D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI,

ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARI IN LIBRUM DANIELIS

PROPHETÆ.

PRÆFATIO D. ALBERTI .

Eccli. xxiv, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Doctrina quæ est quasi antelucanum, doctrina prophelalis est, et præcipue in Daniele. Doctrina enim dicitur scientia sub lumine suæ causæ proposita. Res enim doceri non potest, nisi per causam propriam. Propter quod prophetia dicitur doctrina, quæ sub inspiratione divina per quam scibilis est, docetur. Unde Cassiodorus : « Prophetia est divina inspira- « tio rerum eventus immobili veritate denuntians 1. » Et quia unus solus est magister, ut dicitur, Matth. xxiii, 9 : Unus est Pater vester, qui in cœlis est :... Magister vester unus est, Christus : ideo proprie doctrina prophetica dicitur revelatio, sub lumine prime causæ demonstrata. Unde, Joan. xvi, 13 : Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Sic enim doceri est spiritum veritatis in animam transferri, et intus in spiritu quæ discenda sunt revelari. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sic igitur scientia proprie doctrina dicitur, quia in luce prime veritatis accipienda, et eadem luce sicut causa demonstratur. Hæc doctrina dicitur quasi antelucanum : antelucanum enim habet lucem immixtam tenebris, et tenebras tendentes et terminatas ad lumen : et sic prophetia lucem intellectualis visionis immixtam habet in imaginariam et sensibiles vi-

<--- Page Split --->

siones tamquam in tenebras. Et hoc patet, Genes. xli, 8, et Daniel. ii, 1 et seq., ubi etiam ipse Pharao et Nabuchodonosor in obscuris imaginibus latentem intellectualem lucem deprehenderunt, propter quod sanctos et prophetas petierunt, qui interpretarentur id quod lucis intellectualis erat in imaginibus. Psal. xvii, 12 et 13 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt. Quia aquae doctrinarum in imaginibus sunt, quae tamen obscuritates transeunt in fulgore intellectualis visionis. Cantic. vi, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol. Aurora est mixta tenebris in imaginibus : in anima autem illuminata est ut luna, quae mutuato lumine lucet : sed relata ad primum fontem luminis, est ut sol. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. De hac dicit Daniel : « Illumino omnibus, » ut scilicet obscura in visionibus aliorum ponat in lucem. Job, xxviii, 11 : Abscondita in lucem produxit : ut luccere haec faciat ad utilitatem omnium sapientium et insipientium. Ad Roman. 1, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum : ita (quod in me) promptum est... evangelizare.

2 Et hoc quidem facit Daniel in prima parte libri hujus, hoc est, in primis sex Divisio libri. capitulis, in quibus mirabilia ostendit in visionibus aliorum, quas interpretatus est, sive imaginarias, sive sensibiles, spiritualiter docens qualiter proficiet et stabit regnum Christi, et deficiet et destruetur regnum mundi. Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Luc. i, 32 : Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum. Sic ergo omnibus dat illuminationes de visionibus aliorum. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, hoc est, a fastigio intellectus prophetalis.

Per hoc autem quod sequitur : « Et enarrabo illam usque ad longinquum, » secunda pars libri tangitur, a septimo scilicet usque ad caput decimum tertium, in qua per totam longitudinem temporis ex visionibus propriis per lucem intellectualem decursum regni Christi describit usque ad ultimum statum resurrectionis. Eccli. xlviii, 27 : Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Quam longitudinem temporum complecti non potuit nisi in spiritu qui complectitur omnia. Et haec omnia multum lucide enarrantur de rege in regem, de tempore in tempus : propter quod dicit Hieronymus in Prologo galeato de Daniele, quod etiam totius mundi φιλίατωρ, scilicet historicus, quia totius mundi describit statum ita aperte ac si texta historiam et non prophetiam 1. Psal. cxlii, 5 : Memor fui dierum antiquorum : meditatus sum in omnibus operibus tuis. Psal. civ, 2 : Narrate omnia mirabilia ejus.

<--- Page Split --->

D. Hieronymi in Danielem Prologus 1.

Danielem prophetam, juxta septuaginta interpretes, Domini Salvatoris Ecclesiae non legunt, utentes Theodotionis editione : et hoc cur acciderit, nescio. Sive enim quia sermo Chaldaiicus est, et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt septuaginta interpretes easdem linguae lineas in translatione servare : sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis Chaldeam linguam sciente, editus est liber : sive aliud quid causae exstiterit ignorans : hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet, et recto judicio repudiatus sit.

Sciendum quippe est, Danielem maxime et Esdram, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaeo sermone conscriptos : et unam Jeremiae pericopen : Job quoque cum Arabica lingua plurimam habere societatem.

Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem : et multo sudore, multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentiaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen adspicerem, impegi novissime in Danielem : et tanto tedio affectus sum, ut desperatione subita omnem laborem veterem voluerim contemnere. Verum adhortante me quodam Hebræo, et illud mihi crebrius in sua lingua ingerente, « Labor improbus omnia vincit : » et qui mihi videbar sciolus, inter Hebræos coepi rursus esse discipulus Chaldaiicus. Et ut verum fatear usque ad præsentem diem magis possum sermonem Chaldaiicum legere et intelligere, quam sonare. Hæc idcirco refero, ut difficultatem vobis Danielis ostenderem :

Qui apud Hebræos nec Susannæ habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas : quas nos quia in toto orbe dispersæ sunt, veru anteposito easque jugulante, subjecimus : ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse.

Audivi ego quemdam de præceptoribus Judæorum, cum Susannæ derideret historiam, et a Græco nescio quo eam diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoquè Africanus opposuit, etymologias has àòò toû σχίνοσ σχίσαι, xai àòò toû πρίνου πρίσαι de Græco sermone descendere. Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare : Ut verbi gratia, dicamus de arbore ilice dixisse eum, Ilico pereas : et a lentisco, In lentem te comminuat angelus ; vel, Non lente pereas : aut, Lentus, id est, flexibilis ducaris ad mortem ; sive aliud quid ad arboris nomen conveniens.

<--- Page Split --->

Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino æstuantis incendii metro luderent, et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provocarent: aut quod miraculum, divinæque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis, vel sacerdotum Belis machinas deprehensas: quæ magis prudentia solertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata!

Cum vero ad Habacuc veniret, et de Judæa in Chaldæam raptum discophorum lectitaret, quærebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore, et in puncto horæ tanta terrarum spatia transisse; cui cum quidam e nostris satis ad loquendum promptulus, Ezechielem adduxisset in medium, et diceret eum de Chaldæa in Judæam fuisse translatum: derisit hominem, et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum, et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesiæ fabulas arguebat.

Super qua re lectoris arbitrio judicium derelinquens, illud admoneo, non haberi Danielem apud Hebræos inter prophetas, sed inter eos qui hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas, et in Hagiographa, id est, in quinque, et octo, et in undecim libros: de quo non est hujus temporis disserere. Quæ autem ex hoc prophela, immo contra hunc librum Porphyrius objiciat, testes sunt Methodius, Eusebius, et Apollinarius: qui multis versuum millibus ejus vesaniæ respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint.

Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces: ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiæ, dignum posteris. Præsentium quippe judiciis oblattantium non satis moveor, qui in utramque partem, aut amore labuntur, aut odio.

EXPOSITIO PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN DANIELEM PROPHETAM.

difficultate, ibi, § 2 : « Sciendum quippe Danielem. » Ex translationis ad Hebraicam veritatem reductione, ibi, § 4 : « Qui apud Hebræos nec Susannæ historiam. » Ex antiquæ translationis præprobata falsitate, ibi, § 5 : « Audivi ego quemdam de præceptoribus. »

Huic libro præmittit prologum Hieronymus, in quo tria dicuntur, scilicet suæ translationis necessitas : scripturæ auctoritas, ibi, § 8 : « Super qua re lectoris arbitrio. » Et petitio orationum, ibi, § 9 : « Unde obsecro vos. »

In prima harum duo sunt, scilicet translationis antiquæ reprobatio, et causa reprobationis.

Et hoc est : « Daniclem prophetam, » hoc est, librum Danielis, « juxta Septuaginta interpretes, » hoc est, Septuaginta

Translationis sancti Hieronymi necessitas.

Translationis necessitas ex quatuor accipitur, scilicet ex antiquæ translationis vitiositate : ex linguæ de qua transfertur

<--- Page Split --->

translationem, « non legunt, » supple, in Ecclesiis, et in scholis, « Ecclesiae Domini Salvatoris, » hoc est, congregaetiones fidelium salutem a Deo sperantium : « utentes, » ipse Ecclesiae scilicet, « Theodotionis editione, » hoc est, translatione quam Theodotio fecit de Hebræo in Græcum.

Et subjungit causam, in qua primo se veram causam nescire profitetur, et hoc est : « Et hoc cur accederit, nescio. » Et subdit conjecturaliter quae causæ esse potuerint: et hoc est : « Sive enim quia sermo Chaldaiicus est, » supple, non Hebræus, « et quibusdam proprietatibus, » supple, pronuntiationum, « a nostro eloquio, » Hebræo scilicet, « discrepat, » hoc est, discordat « noluerunt septuaginta interpretes, » faciendo scilicet translationem Danielis, « easdem linguæ, » hoc est, Chaldaiæ, « lineas, » hoc est, figuras litterarum « in translatione servare, » sed, supple, corruperunt Chaldaicum sermonem ad Hebræum, propter quod translatio vitiosa facta est. « Sive, » si scilicet sic non fuit, « sub nomine eorum, » id est, septuaginta interpretum, « ab alio nescio quo, » interprete scilicet, « non satis Chaldæam linguam sciente, » et ideo Chaldæam linguam corrumpente, « editus est liber, » supple, iste, et falso Septuaginta attributus.

Et conjectat ulterius, subdens : « Sive aliud quid causæ exstiterit ignorans, » in particularibus enim sensibilibus scientia certa non est, « hoc unum affirmare possum, » hoc est, asserere, « quod multum a veritate, » supple, Hebraica, vel Chaldaiica, et ideo etiam illa translatio Theodotiana, hoc est, quam fecit Theodotio, qua utuntur Ecclesiæ, a veritate « discordet, » scilicet Chaldaiica, « et, » scilicet possum affirmare, quod « recto judicio repudiatus sit, » liber translationis scilicet Septuaginta.

cipit causas ex libris, et ex studiis transferentium.

Et hoc est : « Sciendum quippe Danielem, » hoc est, librum Danielis, « maxime, » hoc est, principaliter, « et Esdram, » hoc est, librum Esdræ, « Hebraicis quidem litteris, » hoc est, figuris litterarum, « sed Chaldæo sermone » sine pronuntiatione « conscriptos, » supple, esse, sicut scilicet si Latinis litteris scriberetur Græcus sermo : « et, » supple, sciendum, « unam Jeremiæ pericopen, » hoc est, particulam quæ Threni vocatur, supple, descriptam esse Hebraicis litteris, et Chaldaico sermone : « Job quoque, » hoc est, librum Job, « cum Arabica lingua plurimam habere societatem, » supple, est sciendum. Et ideo quia elementa litterarum unius linguæ non satis apta sunt sonis alterius linguæ, in talibus difficulter fit vera et bona translatio.

Et hoc ostendit ex difficultate studii in Chaldaiica lingua : et hoc est :

« Denique et ego adolescentulus, » studiis scilicet litterarum imbutus, « post Quintiliani, et Tullii lectionem, » hoc est postquam didicissem libros istorum, « ac flores, » Tullii scilicet, « rhetoricos, » jam habilitatus ad altiora, « cum me, » ad altiora, nitentem, « linguæ hujus, » hoc est, Chaldaiæ, « pistrinum, » hoc est, angustum et obscurum, « reclusissem, » ut scilicet ab aliis abstractus, istis plus intenderem, « et multo sudore, » hoc est labore, « multoque tempore, » (dicit enim Philosophus, quod virtus intellectualis experimento indiget et tempore), « vix cœpissem, » hoc est imperfecte, « anhelantia, » quæ cum anhelitu et aspiratione pronuntiantur, « stridentiaque verba, » quæ strictis dentibus prolata, et quasi stridore et collisione linguæ ad dentes formata, « resonare, » hoc est, sonando formare.

« Sciendum quippe. » Tangit hic causas difficultatis ad transferendum, et ac-

Et hujus dat metaphoram, subdens : « Et quasi per cryptam ambulans, » hoc est, viam subterraneam, strictam, et

<--- Page Split --->

obscuram, « rarum desuper lumen adspicerem, » quod scilicet dirigeret actus meos. « impegi novissime, » in studiis scilicet, « in Danielem, » hoc est, in librum Danielis, « et tanto tædio affectus sum, » difficultate scilicet Chaldaici sermonis, « ut desperatione subita, » quia scilicet propter difficultatem desperavi me posse discere, « omnem laborem veterem, » hoc est, studii veteris, « voluerim contemnere, » et a studio recedere. « Verum adhortante me quodam Hebræo, » studii scilicet amatore, « et illud, » supple, poeticum mihi, « crebrius in sua lingua ingerente, » sive suggerente, « Labor improbus omnia vincit. » Unde Seneca : « Nihil adeo diffi- « cile est, quod consuetudo facile non fa- « ciat. » « Et qui mihi videbar, » supple, esse « sciolus inter Hebræos, » hoc est, in Hebræa lingua, « cœpi rursus, » iterato studio, discipulus esse Chaldaicus, » hoc est, Chaldææ linguæ. « Et ut verum fatear, » secundum conscientiam, « usque ad præsentem diem, » continuato scilicet studio, « magis possum sermonem Chaldaicum legere, » cordis scilicet lectione, « et intelligere, » supple, quid significet, « quam sonare, » hoc est, ad alterum pronuntiare.

Quare autem hæc omnia dicta sunt, subdit : « Hæc idcirco refero, » quæ scilicet de difficultate librorum et studii dicta sunt, « ut difficultatem vobis Danielis, » hoc est libri Danielis, « ostenderem, » et ideo nostra translatio magis commendabilis probaretur.

et fabulas dicit, quia confictæ esse videntur, « quas, » scilicet particulas, « nos » transferentes, « quia in toto orbo dispersa sunt, » hoc est, ubique in Ecclesiis leguntur, « veru ante posito, » (veru signum spiculi est), « easque jugulante, » hoc est, jugulanda significante, « subjecimus, » hoc est, partibus libri conjunximus : « ne videremur apud imperitos, » qui scilicet veritatem Hebraicæ translationis nesciunt, « magnam partem voluminis, » quæ quidem apud Ecclesias usitata est, et tamen de veritate Hebraica non est, « detruncasse, » et sic in translatione essem diminutus.

Quod autem verum sit, hoc in veritate Hebraica deficere, probat quatuor rationibus, quibus subjungit unam falsæ solutionis conclusionem : et hoc est :

« Audivi ego quemdam, » excellentis scilicet dignitatis, « de præceptoribus, » hoc est, magistris magnis Judæorum, « cum Susannæ derideret historiam, » quasi scilicet spiritu non divino esse revelatam, « et a Græco nescio quo eam diceret esse confictam » (Conficlum autem est quod etymologia sermonis est ad aliud adaptatum), « illud opponere, » hoc est, componere, « quod Origeni, » qui fabulas illas posuit, « quoque Africanus opposuit, » ut ostenderet non de Hebræo, sed de Græco esse confictam, « etym ologias has, aπò τoῦ σχίνοσ χίσαι, κιὶ ἀπὸ τoῦ πρίνοσ πρίσαι, ut dicat, hoc est, probet, « de Græco sermone, » supple, et non Hebraico, « descendere, » supple, ea quæ dicit Daniel.

Et subjungit de veritate, quia scilicet amputatis superfluis, et positis diminutis ad veritatis lineam redacta est : et hoc est :

« Qui, » scilicet liber Danielis, « apud Hebræos, » hoc est, per Hebraicam veritatem, « nec Susannæ habet historiam, » quæ infra, capite xiii, continetur, « nec hymnum trium puerorum, » qui infra, cap. iii, ponitur, » nec Belis draconisque fabulas, » infra, cap. xiv,

Et explanat quod dixit, subdens : « Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare, » a simili modo scilicet fictionis Latinæ, « ut verbi gratia, » hoc est, causa exempli, « dicamus continuo de arbore illice, » sub qua scilicet commisceri dixerunt senes juvenem et Susannam, « dixisse eum, » id est, Danielem, « Ilico pereas, » ut scilicet maledictionem formaret a nomine arboris : « et a lentisco, » sub qua scilicet com-

<--- Page Split --->

misti essent, « In lentem te comminuat Angelus, » maledictione formata a nomine arboris : « vel, Non lente, » hoc est, cito « pereas : aut, Lentus, id est, flexibilis, » lentiscibile enim flexibile est, ut dicit Philosophus, per vitia « ducaris ad mortem : sive aliud quid ad arboris nomen conveniens, » a quo scilicet ut ad nomen arboris maledictio formetur : hic enim Græci idiomatis mos est, et non Hebræi : propter quod illas partes a Græco quodam credendum est esse confictas. Hæc ergo est objectio primi.

« Deinde » (objectio secunda de hymno puerorum) « tantum fuisse otii tribus pueris, » "otiosorum enim est metro ludere, ille Hebræus « cavillabatur, » supple, eo quod probabile non esset, « ut in camino æstuantis incendii, » fornacis scilicet Babylonis, « metro luderent, » ludentium enim est metra componere, « et per ordinem omnia elementa, » cœlum scilicet et terram et omnia quæ in eis sunt, « ad laudem Dei provocarent, » sicut patet fieri in hymno trium puerorum. « Aut quod miraculum » (tertia objectio) « divinæque aspirationis indicium » esset. supple, quærebat Hebræus, « vel draconem interfectum offa picis, » sicut legitur infra, cap. xiv, « vel sacerdotum Belis machinas, » id est, machinamenta, « deprehensas, » supple, esse, per cributionem cineris : « quæ magis prudentia solertis viri, » cujus est causas communes circumspicere, « quam prophetali spiritu essent perpetrata : » non enim spiritu divino revelata sunt, sed humana industria deprehensa.

« Cum vero » (quarta objectio) « ad Habacuc veniret, » hoc est, factum Habacuc, quod infra, cap. xiv, 32, describitur, « et de Judæa in Chaldæam

raptum discophorum, » id est, discum ferentem cibum, ( est enim discus vas rotundum in quo feruntur cibi), « lectitaret, » supple, ille Hebræus, « quærebat exemplum, » verum, quia nulli Scripturæ concordat, « ubi, » hoc est, in quo exemplo « legissemus in toto Veteri Testamento, » in quo tot exempla sanctorum describuntur, « quemquam sanctorum, » patrum scilicet, « gravi volasse corpore, » de loco scilicet ad locum, « et in puncto, » hoc est, indivisibili unius « horæ, » gravi scilicet corpore, « tanta terrarum spatia transisse. » Quod enim legitur de Henoch, et Elia, qui translati sunt in paradisum, non est volare de loco in locum, sed de loco mortalitatis ad immortalitatis locum transferri. « Cui cum quidam de nostris, » hoc est, ex Latinis, et hæc est exclusio falsæ instantiæ, vel responsionis, « satis ad loquendum promptulus, » hoc est, in promptum habens quid instando loquatur, « Ezechielem adduxisset in medium 1, » et ex hoc instare videretur ad dictum Hebræi, « et diceret eum, » Ezechielem scilicet, « de Judæa in Chaldæam fuisse translatum » gravi corpore, « derisit hominem, » supple, ille Hebræus, « et ex ipso volumine, » Ezechielis scilicet, capite xl, « demonstravit Ezechielem in spiritu, » hoc est, imaginaria visione, « se vidisse » esse « transpositum, » supple, et non motu corporali. « Denique » (confirmatio est istius responsionis) « et Apostolum nostrum, » Paulum scilicet, II ad Corinth. xii, 1 et seq., « videlicet ut eruditum virum, » in Veteri Testamento scilicet : et hoc est quod sequitur: « Et qui legem ab Hebræis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum esse in corpore, » gravi scilicet, « sed dixisse : Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit : » motus enim talis gravi corpori non congruebat, Dei autem potentiae

<--- Page Split --->

hoc non præjudicabat. « His et talibus argumentis, » ex similitudine Scripturæ supra positis, « arguebat, » ille scilicet Hebræus, « apocryphas fabulas, » hoc est, dubie inscriptas convictiones, « in libro Ecclesiæ » supra positas.

« Super qua re. » Tangit hic hujus Scripturæ apud Hebræos auctoritatem : et hoc est : « Super qua re, » scilicet de fabula Belis, et Susannæ historia, et hymno trium puerorum, « lectoris arbitrio judicium derelinquens, » quid scilicet teneat, vel non teneat, « illud admoneo, » lectorem scilicet, « non haberi Danielem, » hoc est, non computari, « apud Hebræos inter Prophetas, sed inter eos, » supple, auditores, « qui agiographa conscripserunt. » Hagiographa sunt idem quod sanctæ Scripturæ, ab 2γ1ov quod est sanctum, et γ2αγη quod est scriptura, et sunt tales scripturæ de quarum auctoritate non dubitatur.

Hujus autem reddit rationem, subdens : « In tres siquidem partes ab eis, » hoc est, ab Hebræis, « omnis Scriptura, » Veteris scilicet Testamenti, « dividitur : in Legem, » scilicet Moysi, « in Prophetas, » libros scilicet Prophetarum, in quibus continentur visiones Prophetarum, « et in Hagiographa, » hoc est, sanctitate auctoritatem habentes, « id est, in quinque, » libros scilicet legis, « et » in « octo, » libros scilicet Prophetarum, « et in undecim, » libros scilicet hagiographos, qui tantum alia computatione novem sunt, « de quo, » divisionis ordine, « non est hujus temporis диссе- re. » Distinctum est enim plene in prologo libri Regum, qui incipit, « Viginti et duas litteras 1. »

Et quia Hieronymus vera dicit de prophetia Danielis, nunc manifestat mentientem, subdens : « Quæ autem ex hoc Propheta, » quia scilicet occasionem

objiciendi accepit ex verbis Propheta, et emendat dictionem, subdens : « imo contra hunc librum, » Danielis scilicet « Porphyrius objiciat, » calumniando scilicet libri veritatem, « testes sunt Methodius » martyr, et « Eusebius, » Cæsariensis Episcopus, « et Apollinaris, » tres sancti, « qui multis versuum millibus, » quia metrice scripserunt, « ejus vesaniæ, » hoc est, Porphyrii insaniæ, « respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. » Et innuit per hoc quod responsio eorum non satis perfecta fuit, sed superficialis.

Quia autem difficile est tam grandem rem aggredi, ideo petit orationibus adjuvari, subdens :

« Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, » et innuitur per hoc quod illæ duæ impetraverunt translationem ab Hieronymo, « fundatis pro me ad Dominum preces, » a quo bona cuncta procedunt : « ut quamdiu in hoc corpusculo sum, » hoc est, in vita præsenti, « scribam aliquid, » sive transferendo, sive commentando, « gratum vobis, » hoc est, studiis vestris, « utile Ecclesiæ, » ad ædificationem scilicet fidei, « dignum posteris, » ad veritatis perpetuationem.

Et quia a tam bono opere propter invidorum latratus non est cessandum, ideo subdit : « Præsentium quippe, » invidorum scilicet, « oblattrantium » (qui enim non ex ratione, sed ex invidia condemnat, canem imitatur latrantem), « non satis moveor, » ad tantum scilicet opus dimittendum : « qui, » hoc est, quia illi, « in utramque partem, » laudis scilicet, vel vituperii, « labuntur, » hoc est, deflectuntur, « aut amore, » cum laudant quæ male amant, « aut odio, » dum vituperant quæ male odiunt.

<--- Page Split --->