, ut videamus quid philosophiae dicta eorum contineant.
Parmenides dicit omnia esse unum, et videtur tangere quod omnia sunt unum ratione formae et speciei quae est rerum quidditas. Melissus vero ipsum quod est omne, dicit unum et idem esse secundum materiam : et ideo Melissus dicit omnia esse unum finitum et immobile. Parmenides autem omnia dicit unum esse infilum et immobile. Xenophanes vero qui primus fuit inter hos tres, eo quod Parmenides fuisse dicitur ejus discipulus, dicit quidem omnia esse unum, sed nihil explanat de altera istarum naturarum, ultrum scilicet sint unum per formam, vel unum per materiam : et ideo Xenophanes neutrum istorum visus est attingere : sed respiciens ad totum cœelum cum omnibus coordinatis sibi, dicit hoc unum totum esse quod est Deus, et Deum dicit esse omnia.
Sicut igitur diximus in praehabitis, hi praetermittendi sunt quoad praesentem de physicis causis quaestionem. Duo quidem omnino, scilicet Melissus et Xenophanes, quasi parum rudiores et agrestiores, in schola non connutriti : eo quod dicunt ipsum unum quod est omnia, esse infinitum et immobile. Parmenides autem curialior esse dicitur, quia motum aliquem dat entibus, sed absolute substantialem aufert generationem : et ideo Parmenides visus est dicere quod dicit, melius videns quid dicere congruit. Arguit sic Parmenides : quodcumque praeter ens est, de omnibus nihil est omnino: quia ens non distinguitur ab aliquo entium : ergo ens omne est una et eadem natura entis indistincta ab aliquo entium: et sic Parmenides nihil dignatur esse praeter ens. Non ens igitur quod est praeter ens solum, nihil dignatur penitus esse. Si ergo aliquid sit illud, non est aliquid praeter ens. Quod autem non est aliquid praeter ens, est ens solum. Ergo omne quod aliquid est, ens solum est, et unicum ens : igitur omne quod est aliquid, est unum solum ens : sed omne quod est, aliquid est : ergo omne quod est, unum solum ens est. De his autem manifestius diximus in Physicis, in libro primo : sic autem omnia unum solum ens esse dicens, ab ipso sensu coactus sequi ea quae apparent in sensu, dixit omnia esse unum secundum rationem et quid est et formam, plura vero per accidens in formis sensibilibus esse suscepit, et ibi accidentalem motum esse non negavit. Et ideo postquam unum omnia esse dixit in substantia et esse, rursus in sensibilibus duo ponit esse principia, calidum et frigidum, ut terram et ignem dicens esse principia. Ex his autem quod principium est secundum proprietatem entis, est calidum, quia motum habet a centro : frigidum autem eo quod privat motum, et constringitur ad centrum, ordinat principium esse per modum non entis. Hae igitur sunt horum trium Philosophorum positiones et in quo
<--- Page Split --->
conveniunt, et in quo differunt dictum est.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans rationem Xenophanis, qua omnia dicit esse unum Deum.
Rursus autem istorum scrutabimur propositiones, ponentes rationes et defectus eorum, et ponemus primo positionem Xenophanis, qui non distinguens de materia et forma dixit omnia esse Deum. Innitebatur autem iste quatuor propositionibus, quarum una est, quod quæcumque distinctum esse habent sub uno communi intellectuali alicujus naturæ, per divisionem differentiarum oppositarum exeunt ab illo communi intellectu naturae illius. Secunda est, quod omne quod distinctum esse habet sub uno sibi communi et aliis, est compositum ex alia natura communi et differentia continente ipsum in actu. Tertia est, quod idem est a quo non differt differentia. Quarta est, quod simplex omnino nullam habet differentiam secundum inesse distinctum distinguentem. Hæ propositiones colliguntur ex libro Alexandri Græci cujusdam Peripatetici, qui opinionem istius Xenophanis post eum suscepit. Accipiamus igitur primo propositionem per se notam, quod omne quod prædicatur de pluribus, et non conversim de illis prædicatur, et non accidentaliter illis est conveniens, est una natura quædam quæ est substantialiter in omnibus illis : ens enim prædicatur de Deo, vot, et materia prima, non conversim, et non accidentaliter conveniens illis : igitur est una natura quædam quæ substantialiter est in omnibus illis. Nec potest dici quod intellectus entis est intellectus
principii et non generis, quia de hoc quoad propositum concludendum nulla est penitus differentia. Modi enim entis quibus dicitur per prius et posterius, non sunt de substantia et substantia, sed de substantia et accidente. Quod si etiam per prius et posterius diceretur, adhuc esset aliquo modo communis intellectus entis de ipsis de quibus dicitur, et non haberet aliquod ens determinationem ad hoc ens ab ipso intellectu entis : quia aliter idem esset principium convenientiae multorum ad invicem, et principium differentiae eorumdem ad invicem, quod est impossibile. Redit ergo, quod ens primum de natura divina et materia et mente sit una natura communis in illis. Accipio ergo quartam superius positam propositionem, quod simplex non habet differentiam, et procedo sic : materia prima est quæ non habet aliquam differentiam, eo quod omnis differentia est a forma : et prima materia est ante omnem formam : quia aliter non esset in potentia ad omnem formam : ergo non habet aliquam sub entis intellectu differentiam : igitur ipsa nihil addit super ens. Eodem modo Deus, qui causa prima est, simplex est, et nullam super entis intellectum addit differentiam. Eodem modo vosc sive mens nihil addit, secundum quod mens dicit ipsam primam et simplicem naturam naturae incorporeæ, non contractam ad aliquam naturam ceclestem, vel animæ, vel alicujus alterius. Revocemus igitur ad memoriam tertio superius positam propositionem, quod idem est a quo non differt differentia. Et concludemus quod Deus, vosc, et materia prima sunt idem et unum ens penitus : eo quod quæcumque entia sunt, et nullam sub ente participant differentiam, eadem sunt : Deus autem, vosc, et materia entia sunt, et sub ente nullam entis differentiam participant : ergo Deus et vosc et materia sunt eadem. Si autem daretur quod aliquam sub ente differentiam participant, vel modum differentiæ, cum illæ ad ens quod est in eis se habeant ex
<--- Page Split --->
additione, sequeretur quod essent composita : et hoc esset contra rationem primi : quia principium non potest esse compositum : eo quod omne compositum suis componentibus debet esse suum tanquam principiis. Sunt autem ista prima in omni natura, Deus, vos, et materia. Sequitur igitur quod ista sunt eadem in natura et esse.
Ulterius autem probat Xenophanes ex his omnia esse substantialiter unum, supponens tres propositiones, quarum una est, quod de consequentibus esse, nihil est substantia rei. Secunda est, quod differentiae accidentales non variant substantiam. Tertia est, quod consequentia esse sunt accidentia. Et inde processit sic : quæcumque sunt post prima de essentia rei existentia, sunt esse substantiae consequentia. Omnia autem quæ sunt, sunt post prima superius inducta, quæ sunt rerum substantia. Ergo omnia quæ sunt, sunt esse substantiae consequentia. Non enim posset poni forma, quæ est substantia, præcedere materiam, nisi poneretur esse lumen Dei vel vos sive intelligentiae : hæc autem sunt eadem ipsi materiae : ergo ut lumen illorum non præcedit esse substantiae ipsa forma : omnia igitur substantiae esse sunt consequentia : ergo per primam propositionem sunt illa non substantiae : ergo sunt accidentia si aliquid sunt, sicut dicit tertio supposita propositio : ergo non distinguit in esse substantiali, sicut dicit propositio secundo supposita. Ex hoc igitur concluditur : quæcumque in esse substantiali indifferentia sunt, substantialiter eadem sunt : ergo omnia quæ sunt, substantialiter et in esse substantiali eadem sunt.
omnibus quod sunt. Tertia divinum ubique et semper esse. Quarta est divinum ad sui substantiam nullo indigens. Ex his igitur sic procedebat : materia est quæ ante omnem et post omnem mutationem, et in omni mutatione manet eadem, eo quod incorruptibilis et ingenita, et per eamdem rationem immobilis : quoniam si moveretur ad esse materiae, tunc motui in esse materiae et subjecti non subjiceretur, quod est falsum : igitur ipsa est immobilis et æterna. Adhuc ipsa sola est, quæ de seipsa largitur ommibus hæc quæ sunt : quia ipsa præstat omnibus subsistere et substare per seipsa : quod non facit forma, etiamsi forma esse poneretur, eo quod forma non est fundamentum substans et subsistens, sed potius si esset, inesset fundata et inhærens. Similiter ipsa est in omnibus ubique et semper : quoniam in secundo hujus scientiæ habebitur, quod quando aliquid unum est in multis, per unam rationem illis existens, oportet quod illud sit primo in aliquo uno, quod est causa omnium illorum : sustinere autem et fundare in se formas et suscipere eas, est in omnibus quæ sunt hoc aliquid : ergo est in eis gratia primi fundantis et suscipientis et sustinentis : hoc autem est materia : ergo materia est ubique, ut habitum est superius, quod ipsa est semper. Similiter materia ad sui esse nullo penitus indiget : quoniam si aliquo indigeret, jam non esset prima. Congregabat igitur Xenophanes omnia hæc in materia prima, esse divinum, esse perpetuum immobile, omnibus dans moveri in ipso, omnibus per seipsum esse largiens, ubique et semper esse, et nullo ad sui esse indigere : et concludebat quod materia prima sit Deus.
Amplius propositiones ab omnibus Philosophis suppositæ sunt quatuor de esse divino, quarum una est illud esse perpetuum et æternum, quod idem substantialiter manet ante omnem et post omnem mutationem. Secunda est illud esse divinum, quod per seipsum largitur
Amplius hyle secundum se accepta est impartibilis et impassibilis : ergo et immobilis : quia non patitur aliquid nisi moveatur, et non movetur nisi sit divisibile, sicut in VI Physicorum probatum est 1. Quod igitur mobilis efficitur hyle,
<--- Page Split --->
hoc est a corporeitate quae advenit ei. Corporeitas autem adveniens ei, est accidens ipsius. Ergo motus accidit ei per actus ipsius : et similiter passio et omnis diversitas corporum et motuum et passionum est ex hoc quod advenit ex corporeitate et contrarietate : ergo una hyle est in omnibus illis indivisibilis et immobilis et impassibilis : multa autem corpora mota et multa patientia : ergo omnis diversitas est ab accidentibus et proprietatibus advenientibus : et nihil diversitatis est a substantia ex parte materiae, sicut dicit Xenophanes.
Omnino autem eodem modo se habet voo; ad animam et animae differentias, quo se habet hyle ad corpus et corporis differentias : quoniam voo; in eo quod hujusmodi, non comprehendit formas corporum nisi per aliquid adveniens ei quod facit ipsam voo; proportionalem corpori : et tunc efficitur imaginans et sentiens et patiens a sensibus et motibus a sensu factis. Sicut ergo hyle non distinguitur a diversitatibus corporum, eo quod sunt post ipsam : ita voo; non distinguitur a diversitatibus animarum, eo quod sunt post ipsam : et sic erit una hyle omnium corporum, et una voo; omnium animarum. Quaecumque autem non differunt, danda sunt eadem : impartibile autem immobile et impassibile non differunt in vo; et hyle, eo quod utrique advenit partitio et mobilitas et passio ex posterius adveniente corporeitate et contrarietate, in se autem sunt uno et eodem modo impartibilia et immobilia et impassibilia : ergo nulla differentia differunt voo; et hyle : ergo eadem sunt per omnia.
Eodem autem modo conclusit haec ambo esse Deum : et sic intulit Deum esse omnia, et fieri Deum corporalem ex posterius adveniente corporeitate, et sensibilem ex posterius advenientibus formis sensibilius. Hoc autem alii quidam imitati sunt templorum facientes inscriptiones : circa idola enim Palladis inscrip-
tum fertur fuisse, quod Pallas est quidquid est, et quidquid erat, et quidquid erit, et quidquid vides, cujus peplum nullus unquam sapientium revelarepotuit. Et haec opinio placuit Alexandro Peripatetico : et aliquid ejus quantum scivit, David de Dinando ascivit, sed perfecte et profunde non intellexit. Hoc autem quod hic inductum est de eo, sufficit ad hoc quod sciantur rationes Xenophanis, quae cum in hunc produxerunt errorem, quod ad totum respiciens ipsum dixit esse Deum. Ccelum autem vocavit omnia mundi simplicia corpora, dicens Deum corporeitate distinctum sine passionum differentiis esse cœelum. Ccelum autem sive corporeitatem assumptis passionum differentiis fieri elementum : et sic omnia substantialiter esse Deum.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans improbationes et solutiones rationum ipsius Xenophanis.
Ne autem in errore isto cujusque remaneat intellectus, licet nobis non sit hic contra istas positiones disputare, tamen ad faciliorem doctrinam ista improbabimus hic, et vias solvendi demonstrabimus, et tunc ad Melissi procedemus positionem. Dico igitur, sicut probavimus in II Physicorum 1, quod movens et materia nunquam sunt res una : et sicut patet per antedicta, si res movens et materia essent res una per substantiam, sequeretur quod contradictoria essent simul vera : Deus autem est movens primum, et materia prima est motum primum : et sic illa duo nunquam possunt esse res una. Quod autem Deus sit causa
<--- Page Split --->
prima et movens primum, et sic causans per suam essentialem scientiam, probabitur a nobis in undecimo hujus scientiae libro. Amplius probatum est in VIII Physicorum 1, quod primus motor nec potest esse finitus, nec infinitus per quantitatem vel virtutem corpoream, neque divisibilis : sed oportet ipsum esse indivisibilem et impartibilem, nullam penitus potentum habere magnitudinem. Si autem esset idem cum materia, posset esse in majori major, et in minori minor, et esset divisibilis. Potentia igitur non potest esse idem cum materia. Adhuc primum regit omnes res praeter quod commisceatur cum eis : materia autem in nulla rerum est nisi per unionem et mixtionem substantiae et virtutis : igitur Deus nullateuus potest esse materia prima. Eodem autem modo probatur omnino in minori mundo, quod vos, Deus et mens et materia et hyle non sunt idem : et hoc satis patet per ea quae scripsimus in nostra epistola de natura animae et contemplatione et immortalitate ejus : et ideo ista relinquantur : agrestes enim et rudes sunt in philosophia qui his ad consentiendum moventur.
Ad propositiones ergo quas in prima sua disputatione supponit Xenophanes, dicendum ad primam, quod illa propositio quam inducit, quod quaecumque distinctum esse habent sub uno communi intellectu alicujus naturae, per divisionem oppositarum differentiarum exeunt ab illo, falsa est, nisi intelligatur de sola generis communitate : quoniam multa individua distinctum esse habent sub uno communi intellectu naturae communis, quae est essentialis similitudo ipsorum, et totum esse ipsorum, et per divisionem tamen oppositarum differentiarum non exeunt ab illo, sed potius per divisionem materia. Si autem accipiatur de intellectui entis qui est ante omne genus, tunc omnino seipsum non intelligit Xenophanes : falsum enim est quod notio entis sit
intellectus communis his de quibus praedicatur ens, ita quod ipsa per oppositas differentias exeant ab ente : sed natura entis simpliciter est unum, et alia omnia sunt modi illius unius, quod vere est ens, sicut ens est substantia, et omnis varietas accidentium est secundum diversos modos esse substantiae : licet enim ipsa substantia sit ens vere unum, esse tamen ejus non est unum et idem secundum quod est materia vel disposita qualitas, vel relata, vel agens, vel patiens, et sic de aliis : et sic accidentium varietates sunt non essentia, sed entis esse quod est substantia. Quod autem ulterius ex ista procedit, et dicit quod ens dictum de substantiis diversis, non dicatur per prius et posterius, iterum est falsum : quia ens per prius est actus, et ens per posterius est potentia, et ens simpliciter est substantia quae est hoc aliquid. Adhuc autem alio modo falsum est, quod ens sit commune sive per modum principii sive Deo sive causae primae et suo causato, ita quod sit aliquid quocumque modo in utroque : quia secundum hoc aliquid esset commune causae primae et suo causato : et sic causa prima esset composita ex illo communi et quodam alio : et tunc non esset prima causa. Ens autem scimus esse causatum primum causae primae : et sic non est commune causae et causato : sed potius ante omnem entis divisionem est haec divisio, ens a seipso et ens ab alio : et ens quod ibi dividitur, est ens simpliciter, et potius entitatis ejus quod non est ab alio et ens ejus quod est ab alio, non est sub illa, sed potius vestigium illius et resultatio quaedam et imitatio et non pars illius tanquam communis natura quae sit in ente a seipso et in ente ab alio : et patet ideo, quod nihil valet processus quo procedit ex illa propositione. Similiter secunda propositio quam ponit, quod id quod distinctum esse habet sub una natura communi sibi et aliis, est compositum ex
<--- Page Split --->
illa natura et differentia constituente, falsa est, nisi intelligatur de generis distinctione vel speciei : quoniam illa differentia distinctum habet esse sub una natura communi sibi et aliis, in qua est potestate, et tamen non est composita ex illa natura et differentia constituente, sed est simplex : et similiter omnia prima seipsis differunt et distinguuntur, et ex hoc nullam penitus probantur habere compositionem, sicut Deus, vos, et materia sive hyle. Tertia autem simplex est vera, sed maxima differentia differunt quae seipsis differunt et aliis differre sua differentia tribuunt, sicut homo et asinus seipsis non differunt, sed eis sua differentia, quae sunt rationale et irrationale, differre tribuunt. Differentiae autem differunt seipsis : quia aliter differentiae esset differentia, et abiret in infinitum. Quarta autem falsa est, nisi fieret vis in habere differentiam : eo quod habens et habitum sunt diversa : tunc enim verum est quod habens differentias sit compositum. Si autem in hoc non fiat vis, tunc falsum est : quia id quod est in fine simplicitatis, est quidquid habet, tamen multas habet differentias. Ex his igitur satis patet solutio prima sua disputationis. Patet etiam quod est agrestis et sine disciplina.
Adhuc autem, quod in secunda disputatione dicitur, quatuor esse de esse divino, sine intellectu omnino est dictum. Omnibus enim parum scientibus patet, quod natura supponitur omni mutationi, et relinquitur post omnem mutationem sicut subjectum omnis mutationis : Deus autem et vos; nullius penitus sunt vel esse possunt mutationis subjecta : et quod ex ista ulterius assumit non esse mutationem ad hyle, illud verum est quod hyle est quod mutatur ad formam : et ideo licet non sit mutatio ad hyle, tamen immutabilis non est hyle ipsa. Deus autem et vos; nec mutantur nec ad ipsa potest esse mutatio aliqua : et cum aeternum sit immutabile, patet quod hyle non est aeterna, sed in temporalibus omnibus
magis temporalis et prope nihil existens. Secunda autem qua dicit, quod divinum est per seipsum largum et largiens omnibus de scipso, hoc omnino verum est : quia hoc est dives in se et in aliis. Et cum largitur esse secundum actum, largitur et bonitates quae sunt ab ipso et lumine divitiarum suarum. Materia autem sive hyle pauperrima est omnino, nihil de esse largiens, cum totum esse sit effectus formae, et avara est suscipiens, et turpis omnibus indigens. Et quod ulterius inducit, eam omnibus dare quod sunt, omnino falsum est : quia hoc dat forma per hoc quod est aliquid de esse divino : fundamentum tamen est in quo recipitur et fundatur esse, et contrahitur ad hoc quod sit esse hujus secundum quod hoc est, et hoc est paupertatis et particularitatis ipsius. Similiter verum est hoc, quod divinum est ubique et semper : sed hoc nullo modo convenit materiae, quae per partes est, et non ubique tota, hoc est, ita quod pars ejus una est hic et alia pars alibi : propter quod etiam in poeticis Atlas vocatur, qui ubique est et semper : ubique quidem, quia per partium distensionem : semper autem per successionem formarum, in qua successione manet hyle et subjectum unum et idem. Deus autem ubique est per rationem sua simplicitatis, non divisus per partes, sed semper est non ut subjectum omnium quae succedunt ibi formarum : sed extra tempus excellens et mensurans et regens omnia, nulli divino permixtus est ex omnibus. Quarta autem propositio, quod divinum nullo indigens ad esse suum, omnino vera est de Deo, et de materia omnino falsa : quia licet nullo indigeat ut materia, tamen omnibus indiget ad esse perfectum. Adhuc enim nihil omnium est quod ita et tot et tantis indigeat sicut ipsa : et quod ad esse materiae nullo indiget, hoc ideo est, quia hoc est primum in ratione subjecti : et si ad hoc alio indigeret, oporteret quod hoc esset subjectum prius primo, et abiret hoc in infinitum : et in-
<--- Page Split --->
finitum abhorret intellectus omnis. Patet igitur, quod haec disciplina etiam praeter omnem rationem ficta est.
Quod autem tertio adducit, quod hyle secundum se est impartibilis et immobilis et impassibilis, et quod hyle accepta corporeitate efficitur divisibilis et mobilis, et accepta contrarietate efficitur passibilis et sensibilis : et quod vos similiter se habet ad acceptionem sensus et imaginationis, et Deus similiter ad indumentum quantitatis cœelorum et elementi, multum est irrationabile et totum penitus impossibile et abominabile. Dicere enim hyle esse indivisibilium, etiam quando est secundum se accepta, est penitus falsum. Tunc enim est divisibilis in potentia, non actu. Unde hoc non fuit dictum alicujus sapientis scientis philosophiam. Similiter dicere quod per contrarietatem assumptam sit mobilis, omnino falsum est, et a nobis improbatum est in Physiris : secundum hoc enim maneret corporeitas una numero in toto et omni motu et mutatione, sicut subjectum motus et nutationis manet unum numero : et secundum hoc corpus naturale constitueretur dimensionibus quantitatum : et mathematica secundum esse accepta erunt principia physicorum, quae ambo sunt absurda apud omnes qui aliquid noverunt de peritia Peripateticorum : ideo in Physicis determinavimus corpus physirum ab aptitudine mensurationis trium diametrorum constitui, et non ab actuali mensuratione quantitatis mathematicae secundum esse acceptae : haec enim aptitudo subjecti et materiae, quod unum numero manet in toto motu et mutatione, et ab hoc habet mobilitatem. Receptibilitatem autem formae habet ante hanc a scipisai : et si passibilitas dicitur receptibilitas, tunc passibilitatem habet a seipsa hyl. Si autem passio est a contrario, tunc passibilitatem habet a contrariorum susceptibilitate, et passionem ipsam habet a contrariis susceptis et secundum autum agentibus : quia haec passio magis facta abjicit a substantia, et non fit nisi
agentibus ad invicem contrariis, et mutuo se abjicientibus a subjecto. Nos, autem non sic se habet ad imaginationem : quia cum vos, in anima hominis habet imaginationem, habet illam ex potentia organica, cujus organum non recipit nisi figuras corporum : et haec potentia fluit ab animae substantia secundum quod ipsa est endelechia corporis organici physici habentis potentiam ad vitae opera : et non est ex hoc, quod ipsa anima per hoc efficiatur, quod formam assumat corpoream, sicut iste fatuus dicit, et eum Alexander secutus est. Et fuit hoc principium haeresis cujusdam Tertulli Graeci opinantis animam habere effigiem membromum. Si enim sic dimensiones corporum accipit sicut hyle, eo quod idem est vos, et hyle, ut isti dicunt, oportebit quod sicut hyle corporeitate vestita et contrarietate disposita, nullum prorsus actum habet extra corporis et contrarietatis permissionem, ita vos, induta forma animae quae est dimensiones, ut iste dicit, nullam habeat operationem separatam a corporis mensuratione et similitudine : et sic nulla esset in nobis operatio intellectus omnino : quod experimenta docent esse falsum. Isti concedunt hoc adducentes pro se quod dicit Aristoteles, quod noster intellectus est cum continuo et tempore. Sed jam in praehabitis ostendimus, quod licet sit cum continuo et tempore in prima intelligibilis acceptione, tamen apud se invenit sine continuo et tempore intelligibile quod est ipsa rei veritas et quidditas : et tunc omnino est sine continuo et tempore. Deus autem sine syllogismo inducitur sic se habere ad colum et ad mundum, et ideo esse vos, et hyle : et secundum hoc nec divinus intellectus esset etiam sine continuo et tempore, quinimo hyle : et secundum hoc in omnibus rebus esset intellectus apud se, et cum continuo et tempore intelligeret in omnibus, et secundum hoc secundum prudentiam dictus intellectus esset in omnibus : et si dicat iste, sicut dicit Democritus, quod hoc verum est,
<--- Page Split --->
sed in quibusdam obruitur corporeitate, quod ad judicium de rebus et conceptionem et notionem venire non potest, illud, est absurdum : quia propter formam est materia : et ideo secundum potestates formae aptatur materia. Si igitur hyle potestates has habet in omnibus, aptabitur ei organum potestati suae ad operationes congruum. Loqui autem diu de abusionibus istorum virorum frivolum est : ex dictis enim satis intelligitur istos in philosophia agrestes esse et rusticos, et naturales eorum positiones nullo modo existere.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans opiniones et rationes, et solutiones rationum Melissi.
Melissus autem positionis hujus susceptor, articulavit eam: eo quod Xenophanes non distinxit aliquid, sed omnia dixit esse Deum. Melissus autem omnia dixit esse unum in materia, persuasus rationibus tribus, quas ex propositionibus quatuor assumpsit, quas putabat esse veras. Una autem et prima suarum propositionum est, ante principium materiam nihil esse omnino de rebus naturaliter et substantialiter existentibus. Secunda est, formam vel aliquid aliud non causare et agere, nisi actu sit et substantificata. Tertia est, formam non substantificari ad hoc quod actu sit et agat nisi per materiam. Quarta est, consequentia non esse substantias rerum, sed esse accidentia quae substantiam nec distinguunt nec in numero ponunt. Ex his igitur sic processit: principium est rerum omnium, ante quod nihil est de esse rerum, et ex ipsa est esse totum: ergo materia est solum rerum principium. Si enim detur
forma esse ante materiam, tunc non est actu, neque agit, nisi substantificata et fundata per materiam. Igitur oportebit quod materia fundans formam sit ante primam materiam, quod est absurdum. Si autem sit non fundata forma, hoc est contra tertiam propositionem : et tunc quaeratur in quo sit vel quale esse habeat ? et si dicatur quod est in intellectu agentis, cum igitur hoc quod intellectu est, sit secundum quid et non simpliciter, erit actu agens id quod tantum est secundum quid : et hoc est contra propositionem secundam. Ex his igitur relinquitur formas omnes accipere esse ex hoc quod fundantur in materia, et sic esse materiae consequuntur, et tunc nihil secundum substantiam diversificant, sicut dicit propositio quarta. Amplius iste Melissus dixit esse accidens id quod nihil addit de substantialitate formarum, aut nullum aliquid addit substantialitati materiae : eo quod suam substantialitatem nec acquirit per formam advenientem, nec amittit eam ea recedente : et sic forma de substantialitate nihil existens, materiam non diversificat, neque numerat, nisi per accidens. Tertio autem induxit id, quod omnis forma qualitas quaedam est, et in quale prædicatur. Quod autem qualitas est, substantiam non diversificat : eo quod multæ qualitates sunt in uno et eodem et propriæ et communes. Et ex his dicebat materiam solam esse rerum substantiam : et quia formis non dividitur nisi per accidens, ideo dixit omnia esse substantialiter unum et idem : et cum ex se sit infinita materia, et non possit per formam distingui, dixit eam esse infinitam : et cum infinitum non habeat quo moveatur, dixit illud unum esse infinitum et immobile.
Hæc autem nihil habent veritatis: licet enim in ordine materiae nihil sit ante materiam, et ideo sit ipsa materiale principium, tamen simpliciter forma est ante materiam tempore, et ratione, et substantia. Ipsa enim efficiens per se forma est omnium, non quidem appropriata
<--- Page Split --->
omnibus et incorporata, sed praebabens in se omnia formata et omnia faciens ea, sicut principium non coessentiale, sed immediatum in omnibus per substantiam suam agens. Et hoc quidem exemplum est in microcosmo in quo una numero anima in semine ut artifex existens, et non ut perfectio formalis ipsius, non per accidens, vel per aliud, sed per se et immediate agit formam capitis, cordis, et hepatis, et carnis, et ossis, et nervi, et aliorum omnium per hoc quod est forma talis corporis : et hoc modo ut artifex talis per seipsum, non per accidens, vel per aliud agit materiam ad formas, et est ante eam duratione et ratione et substantia. Quod autem forma non sit actu nisi fundata et substantialcata in materia, penitus est falsum : quia sic materia conferret esse forma, quod falsum est : quia e converso forma dat esse materiae : forma enim est quasi foris manens dicta : et quanto plus manet foras materiam substantia et esse et operatione, verius habet nomen forma : et ideo intellectus verius est forma quam sensus, et intelligentia verius est forma quam anima, et Deus maxime est forma omnia formans. Illae autem forma quae in materia sunt, imagines vocantur : eo quod sunt formarum verarum resultationes et imitationes quantum permittunt materiae, ut dicit Plato. Ex hoc autem patet non esse verum dictum Melissi. Licet autem forma nihil conferat materiae de esse materiae, eo quod esse materiae habeat materia a seipsa, tamen composito sola confert esse forma, et materia suscipit illud, et distinguitur et numeratur ex ipso. Nec sequitur si in quale praedicatur, quod sit accidentalis qualitas, quia est qualitas essentialis, quae est conferens esse : et hoc ignoravit Melissus : tamen forma non praedicatur per hoc quod est causa rei, sed per hoc quod est esse rei : sed de hoc modo disputandi non est locus. Sic igitur finita materia per formam nec una manet, nec infinita : quoniam quae cumque pars ejus clauditur inter fines unius forma, dividi-
tur ab altera et numeratur cum illa et finitur : et ideo nec unum ens, neque infinitum : sed quia quod in ipso fuit in potentia ad esse, est etiam in potentia ad non esse, habet quo et ad quod moveatur : et ideo non est unum omnia infinitum et immobile, sicut dixit Melissus. Agrestis enim et iste est et rusticus in physicis, non civiliter dispositus, sicut et doctor suus Xenophanes : et ideo sermones istorum relinquuntur : quia sufficit id quod dictum est in contradictione positionis istorum. Diximus tamen in Physicis quaedam de ista positione, quae si addantur ad ea quae hic dicta sunt, magis erit sufficiens contradictum.
CAPUT X.
Et est digressio declarans positionem Parmenidis et rationes ejus, et in quo peccavit.
Parmenides autem ambobus his rationabilius dixit : omnia enim dixit unum esse secundum formam et rationem : et fundatur dictum suum super sex propositiones, quarum prima est, primam formam omnium esse lumen causae primae. Secunda est, omne quod agit ad inductionem formae primae, informatum esse virtute luminis, et ideo omnes secundas causas agere secundum formam primae causae. Tertia, nihil esse in actu nisi quod a lumine primae causae in esse constituitur. Quarta est, lumen illud causae primae per secundam non multiplicari, sed potius secunda per ipsam uniri. Quinta est, lumen illud praebareve virtute omne quod est et fit simpliciter, et in se continere omnia. Sexta et ultima est, quod quidquid praeter illud est quod vere est et unum et simplex est, non esse sive nihil penitus esse. Prima autem istarum
<--- Page Split --->
propositionum constat per hoc , quod omnis causarum multiplicitas quae in eodem genere est causae, reducitur ad aliquam unam primam in eodem genere, in quo stat, et quod est prima causa : quia aliter in causis iretur in infinitum. Nulla autem formalis causa accipi potest ante causalitatem largissimi. Cum enim quaelibet intelligentia sit plena formis, constat primam causam cujus lumen influit omnibus intelligentiis, lumen universaliter formans omne quod est habere. Non enim largitur omnibus nisi per intelligibile lumen suum. Secunda autem constat per hoc, quod causa et secunda et tertia et deinceps, quod est et quod causa est, habet a causa prima : et hoc non posset esse in ordine causarum formalium, nisi causa prima informet sequentes lumine suo : et hoc patet, quod inde virtus cœeli movens cum virtute elementi et calore complexiones, sic informat virtutem elementi, ut secundum eam agat ad formam substantiae, quam virtus elementi nunquam produceret. Similiter in semine calor animae animalis informans calorem cœeli et elementi, sic informat, ut secundum rationem ejus fiat actio ad formam yivi et animati, et sic est in omnibus videre. In eadem igitur similitudine se habebit forma causae primae ad omnes alias secundas formas et tertias et sic deinceps. Et per idem autem manifestatur veritas propositionis tertiae : quoniam ex quo secundae causae virtutem causandi esse non habent a se, sed a lumine super eas a prima causa fluente, lumen causae primae causativum est omnis esse : et sic nihil in esse actu constituitur nisi a lumine causae primae. Quarta autem constat per hoc quod nihil multiplicatur nisi per differentias dividentes ipsum. Secunda autem et omnia sequentia non sunt differentiae luminis causae primae, sed sunt post ipsum : et ideo non dividunt et multiplicant ipsum : et per hoc constat prima pars quarta propositionis. Secunda autem per hoc quod omne quod est ab uno simplici, unitivum est et col-
lectivum et comprehensivum eorum quae sunt sub ipso : quia ipsum comprehendit omnia illa : et sic constat utraque pars quarta propositionis. Quinta autem constat per hoc, quod nihil largitur aliquid nisi praeb heat et contineat illud virtute ad minus : quia aliter non posset largiri ipsum, Sexta et ultima constat per hoc, quod extra vel praeter esse est nihil esse : quia omne quod est, per hoc est quod aliquid esse habet. Constat autem jam per ante dicta, quod omne esse luminis simplicis est causae primae : et sic quod praeter illud est, nihil est omnino. Procedit ergo sic : omne esse existentium omnium est luminis causae primae quod est unum in se, non multiplicatum per aliquod signorum : ergo omne esse uniuscujusque rei est simplex, unde non multicipatum : omne quod est simplex, unum est non multiplicatum : quia ad multiplicationem esse sequitur multiplicatio ejus quod est, quia unum esse est unius rei substantialiter. Adhuc quod praeter esse est, nihil est : sed quod praeter esse unum simplex est, praeter esse est : ergo quod praeter esse unum simplex est, omnino non est, et nihil est. Haec igitur positio est Parmenidis : et quia omne quod terminatur per formam, finitum est, ideo dixit omnia esse unum finitum : quia vero extra esse nullus motus est, et extra esse est, quod est extra unius simplicis primi esse, ideo dixit unum esse omnia finitum et immobile. Et patet quod hoc quod dixit, non enuntiavit absque physica et magna ratione : peccavit autem in hoc, quod posuit primum per secunda non multiplicari : cum enim sint secunda subjecta ipsius primi, constat quod prima per esse multiplicantur in ipsis : et sic multa fiunt in genere et specie et numero : et unio qua uniuntur secunda in primis, est unio secundum rationem principii unientis principiata : et haec est unio proportionis sive analogia, et non unitas secundum esse alicujus substantiae. Attende autem, quod Averroes dicit peccasse Parmenidem in
<--- Page Split --->
hoc quod illud unum quod est omnia, putabat esse unitatem quae est discreta quantitatis principium quae est numerus 1: et hoc ego non puto: quia parum experti in philosophia sciunt hoc unum quod convertitur cum ente et in genere, non est unum quod principium numeri est, non esse: sed potius ita intelligendum est, sicut diximus, de positione et peccato ipsius.
moventem et efficientem : vel accipiamus iterum illam quae est unde motus a quibusdam Epicureis positam esse unam simplicem, sicut ab Hesiodo, qui non ponit nisi amorem deorum moventem. Ab aliis vero ejusdem sectae Philosophis ponentibus eam, duas accipimus duo esse moventia, sicut Empedocle dixit movere litem et amicitiam.
CAPUT XI.
Quid in summa colligitur ex omnibus opinionibus et questionibus inductis tam Epicureorum quam Stoicorum : et hoc est quod non ponit alia praeter praedictas causas.
Omnes tamen Epicurei alii ab Italicis Text, et con. obscurius Italicis dixerunt de causis his, et praecipue de movente causa. Italici enim Anaxagoras et Hermotimus et Empedocles fuerunt, et illi distinctius posuerunt aut intellectum agentem, ut Anaxagoras et Hermotimus : aut duo moventia posuerunt, ut Empedocles : et tamen omnes isti, ut diximus, tantum dictis causis unde sunt, materiali scilicet, et unde motus, et harum alteram, scilicet qua est unde motus, quidam eorum dixerunt esse unum, quidam autem duas.
Habitis autem his ex omnibus dictis Philosophis concedentibus idem et sapiuntibus per rationem uniuscujusque positionis suae accipimus ea quae a principio diximus. A primis enim Epicureis Philosophis accipimus quod principium existentium et formarum sit corporeum : aqua namque et ignis et his similia sunt corpora, et talia pro principiis esse posuerunt, sed differenter : quia a quibusdum eorum accipimus, quod principium existentium et subjectorum sit unum : ab aliis vero accipimus quod sint plura, sed tamen corporea principia, utrisque tamen tam dicentibus quod unum, quam dicentibus quod plura sint corporea principia, non ponentibus ea in aliam speciem causalitatis nisi in speciem materiae. A quibusdam vero eorumdem Epicureorun accipimus, quod ponunt istam causam quam diximus esse materialem, et cum ea quam yocamus unde motus, sive
Pythagorici vero a quibus secta inceText, et con. 3. pit Stoicorum, duo principia dixerunt secundum eumdem modum causarum, materialis scilicet et formalis. Quos modos superius inter causas enumeravimus : sed addiderunt unum in positione sua quod istorum est proprium. Dixerunt enim quod finitum et infinitum et unitas, quae posuerunt esse principia tam existentium quam factorum, non sunt aliae quidem naturae corporum quibus ista insint ut passiones subjectis : sicut si diceremus quod finitum et infinitum et unum esset ignis finitus vel infinitus vel unus, vel terra finita vel infinita vel una, vel aliud tale corpus : sed ipsum finitum vel infinitum et ipsum unum, quae sunt finitas vel infinitas et unitas, dixerunt horum esse substantiam de quibus predicantur sicut principia de principiatis.
1 Ista positio Commentatoris bene est contru Avicennam (IV Metaphys. Com. 10). Sed ubi
Parmenidi hoc imponat, non memini me legisse. P. J.
<--- Page Split --->
Horum autem omnium rationem nos superius assignavimus in capitulo ubi Pythagoricorum assignavimus rationes : et ideo numerum dixerunt formalem esse substantiam omnium per modum quem superius declaravimus.
Teat. et com. De his igitur causis secundum hunc 4. quem diximus modum, enuntiaverunt. Inceperunt autem isti Pythagorici unum dicere et diffinire de ipso quid est, sive rerum quidditatem : sed valde simpliciter et sine arte tractaverunt superficialiter, et non per substantialia res diffinierunt : et cum primum inest hoc quod dicitur rei terminus, hoc putaverunt esse substantiam rei sive quidditatem. Dicentes enim formam non esse principium in eo quod forma est, sed in eo quod est unitas : et materiam non esse principium in eo quod materia, sed in eo quod duo : dixerunt per prius convenire terminum esse unitati et binario quam formae et materiae : et ideo numerum substantialilem terminum et principium dixerunt esse omnium tam existentium quam factorum. Et hoc est simile, ac si aliquis dicat quod idem est dupla res et dualitas sive binarius, et quod esse omnis dupli est esse binarii : eo quod primo binario contingit esse duplum ad unum. Sed fortasse hoc non semper est verum : si enim in discretis accipiatur, est verum : sed in aliis contingit quod idem non est esse dupli quod binarii : quia uni et eidem rei accidit aliquando aliqua duplicitas potentiae et actus vel alterius, cujus tamen esse non est esse binarii et discreti : et si detur oppositum, sequitur quod multa erunt unum solum : quia binarius vel ternarius vel alius numerus in multitudine discreta consistens erit una sola res : quia diffinitum terminatum ex actu et potentia ex omnibus diffinientibus est unum solum : et hoc inconveniens sequitur generaliter ad dictum Pythagoricorum, et est inconveniens magnum : quia multa in numero et in discretione consi-
stunt, et simpliciter sunt multa, et nullo modo unum formaliter. Quidditas autem rei simpliciter est unum et non multa, sicut probabitur in septimo libro scientiae hujus. De prioribus igitur Philosophis Epicureis et aliis Stoicis sequentibus tot causas quot diximus, est accipere et non plures : et patet quod nullam novam causam addunt superius dictis a nobis.
CAPUT XII.
De causa positionis Platonis, et modo quo colligit eam ex Heraclito et Socrate Philosophis, et qualiter posuit ideas, et quid ideas esse dixit, et qualiter unam, et qualiter plures dixit esse ideas.
Post omnes autem dictas philosophias Teat. et 5. et diligenter inspectas ipsarum causas in omnibus praehabitis, supervenit Platonis in philosophia negotium sive studium : et in multis quidem sequabatur Pythagoricos, aliqua tamen pauciora habens propria quae invenit praeter Italicorum de physicis philosophiam. Cum enim consuectudo facile inducat ad opinandum, et quod consuetum est, de difficili sit moveri, Plato consuetus audire illud quod conveniens videbatur cuidam Philosopho nomine Cratilo et opinionibus Heracliti Ephesini Philosophi, convenit cum eis in opinionibus quibusdam. Dicebant autem de sensibilibus particularibus nullam posse esse scientiam, eo quod continue defluant et nunquam permaneant in eodem statu. Agentibus enim qualitatibus sensibilibus et patientibus ab invicem, oportere dixerunt fieri abjectionem continuam in subjecto et renovationem : et ideo esse, quod est formae proprietas et effectus, non stat in talibus, sed fluit
<--- Page Split --->
continuæ, et forma quæ inest materiæ similiter. Quod autem fluit, non est una forma, sed forma post formam, et semper habet permixtum esse cum non esse, et potentiam cum actu : et ideo cum omne nomen imponatur ab una aliqua forma, dixerunt isti quod res tales nomina rem eorum significantia habere non possunt : et si habent, dixerunt illi quod infinita significant : eo quod in quolibet fieri sunt infinita facta, sicut ostendimus in VI Physicorum : et ideo ulterius intulerunt de quolibet simul affirmare et negare : et isti plurimos averterunt a studio philosophiae naturalis : eo quod desperaverunt de scientia naturalium. Et ideo dirta istorum Plato posterius veniens suscipit ita esse : et ideo Porphyrius dicit, quod descendentem a generalissimis usque ad specialissima jubet Plato quiescere : eo quod esse individui indivisibile sit, et terminari propter sui esse transmutationem non possit : et ideo de ipso non possit fieri disciplina. Hæc igitur ita suscepit Plato a Cratilo et Heracliti positionibus : ab alia autem parte a Socrate de Macedonia doctore suo : et præcipue circa Stoicos in id circa moralia tantum studente et negotiante, et de philosophia naturali non se intromittente, licet de omnibus scientiis plenus exstiterit.
per transmutentur. Sic itaque tali necessitate compulsus, talia communiter diffinientia quid et propter quid dicentia appellavit existentium ideas et species: idea enim Graece, Latine est forma vel species. Sensualia vero particularia dixit omnia dici de nominibus suam naturam significantibus, sicut Socrates dicitur homo, et Brunellus dicitur asinus. Propterea autem ideæ vocantur in quantum causae sunt, sed species in quantum sunt formaæ, et secundum ea in quantum sunt formaæ quid est esse rerum significantes : dixit enim quod a speciebus idealibus multa sunt et fiunt de ratione univocorum, omnia scilicet quæ ad unam communem idealem speciem habent respectum unum : et hoc dicit fieri secundum participationem ideæ unius a multis. Plato enim mutavit nomen dictum Pythagoricum in participationem. Pythagorici namque dicunt, quod existentia physica sunt numerorum primorum mathematicorum immutatio in res physicas, sicut patet per ante dicta : et non posuerunt participationem, sed potius totum numerum secundum esse immutari, et fieri physicas res ex quibus sunt sensibilia. Plato vero quia dixit ideas esse perpetuas, dixit non immutari in physica, sed participari : sicut id quod est corruptibile et particulare, participat incorruptibile et universale. Nomen ergo sive appellationem transmutavit, participationem vocans hoc quod imitationem illi vocaverunt : quia etiam illi numeros primos dixerunt esse perpetuos et universales virtute, licet de universali sub ratione universalis non fecerunt aliquam considerationem. In communi autem tam Pythagorici quam Platonici dimiserunt et neglexerunt quarere si sit specierum aliqua imitatio vel participatio : et si sit, quæ sit illa : sed tantum supposuerunt hujusmodi esse specierum participationem sive imitationem qualem diximus.
Plato enim dixit sementem omnis naturae facere Deum deorum, et tradere cum diis inferioribus ad par exsequendum in
<--- Page Split --->
rebus physicis. Hoc autem dicebat fieri per lumen causæ primæ, sicut diximus in opinione Parmenidis : et hoc lumen dixit esse omnis naturae sementem, eo quod secundum suam virtutem efficitur omne quod fit. Lumen autem illud habet se ad physica sicut forma artis ad materiam, et sicut lux ad esse et substantiam colorum, et sicut formativa quæ est in semine animalium et præcipue hominis, se habet ad figuras et species membrorum : forma enim artis non inducitur in materiam nisi applicetur virtuti manuum artificis, et virtuti securis, et perpendicularium, et omnium simetrarum, et omnium instrumentorum per quæ deducitur a mente sive intellectu practico artificis in materiam : et omnia in quæ deducitur, et quorum virtutibus applicatur, determinant ipsam, et informantur ex ipsa : et per hoc quidem quod determinant eam et coaptant eam particularitate materiae : et quia informantur ex ipsa, ideo agunt ad esse quod est actus ipsius solius, et non alicujus eorum quibus applicatur. Domus enim non est actus securis vel perpendiculi formaliter loquendo, sed est actus formalis formæ artis domificandi quæ est in anima architecti. Similiter autem lux se habet ad colores : eo quod, sicut diximus, omnium colorum lux est una simplex hypostasis, applicata tamen superficiei clare, in qua plene diffundi potest propter multum perspicuum terminatum quod est in ea, albedinem producit : applicata autem sive diffusa in superficie unius de perspicuo terminato habente magis, impeditur diffusio, et erit pallor : et applicata ei in qua est perspicuum aqueum, producit virorem clariorem vel minus clarum : et sic est de aliis secundum quod perspicuum aqueum est clarius colorum generibus, ita quod in omnibus lux colorum existens hypostasis determinatur, et proprium generans hujus vel illius efficitur : et in omnibus forma ad quam color constituitur non est nisi lucis vel luminis forma : propter quod etiam omnibus color motivus visus
est secundum actum sive lucidi effectum sive formam lucidi, quæ lux vel lumen est, ut in II de Anima a nobis determinatum est. Eodem modo formativa quæ est in semine primo in corde se ponens, una quidem est secundum substantiam et formam et substantiali operatione formam suam quæ vitæ forma est, communicans accipit spiritum instrumentum, per quem sicut suæ virtutis vectorem cuncta distincte producit : in se enim una existens et per spiritum applicata et influxa spiritibus et humiditatibus et caloribus et locis et complexionibus membrorum, ex unoquoque istorum distincte producit hoc membrum quod est cerebrum, vel hoc quod est hepar, vel hoc quod est oculus, vel pes, vel manus : quia tamen omnia quibus miscetur, format vel continet ad formam suam quæ est vitæ hominis vel alterius, ideo omnis illa membrorum diversitas concorditer est ad vitæ operationem, et figura ad opus hominis vel alterius a qua virtus formativa descendit in semen : et nisi esset unum sic omnium diversitatem operantium continens et informans, tunc quod producitur, esset confusum : quia calor ignis unum, et virtus cœli aliud, et virtus humidi iterum aliud, et unumquodque similiter aliud et aliud produceret. Propter quod etiam ex dicto Parmenidis, dicente quod primum formans non distinguitur ex secundis quibus adjungitur, sequebatur in toto non esse differentiam partium : propter quam causam illam dubitationem movit Aristoteles in primo Physicorum ubi tractat Parmenidis positionem. Sed Plato melius ista declarans, dicit primum misceri cum secundis : et ideo partes quodammodo idem esse cum toto, et quodammodo esse diversas, sicut in primo nostrorum Physicorum determinavimus. Sic igitur Plato : « Paterni intellectus lumen ejus qui est pater, omnium una et simplex est idea, virtute quidem et causalitate universalis, et ideo in seipsa præhabens virtualiter omnes omnium formas excellentiori esse quam
<--- Page Split --->
sint in seipsis : quoniam in intellectu paterno sunt lux et vita ipsius operativi intellectus : et haec idea procedens ex ipso, conjungitur luminibus omnium notorum orbium et motuum totius orbis, et miscetur cum ipsis, et ipsi desiderant eam sicut formantem lumina sua propria : et motus processus ejus est, quod mixta lumini primi motoris sic determinata procedit in secundum, et ex illo determinata procedit in tertium, et sic procedit in omnes, omnes informans et ab omnibus accipiens determinationem : et hoc est sementem primum virtute multiplicabilem Deum deorum facere, et diis inferioribus tradere : ipsisque praecipitur ut exsequantur eum per infusionem ejus in virtute cœelestium corporum per omnem periodi mensuram in omnibus luminarium applicationibus et praeventionibus et radiationibus trigonis et exagonis et tetragonis tam accedendo quam recedendo sumptis, et ut universaliter dicatur, in omnibus periodi partibus et virtutibus planes et aplanes motuum in circulo perfectorum : et tunc efficitur plus a pluribus determinata, et plura informans, et sic infunditur elementorum virtutibus : et in illis simpliciter determinata, informat omnis et infunditur particulari generanti et materiae particulariter generantis : et ex omnibus virtutibus illis illa iterum determinata et informans eas, efficitur tunc huic vel illi materiae congrua, simplex in se quidem in essentia existens : sed omnium quibus determinatur, habens virtutes : et sic ideatur id quod generatur : et hoc est deos sementem a Deo deorum acceptum ad par exsequi. Quia autem in tuli infusione lumen primum aliquando plus vincit lumen motorum super virtutes materiae corporeae, et aliquando e converso plus vincunt virtutes corporeae, et magis occumbit lumen intelligentiae et paterni et primi intellectus. Sed in quo plus occumbit lumen, efficitur corruptibile. In quo autem vincit et irradiat non commixtum materiae primum lumen, manet incorruptibile, secundum aliquid
immixlum materiae, et secundum aliquid non commixtum : ideo praeceptum Dei deorum est, ut id quod ex productis sibi simile viderent, ad se sumerent ad sedes sidereas : et quod sibi dissimile cernerent, dimitterent corpori materiae et transcorporationi subjacere. » Ex omnibus igitur inductis patet, qualiter una omnibus idea universalis est causa, virtute omnia.habens et praebabens et continens ad unum : et hoc multiplicatur ex resectu ad ideata, non in se, sed quia multorum est. Et patet qualiter ex mente divina procedit in corpora. Et haec est in omnibus Platonis intentio : et istae sunt universales idea sive species, quae sunt ante res, et sunt multae et una : origine enim una et formante luce. Multae autem ex determinantibus sic vel aliter, et luce prima occumbente plus vel minus. Causa autem positionis est quae dicta est a nobis in principio capituli.
CAPUT XIII.
Qualiter Plato posuit mathematica et principium materiale et formale, et in quo conveniebat cum Pythagoricis, et in quo differebat ab eis.
Amplius autem praeter sensibilia et ideas 6. Plato posuit mathematica corpora, quae secundum esse sunt infra res sensibiles, et differunt tam ab ideis quam a sensibilibus : a sensibilibus quidem, quia secundum rationem sempiterna sunt et immobilia : a speciebus vero differunt, quia sunt quaedam in multitudine existentia sicut sensibilia, cum species sint eaedem : eadem enim species est una, et eadem unius multitudinis univoce et unius et ejusdem secundum formam et speciem. Mathematica autem sunt in multis unius rationis, sicut omnis circulus et omne
<--- Page Split --->
quadratum est unius rationis in quocumque sit : eo quod abstrahit a materia sensibilii : unde etiam quinque regularia corpora quae in ultimo Euclidis probant, adaptabat quinque corporibus simplicibus. Hoc autem non convenit speciebus: quia ideae secundum diversitatem rerum sunt diversae secundum rationem : sensibilia autem concipiunt materiam determinatam. Causa autem hujus positionis erat, quod videbat mobile corpus in quantum est mobile, praerelinquere ante se corpus, et ideo illud putabat esse principium corporis mobilis. Corpus autem omne putabat constitui ex principiis quantitatis : et ideo corporum naturalium ex qua cum diversitate causabat diversitatem : et hoc quidem non est verum, sicut per antecedentia satis est manifestum. Quoniam autem species ideales sunt causae omnibus aliis quae sunt per naturam secundum Platonem, putabat Plato quod elementa specierum idealium, omnium existentium essent elementa. Posuit igitur, quod causa materialis omnium sit magnum et parvum principia rerum : sed illud quod est causa formalis ut substantia, unum est quod est idea prima. Dixit enim ex illis quae sint magnum et parvum, fieri et esse species et numeros rerum secundum participationem unius ideae primae : et illud unum ideale principium dixit esse rerum substantiam, et nullum aliud entium dixit esse unum nisi illud unum : quoniam illud unum est quod unitur, etiamsi in multitudine quadam sit, sicut patet ex superius inductis : et illud unum dixit fieri numerum ex communicatione primi cum secundis, et hunc numerum dicit esse formas et species rerum omnium. Magnum autem dixit componi ex parvis infinitis, et magnum quidem esse subjectum, sed elementum magni dixit esse multa vel infinita parva.
In his autem positionibus fere Plato 7. 7. dicit ut Pythagorici dixerunt. Non enim differt quod ille dixit numeros mathematicos esse principia : Plato autem ponit principium esse numerum idealem. In hoc igitur quod dicit, quod numeri sunt causa substantiae sive formae cunctis existentibus, simpliciter dicit ut Pythagorici : pro infinito vero quod quasi unum materiale principium ponit Plato, illi fecerunt principium materiale dualitem : et infinitum illud quod est materia, dixit Plato constitutum ex magno et parvo : et hoc est propria positio ejus in qua differt a Pythagoricis.
Amplius Plato quidem ponit numeros Text. et con 8. ideales esse praeter sensibilia : eo quod secundum principia suae essentiae non dependent ab illis, sicut nullum superius secundum principia essentialia dependet ab inferiori : Pythagorici vero numeros quos dicebant esse principia, dixerunt res ipsas esse secundum formam, et non habere essentiam extra res ipsas : et adhuc Pythagorici non ponunt mathematica inter res et numeros, sicut Plato ponit mathematica esse inter species et res sensibiles. Quod autem Plato posuit unum et numeros esse praeter res ipsas quae sunt in natura, et non dixit unum et numerum esse res ipsas sicut Pythagorici dixerunt : et quod universaliter introduxit ideas, apparet perscrutatio de rationibus diffinitivis, sicut diximus in ante habitis : quia cum videret quod non convenit scire nisi per demonstrationem, et demonstrationis medium est diffinitio, investigabat diffinitionem, et videns quod in sensibilibus nihil est finitum et manens, quod sit ratio omnium quae sunt diffinientia extra res sensibiles : et sic introducit ideas. Et ideo fuit quia priores Philosophi non habebant artem resolutoriam docentem demonstrare quae docet invenire rei diffinitionem in ea parte logicae, quae posteriora analytica vocatur. Isti autem Platonic
<--- Page Split --->
fecerunt in positione sua dualitatem veram aliam principii, quia dixerunt eam esse materiam, sicut jam ante diximus : et hoc ideo, quia sicut omnes numeri praeter primos quae principia sunt numerorum, generantur ex dualitate , ita omnia generantur ex magno et parvo. Primi autem numeri sunt unitas et binarius : quia unitas est principium numeri, et binarius est principium pluralitatis. Generantur autem ex dualitate magni et parvi sine materia et speciebus sicut procedant ex quodam ethimagio sive sigillo : quia sicut sigillum est praeter causam quam imprimit, et non dat ei esse suum, sed tantum formam sine materia : ita sigillant ipsae ideae materiam sensibilem , et nihil dant ei de esse perpetui, sed tantum formam. Hoc autem ita non est, sed potius e converso, quia non rationabile est sic contingere : hujusmodi autem in sequentibus hujus scientiae est manifestum.
Sed quia nunc intendimus hoc quod Platonici ex materia magno et parvo divisa multa faciunt, sive fieri dicunt : sed ipsae species non generant nisi sigillando semel quantum ad unitatem sigillantis : videtur enim in natura rerum, quod ex una materia fit una mensura quantitatis ex qua sit res una : sed ille qui inducit species in res sensibiles sicut formator et sigillator unus et idem existens in specie et forma separatus, multas facit species particulares in rebus sensibilibus. Et hoc habet secundum aliquam similitudinem masculi ad feeminam : feemina enim impletur impraegnata ab uno motu masculi seminis in eam : masculus autem separatus a feemina, multas implet : et sic dixerunt separatum inductorem formae sigillare multas materias : et formae tales sunt multae similitudines et imitationes principiorum quae dixerunt esse principia existentium. Isto igitur qui dictus est modo, Plato determinavit de principiis quae nunc quaeri-
mus. Palam autem est ex his quae diximus, quia non est usus nisi solum duabus causis, scilicet ipsa quae quod quid est, sive forma, et illa quae est materia : species enim sunt causae ejus quod quid est omnibus formas participantibus : speciebus vero dixit causam esse unum parvum omnia alia formans. Utitur autem et illa quae est materia subjecta de qua species dicitur. Species autem sigillare habent in sensibilibus : sed unum primum formans habet esse in speciebus. Materia vero subjecta qua utitur Plato, est illa dualitas quae est magnum et parvum, sicut diximus. Amplius ad hoc bene et male in moribus dedit causam elementis hujusmodi idealibus, ita quod singulis dedit singulam causam. Elementum enim boni est causa bonorum ; et elementum mali causa malorum : et ista elementa sunt ideae boni et mali : quod tamen non oportuit, quia existente quadam causa boni, non oportuit esse causam formalem mali : et quia malum est privatio boni, et formam non habet : et ideo elementa rerum magis et melius dicimus investigasse quosdam primorum Philosophorum ante Platonem , sicut Empedocles et Anaxagoras, eo quod illi propria rerum naturalium principia posuerunt : Plato autem extra naturalia principia quae sunt rerum naturalium. Haec igitur dicta sunt de opinione Platonis.
CAPUT XIV.
Quod non est addere quinia... causam praememoratis quatuor causis ex omnibus dictis intentionibus Philosophorum.
Breviter igitur et summatim sive particulariter pertransivimus determinan-
<--- Page Split --->
do qui Philosophi, et quomodo sive quibus rationibus dixerunt de principiis sive causis rerum existentium, et de ipsa veritate rerum, quæ est rerum quidditas ex simplicibus et primis substantiæ subjectæ principiis constituta 1. Omnia enim aliorum dicta redeunt aut ad opinionem Epicuri, qui ponit corporea : aut ad opinionem Stoici, qui mathematica ponit principia : aut ad opinionem Platonis, qui consentit in aliquo cum utrisque. Ex omnibus inductis licet irrationalibiliter dicta sunt, hoc tamen ab eis habemus, quia omnium loquentium de principio et causa nullus dixit aliquod novum genus causæ quod præter quatuor genera causarum quæ a nobis in secundo Physicorum sunt diffinita, quasi quintum genus esse addere intenderit. Sed omnes Philosophi sive de natura sola loquentes, sive de ipsa veritate prima existentium loquantur , obscure quidem quantum potuerant, videntur in positionibus suis appropinquare illis causarum generibus, et nullum genus causæ novum addere. Illi namque Philosophi qui solum materiam principium omnium esse dicunt, sive ponant materiam esse unum aliquid, sive plura : et sive ponant esse corpus, sive incorpoream, sicut Plato, qui dixit materiam esse duo, magnum scilicet et parvum. Mathematici autem omnes qui ponunt causam, materialem esse dicunt. Similiter et Stoici qui dixerunt infinitum esse similium partium commixtum principium. Et similiter Empedocles qui ignem et terram et aquam dixit esse principium materiale. Anaxagoras enim materialem causam dixit finitationem mixtionis similium partium, sicut patet per determinata in ante habitis. Omnes enim isti sunt agentes causam quam vocamus materialem. Amplius autem quicumque dicunt, aut ignem solum, aut aerem solum, aut aquam solam, aut corpus medium quod sit igne spissius et acre sub-
tilius. Omnes enim isti tale corpus quale posuerunt, dixerunt esse materiam. Omnes igitur isti non tetigerunt nisi solam materiam, nihil ex quo fierent res, novum quod non rationem materiæ habeat, adjicientes.
Alii autem Philosophorum locuti sunt de causa unde est principium motus sive movente, sicut illi qui dixerunt amorem et odium, sive litem et amicitiam, quod idem est, esse causas. Similiter autem et illi qui dixerunt esse causam aliquid ex cujuslibet quæ enumeravimus, dixerunt esse aliquid movens, sicut calidum, vel frigidum, vel aliquid hujusmodi. Nullus enim horum in hoc genere causalitatis invenit aliquid quod haberet rationem causalitatis novæ : quia omnes in ratione moventis dixerunt esse quod posuerunt. Sed nullus Antiquorum plane et manifeste dixit causam formalem, quæ quid erat esse rerum et substantia, eo quod esse et quidditatem et rationem dat his quæ sunt. Maxime tamen hanc dederunt causam illi qui species esse posuerunt, sicut Platonici, et illi qui ponunt rationem diffinitivam esse in speciebus et non in sensibilibus continue transmutabilibus. Isti enim non ponunt species esse ut materiam sensibilibus : neque etiam quæ sunt in speciebus prima principia, sicut unum primæ causæ et luminum numeri, de quibus diximus supra, ponunt esse materiam sensibilibus : neque suscipiunt species sicut ea a quibus proveniat principium motus sicut a movente et efficiente. Dicunt enim quod species magis sunt causa immobilitatis et sunt in quiete quam sint causa motus vel moventis : sed potius dicunt quod species præstant singulis sive singularibus aliorum omnium a speciebus quid erat esse, propter hoc quod immobiles sunt et quiescentes. Speciebus autem unum quod est idea causæ primæ, præstat esse.
1 Textus iste non est in Averroe quem exponit Doctor, sed in translatione Joannis Argy-
<--- Page Split --->
Illam vero causam quae est causa actus sive perfectionis et transmutationis omnis rei, et causa motus, hoc est, propter quam est id quod est, et vocatur causa finalis, modo quodam dicunt: sed isto modo non dicunt quo vere est secundum rationem causalitatis finis: quia eum non dicunt prout est finis intentionis moventis et finis motus prout desiderium materiae est in ea: sed balbutiundo dicunt eam prout inclinat aliquo modo efficientem, et hoc ipsum non determinant. Quidam enim ponentes intellectum agentem, cujus facere est propter aliquid, et ponentes amorem intellectus, ut bonum quoddam, dicunt esse istas causas sicut hoc esse bonum a quo invidia est longe relegata, et hoc quia bonum est ex amore causante res quas facit: sed hoc vero intellectum ut bonum ponentes, non ponunt hoc sicut propter quid causam, quia scilicet sit causa propter quam sicut finem, sicut illud quod est existens, aut propter quam sit factum id quod sit in numero existentium, sed potius ponunt eas esse causas sicut ab his, sicut motus eorum qui fiunt et esse eorum qui sunt: finis enim est quod in termino motus includit id quod fit: et tunc ultra id non movet efficiens: et hoc modo amor intellectus non est causa, sed potius movens, sicut jam dictum est. Similiter autem et illi qui dicunt, quod omnia ista sunt unum aut ens principium, sicut Xenophanes et Parmenides, dicunt causam talem esmi quae est natura substantiae, et ejus
quod quid est : sed non dicunt hoc quod est esse hujus causa : nec dicunt hujus causa fieri quod fit sicut causa finis : igitur accidit eis modo quodam dicere id quod est causa, sicut bonum rei et finis. Dicunt enim secundum accidens obscure secundum quod est dispositio efficientis ad movendum, et simpliciter non dicunt : et hoc est secundum accidens dicere, non simpliciter : hoc enim accidit fini, quod inclinatio sit efficientis : substantialiter autem est terminus intentionis et motus.
Quia igitur sic ab istis diffinitum est Text et com. 10. de causis et determinatum est quot et quae sunt secundum istos, dicimus quod omnes inducti Philosophi videntur testimonium perhibere in numero superius dictarum causarum per hoc quod aliquam quinte causalitatis causam addere non valent.
Amplius autem ex inductis Philosophorum inquisitionibus palam est, quia inquirenda sunt principia vel in modo sic dicto per rationem omnium causarum, aut secundum alium modum quarumdam dictarum causarum. Quo autem modo vero vel falso quilibet inductorum Philosophorum dixit, et quomodo per rationes probavit dictum suum, et quomodo se habent quaestiones quae contingunt de principiis entis, post hoc deinceps de his percurrarnus, videntes utrum vera sunt quae dixerunt, et utrum valentes rationes eorum.
<--- Page Split --->