DISTINCTIO XIII.

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad plenitudinem gratiae et sapientiae simul ?

A. Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit,vel 1 profecit ?

Præterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui Spiritus datus est non ad mensuram, in quo plenitudo divinitatis corporaliter habitat 2. Ita vero habitat, ut ait Augustinus ad Dardanum, quod omni gratia plenus est. Non ita habitat in sanctis. Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite (ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, in cæteris autem solus est tactus) ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus. In sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, cum de illius plenitudine acceperunt 3. Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia numquam illam eamdem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione. Unde Jeremias recte dicit: Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum 4, quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam qua plenus erat.

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod increata.

  1. Omne enim creatum est in numero, pondere, et mensura : spiritus huic homini non datur ad mensuram : ergo datur ei spiritus increatus.

« Præterea sciendum est, Christum hominem, etc. »

Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentias vel virtutes naturales quas suscepit in humana natura. Et secundum quod duplex est substantia humanae naturae, sic sunt duplices potentiae, scilicet animae et corporis : et de convenientibus Christo secundum potentias animae agit primo. In secunda autem parto de convenientibus ei secundum potentias corporis : et haec incipit in distinctione XV, ibi, A, « Illud quoque prætermittendum non est, etc. »

Prima habet duas questiones de profectu gratiae et sapientiae Christi, quae insunt per potentias animae : quarum una determinatur in ista distinctione, scilicet qualiter in gratia et sapientia profecerit. Secunda est de numero sciiorum, utrum tot sciverit sicut Pater, et aeque limpide, vel non ? et haec determinatur in sequenti distinctione, ibi, A, « Hic quæri opus est, Cum anima Christi, etc. »

Haec autem distinctio habet duas partes : in quarum prima questionem movet et solvit. In secunda, objicit in contrarium, ibi, B, « Huic autem sententiae videtur obviare, etc. »

ARTICULUS I.

An gratia Christi fuit gratia creata, vel increata ?

Incidit primo quaesio ex parte gratiae et sapientiae quam dicitur hic accepisse Christus, Utrum fuit gratia creata vel increata ?

  1. Item, In inferiori natura conjuncta est divinitas sine medio habitu, scilicet carni : ergo multo magis superiori, scilicet animae sine aliquo habitu creata conjungebatur. Et sic iste homo non habuit sapientiam, vel gratiam, quae esset habitus creatus.

  2. Item, Inter similia non oportet ponere conjungens medium : anima autem Christi nihil habuit de hoc quod facit dissimilitudinem : quia hoc (ut dicit Augustinus) solum peccatum est : ergo non oportet ponere habitum gratiae medium, quo conjungatur animae divinitas.

  3. Item, In Deo non ponimus habitum disponentem potentiam ejus ad opus : ergo nec etiam in illo quod est unitum Deo : sed tota anima secundum omnes potentias est urita Deo : ergo non oportet aliud adjutorium ponere praeter eam : et sic non est ibi habitus creatus aiquis.

  4. Item, Natura expedit se paucioribus quantum potest : ergo multo magis gratia et Deus : sed divinitas unita potest hoc facere per se sine habitu gratiae et sapientiae creato : ergo superfluit in Christo ponere habitum gratiae et sapientiae creatum.

SED CONTRA :

  1. Optimo nihil deest de omni bonitate quam recipere potest : sed Christus optimus est : ergo non decuit ei aliqua bonitatum, quam potuit recipere : est autem susceptibilis gratiae creatae : ergo habuit eam.

  2. Item, Omnia humana quae sunt perfectionis habere debuit, ut nobis conformis ostenderetur : sed gratia est de praecipuis convenientibus homini, et sapientia : ergo debuit habere.

  3. Item, Nihil redundat ex aliquo nisi quod est in illo : gratia autem in merito redundabat ex Christo in nos, quia nobis meruit : ergo gratia qua me-

<--- Page Split --->

rebatur in ipso fuit: sed hæc est creata: ergo gratiam creatam habuit, et eadem ratione sapientiam, quia illa redundabat ex ipso per doctrinam.

  1. Item, Christus fuit verissime in statu viatoris: ergo non detuit ei gratia viatoris: hoc autem est gratia creata: ergo habuit gratiam creatam.

  2. Item, Isa. xi, 2: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, etc.

Item, Eccli. xxiv, 23: In me omnis spes vitae et virtutis. Quae omnia dicunt gratias creatas.

  1. Item, Matth. xi, 29: Discite a me, quia matis sum et humilis corde. Psal. xliv, 3: Diffusa est gratia in labius tuis.

b.

SOLUTIO. Dicendum, quod si vis fiat in verbo cum dicitur, quod Christus ab instanti conceptionis accepit spiritum, intelligitur (ut Sancti dicunt) de spiritu in donis creatis gratum facientibus et gratis datis: sed a spiritu increato qui est Filius, potius recepta est humana natura in ipso, quam receperit: quia dicimur recipere et habere illud quod nobis advent, ut supra dixit Augustinus, non cui nos advenimus. Hoc autem non ideo dico, quod tempore Christus fuerit homo ante gratiam suam: sed ideo quia natura subjectum praecedit habitum, et habet habitum, et non habetur ab ipso. Secundum hoc igitur dicendum, quod secundum intentionem Sanctorum intelligitur hoc de gratia creata.

Ad 1.

AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum ut supra, quod spiritus datus est Christo non ad mensuram per virtutem unionis per quam Deus concurrit ad actum quemlibet Christi: et ideo est infinitæ virtutis, ut dictum est supra.

Ad 2.

AD ALIUD dicendum, quod non ponimus habitum gratiae et sapientiae in Christo, ut sit medium unionis deitatis ad animam vel ad carnem: sed potius

ut perfectio informans opera, ex parte potentiae creatae : quia non mediante charitate vel castitate conjuncta est ei divinitas, sed potius immediate.

Ad ALIUD dicendum, eodem modo, quod una est solutio amborum.

Ad ALIUD dicendum, quod in Deo non ponitur habitus propter simplicitatem: sed tamen ipse habet vere sapientiam et bonitatem: sed natura humana nec in Christo simplex est, et ideo habitus animae non est ipsa anima, ut Magister dicit in Littera in penulimo capitulo distinctionis istius 1.

AD IDEM dicendum, quod non ponuntur duo adjutoria potentiae creata propter infirmitatem deitatis, sed potius propter utriusque naturae demonstrationem. Unde cum potentia humanae naturae in ipso sit in optimo gratiae, et in optimo quod est divinitas, tunc cognoscitur utriusque veritas.

Ad IDEM adhuc dicendum, quod Deus non tantum attendit in operando quid de potentia sua facere possit, sed etiam quid secundum statum naturae in qua operatur, fieri congruum sit: et cum humanae animae congruum sit mereri, operatur in ipsa per habitum, et cum habitu meritorio.

Ad ALIUD dicendum, quod natura expedit se paucioribus quantum potest : ita tamen, quod non deficiat in necessaris, et ita facit divinitas unita Christo : quia necessarium humanae naturae non detati fut, ut perficeretur optimo gratiae et sapientiae.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

Qualiter Christus dicatur caput no- strum?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Ut in nostro corpore inest sen- sus singulis membris, sed non tantum quantum in capite, etc. »

Ex hoc enim vult probare, quod Chri- stus accepit spiritum ut caput, nos au- tem ut membra.

Hic autem incidit duplex quaestio, scilicet qualiter Christus dicatur caput? Et, quæ sit gratia capitis?

AD PRIMUM proceditur sic :

  1. Ad Ephes. ii, 20, dicit Glossa, quod Christus est caput secundum dei- tatem.

  2. Item, Hilarius dicit, quod caput omnium Christus, caput autem Christi Deus: sed omnium non potest esse ca- put secundum confortitatem naturae: ergo ipse est caput omnium secundum deitatem.

  3. Item, A capite fluit sensus et motus in omnia membra: sed sensus et motus Ecclesiae non sunt a Christo nisi secun- dum divinam naturam: ergo ipse est caput secundum divinam naturam.

Sed contra.

SED CONTRA :

Caput quod non est unius naturae cum aliis membris, facit corpus monstruosum : ergo Ecclesiae caput est in conformitate naturae cum aliis membris.

Solutio.

SOLUTIO. Dicimus, quod caput habet tria in se in comparatione ad corpus: quorum unum est virtus, quae princi- pium est effective influens virtutem sensus et motus: quia sensus fluit ab anteriori parte capitis, motus autem a posteriori per nervos sensibiles et motivos. Secun-

dum autem est id quod anima formaliter influit membris assimilando ea sibi in virtute sensitiva influxa, quæ quasi for- maliter adhaeret membris. Tertium au- tem est conformitas naturae cum mem- bris. Et sic tripliciter considerari potest caput spirituale quod est Christus. Si autem consideretur ut principium in- fluens effective tantum, tunc est caput omnino secundum deitatem. Si autem ut est principium effectivum et assimi- lans sibi per aliquod quod influit quod est ut forma: sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suæ vitæ, et sui mo- tus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum. Si autem tertio modo consideretur, tunc est caput ho- minum tantum.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta præter ultimum.

Ad quod dicendum, quod illud quod est diversæ naturae et gratiae non facit monstruositatem, dummodo habeat ad corpus ordinem, ut influens extra: quia aliter monstruosa esset conjunctio animæ cum corpore: sed id quod est diversæ na- turae, et non habet virtutem influendi in corpus, ut caput leonis, vel hujus- modi, illud facit monstrum in composi- tione sui ad corpus.

ARTICULUS III.

Quæ sit gratia capitis ?

Secundo quæritur, Quæ sit gratia ca- pitis ?

Videtur autem, quod unio : quia

  1. Illa est gratia capitis quæ facit vir- tutem influendi et sensum et motum : non autem habet virtutem influendi sen- sum et motum nisi ex deitate: ergo vi- detur, quod unio ad deitatem confert sibi gratiam capitis.

<--- Page Split --->

  1. Item, Caput est regitivum membrorum : ergo id quod constituit in altero regimen membrorum, illud dat gratiam capitis : hoc autem facit unio : ergo unio est gratia capitis.

contra. SED CONTRA :

Gratia capitis est quam influit membris : unionem autem Christus non influit membris : ergo unio non est gratia capitis.

SOLUTIO. Dicendum, quod gratia Christi est triplex, scilicet ut uniti, et ut capitis, et ut singularis hominis Illa quae est uniti, non est ad mensuram, sicut in praecedentibus habitum est. Illa autem quae est capitis, est influens supra membra tripliciter, secundum triplicem capitis considerationem : sed effective influit secundum duas considerationes primas. In tertia autem consideratione ipse quidem qui est caput, adhuc effective influit, sed non in quantum homo : sed influit sic tripliciter, scilicet meritorie, quia meretur nobis influxum gratiae : et mediatoris modo sive redemptoris, quia tollit obstaculum influxus in nos, quod obstaculum est debitum Adae quod solvit. Tertio modo exemplariter. Gratia autem singularis hominis fuit etiam in eo privilegata in operibus gratiae gratis date : ut in verbis sapientiae et scientiae, et miraculis : et in operibus gratiae gratum facentis, quia nullius hominis umquam potest esse tam gratum opus, sicut suum fuit.

DICENDUM ergo ad primum, quod unio est gratia ad esse Deum hunc hominem, et non ad influendum : et est bene constituens in loco et ratione capitis : sed tamen ipsa non est quam caput communicat membris.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

Quos sensus spirituale caput influit in membra spiritualia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, etc. »

Licet enim hic Augustinus loquatur per similitudinem, tamen illi sensus spiritualiter sunt in nobis.

Videtur autem, quod tantum tactus fuit in Christo : quia caput non influit membris nisi tactum, et non alios sensus : ergo videtur, quod hoc in spiritualibus sit eodem modo.

SED CONTRA :

  1. Psal. XXXII, 9 : Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Ergo habemus gustum et visum.

  2. Item, Reprehensive dicitur de malis : Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt '. Ergo videtur, quod omnis sensus influat nobis caput nostrum per Spiritum sanctum.

  3. Item, Origenes super Leviticum : « Quinque sunt sensus spirituales, scilicet ut mundo corde videamus Deum, et audiamus quae loquatur, odoremus bonum odorem Christi, gustemus dulcedinem, de qua dicitur : Si tamen gustastis quam dulcis est Dominus 3 : palpe mus cum Joanne verbum vitae. » Ergo videtur, quod onnis sensus influit nobis sicut habet in se.

ULTERIUS quaeritur, Penes quid accipiuntur isti quinque sensus spirituales? Dicit enim Augustinus, quod uno intellectu discernitur quidquid omnibus

Quest.

<--- Page Split --->

sensibus accipitur. Ergo videtur, quod hujusmodi quinaria differentia sensuum non potest ad speciem referri.

Hoc etiam videtur, quod duae sunt differentiae intellectus in nobis, scilicet intellectus quo est omnia intelligibilia facere in nobis : et intellectus quo est omnia intelligibilia fieri, hoc est, agens et possibilis : ergo videtur, quod non sit hujusmodi quinariam divisionem facere.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus loquitur per quamdam similitudinem capitis materialis ad caput spirituale : caput enim materiale aliquem sensum quem habet, influit toti corpori : et aliquos etiam non influit, sed uni membro unum, et alii alium : ut oculo visum, linguæ et palato gustum, et au dutum tympano auris, et odoratum organo olfactus, quod sunt duo coni cerebru in anteriori parte capitis ad modum coni mammillæ, ut dicit Philosophus. Omnibus autem membru influit tactum : quia (ut dicit Philosophus) ille est sensus propter quem animal est, et non est tam sensus, quam differentia generalis constituens annalis naturam et sensus necessitatem. Et sic Christus quædam dona excellenter habet, et nulli influit : quædam autem influit quibusdam, non omnibus, scilicet gratias gratis datas : omnibus autem influit quod est necesse ad esse spirituale, et hoc est per modum tactus sine quo non potest esse animal : et influit omnibus motum meriti. Et hoc donum est charitas. Tamen Augustinus non contradicit quin in nobis sunt omnes sensus spirituales.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad object. Ad id quod in contrarium obliciatur, dicendum quod in nobis sunt omnes sensus spirituales, ut dicit Origenes. Et innuit Psalmus. Et possunt distingui hoc modo. Quia ea quae accipiuntur a Deo sunt duplicia, scilicet bonitas, et veritas : bonitas in affectu, et veritas in intellectu. Bonitas autem accipitur duobus modis, scilicet per propria : et sic accipitur per

modum tactus, hoc modo quo tactus immutatur penes conjunctionem extremorum : et hoc fit quando experimento Deum attingimus, et bonitatem ejus. Accipitur et bonitas penes ea quae ostendunt complexionem ejus, et saporem. Sapor enim est sequela complexionis rei tangibilis commixtæ : et sic spiritualiter probamus dulcedinem Dei in effectibus, in quibus in via charitas ejus monstratur, sicut in complexione corporis et sanguinis sui : de qua dicitur, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat : et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.

Si autem objiciur contra hos duos sensus, quod sensus est vis cognitiva: istud autem non ordinatur ad apprehendere, sed potius ad affici : dicendum, quod est cognitio per modum receptionis quasi ab extra : et est cognitio experimentalis, sicut dicit Dionysius quod lerotheus patiendo divina, didicit divina : et haec cognitio est per gustum et tactum spirituales.

Si vero est perceptio veritatis, hoc est duobus modus, scilicet ut est veritas, vel ut est ordinata ad bonum, hoc est, verum in ratione veri, vel verum in ratione boni. Si autem est in ratione boni, tunc est spiritualis odoratus : odor enim fit ex fumali evaporatione ostendente rei saporem : et verum in ratione quasi evaporat saporem boni, et ostendit ipsum quasi per distans quod est verum. Si vero est verum ut verum : aut in signo, aut in se. Si in se : tunc est visus qui est in rei formam per se. Si secundo modo, scilicet ut in signo, tunc est ut auditus est perceptivus formæ rei in signo : et ideo isti duo sunt disciplinales, unus inveniendo, alter accipiendo per doctrinam.

Ad id quod ultimo objiciur, dicendum Ad quod intellectus possibilis est unus, sed speculativus, vel id quod est in ipso, potest habere rationes differentiae secundum

<--- Page Split --->

actum, secundum rationes quae dicta sunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

priam, scilicet ut in me removeatur debitum Adæ, quod est reatus originalis, oportet accipere gratiam habitualem quæ formaliter deleat peccatum : et hæc essentialiter non fuit in Christo, sed prima per proprium opus suum facta est.

ARTICULUS V.

Utrum nos recipimus de plenitudine gratiae Christi eamdem, et tantam gratiam quam ipse accepit ?

ARTICULUS VI.

An Christus fuit plenus sapientia et gratia ab ipsa conceptione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, etc. »

Videtur, quod hoc sit falsum : quia

  1. Est in eo plenitudo redundantiae : ergo videtur, quod istud idem in nos redundat quod in ipso fuit : et ita per essentiam nos accipimus de eodem.

  2. Item, Redemptionem non habuimus nisi unam : et hæc facta est per Christum : ergo videtur, quod ad minus illam essentialiter omnes accepimus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione, etc. »

Hoc enim videtur falsum : quia, Luce, iv, 21, super illud : Hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris, etc., dicit Glossa : « Præ omnibus sanctis unctus est unctione spirituali, quando Spiritus sanctus descendit super eum in specie columbæ. » Hoc autem factum est, cum erat incipiens quasi esse annorum triginta. Non ergo plenus fuit ab instanti conceptionis.

olutio. SOLUTIO. Dicendum, quod Magister hic loquitur de gratia habituali qua formaliter justi sumus : tamen cum dicit, quod accepimus secundum similitudinem, intelligendum est quod hoc non sufficit, quod solum illius similitudinem habeamus : quia sic possemus accipere de gratia Pauli vel Petri ; sed exigitur influentia capitis quae supra dicta est, scilicet ad hoc quod efficienter secundum quod Deus, et meritorie secundum quod homo nobilis influat similem gratiam suæ gratæ, licet non tantam.

SOLUTIO. Dicendum, quod est plenitudo solutio. ad actum perficiendi ipsum plenum : et est plenitudo ipsa redundans ex pleno, et infundens alia. Et prima fuit in Christo ab instanti conceptionis. Secunda autem fuit ex quo missus est Spiritus corporali specie sicut columba in ipsum : quia tunc effluxit vis regenerativa in aquas, et etiam in alios per gratiam prædicationis et miraculorum. Et de hac plenitudine loquitur Glossa.

Id 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est redundans non materialiter, sed causaliter, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod receptio est gratia communis quoad aliquid, et quoad aliquid specialis : quoad solutionem enim debiti Adam, communis est, et sic non est in nobis : sed quoad efficientiam pro-

<--- Page Split --->

B. Auctoritatem ponit qua videtur obviare.

Huic autem sententiæ videtur obviare quod in Lucæ Evangelio legitur : Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines 1. Si enim proficiebat, sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura. Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiæ et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit : et tamen vere dicitur profecisse sapientia, et gratia : non quidem in se, sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiæ et gratiae munera secundum processum ætatis magis ac magis patefaciebet. Unde Gregorius in quadam Homilia ait 2 : Juxta hominis naturam proficiebat sapientia : non quod ipse sapientior esset ex tempore, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiæ plenus permanebat : sed eamdem qua plenus erat sapientiam, cæteris ex tempore paulatim demonstrabat. Juxta hominis naturam proficiebat ætate de infantia ad juventutem : juxta hominis naturam proficiebat gratia, non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiae quod habebat. Apud Deum et homines proficiebat : quia quantum proficiente ætate patefaciebat hominibus dona gratiae quæ sibi inerant et sapientiæ, tantum eos ad laudem Dei excitabat, et sic Deo Patri ad laudem Dei, et hominibus ad salutem proficiebat. In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio, Puer ille sapientia plenus et gratia perhibetur 3. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi tradita, cum per ejus industriam alii proficiunt.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VII.

Utrum Deus potuit conferre majorem gratiam quam contulit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Huic autem sententiæ videtur obviare, etc. »

Hæc est secunda pars in qua objicit et solvit per verba Evangelii, et secundo per verba Ambrosii, et solvit, ibi, C, « Alibi tamen scriptum reperitur, etc. »

Circa primam partem quæritur de hoc quod dicit : « Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem, etc. »

Hoc enim plane factum videtur, quod secundum hominem habeat gratiam finitam : ergo major potest cogitari. Aut ergo illam Deus quæ major esse potest, conferre valet, aut non. Si non, limitata erit sua potentia : quod inconveniens est. Si sic : ergo falsum est quod hic dicit, quod Deus majorem conferre non potuerit.

Si autem objicias, quod Deus potest facere novam speciem, et de illa facere Christum, et tunc conferre ei gratiam majorem : dicendum, quod hoc nihil est : quia Deus potest facere quod vult, sed tamen ex parte creaturæ non posset ordinate fieri aliqua species, quæ sit altior intellectuali natura in homine et Angelo : intellectualis enim nátura nobilitate sua per intellectum capax est Dei, et donorum suorum : et quidquid aliud faceret Deus, non posset esse magis capax quam natura intellectualis, et in illa maxime capax fuit Christus : unde cum mensura gratiae ejus fuit secundum illam capacitatem, non potest esse major ex parte creaturæ recipientis : et per hoc non limitatur potentia Dei facientis, sed potius capacitas creaturæ recipientis. Et est simile in materia elementi quæ potest subtiliari a grossitie terræ, et tantum potest subtiliari, quod non erit terra, sed aqua : et similiter ex aqua fit aer, et ignis ex aere : sed non est capax majoris subtilitatis, quam in igne : quia omnia naturalia habent metas capacitatem suarum, quas non excedunt manente natura et specie.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod hoc verum est quod hic dicit Magister : sed intelligendum, quod omne perfectum naturæ et gratiae habet necessario determinatam capacitatem in specie et natura sibi proportionatam, cujus majorem non recipiet, nisi mutetur species. In specie autem hominis maxima omnium capacitatum quæ potest esse, salva specie et natura hominis, in Christo fut : et ideo Deus majorem ei gratiam conferre non potuit, quia nullus homo potest recipere majorem, nec aliqua creatura.

Ad m autem quod contra objicitur, dicendum quod Deus potest facere majorem et conferre : sed nihil creatum erit illius receptibile. Unde Magister non attendit quid Deus possit facere, cujus potentia in nullo limitatur, sed quid in creatura potest fieri.

ARTICULUS VIII.

An illi qui non proficiebant gratia et sapientia Christi, habebant ipsum ut caput influens eis sensum et motum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Sed in aliis, qui de ejus sapientia et gratia proficiebant, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod illi qui non proficiebant de gratia et sapientia ejus, non habebant ipsum ut caput influens eis sensum gratiae et motum :

  1. Sed illi qui fuerunt ante adventum, nec videbant eum, nec audiebant : ergo sensum et motum ab ipso non recipiebant.

<--- Page Split --->

  1. Item, Caput proprie dicitur in conformitate naturae: sed ante incarnationem non fuit in conformitate naturae: ergo non fuit caput.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Anselmus dicit in libro Cur Deus homo, quod numquam a temporibus creationis hominis super terram Ecclesia fuit acephala, id est, sine capite: ergo semper fuit caput.

  2. Item, Matth. XXI, 9: Turbæ quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna filio David! Sed qui præibant, significant præcedentes adventum: qui sequebantur, signant sequentes: ergo omnes hauserunt sensum et motum gratiae ab ipso: ergo omnes habebant eum caput.

  3. Item, Augustinus dicit, et ponitur infra in Littera 1, quod eadem est fides antiquorum et modernorum: et tempora variata sunt, sed fides immutata permansit. Ergo Christi incarnationem crediderunt illi sicut et isti, et ita per fidem fuit eis caput in conformitate naturae. Quod concedendum est.

Soluto, Aa I.

AD PRIMUM dicendum, quod est influxus per inspirationem, et per præsentiam, et verbum. Primum habuerunt præcedentes et sequentes ascensionem ejus. Secundum autem habuerunt præsentes qui sequebanlur eum: de quibus dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, etc. 2. De secundo autem dixit, Joan. VIII, 36: Abraham, pater vester. exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod caput ita fuit in conformitate naturae, sicut probat ultima objectio.

ARTICULUS IX.

An Christus ut homo fuit caput Angelorum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem: « Puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur. » Puer autem est secundum humanitatem.

Quaeritur ergo, Utrum Christus sicut homo influit Angelis?

Videtur, quod non: quia ita dicit Psalmista: Minuisti eum paulo minus ab Angelis 3. A minori autem non recipit illuminationem superior: ergo Angeli non recipiunt a Christo.

SED CONTRA :

  1. Apocal. XXI, 23: Lucerna ejus est Agnus. Ergo Agnus occisus illuminat omnes in regno cælorum: ergo et Angelos.

  2. Item, Corpus Christi unum est in omnibus sanctis et beatis: quia dicitur, Cantic. VI, 8: Una est columba mea. Ergo Angeli sunt de unitate corporis: ergo accipiunt per influentiam capitis, sicut et alia membra.

  3. Præterea, Hoc expressè dicit Dionysius, quod ab ipso Jesu accipiunt illuminationes.

  4. Item, Superioris est illuminare inferiores: sed Christus est in potioribus bonis Patris, etiam secundum hominem: ergo suum est omnes illuminare.

ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quid sit recipere sensum et motum?

i. Videtur autem sensus esse cogitationis, motus autem operis: et ita videtur, quod non recipimus gratiam perficientem intellectum et opus ejus.

  1. Item, Omne animal habet caput vel

1 Cf. Infra, Dist. XXV. 2 Luc. x, 23 et 24. Cf. Matth. x1, 25.

3 Psal. VIII, 6. Cf. ad Hebr. II, 7.

<--- Page Split --->

membrum aliud loco capitis, ut dicit Philosophus in libro de Animalibus, : nec tamen omne animal habet motum : ergo videtur, quod non sit de ratione capitis dare motum, sed tantum sensum.

  1. Præterea, Hic in Littera non fit mentio de motu, sed de sensu tantum : ergo non ministratur nobis motus a capite spirituali, sed tantum sensus.

contra. SED CONTRA :

  1. In omnibus animalibus perfectis influit motus a capite : sed Christus est perfectissimum caput : ergo influit motum.

  2. Item, Ad nihil proderit cognoscere divina per spiritualem sensum nisi haberemus virtutem motivam qua moveremur in divina cognita : ergo ad hoc quod prosit nobis sensus necessaria est influxio motus.

Solutio. Dicendum ad primum, quod Angeli sunt de unitate corporis nostri : non enim habet tantum partes corporales, sed etiam spirituales : et Christus est caput Angelorum in prima et secunda acceptione capitis, licet non in tertia.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod minoratus est in assumptione pœnalitatis nostræ tantum : sed non in virtute illuminationis.

Ad aliud quod ulterius quæritur dicendum, quod motum accipimus a capite, qui est motus meriti quo movemur in divina cognita.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod duplex est motus : processivus scilicet, et illum non habet omne animal nisi a suo capite, vel a membro quod est loco capitis. Est etiam motus dilatationis et constrictionis, et illum habet omne animal.

Ad ultimum dicendum quod in Littera non fit mentio de motu : quia supponitur in causa. Charitas enim quæ est hic quasi tactus bonitatis influxus omnibus causa est maximi motus. Ipsa est enim ignis mobilis, acutus, superfervidus, sicut innuit Agustinus : et Dionysius dicit, quod charitas semper proficit, aut deficit. Et Gregorius : « Charitas magna operatur si est : si enim desinit operari, charitas non est. »

C. Prædictis videtur adversari quod Ambrosius ait.

Alibi tamen scriptum reperitur, quod secundum sensum hominis profocerit, sicut aetate hominis profecit. Ait enim Ambrosius in libro III de Spiritu sancto 1. Deus perfectionem naturae suscepit humanæ. Suscepit sensum hominis : sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit conturbatam : sensu hominis esurivit et rogavit : sensu hominis profecit, sicut scriptum est : Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia 2. Quomodo proficiebat sapientia Dei? Profectus aetatis et pro-

<--- Page Split --->

fectus sapientiæ, non divinæ, sed humanæ naturæ est. Ideo ætatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum. Ætas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat ælate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem hominis profecit: et quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus: ergo ipse per incrementum susceptus est. Si divinus: ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur non est divinum. Sensus ergo proficiebat humanus. Sensum ergo suscepit humanum. Nec poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiæ Dei impleri. Quæ ergo implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia 1. Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit? Per quem autem sensum dixit Isaias, quod patrem nesciebat puer aut matrem? Scriptum est enim: Antequam sciat puer vocare patrem suum aut matrem suam auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samarizæ 2. Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat: sed verendum est, inquam, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuannus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus et carnem adoramus, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe qui de eo dixit, quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei 3: ipse dixit, quia non divisus est Christus 4. Numquid etiam cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit 5 capacem, dividimus eum? Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit: sed animam rationalem et intellectus nostri capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiæ cujus nostræ sunt animæ, et carnem nostræ similem ejusdemque cujus caro est nostræ substantiæ suscipiens, perfectus etiam homo fuit.

<--- Page Split --->

D. De intelligentia praemisorum verborum.

Ilaec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt: quae ex parte hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur duos in Christo esse principales sensus, sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur: sed juxta duas naturas, duas habet sapientias: unam non creatam, sed genitam, quae ipse est: alteram non genitam, sed creatam, et per gratiam ei collatam. Nam Isaias de eo protestatur: Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus. Spiritu ergo sapientiæ et intellectus, id est, sapientia et intelligentia per Spiritum sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam. Secundum Deum vero sapiens erat sapientia ælerna, quae Deus est. Et sicut in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quae ipse est: et justus justitia naturali, quae ipse est: ita sapiens sapientia naturali, quae ipse est. Anima vero ejus sicut bona est et justa bonitate vel justitia gratis data, quae ipsa non est: ita est sapiens sapientia gratis data, quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est: quae in quantum Deus est, et in quantum natura divina est, et sapiens est sapientia ingenita, scilicet sapientia ælerna, quae est Pater: et sapientia quae non est ingenita, quae communis est tribus personis: non tamen gemina sapientia: quia non est alia et alia sapientia, sapientia ingenita quae tantum Pater est, et sapientia quae communiter Pater est et Filius et Spiritus sanctus. In quantum vero eadem persona est homo, id est, secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens ergo est humano sensu et divino.

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

De intentione verborum Ambrosii : et, An in Christo intellectus agens potuit abstrahere ab aliis formis rationes universales ?

« Alibi tamen scriptum reperitur, etc. »

Hic objicit per verba Ambrosii. Et habet tres partes, scilicet objectionem, et explanationem intentionis, cum objectione in contrarium, ibi, E, « Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, etc. »

Incidit autem hic dubium de intentione Ambrosii. Si enim hoc vult dicere quod imponit sibi Magister : tunc nihil probat contra haereticum.

  1. Dicit enim Magister, quod vult dicere, quod sensus proficiebat humanus, dum profectum aliis ostendit : sed hoc competit etiam sensui divino : ergo per illam mutabilitatem in profectu qui est in aliis, non potest probare quod in Christo sensus humanus fuit, sicut intendit Ambrosius : loquitur enim contra haereticos qui dicebant Christum esse simplicem creaturam.

  2. Præterea, Videbatur, quod Ambrosius dixit verum. Christus enim omnia quæ in nostra natura plantavit, assumpsit : sed in nostra natura etiam in primo statu plantavit cognitionem experimentalem quæ accipitur a singularibus : ergo illam assumpsit. Prima scribitur a Damasceno. Secunda probatur per Augustinum in libro super Genesim da litteram super illud : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in parasido voluptatis, ut operaretur et custodiret il-

lum 1. Super illum enim locum in libro VIII super Genesim ad litteram 2 dicit Augustinus 4 ostendens quod non ante peccatum hominem ad laboris indigentiam damnavit : sed ut experimento excitatus magis Creatorem cognosceret operantem in natura. Et sunt haec verba : « Quid enim majus murabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura quodammodo lumana ratio loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur quæque vis radicis et germinis, quid possit, quidve non possit : unde possit, unde non possit : quid in eo valcat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhbita diligentia : in ipsaque consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 8. » Ex hoc accipitur, quod licet Adam omnium naturarum habuerit scientiam, quod tamen profecerit in cognitione experimenti Ergo a simili, licet Christus scientiam habuerit omnium, etiam cognitione experimenti proficere potuit : et hac cognitione non proficit intellectus divinus, quia de rebus nihil accipit.

  1. Præterea, Sensus Christi receptivus fuit sensibilium specierum præsente materia. Aut igitur sensus Christi communis in Christo potuit facere compositionem sensatorum in ipso, ut diceret, hoc croceum est dulce, et hoc croceum amarum : aut non. Si non : ergo imperfectior fuit quam nos : quia sensus communis potuit hoc facere in nobis. Si potuit : ergo sensus communis potuit in Christo facere novas compositiones omni die. Aut igitur illarum compositionum formæ a vi imaginativa servari poterant, aut non. Si non : iterum sequitur, quod impotentior nobis fuit. Si sic : ergo multa nova habuit in imaginatione.

1 Genes. II, 15. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII super Genesim ad

<--- Page Split --->

ULTERIUS QUÆRO, Utrum intellectus agens in Christo potuit abstrahere ab aliis formis rationes ulteriores, aut non? Si non : ergo impotens. Si sic : ergo abstraxit. Quidquid autem abstrahit agens intellectus, impiimit in possibilem : ergo possibilis intellectus in Christo recepit novam speciem, et novas species multas : ergo videtur, quod novam scientiam : et ita profecit in eo sensus humanus, ut dicit Ambrosius.

esse cognitiones, quarum una in summo erat cognitio Filii Dei quae est cognitio quam unam numero ab aeterno increatam habet cum Patre et Spiritu sancto.

Aliam autem habet anima Christi ex conjunctione ad divinitatem : et haec est cognitio per speciem quae est patriae, et ultra quam patriae : quia alii cognoscunt per speciem praesentiae divinae, ipse aulem cognoscebat per speciem unitam sibi : quia deitas quae est species, est unita sibi, et hac cognitione fuit ipse comprelensor et verissime.

Sed contra :

  1. Duae formae ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto : habitus autem cognitionis omnium fuit in Christo ab instantu suae conceptionis : ergo non fuit susceptibilis alicujus habitus per cognitionem experimenti.

  2. Item, Materia non est in potentia ad formam quam habet, et nihil recipit nisi id ad quod est in potentia : ergo numquam recipit formam quam habet : sed agens intellectus se habet ad possibilem, ut forma ad materiam, ut ait Philosophus, vel ars ad materiam : ergo possibilis non recipit ab agente formam quam habet : ergo intellectus in Christo non profecit : et ita iterum videtur falsum esse quod dicit Ambrosius. Si dicas, quod possibilis non est ut materia naturae, sed ut materia artis, propter quod dicit Philosophus quod se habet agens ad possibilem ut ars ad materiam : adhuc concluditur propositum : licet enim materia artis non amittat formam naturae accipiendo formam artis, ut dicebat Empedocles, tamen non recipit simul duas formas artis ejusdem speciei, nec duas formas naturae ejusdem speciei. Cum igitur agens sit ut ars, eo quod ipse est species specierum intelligibilum, possibilis non simul recipit ab eo duas species ejusdem rationis.

Alia est cognitio quam accepit a veritate status innocentiae : et haec est concreta sibi cognitio omnium naturalium quam etiam habuit Adam ante peccatum.

Quanta autem cognitio est quae est viatoris quae est cognitio experimenti : sed origo experimenti est duplex : una quae est scientiam faciens, et sic est in ignorante in quo per experimentum acquiritur memoria, et ex memoria et experimento una universalis ratio quae generat scientiam in intellectu non habente. Aliud est experimentum non habitum quidem faciens, sed excitans, sicut Adam habuit experimentum, ut probatum est in auctoritate Augustini : et hanc habuit Christus, et profecit in ea : et hoc utendit Ambrosius : et ideo dicit, Sensus proficiebat humanus : et non dicebat, Intellectus proficiebat humanus, ut dicit Basilius in quadam homilia super principium Proverbiorum. Sensus est intellectus de praesenti, hoc est dicere, intellectus reflexus ad sensum : et ille immutatur ad actum per experimentum, licet non ad novum habitum, ut probatum est objiciendo. Bene enim concedo sensum Christi particularem fuisse apprehensivum sensibilium, et sensum communem fuisse compositum, et imaginationem receptivam imaginationum : sed intellectus secundum actum factus in aliquo habitu non recipit amplius ejusdem rationis habitum : quia duae species ejusdem rationis non sunt in uno eodem.

Solutio

Solutio. Dicendum sine praejudicio, quod plus veritatis est in verbis Ambrosii quam Magister eliciat ex eis, quia sine dubio aliter nihil probaret contra haereticum Pono enim in Christo quatuor

<--- Page Split --->

Si autem objiciatur, quod est simile de imaginatione et sensu, bene concedo quamdiu manet imaginatio ejusdem : sed imaginationes transeunt frequenter in viribus sensibilibus, et recipiuntur novae plus quam in intellectu.

Adobject.1. A0 10 autem quod contra objiciur, dicendum, quod novum habitum non recepit, sed novam habitus conversionem ad hoc vel illud ex intellectu ad sensum reflexum.

Si autem objicias, quod Christus eadem ratione non debuit habere nisi unam cognitionem : quia duae cognitiones ad idem non ordinantur. Dicendum, quod illae tres non sunt ejusdem rationis : quia una est essentia divina : alia autem contemplatio in Verbo unito : tertia vero habitualis humana, sed flexibilis ad hoc vel illud, est de perfectione viatoris.

ARTICULUS XI.

An Jesus proficiebat aetate et sapientia hominis ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis, etc. »

Videtur enim sapientiam hominis non habuisse : quia

  1. Natura non abundat in superfluis, ut dicit Philosophus : cum igitur habuerit nobiliorem cognitionem quam etiam futura non latent, ut infra dicit in Littera, videtur non habuisse humanam, quia superfua esset.

  2. Item, In inferioribus videmus, quod lumen majus offuscat minus, ut lumen candelae non apparet in sole : ergo ita fuit etiam in anima Christi : ergo non habuit nisi scientiam divinam : et sic falsum est, ut videtur, quod dicit.

  3. Item, Perfectius est scire nihil acci-

piendo a re, quam accipiendo : et perfectius est scire per causam, quam per effectum : et perfectius est scire per scientiam qua est causa, quam qua non est causa, sed similitudo tantum. Ergo cum nullum perfectorum negaverit Filio suo Deus, et omne imperfectum ab eo removerit praeter hoc solum quod ordinem habuit ad nostram redemptionem, videtur quod omnem modum cognitionis imperfectae removerit ab eo : quia cognitio imperfecta magis est contraria saluti, quam promotiva. Cum igitur homo cognoscat scientia causata a rebus, Angelus scientia qua est similitudo rerum et non causa, Deus autem scientia qua est causa rerum, videtur quod solum illam habuerit et non aliam.

Ad hoc dicendum, quod Christus ha- 8u buit cognitionem multiplicem, scilicet increatam, et ex unione ad Verbum : comprehensoris in patria, eo quod Verbum sibi quoad animam semper fuit praesens et unitum : et etiam cognitionem Adae : et etiam aliquo modo cognitionem experimenti.

Ad 10 autem quod contra objicitur, 4 dicendum quod non erat superfluum in Christo quod erat naturae vel status ostensivum : quia hoc multum valet nobis credere in eo utramque naturam : et etiam hujusmodi cognitiones sunt de ratione statuum.

Ad aliuo dicendum, quod hoc falsum 4 est, nisi lumina sint ejusdem rationis quoad lucem ad minus, et nisi projiciant radios ad eamdem partem. Neutro autem istorum modorum est hic : quia istae scientiae non sunt ejusdem rationis, nec etiam eodem modo illuminant super cognitia.

Si autem dicas, quod in inferioribus etiam lumina non sunt ejusdem rationis, et tamen mutuo se aborbent. Dicendum, quod falsum est : quia quoad lucem ad minus habent eamdem rationem proportionis ad actum : lux enim non est in inferiori corpore nisi secundum naturam

<--- Page Split --->

qua communicat cum superiori corpore, ut dicit Philosophus : et ideo licet haheant virtutes diversas in movendo, tamen lucere est commune cis secundum proportionem. Sic autem non est in scientiis : quia æquivoce sunt scientiæ, sicut ostendit modus objectionis : quia una est causa rei, et alia similitudo, et tertia causata a re.

esse ignorantia vel nescientia : ergo videtur cum Christus omnia nobis naturalia assumpsit. quod assumpsit illam. PRIMA probatur per illud quod Philosophus dicit in principio naturalium, quod pueri in principio vitæ omnes viros exsistmant patres, et fecminas matres, et postea discernunt : ergo videtur, quod hoc sit naturale eis.

Ad aliud dicendum, quod habere omnem modum sciendi non est de ratione imperfectionis naturae humanæ : quod enim imperfectum esset Deo, hoc perfectum esset Angelo vel homini : unde cum Christus Deus fuerit et homo, omnes modos perfectionis utiles nobis habuit secundum statum utriusque naturæ.

ARTICULUS XII.

Utrum in Christo ab infantia fuerit aliqua ignorantia, vel habuerit omnem scientiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Expers autem agnitionis infantia, etc. »

Hoc etiam videtur

  1. Per auctoritatem Leonis Papæ in sermone de Epiphania dicente sic : « Adoraverunt infantem in nullo ab aliorum generalitate distinctum. »

  2. Item, Christus humilitate descendit sub omnes : ergo videtur cum magis humilis sit ignorans, quam omnium habens scientiam, quod hunc defectum propter nos assumere debuit.

  3. Item, Chrysostomus super Joannem, reprehendit librum de infantia Salvatoris, dicens quod in infantia ab aliis infantibus non differebat.

  4. Item, De natura infantis videtur

SOLUTIO. Dicendum, quod Christo numquam competit ignorantia vel nescientia, sed omnium scientia ab instantu conceptionis suæ, ut probat Magister in Littera, quadruplex, vel triplex, ut dictum est, scilicet increata, unita Verbo, et comprehensoris : et secundum primum statum similis fuit scientiæ quam acceperunt Angeli a principio suæ creationis. Cognitio autem comprehensoris est cognitio præsentis uniti, et ideo reducitur ad scientiam unionis, hoc est, quam facit unio : et sic erunt tres scientiæ Christi. Quarta autem experimentalis fuit in eo quemadmodum actus non faciens habitum, ut dictum est per Apostolum ad Hebræos, quod didicit ex iis quæ passus est obedientiam 1.

Ad AUCTORITATEM autem Leonis dicendum, quod loquitur secundum id quod exterius in ipso apparebat : et eodem modo solvendum est dictum Chrysostomi.

Ad aliud dicendum, quod descendere in id quod contrariatur merito et beatitudini non est humilitatis, sed fatuitatis : et hæc est ignorantia et nescientia, quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum 2.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est de natura infantis nisi secundum statum naturae corruptæ, qui Philosophis notus erat. Si enim Adam non peccasset, determinatum esset quantum perfecti scientia et gratia secundum statum animalis vitæ nasceremur, licet non perfecti in quantitate propter necessitatem materni uteri.

<--- Page Split --->

E. Quomodo intelligendum sit illud, Sensus proficiebat humanus ?

Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet sensus proficiebat humanus, assumenda est ? Aperte enim videtur Ambrosius innuere, quod secundum humanum sensum Christus profecerit, et quod infantia ejus expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit : quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi. Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad usum 1 hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem, et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat, ac si agnitionis expers esset.

ARTICULUS XIII.

An Christus ab instanti conceptionis fuit plenus gratia et sapientia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Sed ex qua causa, etc. »

Hic videtur Magister supponere quod supra determinat, scilicet Christum ab instanti conceptionis plenum gratia et sapientia fuisse.

SED CONTRA :

Non habuit fidem, non habuit spem, non habuit pœnitentiam : quæ omnia gratiae sunt : non ergo plenitudinem divine gratiae.

Christo, sed quoad speculum et ænigma in quo videt fides, non fuit in ipso, quia illa sunt imperfectionis. Spes autem est certa exspectatio futuræ beatitudinis ex meritis et gratia proveniens, et secundum omnem modum non fuit in ipso, sed in quantum est certa ex meritis et unione, et gloriæ sive beatitudinis corporis, non animæ, fuit in ipso actus spei : quia gloriam corporis certus exspectabat. Pœnitentiam autem non habuit : quia respicit peccatum præcedens, sed pro nobis tantum actum pœnitentiae exhibuit : quia solvit pœnas pro peccato nostro debitas, et quia fuit hostia pro peccato nostro : propter quod etiam dicitur peccator ab Apostolo dicente : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 4 Deus, et iterum de peccato damnavit peccatum in carne : et dicitur ibi peccatum quia fuit hostia pro peccato.

SOLUTIO. Fides quoad visionem fuit in

Solutio.

1 Edit. Joan. Alleaume, visum.

2 II ad Corinth. v, 24.

<--- Page Split --->