DISTINCTIO XV.

Quomodo Verbi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad defectum passibilitatis in generali.

A. De hominis defectibus quos assumpsit Christus in humana natura.

Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem, animam passibilem, et carnem passibilem et mortalem. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim, et hujusmodi. Et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animae, scilicet tristitiam, timorem, dolorem, et hujusmodi. Omnis autem sensus, animae est. Non enim caro sentit, sed anima utens corpore velut instrumento. Unde Augustinus super Genesim in libro XII ' : Non corpus sentit, sed anima per corpus : quo velut nuntio utitur ad confirmandum in seipsa, quod extrinsecus nuntiatur. Sicut ergo anima quod foris est, per corpus tamquam per instrumentum videt vel audit : ita etiam per corpus quaedam sentit mala, quae sine corpore non sentiet, ut famem, et sitim, et hujusmodi. Unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quaedam autem non per corpus, imo etiam sine corpore sentit, ut est timor, et hujusmodi. Sentit ergo anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non. Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assunpsit defectus peneae, sed non culpae : nec tamen omnes defectus peneae, sed eos emnes quos homini eum assumere expediebat, et suae dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter eum hominis defectus suscepit. Suscepit enim de nostro, ut de suo nobis tribueret, ut nostrum tolleret defectum. Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. Simplam ille accepit vetustatem, id est 2, ut nostram duplam consumeret, id est, peneae et culpae.

<--- Page Split --->

quod in hoc Deus non esset culpandus, ibi, C, § 2 : « Hos autem defectus, etc. » In his patet sententia.

« Illud quoque prætermittendum non est, etc. »

Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentiam corporis.

Et dividitur in tres partes, secundum tres distinctiones hic positas : in quarum prima ostendit Magister quos defectus Christus assumpsit in corpore, et anima, secundum quod inerat potentia patiendi. In secunda determinat quaestionem ex hoc consequentem, utrum ipse necessitate horum defectuum sit passus, vel sola voluntate ? ibi, Dist. XVI, A, « Hic oritur quaestio ex prædictis ducens originem, etc. » In tertia vero, quia oratio ejus indicabat defectum naturalis timoris et tristitiae, quaeritur de oratione ejus, utrum exaudita sit, vel non ? ibi, Dist. XVII, A, « Post prædieta considerare oportet, etc. »

Prima harum distinctionum dividitur in tres partes : in quarum prima tangit defectus quos assumpsit Christus. In secunda, ponit objectionem quorumdam ex verbis Augustini et aliorum, et solvit, ibi, D, « Sed quia nonnulli de sensu in passione, etc. » In tertia, specialem ponit difficultatem ex verbis Hilarii, et solvit, ibi, G, « Verumtamen magis movent, etc. »

Adhuc prior harum subdividitur in partes quatuor : in quarum prima ostendit, quod defectus quosdam ex parte corpors non suscepti : in secunda, ostendit quod quosdam defectus ex parte animae non suscepti, ut ignorantiam, difficultatemque bene agendi, ibi, B, « Tradit auctoritas, etc. » In tertia, ostendit quod si ignorantia non accessisset ex peccato, quod non esset defectus, sed naturale consequens naturam, ibi, C, « Sed forte aliquis dicet, etc. » In quarta, ostendit

ARTICULUS I.

An Christus accepit nostros defectus ?

Incidit autem hic quaestio de defectibus quos Christus assumpsit. Et quaeruntur hic tria circa primum capitulum, scilicet, Utrum Christus accepit nostros defectus?

Secundo, Utrum accepit defectus animae ?

Et tertio, Utrum accepit omnes, vel quosdam ?

VINDERI autem circa primum, quod Christus non acceperit nostros defectus.

  1. Deliciantis enim est deficere et non vincere : ergo susceptio defectus contrariatur pugnae : sed ipse venit alligare fortem : ergo potius debuit venire in fortiduinde, quam in defectuum assumptione.

  2. Item, Contraria contrariis curantur : sed venit Christus curare defectus : ergo venit in eo quod curat defectus nostros : nihil autem curat nisi virtus et fortitudo : ergo debuit in virtute et fortitudine venire.

  3. Item, Infirmus adjutore infirmo viso magis desperat de adjutore, quam elevetur in spem liberationis : cum ergo venit erigere nos ad spem liberationis, videtur quod ipse in robore et non in defectibus debuit venire : et sic videtur, quod nullos debuit assumere defectus.

  4. Hoc idem videtur per Prophetam Isaiam, Isa. 1, 9 : Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non

<--- Page Split --->

tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Cum igitur in diebus antiquis non nisi in ostensione virtutis et fortitunis venerit, modo etiam non debebat venire in defectu, sed robore, ut videtur.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Nihil injustum potest Deus facere : dimittere peccatum impunitum sine pecna satisfactionis est injustum : ergo hoc non potest facere Deus. Et hoc est argumentum Anselmi. Et concedit praemissas, et conclusionem. Inde sic : Non potuit purus homo honorem impendere debitum Deo pro peccato, nec debuit nisi homo : ergo ad hoc ut fieret ista compensatio, oportuit quod esset Deus et homo. Modo resumo primam conclusionem. Non fit recompensatio nisi resumendo poenam : ergo necesse est satisfactorem pati pecnam : non autem patitur poenam non habens defectus ordinatos ad poenam : ergo oportet defectus ad passionem ordinatos Christum suscipere.

  2. Item, Apostolus, ad Hebr. ii, 18 : In eo in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Ergo ut sanaret et auxiliaretur, ideo oportuit defectus pœnalitatum habere.

  3. Item, Isa. lii, 3 et 4 : Vidimus eum... despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infrmitatem. Non autem loquitur de scientia notitiae, quia hanc habuit etiam ut Deus, sed de scientia experientiae : ergo habere etiam oportuit defectus per quos posset experiiri.

  4. Item, Ad Hebr. n, 17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Cum igitur fratres omnes fuerint in pœnalibus, et ipse debuit esse in eis.

  5. Item, ibidem, y. 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum. Non autem potuit mori nisi assumeret defectus ad mortem ordinatos.

Solutio. Dicendum, quod Christum conveniebat assumere nostros defectus, sicut probant ultimae rationes : quia primae sophisticae sunt.

DICENDUM ergo ad primum, quod est vincere per justitiam, et vincere per usum potentiae : et primo modo venit Christus vincere, et hoc non potuit esse nisi per satisfactionem sustinendo poenam, et assumere poenam convenientius fuit nostra redemptioni.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad prima curantia quae sunt peccatum et gratia : sed non quoad proxima curantia, quia saepe dolor curat dolorem, ut incisio apostema, et coctura inflaturam, et hujusmodi quae sunt in Christo. Ipse enim venit plenus gratia contra culpam. Sed modus medicandi ut possemus gratiam suscipere, convenienter fuit per sustinteniam poenae, ut morbus debitus nobis per hoc a nobis expelleretur.

Ad aliud dicendum, quod infirmus homo in peccato non desperavit ex hoc quod non videret potentiam potentis redimere : quia hoc semper scivit, quod redimere potuit : sed dejiciebatur ex hoc quod non vidit aliquem posse exhibere justam emendam delicti : et ideo veniens in his dispositionibus quae ad delicti emendam faciebant, magis elevabat spem, quam si in fortitudine venisset.

Ad aliud dicendum, quod Isaias quaerit brachium forte per justitiam, et non per potentiam, ut dictum est : quia potentia sola congrua liberatione liberare non poterat, ut dicit Anselmus.

ARTICULUS II.

An anima Christi fuit passibilis ?

Secundo quaeritur, Utrum ipse secundum animam defectus suscepit ?

<--- Page Split --->

Et circa hoc quaeruntur tria, scilicet si anima sit passibilis ?

Et si est passibilis, Utrum secundum se totam sit passibilis vel fuerit in Christo ?

Et si tota sit passibilis, Utrum secundum unam aliquam sui partem poterat simul inesse acerbitas magni doloris, et experimentum magni gaudii ?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Non est dolor nisi ex contrario agente ad dissolutionem continui vel compositi : anima Christi nihil habuit contrarium : ergo patiebatur nihil, ita quod doleret. PRIMA constat per verba Augustini qui dicit, quod malum pene n non est, nisi quia est contrarium natura bonae. SECUNDA patet per hoc quod nihil corporale contrarietatem habet ad ani mam.

  2. Item, Nihil agit in aliquid nisi fortius ipso, ut dicit Augustinus. Sed anima Christi nihil corporeum fortius fuit : ergo non egit in ipsam ad dolorem inducendum.

  3. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus : « Si non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio. » Sed animam Christi nihil corporalium tetigit. Ergo nihil in eam egit : ergo non sequebatur alteratio doloris. PRIMA scribitur a Philosopho. SECUNDA probatur per hoc quod ea tangunt, ut dicit Philosophus, quae habent ultima simul : ergo cum anima Christi non habeat ultimum, et si haberet ultimum, non haberet simul cum agente clavo vel flagro vel aliquo incutiente dolorem : ergo videtur, quod anima Christi nihil pati potuit.

  4. Ad idem objicitur magis theologice : Dicit Dionysius in epistola ad Joannem Apostolum : « Et te quidem, non adeo insanus sum, ut arbitrer aliquid pati : imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudi-

ces. » Ex hoc accipitur, quod Sancti non sentiunt passiones nisi secundum judicium, et non secundum dolorem : ergo multo minus Christus in quo fuit major sanctitas : ergo non doluit.

  1. Item, Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus cum Domino in monte fuit, et dolorem famis non sensit propter præsentiam Angeli in persona Dei1 : ergo multo magis Christus qui unitus erat Deo, et ipsa deitate continue fruebatur.

  2. Item, Sancti martyres continuo exagitabant in se tortores, tamquam nihilum ducentes cruciatus ex dulcedine charitatis : ergo multo minus Christus.

  3. Item, Videmus, quod anima fortissime occupata circa actum unius potentiae, abstrahitur ab intentione alterius, ut dicit Philosophus in libro de Somno et Vigilia. Ergo cum Christus continuo fuerit conjunctus coelestibus etiam fruendo, videtur quod anima ejus abstrahebatur a corpore, et ita non sensit passiones corporis, licet passio irrueret in corpus.

SED CONTRA :

  1. Damascenus dicit, quod patiente corpore anima compatiebatur : ergo anima passibilis fuit, quia compati est pro alio et cum alio pati : si autem anima fuit compassa, ipsa fuit passa.

  2. Item, Dolor non est nisi sensus pœnæ : sensus autem non est nisi animæ, ut habetur in Litteræ : ergo anima patiebatur : ergo anima passibilis fuit.

  3. Item, Thren. 1, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! Ergo anima fuit passibilis.

Si dicatur, quod ex miraculo anima Christi doluit. CONTRA hoc miraculum videmus in omnibus, quod dolent ictus et vulnera : ergo videtur cum hoc omnibus insit, quod naturale sit animæ compati corpori, et hoc expresse habemus in Littera. Cum igitur Christus omnes defectus assumpserit, videtur etiam quod

<--- Page Split --->

assumpsit in anima naturalem corpori compassionem et dolorem.

Soluto. Soluto. Dicendum, quod anima Christi et omnis anima in statu mortalitatis hujus, quamdiu conjuncta est corpori, passibilis est compatiendo corpori, et patiendo ex corpore. Sunt enim (ut dicit Philosophus) motus quidam ex corpore venientes in ipsam animam, et quidam e contrario venientes ex anima in corpus. Ex corpore autem in animam veniunt, sicut in sentiendo et in somno : in sentiendo quidem, scilicet recipiendo in organis corporalibus species sensibiles, secundum quod sensus proprius, et communis, et phantasia, et caetera vires apprehensiva passiva dicuntur, secundum quod pati dicitur a graeco πάθες, quod sonat recipere. In somno autem, quia somnus est ligamentum sensuum ex evaporatione infringidata in loco cerebri, et descendendo gravante organa sensuum. Alii autem motus sunt ab anima in corpus, ut processus, et opera artium quae fiunt ab intellectu practico : sed hoc modo non quaeritur hic de anima passibilitate.

Alia etiam ratione passibilis est anima iterum secundum quod passionem diffinit Damascenus, quod est motus animae suspicione boni vel mali. Ex hac enim suspicione surgit passio illata parti anima sensibili qua dicitur tristitia, vel delectatio : ex apprehensione enim boni convenientis surgit delectatio, et ex apprehensione mali inconvenientis tristitia : et hoc modo iterum non quaeritur hic de passione.

Tertio modo dicitur passio sensus doloris ex dissolvente continuum corpus conjunctum animae, sive illa dissolutio sit ex intemperantia humorum, ut in febribus. Sive per agens violentum, ut in ictibus, et vulneribus, et hujusmodi : et hoc modo quaeritur hic de passione : et sic dicimus animam Christi compassam esse corpori.

Ad PRIMUM quod contra objicitur, dicendum quod verum est, quod anima in

se et secundum naturam suam non habet contrarium, nec in se, nec in componentibus ipsam : sed tamen conjunctum sibi habet contrarium, scilicet corpus : et quia naturaliter appetit conservationem conjuncti, sicut dicit Dominus ad Petrum, Joan. xxt, 18 : Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet te quo tu non vis. Ideo, inquam, quia appetit conjuncti conservationem, dolet et compatitur in dissolventibus ipsum : et haec passio est ex contrario sibi, vel ejus quod sibi est conjunctum : sic enim contrarium conjuncto, est contrarium sibi in hoc statu, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum secundum Augu- 14 stimum, quod clavus vel gladius non fuerunt fortiora quam anima Christi, nec sunt etiam fortiora quam anima alterius : sed passione facta in corpore, sicut est vulneratio, vel livor, vel aliquod hujus- modi, anima punit seipsam Et hoc in- telligitur sic : quia anima species passio- num factarum in corpore apprehendit, abstrahendo ab organo tactus, et appre- hendit ut contraria conjuncto sibi, et ex illa apprehensione causatur dolor ut ex immediata causa sensus doloris. Unde licet gladius non scindit eam, tamen ipsa dolet causato dolore ex hujusmodi spe- ciebus apprehensis, et immediate affli- gens est hujusmodi species apprehensa. Et haec solutio est salvando dictum Au- gustini. Sed levius possumus solvere di- cendo, quod fortius per se non agit nisi in minus forte : sed per accidens potest agere in fortius se : sicut si agit in de- bilius se, quod fortiori est conjunctum, ex cujus compassione patitur fortius.

Ad aliud dicendum, quod dictum Phi- 15 losophi verum est : sed hic est aliquis tactus, licet non immediate tangat gladius animam, tamen tangit per conjunctum, ut tactus dicatur secundum quod tangit species dissolventis apprehensa : et sic sequitur ipsa alteratio doloris.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius

<--- Page Split --->

loquitur commendando virtutem Joannis et perscverantiam in hoc quod pro Christo non reputabat passiones : et ideo vult dicere, quod passiones persecutionum et exsilii sic non affecerunt eum ut averterent a rectitudine vitae et fidei. Quod autem non senserit tribulationes, hoc non intendit, quod innuit ipso modo loquendi, cum dicit : « Imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudices. » Si enim judicium habebat et sensum, tunc necessario consequebatur dolor.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Moyses habuit hoc gratia ejus quod corpus ejus immutatum permansit, et non per naturam, cum ad hoc valuit aversio animae per actum contemplationis : quia etiam ipsa conversio ad superiora post se trahit spiritus corporeos et vires inferiores, ut minus operentur et minus dirigant spiritus naturales ad opera naturalia quae sunt digerere, et nutrire, et hujusmodi. Quod autem omnino habuerit per naturam, videtur mihi impossibile : quia licet ita sit quod quaedam animalia quiescunt ad tempus, quae scilicet sunt frigidorum humorum et spissa pellis, eo quod multas contrahunt superfluitates tempore nutrimenti : et ideo tempore quo incipit frigus, quando pellis magis inspissatur et corrugatur et pori clauduntur, non recipiunt cubum, sed quiescunt : quia aliter nimietate viscositatis humorum accideret eis mors : quare tunc quiescunt ut calor vel consumat vel dissolvat superfluitates contractas : tamen hoc non potest dici de homine : quia non est hujusmodi animal, nec accidit hoc generaliter omni hujusmodi, nec tempore determinato cujuslibet anni. Et ideo hoc miraculum fuit plus m viro quam in mulicre, et plus in moto de loco ad locum quam in quiescente in loco uno.

« in sublime agor, et omnia tormenta « tua sæculo altior, tyrannie, despicio : « insurge ergo et toto malignitatis spi- « ritu debacchare, videbis me Dei virtute « plus posse qui torqucor, quam possis « ipse qui torques. » Hoc referendum est ad hoc quod sit dictum per causam, hoc est, quod haec tormenta sunt mihi causa æterni refrigerii, cujus spes jam aliquantulum tormenta mitigat, sed non tollit : et hoc probatur per hoc II Machab. vi, 30, ubi dicit Eleazarus : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu sciis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.

Ad aliud dicendum, quod anima occupata circa aliquid potest abstrahi a levi motu, sed a fortiori non retrahitur : fortior enim motus semper ad se tralhit animam. Unde licet fortus sit vinculum charitatis ligantis ad Deum per contemplationem vinculo corporis, tamen vinculum corporis in statu isto magis movet, et magis sentitur : et ideo potius retrahit ad se animam, quam abstrahi possit ab ipso. Hoc tamen non dico in Christo : quia Christus viator et comprehensor fuit : et ideo utrumque actu potuit esse in ipso absque hoc quod unum retraheretur ab alio.

ARTICULUS III.

An anima Christi secundum se totam sit passibilis ?

Secundo quaeritur circa hoc, Utrum anima secundum se totam fuerit passibilis in Christo, vel etiam in aliis, quia ex maxima parte eadem est quaestio ?

Videtur enim, quod uon : quia

<--- Page Split --->

  1. Dicit Philosophus, quod intellectus nullus corporis actus est, id est, nullius partis corporis : cum igitur in se non babeat contrarium, nec conjungatur contrario : ergo videtur, quod nec patiatur nec compatiatur corpori.

  2. Item, Si anima secundum se totam pateretur, tunc oporteret quod secundum se totam circa passionem occuparetur: ergo ab omnibus aliis retraheretur, et hoc esset valde imperfectum etiam de Sanctis credere, nedum de Christo : ergo videtur, quod secundum se anima rationalis non patiatur.

  3. Item, Sicut vult Philosophus, Sapientis est pati, sed non deduci : deducitur autem si passio rationem attingat : ergo videtur, quod contra rationem est pati secundum rationem : ergo ipse secundum rationem non est passus.

  4. Item, Jam supra habitum est, quod cum anima non habeat contrarium in se, non patitur per se, sed compatitur corpori patienti : ergo ex illa parte patutur qua corpori conjungitur : secundam superiores autem corpori non conjungitur : ergo secundum superiores non patitur.

  5. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei dicit, quod Philosophi quatuor passiones naturales invenerunt : timorem, spem, gaudium, et perturbationem. Cum igitur perturbatio sit idem quod trustua, et tristitia non sit nisi ex dolore, in sapiente secundum eam partem qua sapiens est, id est, secundum superiorem partem, non est passio vel compassio.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Sicut se habet corpus in compositione membrorum, ita se habet anima in compositione virium : sed patiente uno membro, ut dicit Apostolus, patiuntur omnia membra 1 : ergo potente una potentia animae compatiuntur omnes aliae : ergo tota anima patitur in passione sensus.

  2. Item, Major est conjunctio virium

animae in substantia animae, quam animae et corporis. Si igitur ex affectu conjunctionis anima compatitur corpori, multo magis ex affectu virium inter se una vis compatitur alii : et ita passione facta in una parte animae, erit passio in anima tota.

Item, Si propter naturalem passionem patitur anima sic conjunctis, tota anima patietur. PRIMA constat ex praedicta. SECUNDA probatur ex hoc quod alia est natura quae est forma hominis et alia bruti. Cum igitur corpus brutí perficiatur actu animae sensibilis, necessario corpus hominis perficiatur perfectione animae rationalis : ergo rationalis est conjuncta corpori.

SOLUTIO. Dico, quod anima secundum 4 se totam passibilis est in corpore. Fuit enim praedicatum, quod Christi anima non fuisset passa secundum partem superiorem a quodam abbate, sed Parisiis ab universitate Magistrorum pro haeresi condemnatum est. Sed intelligendum, quod in anima duo est considerare, scilicet quod est natura hominis, et principium operationum humanarum. Quantum ad primum tripliciter consideratur : quaedam enim habet in quantum est forma substantialis, et quaedam habet in quantum est anima, et quaedam in quantum est natura hominis ut homo est. In quantum enim est forma substantialis est ipsa perfectio corporis hominis, secundum quod est per temperamentum accedens ad aequalitatem convenientem alqualiter cum coelo, et distans a distemperamento elementi : et cum ista aequalitas summa sit in homine, ut dicit Avicenna, datur ei a datore forma nobilissima : et ideo ratio formae et actus in anima nobilissima est. In quantum autem anima est actus corporis non modo complexionati in tali temperantia, sed etiam vitam habentis, et hujusmodi est quodcumque organicum, et sic habet anima effluere

<--- Page Split --->

a se diversas vires in diversas partes corporis : hoc iterum habet anima rationalis nobilissime : quod probatur per formam et figuram corporis et figuram membrorum, quae decore et pulchritudine omne aliud corpus animatum excedunt. Tertium in quantum est natura hominis ut homo est, natura, inquam, dans homini esse hominis et rationem, secundum quod Philosophus dicit in II de Anima, quod anima est substantia secundum rationem : quia dat esse et rationem corpori animato : et sic rationalis anima considerata ut natura, necesse est quod habeat aliquid plus quam forma, et plus quam anima : et hoc est quod dicit Philosophus quidam, quod habet effluere vires quasdam quae sunt affixae organis per hoc quod est forma dans esse ut natura : et quasdam quae non sunt affixae, ordinem habentes ad affixas per hoc quod accipiunt ab eis species, et ordinem habentes ad substantias separatas, per hoc quod participant de lumine earum : et hoc est quod dicit Philosophus, quod anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, animalem, et intellectualem. In hac igitur consideratione tota anima conjuncta compatitur. Alia autem est consideratio animae secundum quod est principium operationum humanarum, et sic non est necesse quod tota compatiatur : quia quaedam virtus ejus potest esse circa contemplationem aeternorum, et quaedam affecta passionibus corporum.

ordinem illum passibilem dicunt : sed haec solutio sive sit vera, sive non, parum aut nihil facit ad solutionem quaestionis.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est necessarium : quia licet tota patiatur, ut est natura hominis, non tamen patiuntur omnes vires, ita quod ferantur ad considerationem passionis ut occupentur et detineantur circa illam : quia per hanc considerationem vires divisae sunt, et quaedam feruntur in superiora, quaedam autem in inferiora.

Ad aliud dicendum, quod non deducitur : quia deductio est ita quod avertuntur vires superiores a rectitudine quam habent, secundum quod sunt superiores et regentes eas quae sunt inferiores : et hoc accidit eis, non ut sunt natura hominis, sed potius ut divisae sunt contra inferiores.

Ad aliud jam patet solutio : quia tota anima conjuncta est ut natura dans esse et rationem corpori hominis, ut homo est.

Ad aliud dicendum, quod tristitia et perturbatio non cadit in sapientem secundum effectum ut avertat a rectitudine regiminis, sed cadit in eum secundum experimentum passionis.

ARTICULUS IV.

His habitis, facile est respondere objectis.

Dicexdu m enim est ad primum, quod licet intellectus ut intellectus nullius corporis est actus, cui sit permixtus ut organo, tamen intellectualiter tota anima est actus corporis et natura : et ideo intellectus ut natura hujus, patitur et compatitur, licet non necessarium sit ipsum pati, ut est principium operis quod est contemplatio. Quidam autem aliter dicunt, quod accipit a corpore ordinem praecedentis potentiae : et ideo secundum

An secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimentum magnae jucunditatis ?

Tertio quæritur, Utrum secundum unam aliquam partem simul inesse poterit acerbitas magni doloris, et experimentum magnæ jucunditatis ?

  1. Videtur, quod non : quia

<--- Page Split --->

  1. Contraria eidem secundum idem simul inesse non possunt : maximus autem dolor, et m xima delectatio contrariantur : ergo simul inesse non possunt.

Si forte dcas, quod aliud fuit in Christo quam in aliis hominibus : quia Christus unitus fuit deitati : et ideo secundum rationem sibi inesse potuit maxima delectatio fruitionis, et secundum unionem ad corpus maximus sensus doloris in eadem parte animae. Contra : Quidquid informat indivisibile, informat ipsum totum : sicut si possibile esset albodinem esse in puncto, non possenus dicere, quod ipsum posset esse album secundum quod est principium, et nigrum secundum quod est finis : quia cum albedo sit esse secundum naturam, quaerit subjectum secundum naturam et non secundum rationem. Principium autem et finis non diversificant punctum, nisi secundum rationem. Ergo similiter cum anima non dividitur ita quod una pars sit conjuncta, et alia pars non sit conjuncta, per considerationem conjunctionis ad hoc et ad illud non est diversificata nisi secundum rationem : sed dolor et delectatio sunt passiones secundum rem : ergo quaecumque insit alicui potentiae animae, informabit eam totam : ergo altera non habebit locum nisi ponatur potentia illa substantialiter habere partes diversas, quod absurdum esset : ergo videtur, quod in eadem potentia summus dolor cum summa delectatione inesse non potuit.

  1. Item, Idem actus non potest intelligi terminari ad duo ut terminos, nec in actibus animae, nec in actibus corporis : quia jam unum efficeretur duo : sicut linea una non potest terminari ad duo puncta in parte una nisi efficeretur duae lineae Sed tristitia doloris et jucunditas gaudi: si simul inessent, inessent ut objecta circa quae esset actus ipsius : ergo idem actus terminaretur ad duo, ut ad terminos, quod etiam intelligi non potest : ergo non insunt simul secundum eamdem partem animae.

SED CONTRA :

Aut ratio Christi apprehendit dolorem passionis aut non. Si non apprehendit : ergo non ordinavit : ergo meritorius non fuit, quod haereticum est dicere. Si apprehendit : sed constat, quod etiam deitatem sibi conjunctam apprehendit, quia ab illius apprehensione numquam retracta fuit : ergo in eadem potentia fuit apprehensione duorum, unius ut summe contrarii, alterius ut summe convenientis. Constat autem, quod sequitur experimentum doloris ex mortis apprehensione, et summum gaudium ex apprehensione deitatis : et simul, ut videtur, quia apprehensiones erant simul.

Solutio . Sinepræjudiciodicipotest , s u l quod contraria inesse simul contingit duobus modis, scilicet quod utrumque insit ut forma et actus, et quod unum sit ordinatum in alterum ut materia, et præcipue in potentiis animæ hoc contingit. Quod primo modo non possunt inesse contraria, satis videntur probare prius habitæ rationes. Secundo autem modo et contraria possunt inesse, et sequi potest affectus : verbi gratia, in omni pænitente dolor est in ratione, quia aliter non esset laudabilis : et tamen dicit Augustinus : « Semper doleat, et de dolore gaudeat : » ergo gaudium potest esse de dolore, ita quod dolor sit materia gaudii, et ita utrumque potest inesse. Ita dico in Christo, quod mors fuit in ratione apprehensa ut erat opus redemptionis, et sic mors apprehendebatur ut materia gaudii : et ita utraque potest inesse, et sic videtur loqui Psalmus xvni, 6 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et hoc modo poterat simul inesse affectus doloris in judicio mortis, et jucunditas ex fine mortis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Vel, possemus dicere, quod dolor de morte carnis non con'raritar: jucunditati fruitionis æternæ vel redemptionis humanæ : quia non sunt de eodem, et sic possunt inesse simul. Sed hæc solutio

<--- Page Split --->

non valet tantum quantum prima : quia licet non contrarientur, tamen trahunt per effectum ad contraria, sicut occupari circa inferiora vel superiora : et ideo

prior solutio est melior meo judicio, et in hoc sensu procedit objectio facta in contrarium.

B. Qualiter accipiendum sit illud quod ait Leo Papa ?

Tradit auctoritas, quod Dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostrae, praeter peccatum 1 : quod nisi accipiatur de illis tantum quae eum sumere pro nobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probatur. Non enim assumpsit ignorantiam aliquam, cum sit ignorantia quaedam quae defectus est, nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis: nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est quae nobis expedit scire. Sunt enim quaedam quorum scientia non affert, vel ignorantia non impedit salutem : et forte talium rerum ignorantia defectus non est. Constat autem nobis esse ignorantiam aque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quae ad miseriam nostram pertinent. Unde Augustinus in libro III de Libero arbitrio : Approbare, inquit, falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Ex qua miseria peccantibus justissime inflicta, liberat Dei gratia : quia sponte homo libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere : ad quam miseriam pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae : nec ab isto malo quisquam nisi gratia Dei liberatur 2. Ecce evidenter dicit hic Augustinus ignorantiam qua quis invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram pertinere, et poenam esse hominis. Haec autem Christus non habuit. Non ergo accepit omnes defectus nostrae infirmitatis praeter peccatum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

An Christus omnes defectus acceperit, vel quosdam, et quosdam non?

Deinde quaeritur, Si omnes accepit vel quosdam ?

Videtur autem, quod omnes : quia

  1. Omnes curare venit : ergo omnes assumpsit.

  2. Item, Damascenus, « Totus totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : » ergo videtur, quod omnes assumpsit.

  3. Item, Damascenus, « Quod non est assumptibile, non est curabile : » ergo si aliquem defectum non assumpsit, ille curabilis non fuit, ut videtur : ergo assumpsit omnes.

  4. Item, Si ex his quae passus est, didicit obedientiam et misericordiam 1 : tunc maxime in omnibus defectibus nostris pati debuit : quia si in aliquo non fuit passus, secundum illud non didicit passis auxiliari.

Præterea, Quæ esset ratio, quod aliquos assumeret, et aliquos dimitteret, cum nullus eorum sit peccatum ? Ergo videtur, quod omnes assumpsit, vel nullum : sed nullum non assumpsit: ergo omnes.

Sed contra. SED CONTRA :

Non fuit leprosus, nec gibbosus, nec claudus : ergo non omnes defectus etiam corporales assumpsit.

Smuliter, Nec fuit ignorans, nec inpotens bene agere : ergo nec omnes defectus animae assumpsit.

quod natura nostra plantata est duobus modis, scilicet in principiis naturalibus, et gratia innocentiae, et utramque plantationem fecit Deus : gratiae autem amissionem non fecit Deus, sed culpa hominis : et ideo quae praeter naturam consecuta sunt culpam, non assumpsit, quia illa non plantavit, sicut est ignorantia, et infirmitas bene agendi in anima, et fomes libidinis in corpore, et pugna carnis adversus spiritum : et ideo illa non assumpsit. In plantatione autem naturali plantavit Deus corpora nostra convertendo elementa in humores, et humores in membra similia et dissimilia : et de plantatione illorum sunt quaedam ex parte corporis, et quaedam ex parte animae : ex parte corporis, ut mortalitas : ex parte dissolutionis, sicut fames ex agentibus qualitatibus primis in substantiam : et ideo illos assumpsit. In anima autem affectus naturales conjunctos consequitur dolor et tristitia separationis et mortis, et illos assumpsit : et isti sunt naturales defectus omnis hominis : sed lepra, et gibbus, etc., sunt defectus personales istius vel illius, et ideo non sunt per se naturae : et cum ipse venit totam natu ram reparare, ideo illos non debuit assumere. Idem judicium est de febre, epilepsia, et hujusmodi.

Aliam regulam considerandi inter defectus assumptos et non assumptos dat Magister in Littera, scilicet quod accepit illos quos accipere eum non dedecebat, et nobis expediebat : et hoc idem est : quia illos quos ipse in principio naturae plantavit, non dedecebat eum suscipere, et non personales et consequentes ex culpa : et isti fuerunt nobis expedientes, quia isti sunt ad naturae, et non unius hominis curationem.

Solutio.

SOLUTIO. Hic considerandum per regulam Damasceni supra habitam, quod omnes defectus assumpsit, quos in nostra natura plantavit. Considerandum igitur,

Præterea, Si personales assumpsisset, ut lepram, vel gibbum, fuisset impeditus a prædicatione verbi: quia auditum ab eo non fuisset propter personæ despectionem.

1 Ad Hebr. v, 8 : Et cum esset Filius Dei, diut-

<--- Page Split --->

C. Quod ignorantia talis et difficultas non sit peccatum.

Sed forte aliquis dicet illa esse peccatum. Cui obviat illud quod Augustinus tradere videtur, hoc scilicet Deum inculpabiliter ante peccatum in exordio conditionis homini potuisse indere, ut essent ei naturalia: ita in libro Retractationum 1 inquiens: Ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic esset culpandus Deus, sed laudandus. Sed si haec homo in prinordio naturaliter habuisset, numquid essent in eo defectus et poena? Si defectus vel poena ei indita fuisset ante peccatum, injuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret poenam. Ob hoc sane dicimus illa non fuisse defectus vel poenas, si naturaliter homini infuissent: sicut non fuit homini ante peccatum nondum gratiam adepto defectns sive poena, non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit, defectus fuit ei et poena non posse proficere, scilicet malum declinare et bonum facere. Omnes ergo defectus nostros suscepit Christus praeter peccatum, quos ei convenicbat suscipere, et nobis expediebat. Sunt enim plura aegritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis exstitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis, ut timorem et tristitiam: vel ad impletionem operis ad quod venerat, ut passibilitatem et mortalitatem: vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam, ut mortem, suscepit.

I f o s autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus sicut et nos, sed non eadem ex causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus contrahimus, sicut Apostolus insinuat, dicens : Corpus quidem mortuum est propter peccatum 2, id est, necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato hujusmodi habuit defectus, quia sine peccato est conceptus, et natus, et in terris conversatus. Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem, quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eamdem suscepit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

ergo si tunc veritatem humanae naturae exhibuit, tunc penalitates de veritate humanae naturae esse non possunt : non ergo per talia se potuit ostendere verum hominem.

Utrum tres causæ tactæ a Magistro, quare Christus assumpsit nostros defectus, sint bonæ ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera in tertia parte primæ istius partis circa finem, ibi, « Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem veræ humanutatis, etc. »

Hic enim determinat triplicem finem assumptionis defectuum, scilicet ostensionem veræ humanitatis in ipso, congruentiam ad opus redemptionis, et ad spem nostram erigendam ab immortaltatis desperatione.

Videtur autem nulla istarum causarum fuisse conveniens.

Et primo objiciatur de primo sic :

  1. Quidquid uno modo verum est in statu corruptionis et incorruptionis. de illius veritate non est passibllitas corruptionis : humana natura uno modo vera est in statu corruptionis et incorruptionis : ergo de veritate sua non est passibilitas. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc.quod natura humana erit illa quae apparebit in homine tempore resurrectionis : quia nihil corruptibile erit in ipso.

Præterea, Etiam eadem scribitur ab Anselmo.

Item, Quidquid non est de origine alicujus naturae, hoc non est de veritate ejus : igitur per illud non ostenditur verus homo.

Item, Post resurrectionem ostendit veram humanitatem : et tamen corruptibilem non ostendit, cum ostiis clausis intravit, et coram discipulis quandoque visibilis, quandoque invisibilis fuit 1 :

  1. Similiter objicitur de secunda causa : quia opus redemptionis non fuit quaecumque mors, sed occisionis violentæ : ergo sufficeret assumere carnem divisibilem gladiis, et non oportuit assumere defectum sitis, et lassitudinis, et hujusmodi.

  2. Similiter objicitur de tertia : quia videtur, quod magis depresserit spem, quam erexerit : cum infirmus infirmo adjutore non consoletur, sed dejiciatur in desperationem.

SOLUTIO. Dicendum, quod bonæ sunt 5a causæ istæ quas hic Magister determinat : et sumitur ratio et sufficientia sic, Redemptor enim assumpsit illud quod est dispositio ad redemptionem, et id quod valet ad opus. Et primo modo est causa prima : quia veritatem debentis satisfacere exhibuit sumendo defectus. Si autem quoad opus, aut quoad ipsum opus in se, aut quoad finem operis. Si quoad ipsum opus, sic sumitur secunda. Si quoad finem operis, sic sumitur tertia : quia hoc fuit finis redemptionis, ut homo spe gratiae reconciliationis ad spem erigeretur immortalitatis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non 1A1 intendit naturam hominis in genere ostendere, quia hoc non valuisset nobis, sed naturam hominis in statu redemptionis debentis et potentis satisfacere : et cum hoc congrue non potuerit esse nisi per passibilitatem, passibiltas est de statu veritatis naturae in redimente naturam, licet non est de statu naturae in se : et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

Ad ID quod objicitur contra causam 4d secundam, dicendum quod occisio violenta non potest inferre laesionem nisi

<--- Page Split --->

assumptis defectibus naturalibus : quia quoad materiae dispositionem, idem est defectus ad mortem naturalem et violentam, licet differentia sit in causa efficiente.

Ad alud dicendum, quod ex infirmitate illa erigitur spes : quia spes fulcitur fortitudine meriti et justitiae, et non fortitudine virium : et illi defectus cumulant nobis meritum et justitiam reconciliationis.

tate assumentis, et ita fuit in potestate Christi antequam esset homo, utrum assumeret naturam humani corporis sine defectibus vel cum ipsis : et ideo assumpti sunt. Sic autem non est in nobis : quia nos non fuimus antequam hos defectus in habitu haberemus, et ideo nos contraximus : et bene concedo, quod contractum est a natura tractum et cum libidine quae est in coitu generationis.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad id quod ulterius quaeritur de ratione Adquest . vocabuli, dicendum quod ratio sua acciputur a triplici simultate inseparabili in natura corrupta : quarum una est in generantibus, et alia in actu generationis, tertia autem in materia generationis. In generantibus autem licet persona sit mundata per baptismum ab originali peccato, tamen in actu generationis conjuncta est Adae : quia omnis homo purus (ut dicit Anselmus) est Adam in natura, etiam quicumque sit ipse in persona. Et accipit ab Apostolo, I ad Corinth. xv, 47 : Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Et infra, 7. 49 : Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, etc. Si enim persona ut persona generaret, tunc genitum nasceretur secundum meritum personae vel demeritum : et hoc non est verum : generat igitur persona ut Adam in natura : et igitur (secundum Augustinum) sicut circumcisus præputiatum gignit, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit, ita baptizatus filium irae generat, trajiciens in ipsum quo ipse jam caruit : et in hac simultate personae generantis et Adae dicitur contractum quasi ab utroque tractum, scilicet per unum et ab altero : per personam enim trahimus "ab Adam.

ARTICULUS VII.

An Christus hos defectus contraxerit, an voluntarie susceperit ?

Deinde quaeritur de hoc quod consequenter dicit in capitulo C illius partis ibi, C, § 2 : « Hos autem defectus non conditionis suæ necessitate, etc. »

Videtur enim, quod Christus hos defectus contraxerit : quia

  1. Contractum dicitur simul cum natra tractum : sed ipse simul traxit utrumque in se a matris corpore : ergo videtur contraxisse.

  2. Item, Spiritus sanctus veniens in beatam Virginem et mundans, non mundabat illud quod immundum non erat : defectus autem hujusmodi non erant immundi : ergo Christus traxit utrumque, scilicet defectus, et materiam corporis a matre : ergo contraxit.

Quesst.

PRETEREA , Si dicatur, quod contrahere est ex libidine trahere : libidine, dico, in qua natura nostra seminatur, quae est ratio quod illud dicatur contractum ? Hoc enim non videtur habere significatio vocabuli.

Solutio.

Solutio. Dicendum, quod Christus non habet defectus contractos, sed assumptos. Assumptio enim est in volun-

Simultas autem actus est conjunctio duplicis legis, scilicet fusionis substantiae corpulentae, et legis concupiscentiae in vehementi et suffocanti libidine : licet enim quosdam non suffocet quoad ha-

<--- Page Split --->

bitum virtutis, suffocat tamen omnes quoad rationis actum. Unde etiam dicit Gregorius, quod in tali opere Spiritus sanctus non tetigit corda Prophetarum, propter nimium descensum rationis sub carne. Et quoad duorum istorum conjunctionem iterum dicitur contractum, quasi simul ab utroque tractum in actu generationis.

Tertia conjunctio est in semine quod est materia in qua est corruptio vitii secundum causam, et corruptio passibilitatis. Dico autem corruptionem vitii quae est vitium, vel immediate ex vitio, vel ad vitium de se. Vitium, sicut in anima originale peccatum. Ex vitio immediate : quia lex carnis respersa in membris est figura peccati, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia. Non enim illam habemus ex constituentibus nos materialiter, scilicet calido, frigido, humido, et sicco : sed est immediata sequela peccati. Ad vi tium autem de se : quia est prona in peccatum. Et dico illam corruptionem vitii secundum causam esse in semine, non

secundum essentiam : quia causabit ipsam tale semen innatum partim secundum corpus, et partim secundum animam, et partim secundum utrumque. Quoad habitum enim lex membrorum erit respersa in membris corporis, et quoad peccatum originale erit in anima, et quoad pugnam carnis contra spiritum, et e converso, erit in utroque. Et ideo dico ipsam non esse secundum essentiam in semine : quia, ut Anselmus dicit, originale peccatum non est magis aliquid per essentiam in semine, quam in sputo : tamen de hoc determinari habet super secundum librum Sententiarum.

Propter igitur triplicem istam conjunctionem dicitur in nobis ista passibilitas contracta. In Christo autem nullo istorum modorum fuit. Adam enim in natura matris expulsus fuit, in conceptu filii solus Spiritus sanctus non homo egit, in materia assumpta corruptio vitii nulla fuit : et ideo hos defectus assumpsit et non contraxit.

D. Auctoritatibus probat Christum secundum hominem vere dolores sensisse et timuisse, contra quosdam hoc negantes.

Sed quia nonnulli 1 de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse, auctoritatum testimoniis eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus. Propheta Isaias dicit: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit 2. Et veritas ipsa in Evangelio ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 3 : ubi etiam legitur, Ccepit

<--- Page Split --->

Jesus pavere et taedere 1. Propheta etiam ex persona Christi ait : Repleta est malis anima mea 2. Quod exponens Augustinus, inquit : Non vitiis et peccatis, sed humanis malis, id est, doloribus repleta fuit anima Christi, quibus ipsa compatitur carni. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima, etiam non dolente corpore, potest. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem ac mortem, non humanae conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Ambrosius etiam in libro II de Trinitate 3, ait : Scriptum est, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste 4, Timet ergo Christus : et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit : Animam meam pro te ponam 5. Christus dicit : Anima mea turbatur. Utrumque verum est et rationis plenum, quod et ille qui est inferior non timet, et ille qui superior est gerit timentis affectum. Idem, in eodem : Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur, per naturam hominis et tediavit et resurrexit. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas : sed turbatur anima, secundum humanae fragilitatis assumptionem. Nam qui suscepit animam, suscepit etiam animae passionem. Non enim eo quod Deus erat, aut turbari aut mori posset 6. Idem, in eodem : Suscepit tristitiam meam : et confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ut homo habuit tristitiam quam meo suscepit affectu : mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles igitur, Domine Jesu, vulnera mea, non tua : quia tu non pro te, sed pro me doles. Hieronymus quoque in Explanatione fidei ait : Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Filius Dei, non putative, sed vere, omnia quae de illo Scriptura testatur secundum illud quod pati poterat, scilicet secundum substantiam assumptam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum substantiam suam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri 7. His aliisque auctoritatibus perspicuum fit Christum vere passibilem assumpsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostre infirmitatis suscepisse : sed voluntate, non necessitatis conditione.

<--- Page Split --->

E. Hic ponit quæ prædictis adversari videntur.

Quædam tamen reperiuntur in Santorum tractatibus, quæ præmissis adversari videntur. Nam super illum locum Psalmi, Clamabo, et non exaudies 1, Augustinus tradere videtur, Christum nec vere timuisse, nec vere tristatum esse, dicens sic: Quomodo hoc dicit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 2: sed de nobis corpore suo hoc dicit. Corporis enim sui, id est, Ecclesiæ gerebat personam: sicut et alibi cum dixit, Transeat a me calix iste 3, pro nobis loquitur: nisi forte putetur tinuisse mori, sed non vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo 4. Non enim fortior est miles quam imperator. Miles enim coronandus gaudet mori, et Dominus coronaturus timet motem? Sed infirmitatem nostram repræsentans, pro suis infirmis qui timent mori, hæc dixit. Vox illorum erat, non capitis. Hieronymus etiam ait: Erebescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse, Transeat a me calix iste 5.

ARTICULUS VIII.

An Christus timorem et tristitiam assumpserit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in illo capitulo D, « Sed quia nonnulli de suo sensu, etc. »

Videtur enim, quod Christus tristitiam et timorem non assumpsit, multiplici ratione probari. Primo quia talia in eum cadere non potuerunt :

  1. Probat enim Seneca in sapientes cadere non posse sic, « Sapiens non tristatur de his quæ possunt inferri bene : » pœnæ autem corporales bene possunt inferri, sicut si innocenter inferantur : ergo sapiens non tristatur de illis.

  2. Item, Sapiens non tristatur de his in quibus in summo actus est præcipuæ virtutis : sed in sustinentia pœnarum illatarum et periculo mortis et ipsa morte est actus præcipuæ virtutis, quia fortitudinis : ergo non tristatur de illis : ergo nec Christus cum fuerit summe sapiens.

  3. Item, Sapiens non tristatur de insultu fortunæ, sive per prospera, sive per adversa insiliat : quia fortuna non est de

<--- Page Split --->

laudabilibus bonis, nec bonum humanum auferre, nec dare potest : et voco bonum humanum, id ad quod est homo : ergo cum Christus non fuerit minus sapiens Philosophis, non tristabatur de illatis passionibus : ergo falsum est, quod Christus habuit tristitiam, ut videtur.

habito capitulo, quod non est defectus et penalitas in quo natura est instituta, sed id quod consecutum est ex peccato : omnes autem ex peccato consecuti sunt : ergo nullum accipere debuit : ergo nec tristitiam, nec timorem, nec famem, nec sitim, nec aliquem alium.

  1. Praeterea, Ad hoc videntur facere auctoritates in sequenti capitulo E induciae.

SOLUTIO. Dicendum, quod Christus veram tristitiam naturalem habuit, et verum timorem, sicut dicit Magister in Littera.

QUEST. ULTERIUS videtur posse ostendi, quod non habuit timorem.

  1. Tiniditas enim vitium est oppositum fortitudini : Christus autem nullum habuit vitium : ergo nullum timorem.

  2. Item, Timor non est de eo quod potest auferri, quando aliquis vult : sed Christus potuit a se transferre, quando voluit : quia ipse dixit, Joan. x, 17 et 18 : Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, etc. : ergo videtur, quod non timuit.

  3. Item, Si homo non peccasset, non timuisset : ergo videtur, quod timor consecutus est peccatum : ergo Christus eum habere non debuit.

  4. Item, Supra habitum est in Littera, quod si homo in primordio nativitatis suae vel nature ignorantiam vel difficultatem bene agendi habuisset, non esset in eo defectus : quia non est defectus et pœna ante peccatum : ergo a simili si homo per naturam tristatur in periculis et timet, non est defectus : sed Christus timuit, ut dicis : ergo non per defectum, sed per naturam : et ita non valuit nobis, quia id quod non liberaliter assumpsit, salutem nobis non gratificavit.

  5. Item, Eadem ratione qua non assumpsit ignorantiam et difficultatem bene agendi, quia consecuta sunt ex peccato, videtur quod nullum defectum debuit assumere : quia dicit Augustinus in prius

Ad PRIMUM igitur dicendum, quod aliud est esse tristitiam in viro sapiente, et aliud est cadere in ipso perturbationem : licet enim tristitia turbatio sit in viro sapiente, tamen non est perturbatio : Christus enim non est minus sapiens quam Philosophi : dicit tamen, Turbatus sum, et non sum locutus 1. Nec Seneca intendit, quod non insit eis tristitia turbans, sed quia non est in eis tristitia perturbans : quia perturbatio dicit deflectionem rationis ab æquitate. Aliud enim est rationem tangi turbatione, et non deflecti : et aliud est tangi, et deflecti ab æqualitate regiminis quo in regno animæ regit : et aliud est tangi, et deflecti ab æqualitate virtutis. Sapiens enim tangitur et patitur ratione passionis, sed non deducitur deflexus ab æqualitate et æquitate. Imperfectus autem sapiens paitur, et tangitur, et deducitur ab æqualitate quidem, sed non recedit ab æquitate. Insipiens autem patitur, et deducitur ab æqualitate, et æquitate. Unde licet pœna corporales bene possunt recipi ad virtutis exercitium, tamen quia agunt contra naturam bonam, inducunt in sapiente tristitiam talem qualem diximus.

Ad ALIUD dicendum, quod sapiens non tristatur de eis, secundum quod summa virtus est in eis : sed secundum alium modum potest tristari. Unde Aristoteles in IV Ethicorum dicit, quod sufficit forti non tristari, id est, non turbaliter tristari, licet in aliis virtutibus hoc non

<--- Page Split --->

sufficiat : quia in aliis virtutibus signum oportet accipere habitum facientem in opere delectationem, ut ipse dicit : sed fortis non potest delectari in opere sustinentiae, sed sufficit si in line gaudet, et in opere non perturbatur, etsi tristetur propter nimiam acerbitatem passionis.

Ad aliud dicendum, quod passio secundum quod est illata per fortunam, non est materia virtutis, sed secundum quod est accepta a forti et sapiente : quia dicit Philosophus, quod fortis etiam bene utitur infortuniis, et etiam periculis naturalibus, ut est mors naturalis.

Ad aliud dicendum, quod auctoritates illae non intendunt removere a Christo passionem tristitiae omnino, sed passionem intendunt ponere et passionem perturbantem removere, sicut Magister infra in textu illas auctoritates exponit.

est considerare naturam et personam : unde licet nihil fuerit impossibile personae, tamen natura infirma fuit in eo, et illius conditio fuit timor personae in natura illa. Quod autem dixit, Nemo tollut, etc., hoc dicit de potestate personae secundum naturam divinam.

Ad aliud dicendum, quod tristitia et Ad aliud dicendum, quod tristitia et Ad aliud dicendum, quod tristitimor plantata sunt in natura nostra, ut timor plantata sunt in natura nostra, ut supra diximus : quia licet actus timendi supra diximus : quia licet actus timendi et tristandi consecuti sunt ex peccato, taet tristandi consecuti sunt ex peccato, tamen potentia timendi, et ordo ad timomen potentia timendi, et ordo ad timorem, est ex modo constituenti naturam rem, est ex modo constituenti naturam corporis ex contrariis : et sic non est de corporis ex contrariis : et sic non est de aliis quibusdam defectibus, ut statim pa- aliis quibusdam defectibus, ut statim patebit.

Ad aliud dicendum, quod defectus non Ad aliud dicendum, quod defectus non proprie dicitur de eo quod abest natura- proprie dicitur de eo quod abest naturalibus. Diogenes enim non dicitur defi- libus. Diogenes enim non dicitur deficiens ex eo quod non habet cornua : et ciens ex eo quod non habet cornua : et homo non dicitur deficiens ex eo quod homo non dicitur deficiens ex eo quod non habet potentiam volandi : et ideo ho- non habet potentiam volandi : et ideo hominum dicuntur defectus istae passibili- minum dicuntur defectus istae passibilitates : quia natura sua rationalis est, et tates : quia natura sua rationalis est, et instituta fuit in oppositis habitibus : si instituta fuit in oppositis habitibus : si autem non esset cum natura constituta, autem non esset cum natura constituta, non esset defectus, sicut dicit Augusti- non esset defectus, sicut dicit Augustinus : sicut nec in capra, quod non ratio- nus : sicut nec in capra, quod non ratiocinetur.

Ad n quod ulterius quaeritur de timore, dicendum quod timiditas non est idem quod timor : quia timiditas sonat in pusillanimitatem quae vitium est : sed timor sonat in passionem quamdam quae potest esse virtus, et vitium, et naturae conditio : virtus, sicut nos dicimus fortem timere timenda : vitium, sicut dicimus tumorem mundanum vel humanum : condltio autem naturae, sicut dicimus quod est metus cadens in constantem virum : unde timor semper non sonat in vitium.

Ad aliud dicendum, quod non est si- Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibuscumque defectibus : quia quidam consequuntur naturam secun- dum principia constituentia ipsam, et quidam culpam, et quidam personam, ut supra diximus : Christus autem non de- buit assumere nisi illos qui consequuntur naturam.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in Christo

F. Determinatio auctoritatum.

Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus : ut non veritatem timoris et tristitiae vel proposionem, sed timoris et tristitiae necessitatem

<--- Page Split --->

et passionem a Christo removisse intelligantur 1. Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis: sed non sicut nos, qui sumus membra ejus. Nos enim causa peccati nostri his defectibus necessario subjacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum proposationem et passionem: sed in Christo non nisi secundum proposationem. Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur proposio et passio, ita et in his penaiibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione: et tunc proposio est. Aliquando vero movetur et turbatur: et tunc passio est. Christus vero non fuit ita turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret: secundum quem modum intelligitur, cum dicitur vel timuisse vel tristis fuisse. Unde Iiieronymus super Matthæum, ubi legitur, Cæpit contristari et mæstus esse 2: Ut veritatem, inquit, probaret assumpti hominis, vere contristatus est: sed non passio ejus dominatur animo, verum proposio est. Unde ait, Cæpit contristari. Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari: quod est, aliter contristatur quis per proposationem, aliter per passionem. Ideoque secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse: quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis. Unde Augustinus ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et incontinenti veram tristitiam habuisse: His verbis infirmos in se præsignans Dominus ait, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste 3. Non enim vere timebat Dominus pati tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo 4. Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus 5 ? Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere. Continuo autem subjunxit: Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Fuit enim tristis, sicut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, cum Evangelista dicat, Tristis est anima mea, etc. 6, ergo et quando dicit, Dormivit Jesus 7, non dormivit: vel quando dicit manducasse, non manducavit: et ita nihil sanum relinquitur, ut dicatur etiam, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est, verum est, et factum est. Ergo et tristis fuit:

<--- Page Split --->

sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram. Aperte noscis eumdem sibi in his verbis contradicere, nisi varias dictorum disceneret causas, ex quibus intelligentia verborum assumenda est. Si enim discernatur intelligentiae causa praedictorum verborum, nihil occurrit contradictionis.

spem subito : ergo nec proposasio, in cujus diffinitione cadit subitum.

SED CONTRA hoc est,

  1. Quod dicit in Littera.

ARTICULUS IX.

Utrum in Christo fuerit proposasio, vel passio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister solvendo contra se objecta, ibi, F, circa initium : « In nobis sunt isti defectus secundum proposationem et passionem. »

Illæ enim species duæ ponuntur in peccatis 1. In Christo autem nullum fuit peccatum : ergo nullus istorum graduum fuit in Christo.

  1. Item, Dicit in Littera de passione. Dicit etiam Glossa, Matth. vii, 1, quod proposasio est subitus motus cui ex ratione non consentitur. Dionysius autem in tertia epistola ad Gaium monachum : « Subito est quod est præter spem, et ex non apparente ad manifestum deductum : » ergo nihil fuit in eo præter

  2. Præterea, Spes non accipitur pro virtute spei quæ non fuisse in Christo infra probabitur : sed proposasio est quæ est una de quatuor naturalibus passionibus quæ bene fuit in Christo, sicut et aliæ passiones naturales : et sic nulla est instantia.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod gradus illi ponuntur in ira, non secundum quod peccatum est, sed secundum quod est passio : et ideo possunt transferri etiam ad alias passiones quæ non sunt peccatum, sicut ad tristitiam, vel timorem naturalem.

Ad aliud dicendum, quod est subitum ex parte rei, et ex parte ejus in quo fit. In Christo autem nihil fuit subitum ex parte ejus in quo fuit : fuit tamen subitum ex parte passionis. Veldicatur, quod non secundum illam rationem accipitur hic proposasio, sed secundum effectum : quia scilicet non deflectit rationem ab æqualitate vel æquitate regiminis.

G. De quibusdam Hilarii capitulis valde obscuris, quæ videntur communi sententiæ obviare.

Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii, quibus videtur tradere ictus et vulnera et hujusmodi, sic in Chri-

<--- Page Split --->

stum incidisse, ut passionis dolorem non incuterent: sicut telum tractum per aquam vel ignem vel aera, ea facit quae et cum trahitur per corpora animala, quia perforat et compungit, non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illae res doloris capaces. Ita et corpus Christi sine sensu poenae, vim poenae excepisse dicit: quia sicut corpus nostrum non habet talem naturam, ut valeat calcare undas: ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad dolendum. Ait enim sic in libro X de Trinitate: Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo assumpit. In quo quamvis aut ictus incidere, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent: ut telum aliquod aquam perforans, vel ignem compungens, vel aera vulnerans: omnes quidem has passiones nature suae infert ut perforet, ut compungat, ut vulneret: sed naturam suam in hoc passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari: quamvis natura teli sit et vulnerare, et compungere, et forare. Passus quidem Christus est dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur: sed in corpus irruens passio, nec non fuit passio, non tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio poena desevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuit sane illud Dominicum corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas, et fluctus desuper eat, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si Dominici corporis solum ista natura sit, ut feratur in humidis, et sistat in liquidis, et structa transcurrat: quid per naturam humani corporis carnem ex Spiritu sancto conceptam judicamus? Caro illa de cœelis est, et homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus, et passus est, sed naturam non habens ad dolendum.

Idem, in eodem : Videamus an ille passionis ordo infirmitatem in Domino doloris permittat intelligi : dilatis enim causis ex quibus metum Domino haeresis adscribit, res ipsas ut gestae sunt conferamus. Nec enim fieri potest ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia continuatur in factis. Tinuisse ergo haeretico passionem videtur : sed ob ignorantiae hujus errorem Petrus, et Satanas et scandalum est. Anne timuit mori, qui armatis obvius prodiit? Et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina supinatis corporibus conciderunt? Quam ergo infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus

<--- Page Split --->

tantam habuit nátura virtutem? Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, o tu Dominice infirmitatis assertor, penetrantis carnem clavi habuit terrorem, qui excisam aurem solo restituit attactu? Producens haec aurem manus, clavum dolet, et sentit vulnus, qui alteri dolorem vulneris non reliquit? Pungendae carnis metu tristis est, cujus in attactu caro post caedem sanatur?

Idem : Collatis ergo dictorum gestorumque virtutibus demonstrari non est ambiguum, in natura corporis ejus infirmitatem corporeae naturae non fuisse : et passionem illam licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse : quia licet forma corporis esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit.

Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas, atque ipsius Scripturae circumstantiam inspicias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi sibi excepisse vim penea sine sensu penea : quia doloris causam et meritum in se non habuit. Quod videtur notasse ubi ait : Non habens naturam ad dolendum. Et ideo non judicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis : nec in eo etiam dominium habuit passio : ita etiam non habuit naturam ad timendum vel tristandum, quia non habuit talem naturam, in qua esset causa timoris vel tristitiae. Itaque ' necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis. Nec natura doloris fuit in eo, sicut est in nobis. Tristitiam tamen in eo fuisse consequenter asserit, sed causam ejus exstitisse, non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum Apostolorum. Dicit enim Christum non propter mortem, sed usque ad mortem tristem fuisse 2, his verbis : Interrogo quid sit Christum tristem esse usque ad mortem, et tristem esse propter mortem ? Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et usque ad mortem. Quia ubi propter mortem tristitia est, illic mors causa tristitiae est : ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non tristitiae est causa, sed finis. Adeo autem non propter mortem suscepta est tristitia, ut sit destituta per mortem. Non ergo sibi tristis est, sed illis qui in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri : quos monet orare, ne inducantur in tentationem : qui ante polliciti erant se non scandalizari.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

An corpus Domini naturam ad patiendum habuit ?

Deinde quaeritur de verbis Hilariis positis in Luttera in ultima parte, ibi, G, « Verumtamen magis movent, etc. »

Videtur autem quod secundum Hilarium corpus Domini naturam ad patiendum non habuit : quod est contra omnes alios Sanctos, ut videtur.

Sed tamen hoc videtur probari sic :

  1. Quidquid semper et inseparabiliter conjunctuin est fortiori repellenti omne contrarium, quam sit aliquod agens contrarium, illud non patitur ab aliquo contrario : corpus Christi fuit semper et inseparabiliter conjunctum divinitati : ergo pati non potuit ab aliquo contrario. Pronario primae. Denus, quod frigiditas aquae sit infinita, et humiditas ejus infinita, et caliditas ignis et succitas sint infinita : sequitur, quod aqua antequam immutetur ab igne, absumet ignem : ergo aget tunc sine alteratione sua a contiario. Sic autem videbatur in Christi corpore propter infinitam virtutem deitalis.

  2. Item, Gratia innocentiae, ut dicit Isidorus, conservabat corpus Adae, quod nec ignis posset urere, vel gladius scindere, vel spina pungere : ergo cum multo magis fuit gratia in Christo per unionem, videtur multo magis defensasse corpus Christi ab omni impugnatione.

Solutio. Dicendum, quod quidam dicunt Hilarium haec verba retractasse : et haec est meo judicio convenientior solutio. Sed quia librum retractationis ejus non vidimus, ideo oportet vim facere in verbis ejus in tribus locis : in primo ubi dicit, ibi, G, § 2 : « Quam ergo infirmi-

tatem dominatam hujusmodi corporis credis, cujus tantam habuit natura virtutem? » Ex hoc enim accipitur, quod loquitur contra haereticos, qui dicebant Christum tantum fuisse infirmae naturae, et non potuisse de se de virtute personae repulisse hujusmodi infirmitatem.

Secundo, ubi dicit, ibi, G, § 4 : « Non habens naturam ad dolendum. » Intelligit de natura vitiata per peccatum, quae sola est ex debito ad dolendum ordinata : Christus autem non habuit ex debito deliciti, sed ex voluntate assumentis.

Tertio ibi, G, § 3, ubi dicit in fine verborum suorum : « Licet /oma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiose infirmitatis nostrae et at forma in corpore, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit. » Ex hoc etiam accipitur, quod intendit, quod non patiebatur necessitate corruptionis vitii, de qua prius dictum est in praehabita quaestione : et sic patet qualiter de facili verba Hilarii verificantur.

Ad primum ergo dicendum, quod verum quidem est corpus Christi semper dicitati fuisse conjunctum : sed deitas exposuit tribulationi : quia detas agit per libertatem voluntatis, et non per naturae necessitatem : et ideo non est simile de infinita potentia aquae in frigido et humido respectu ignis.

Ad aliud dicendum, quod gratia innocentae conservabat naturam antequam esset aversa : et tunc non habuit se ad patiendum et moriendum nisi in potentia liberi arbitrii : postquam autem habuit moriendi et patiendi necessitatem, non erat gratiae retinere eam : et ideo licet gratia Christi major esset, tamen quia non pati et etiam mori respicit etiam statum, ideo in primo statu hoc minor gratia potuit, quod non potuit major in secua do et tertio.

<--- Page Split --->

tuit ipse, secundum actum fuit possibilis : et sic falsum videtur quod dicit.

ARTICULUS XI.

An hoc verum sit quod dicit Hilarius, Christus pati potuit, sed passibilis esse non potuit ?

Deinde quaeritur de nota Hilarii in fine affixa, ubi dicit quod pati potuit, et passibilis esse non potuit.

Hoc enim videtur falsum : quia cujus est actus, ejus est potentia. Si igitur po-

Solutio. Hilarius adhuc loquitur secundum primum modum : quia passibilis dicit potentiam quam ipse accepit non fundari in natura secundum compositionem ex contrariis passibilibus, sed ex natura corrupta corruptione vitii : et hæc potentia non necessario est, cujus est actus : sed cujus est actus, illius est potentia secundum naturam illius actus, non secundum modum disponentium accidentium potentiæ : et hoc est quod intendit.

<--- Page Split --->