DISTINCTIO XLVIII.
De judicio extremo secundum formam judicis, et locum, etc.
A. In qua forma Christus judicabit ?
Solet etiam quæri, In qua forma Christus judicabit ? In forma utique servi judicabit : quæ omnibus in judicio apparebit, ut videant mali in quem pupugerunt 1. Divinitatem vero ejus mali non videbunt. Unde Isaias : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei . Humanitatem videbunt, ut timeant : divinitatem vero non, ne gaudeant. Divinitas enim sine gaudio videri non potest.
Et ista patent per ordinem in quatuor capitulis hujus distinctionis.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Solet autem quæri, In qua forma Christus judicabit ? »
An Christus judicabit in forma hominis ?
In hac distinctione agit de judice.
Et quæruntur in ea tria a Magistro, scilicet de forma judicis, de qua duo tangit, scilicet formam in qua judicabit, et formam in qua mortuos suscitabit.
Secundo, Quæritur de loco in quo judicabit.
Tertio, Quæritur de statu beatorum post judicium.
Circa primum capitulum consequenter quærit duo.
Primo, An judicabit in forma hominis ?
Et secundo, Utrum in forma gloriosa vel non gloriosa ?
1 Apocal. 1, 7 : Videbit eum (Jesum Christum) omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
2 Isa. xxvi, 10, secundum Septuaginta ; Vul-
gata habet : Misereamur impio et non discef justitiam : in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
<--- Page Split --->
Et hoc est totum quod quaerit in Littera.
INCIDIT autem quaestio circa primum. Videtur, quod non in forma hominis judicabit.
Judicare enim est superioris secundum dignitatem : sed superior natura est divinitas : ergo secundum divinitatem competit sibi judicium : ergo falsum est quod dicit in Littera.
Item, Judicium invincibilem potentiam praeexigit in judice. Unde, Eccli. VII, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed hujusmodi potentia non est nisi in divinitate. Ergo judicium non competit ei nisi secundum divinitatem.
Item, Ejusdem formae sive naturae non est judicare et judicari : sed judicabitur ibi forma humana : ergo videtur, quod non competit ei judicare : ergo judicium exercebit secundum divinam naturam.
Item, Potestas judicandi ordinata descendit a prima auctoritate quae est in Deo : sed prius competit Filio in quantum Deus, quam in quantum homo : ergo magis debet attribui Deo Christo secundum quod est Deus, quam secundum quod est homo.
Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod « Deus judex est justum animatum. » Justitia autem inflexibilis est magis in divinitate quam in humanitate : ergo magis competit Christo esse judicem secundum divinitatem, quam secundum humanitatem.
Sed contra. In contrarium est, quod
Judicis ut sit clemens est scire per experimentum infirmitates judicandorum : sed hoc non competit secundum divinitatem, sed magis secundum humanitatem.
Item, Ejusdem est judicare cujus est legem ponere : sed secundum formam humanam legem posuit : ergo secundum eamdem judicabit.
Item, In forma servi judiciariam meruit potestatem : ergo secundum eamdem habebit judicare.
RESPONSIO. Dicendum, quod hoc quod in Littera dicit Magister, sunt verba Augustini, et tenenda per omnia. Intelligendum tamen, quod duo circa judicem attenduntur, scilicet virtus judiciariae potestatis, et forma judicis, ut est judex proprius horum judicandorum. Et primum quidem competit Christo secundum divinitatem, et secundum habet fieri in humanitate. Et quod ita sit, habet ex verbis Augustini quae inducit, ubi infra in eodem loco dicit : « Non quod ipse ex virtute hominis sit judicaturus, vel quod ipse solus, etc. »
Et per hoc patet solutio omnium objectionum : quia prima pars non probat, nisi quod virtus judiciariae potestatis sit ex divinitate. Sed ex hoc non sequitur, quod forma illa appareat : quia apparet in forma in qua est judex horum, prout tales sunt homines, quibus in forma hominis legem posuit, ut convincantur de transgressione legis suae, et de malis quae fecerunt in ipsum.
ARTICULUS II.
An divinitas sine gaudio videri potest ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Divinitas enim sine gaudio videri non potest. »
Videtur enim hoc esse falsum :
Aut enim intelligitur de visione intellectuali, vel sensibili. Si de intellectuali, falsum est : quia multi modo Deum vident naturali visione intellectuali, qui non habent gaudium beatorum. De visione autem sensibili intelligi non potest : quia sensibili visione non videtur divinitas.
Si dicat aliquis, quod hoc est intelligendum de visione quae est in ipsa divinitatis praesentia. Contra : Augustinus dicit, quod ea quae praesentia sunt intelle-
<--- Page Split --->
ctui, melius videntur : sed Deus per essentiam suam modo præsens est intellectui : ergo etiam modo per essentiam videtur : et tamen non surgit inde gaudium : ergo falsum est quod dicit.
Item, Ponamus, quod diabolus divinitatem videat justam et judicantem : constat, quod contremiscet : et tamen divinitas justitia sua est : ergo continget divinitatem videre cum pavore et tremore : non ergo semper cum gaudio.
Item, In naturali visione visio quae extendit se, fit practica, et facit motum in appetitu, et æqualiter se habet ad gaudium et tristitiam secundum quod res visa nuntiatur ut amica, vel inimica : sed non ita potest fieri nuntium de divinitate visa : ergo visio divinitatis æqualiter potest esse cum tristitia sicut cum gaudio.
Responso. Dicendum, quod illud intelligitur de visione per speciem gloriae secundum quod est objectum beatorum : hanc enim speciem nulla creatura percipere potest, nisi secundum quod perfecta est per glorificationem.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod intelligitur de tali visione intellectuali : sed
talem nullus modo habet, nisi beatus et glorificatus.
Ad ALIUD dicendum, quod licet Deus ad 2. præsens sit in anima, non tamen ibi est per speciem gloriae, nisi in intellectu perfecto per glorificationem : et ideo quod inest per essentiam, accipitur in speculo et ænigmate : quia, sicut dicit Augustinus, « Acięs humanæ mentis in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur. » Et hoc est quod dicitur, quod mundi corde videbunt Deum 1.
Ad ALIUD dicendum, quod talis visio Ad 3. est in umbra, quia non habet intellectus speciem glorificationis : et ideo etiam a Dionysio dicitur intellectus dæmonum et phantasia proterva. Unde patet, quod non valet objectio.
Ad ULTIMUM dicendum, quod non est Ad 4. simile : quia in tali visione non fit motus, nisi secundum speciem apprehensam : et illa communiter se habet secundum quod in genere accipitur. Hic autem accipitur in specie, prout maxime movet ad gaudium in specie gloriae, in qua ostenditur beatis : et sic intelligitur Littera.
B. Quod 4 apparebit tunc in forma serui.
Sed cum in forma humana constat eum appariturum, quaeritur, An in forma illa gloriosa appareat, sicut vere est, an in forma qualis in passione exstitit? Quidam putant a malis talem videri qualem crucifixerunt, id est, infirmi 3 : quia dicit Scriptura, Ut videant in quem pupigerunt 4. Sed aperte Augustinus 5 dicit formam servi glorificatam a bonis et a malis tunc
<--- Page Split --->
videri, sic : Cum in forma servi glorificata judicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei quæ Deus est, quam soli mundi corde videbunt : quod erit eis vita æterna. Forma ergo humana in Christo glorificata videbitur a cunctis : unde et Christus dicitur judicaturus, quia Filius hominis est. Ita enim legitur in Evangelio Joannis : Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est 1. Non quod ipse ex virtute hominis sit judicaturus, vel quod ipse solus sine Patre et Spiritu sancto judicium sit facturus : sed quia ipse solus in forma servi judicans, a bonis et malis videbitur. Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 2 : non ita est intelligendum, quasi Filius solus judicet, et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in judicio apparebit, non in forma infima, sed gloriosa. Judicabit autem ex virtute divinitatis, non sine Patre et Spiritu sancto, et apparebit terribilis impiis, et mitis justis. Erit enim terror malis, et lumen justis.
ARTICULUS III.
An omnes tam boni quam mali videbunt formam gloriæ humanitatis Christi ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit' ibi, B, post initium : « Sed aperte Augustinus dicit formam servi glorificatam, etc. »
Videtur enim hoc esse impossibile : quia
Omnis visio fit secundum potestatem videntis, et non secundum potestatem rei visæ : ergo et ista : sed non gloriosus oculus non habet potestatem comprehendendi formam gloriæ : ergo impossibile est, quod videat corpus gloriosum.
Item, Impii non habebunt oculos majoris potentiae tunc, quam nunc sint : sed modo licet sit oculus prope maxi-
mum corpus gloriosum, tamen non videt ipsum in forma gloriæ : ergo nec impii tunc videbunt Christum in forma gloriæ.
- Ab hoc quidam aliquando dixerunt, quod præsentabit se eis Christus in forma gloriæ : sed ipsi non videbunt eum, nisi in specie non gloriosa : sicut et discipulis se exhibuit gloriosum, sed ipsi viderunt eum in specie non gloriosa, sicut faciem coloratam habentem et habitum peregrini.
SED IN CONTRARIUM hujus est, quod sed contra. 1. Haec non est potestas oculi gloriosi vel non gloriosi, quod lucidum videat sub specie colorati : quia nos videmus modo lucidum in forma lucis, et non lucidum in forma et specie coloris : ergo videtur, quod etiam impii tunc videbunt lucidum in luce, et non in colore : ergo solutio illa nulla est.
- Item, Discipuli tres ante quos transfiguratus est Christus, viderunt faciem ejus in luce, et tamen oculi eorum non erant glorificati : ergo videtur, quod ista non sit proprietas oculi non gloriosi quæ dicta est.
<--- Page Split --->
Responsio. Videtur concedendum, quod omnes tam boni, quam mali, videbunt formam gloriae humanitatis. Et inter omnes vias videtur mihi pauciora inconvenientia habere illa, quae dicit gloriosum corpus in potestate habere videri vel non videri, sicut supra notatum est.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod habet bene potestatem : sed illud habet in potestate videri vel non videri.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod modo videri non possunt corpora gloriosa quantum est de potestate videntis : sed ex parte rei vise impediri potest visio : et hanc sententiam directe dicit Gregorius in quadam homilia.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod discipuli viderunt eum sicut se exhibuit, scilicet in colore complexionem sequente.
Quare autem se talem exhibuit, reddit Gregorius rationem : quia in mentibus eorum talis fuit : et ideo non erat fictio, sed instructio.
vam : ergo videtur, quod potius amor sit vita æterna, quam visio.
In CONTRARIUM est, quod dicit Augustised contra, nus, quod visio est tota merces.
Responsio. Dicendum, quod de visiosolutio. ne Dei in patria quid sit, et utrum possibilis sit creaturae, et caetera hujusmodi, disputata sunt in libro I Sententiarum,de uti et frui, super id : « Fruimur cognitis, etc. 1. »
Hic autem dicendum est, quod vita æterna consideratur dupliciter, scilicet secundum id quod substat in ea, et quasi materiale est : et secundum id quod informat, et est quasi formale. Et primo quidem modo visio est vita æterna propter causam quæ supra dicta est in quaestione de vita æterna. Secundo autem modo delectatio consequens amorem habitæ divinitatis est vita æterna. Unde id quod est causa vitæ æterna, est amor pascens sive pastus in viso habito.
Et per hanc distinctionem patet solutio omnium objectorum.
ARTICULUS IV.
An visio Dei in patria debeat dici vita æterna ?
ARTICULUS V.
An Christus in forma servi judicans, videbitur a bonis et malis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Quod erit eis vita æterna, etc. »
Vita enim æterna non consistit in visione, sed etiam in amore et fruitione : ergo sola visio non erit vita æterna.
Item, Visio passio est : et vita æterna est quidam actus perpetuae vita in animam beatam, ut supra dictum est : ergo videtur, quod visio non sit vita æterna.
Item, Vita potius consistit penes motivam potentiam, quam intellecti-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : « In forma servi judicans, a bonis et malis videbitur. »
Videtur enim quod etiam secundum divinitatem videndus sit corporeis oculis, præcipue a bonis : quia ita dicit Augustinus : « Et per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeat in tanta excellentia menti simile, quo et in corporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divi-
<--- Page Split --->
narum vel difficile vel impossibile est ostendere. Aut quod est ad intelligendum facilius, ita Deus erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis, videatur ab altero in altero, videatur in cœlo novo et in terra nova, atque in omni quæ tunc fuerit creatura, videatur '. »
sintictioneprimilibriSententiarumesthabitum , utrumsensusconvertaturinrationem . Etdicendum , quodnon : necAugustinusdicit , sedintendit , quodcreaturacorporalisacceptaperoculosspecienobiliorietevidentioriquammodo , Deummanifestabit : etsicspiri - tusnosterfaciliusinvisisquammodocognoscet .
Solutio. Respostio. De hoc etiam in prima di-
C. Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora ?
Et sicut dicitur Christus secundum formam servi judicaturus, propter causam praemissam : ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum, secundum humanitatem, cum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur, quia in humanitate suscepit quod est causa nostrae resurrectionis, id est, passionem et resurrectionem. Ideo ei adscribitur secundum hominem suscitatio mortuorum. Unde Augustinus 2 : Per Verbum Filium Dei, fit animarum resurrectio. Per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio. Item 3, Judicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius secundum dispensationem humanitatis, in qua minor Patre est Christus. In eo quod est Filius Dei, est vita quae vivificat animas : in eo quod est filius hominis, judex. Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora, et judicaturus. Judicaturus autem, quia illa forma cunctis in judicio apparebit : et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam resurrectionis nostrae suscepit. Et quia secundum eamdem formam vocem dabit, qua mortui de monumentis resurgent, et procedent : secundum quod Deus est, vivificat animas, non Pater tantum, quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo, et Spiritus sanctus eadem vita est, quae pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima quae illuminatur a lumine aeterno. Licet ergo Christus potentia divinitatis vivificet animas, et
<--- Page Split --->
suscitet corpora, et judicet : non otiose tamen et praeter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi judicium et resuscitatio corporum.
D. De loco judicii.
Putant quidam Dominum descensurum in vallem Josaphat in judicio : eo quod ipse per Joelem Prophetam sic loquitur : Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis ibi 1. In cujus capituli expositione ita reperi : Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle quae est in latere montis Oliveti, descensurus sit Dominus ad judicium, quod frivolum est : quia non in terra, sed in spatio hujus aeris sedebit contra locum montis Oliveti, ex quo ascendit. Et sicut Joannes Chrysostomus dicit : Angeli deferent ante eum signum crucis : unde in Evangelio veritas dicit : Et tunc parebit signum Filii hominis, etc. 2. Josaphat autem interpretatur judicium Domini. In vallem ergo Josaphat, id est, judicii Domini congregabuntur omnes impii. Justi vero non descendent in vallem judicii, id est, damnationem, sed in nubibus elevabuntur obviam Christo 3.
ARTICULUS VI.
Expositio textus.
An sit aliquis locus in quo sit Deus judicaturus mundum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Et sicut dicitur Christus secundum formam servi, etc. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Putant quidam Dominum descensurum, etc. »
Sciendum est, quod totum istud jam disputatum est in distinctione XLIII, ubi quaesitum est de causis resurrectionis 4.
- Videtur enim, quod non contra montem Oliveti, sed contra locum praetorii Pilati, ubi judicatus est, sedere in aere debeat : quia congruit, ut ibi judicet, ubi judicatus est.
<--- Page Split --->
- Item, Videtur falsum quod dicit, quod impii in terra manebunt: quia elementum eis congruentius est ignis afflictivus et ustivus: ergo super Sanctos debent disponi in igne potius quam in terra.
Ulterius quaeritur de nubibus in quibus elevabuntur justi: quia nubes per resolutionem fiunt de terra et aqua: et tunc a nullo fiet evaporatio vel resolutio: ergo nullæ nubes erunt.
Responsio. Disputare de ista materia est potius divinare, quam disserere.
Dicendum tamen, quod bene congruit sic esse, ut dicunt: et tunc sedebit con-
tra montem Olivarum, ut significet a judicio illo misericordiam relaxantem non esse alienam: cujus contrarium significaretur, si sederet contra Golgotha vel prætorium Pilati.
Ad alium dicendum, quod ignis ille in quo erunt mali, motu insuctionis materiae suæ descendet deorsum, ut prius dictum est: et ideo bene puto, quod mali in terra stabunt in igne involvente eos et trahente in infernum.
Ad ultimum dicendum, quod meo judició nubes hic vocatur densitas lucis resplendentis a corporibus Sanctorum, et non dicuntur hæ nubes hic obscuræ, quæ fiunt ex terræ et aquæ evaporationibus.
E. De qualitate luminarium, et tenporibus 1 post judicium.
Veniente autem ad judicium Domino in fortitudine et potestate magna, sol et luna dicuntur obscurari 2 : non sui luminis privatione, sed superveniente majoris luninis claritate. Virtutes quoque colorum, id est, Angeli, dicuntur moveri 3 : non metu damnationis, vel aliqua perturbatione pavoris, sed quadam admiratione eorum quae viderint. Unde Job : Columnae cæli contremiscunt, et parent adventum 4 ejus 5. Ante diem vero judicii sol et luna eclipsim patientur, sicut Joel testatur dicens : Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis 6. Magnus vero dicitur, propter magna qua: ibi fient. Cum autem factum fuerit coelum novum, et terra nova 7, tunc erit lux luna: sicut lux solis, testante Isaia : Et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum 8 : quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum ante
<--- Page Split --->
peccatum primi hominis, tantum lucebit post judicium. Minorata enim fuit lux solis et luna aliorumque siderum, per peccatum primi hominis : sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit : et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, sed tantum dies. Unde Zacharias : Et erit dies una qua nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux 1, quia tunc non erit varietas diei et noctis qua modo est, sed continua dies et lux. Isaias tamen videtur dicere, quod tunc non luceat sol vel luna, loquens congregationi sanctorum. Non erit ibi 2, inquit, amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor luna illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam 3. Sed his verbis non negat solem et lunam tunc lucere, sed significat his qui tunc erunt in aeterna beatitudine, nullum lucis usum praestare : quia, ut ait Hieronymus super eumdem locum, Cceli et terrae, solis atque luna nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen suis in perpetuum 4. Potest etiam intelligi illud Isaiae ea ratione dictum, quia sol et luna tunc non habebunt ortum et occasum sicut nunc. Unde Isidorus illud Isaiae quasi exponens ait : Post judicium sol laboris sui mercedem suscipiet. Unde Propheta, Luccbit septempliciter 5, et non veniet ad occasum nec sol nec luna, sed in ordine quo creati sunt, stabunt, ne impii in tormentis sub terra positi, fruantur luce eorum. Unde Habacuc : Solet luna steterunt in ordine suo 6. Ecce aperte dicit solem et lunam tunc lucere, sed stabiliter permanere : ubi etiam significat infernum esse sub terra.
Si vero quaeritur, Quis sit usus lucis solis et luna tunc ? Fateor me ignorare, quia in Scripturis non memini me legisse.
ARTICULUS VII.
An in judicio extremo sol et luna eclipsim patientur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, paulo post initium : « Sol et luna eclipsim patientur, etc. »
Videtur enim hoc impossibile : quia sol et luna numquam possunt simul pati eclipsim : sed sol in conjunctione eclipsim patitur, et luna in oppositione : ergo falsum est quod dicit.
RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod Hieronymus multa dicit signa debere praeedere diem judicii, quae quia nescio si vera sunt, ideo non pono. Sed istud videtur dicendum, quod si sol et luna
1 Zachar. xiv, 7. 2 Vulgata habet, tibi. 3 Isa. LX, 19. 4 S. HIERONYMUS, Lib. X.
5 Isa. xxx, 26: Lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. 6 Habacuc. iii, 41. Vulgata habet, steterunt in habitaculo suo.
<--- Page Split --->
obscurabuntur simul, sicut videtur velle Hieronymus, hoc non erit per causam naturalem conjunctionis vel praeventionis eorum, sed potius virtute divina, ut terror hominibus incutiatur, sicut Lucas innuit, xxi, 23: Et erunt signa in sole, et luna, etc. Sequitur: Et in terris pressura gentium, etc. »
ARTICULUS IX.
An tunc erunt vices diei et noctis ?
Vel forte, quia lumine solis et luna euncta generantur et vivunt: et tunc stabit generatio: ideo etiam defectus dicitur esse luminarium.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : « Et tunc non erit vicissitudo dici et noctis, etc. »
Hoc videtur impossibile : quia terra ad oppositum locum solis semper dabit umbram : et umbra terra est nox : ergo tunc erit nox.
ARTICULUS VIII.
An lux solis erit major post judicium, quam fuit ante?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, E, paulo ante medium : « Et lux solis erit septempliciter, etc. »
An noc dicendum, quod nusquam erit tunc nox, nisi in centro terra : quia licet sol stet cum elementis et stellis et luna, tamen tantum addetur in lumine, quod hemisphaerium sibi oppositum erit illuminatum, sicut et illud in quo stabit sol : et ideo dicitur non esse vicissitudo diei et noctis.
Videtur enim hoc esse contra rationem : quia lux solis data est ad movendum ad generationem inferiorum : ergo sublata generatione, debet auferri ejus lumen : non ergo debet tunc amplius lucere, sed minus.
ARTICULUS X.
Solutio.
An noc dicunt, quod remunerabitur sol propter hominis dignitatem, ad cujus generationem movit, ut numerus electorum impleretur.
Ad oniectum autem dicunt, quod lux non movebit amplius ad generationem, sed stabit : quia per motum causabat generationem. Dicunt autem, quod sol in sex primis diebus ante peccatum hominis plusquam modo luxit, et tunc redibit ad illam lucem, et insuper septies addetur ei tantum de lumine, quantum habuit in sex primis diebus. Homines autem in septuplum plusquam sol in illis diebus, scilicet post judicium. Et quid de hoc verum sit, nullus scit nisi Deus.
An soit t luna praestabunt beatis lucem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post medium : « Sed significat his qui erunt in aeterna beatitudine, etc. »
Videtur falsum : quia illi maxime habebunt lucis usum : quia aliter erit vana.
An noc dicendum quod intelligit, quod non est idem usus lucis qui modo est: tunc enim erit ad admirationem sapientie creatoris, et non ad illuminandas tenebras, quae nullae erunt nisi in inferno, et ille non illuminantur.
Solutio.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XI.
An infernus sit in superficie terra ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo ante finem : « Ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce, etc. »
Et quaeruntur hic duo de inferno, scilicet an sit in superficie terra, sicut videtur velle Isidorus hic ?
Et secundo, An aliquid aeris sit in inferno vel non?
locis habitabilibus geometricas edidit demonstrationes, illud hemisphaerium æque est temperatum sicut istud : sed verum est quod Ptolemaeus dicit, quod non est visa observatio stellarum vel eclipsium alicujus habitantium in illis locis, quæ pervenerit ad nos. Et hoc intendit Philosophia dicere in libro de Consolatione philosophiae. Quæ autem sit causa, in libro II Sententiarum, tractatu de paradiso, secundum Augustinum est notatum.
Ad aliud dicendum, quod Isaac tristem orbem ibi vocat ima terra, ubi in Tartaro damnati recludentur.
Ad aliud dicendum, quod Isaac ea quae dixit, non probavit, nec fidei sunt : et ideo ea facilitate condemnantur, qua dicuntur.
Ad PRIMUM objicitur sic :
Sicut dicit Philosophia ad Boctium in libro de Consolatione philosophiae : « Ptolemaeus probavit solam mundi quartam esse habitabilem. » Ex hoc sequitur, quod quarta terrae inferior non sit habitabilis hominibus : sed constat, quod nihil factum est sine causa : ergo videtur, quod ibi sit habitatio damnatorum, cum ad aliud non videatur pertinere.
Item, Isaac dicit, quod peccatorem depriment peccata sua sub tristi orbe, et erit ibi in igne maximo : et hic est ejus infernus. Orbis autem tristis est inferior pars orbis secundum Philosophos. Ergo videtur, quod ibi sit infernus.
Item, Hoc dicit Isaac, quod non rotabuntur luminaria, ne impii in Tartaro positi sua luce fruantur : ergo si rotarentur, impii sua luce fruerentur : sed hoc non posset esse, si infernus esset in centro terrae : sed impossibile est, quod sit in alia mundi parte : ergo infernus est in parte mundi inferiori.
Vel, si aliquis vult eum defendere : tunc dici potest, quod contingit dupliciter frui luce luminarium, scilicet secundum se, et secundum effectum. Et secundum se quidem non contingit frui, etiamsi rotarentur, sicut probat objectio. Sed secundum effectum contingeret : quia sicut dicit Ptolemaeus, radii stellarum non uniuntur nisi in centro terrae, quamdiu rotatu suo movent terram ad generationem : et cum stabunt, tunc amplius non movebunt : et tunc quoad hunc effectum non fruentur.
ARTICULUS XII.
An aliquid aeris sit in inferno ?
Secundo quæro, Utrum aliquid aeris sit in inferno ?
Responsto. Dicendum, quod infernus non est in alio mundi hemisphaerio. Quod autem sit in aliquo hemisphaerio non arbitror scire quemquam : quia secundum philosophiam Theodosii ubi de
Videtur, quod sic : quia
- Nihil est vacuum : constat autem, quod damnati non replent totum locum illum, nec aliquod grossum elementum, nec ignis est ibi nisi in damnatis : ergo videtur, quod aer sit ibi.
<--- Page Split --->
- Item, Homo est animal spirans : et non potest inspirando aliquod elementum vivere nisi aerem : ergo videtur, quod ibi sit aer.
Responsio. Dicendum, quod istae quaestiones frivola sunt, nec determinari humano ingenio possunt : tamen magis puto, quod non erit ibi aer, sed tantum ignis, et frigus, et damnati.
Ad primum ergo dicendum, quod locus ille plenus est igne, et frigidis materiis, et damnatis.
Ad aliud dicendum, quod inspiratio et exspiratio sunt modo propter pectoris calorem et cordis, ne incendatur humor cordis ex motu : sed tunc non erit humor alterabilis : et ideo non erit respiratio. Sed tamen hoc sine praejudicio dico.
Qualiter autem sit in cœlo empyreo, infra patebit, cum de sensibus gloriosi corporis dicetur.
<--- Page Split --->