D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINISPRÆDICATORUM ,
COMMENTARII
IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM.
PROLOGUS .
Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem 1. In isto verbo præpostero ordine narrantur materia hujus libri, et divisio. Domus enim sapientiae nos sumus, quos ædificat ad perpetuam inhabitationem per corporum resurrectionem, de qua domo dicit Psalmista, Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Decor enim domus tuæ sunt dotes corporis, quas habebimus in resurreccione.
Et ideo etiam sapientia dicitur ista ædificare sapienter, et exemplariter, et effective. Sapienter, ut ipsa conjunctione limi immortalitatis cum spirituali parte quæ ad imaginem est, admirabilis decor resultet sapientiae. Exemplariter autem, quia ipse reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suæ 2. Effective vero: quia sicut dicit Glossa, II ad Corinth. v, 15, Christi resurrectio causa efficiens est nostrae resurrectionis. Et in hac parte agit Magister a distinctione XLIII usque in finem.
<--- Page Split --->
Sed tunc quæritur, Quare præpostero ordine hæ partes accipiuntur isto verbo ? Et ad hoc dicendum, quod duplex est res hujus sacramenti, scilicet contenta significata et causala, quæ est gratia sacramenti : et determinatur cum quolibet sacramento in eadem parte. Et est quædam res non causala ab aliquo uno sacramento, sed potius in omnibus secundum aliqua quæ sunt in eo figurata et significata : et est gloria resurgentium : et hæc intenta est per omne sacramentum. Et quia intentio prior est in medico ante opus, ideo Salomon in verbo prædicto præposuit id quod intenditur. In ordine autem exsecutionis, id quod intenditur ultimo acquiritur : et ideo post omnia ponitur a Magistro.
In secunda parte illius sermonis accipitur prima pars libri per hoc quod dicit : « Excidit columnas septem. » Columna enim est cui inntitur domus, sicut Ecclesia utitur sacramento : et etiam reficiens ruinam domus, sicut Ecclesia refulcitur gratia sacramentali. Septem ergo columnæ sunt septem gratiae sacramentales, quæ cum ipsis sacramentis determinantur. Excisæ autem sunt, quia in ipso Christo diligenter præparatæ. Et de illis agit Magister in prima parte hujus libri.
Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima Magister agit de sacramento novæ legis et veteris. Et hæc pars tota continetur in prima distinctione.
In secunda autem agit de sacramento novæ legis : et hæc incipit in secunda distinctione, ibi, A, « Jam ad sacramenta novæ legis accedamus, etc. »
Istam autem distinctionem primam dividit Magister in qualior, sicut patet cuilibet in Littera, scilicet quid sit sacramentum ? Quare institutum ? In quibus consistat et conficiatur ? Et quæ sit differentia inter sacramentum veteris et novæ legis ?
Et patet etiam ubi ista incipiunt in Littera.
EPILOGUS BREVIS SUPRA DICTORUM.
His tractatis quæ ad doctrinam rerum pertinent, quibus fruendum est, et quibus utendum, et quæ fruuntur et utuntur, ad doctrinam signorum accedamus.
<--- Page Split --->
IN IV SENTENT. DIST. I, A.
LIBRI QUARTI
SENTENTIARUM
PETRI LOMBARDII.
DE SACRAMENTIS ET SIGNIS SACRAMENTALIBUS.