DISTINCTIO II.
De incarnatione personae, sive de unione naturarum in Christo ex parte naturae assumpta.
A. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligendum sit ?
Et quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumppsit, id est, animam et carnem, ut totam curaret, et sanctificaret. Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus in Expositione Catholicae fidei, dicens : Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est, deitatis, et humanitatis quae ex anima continetur et corpore 1. Ecce aperte ostendit humanitatis nomine animam et corpus intelligi, quae duo assumpsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur. Errant ergo qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam a qua homo nominatur, significari contendunt, ubicumque humanitas Christi memoratur. Ait enim Joannes Damascenus : Sciendum quidem est, quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, id est, naturarum est repraesentativum 2. Natura enim non sic accipitur in Christo, ut cum dicitur una natura esse omnium hominum : quod evidenter idem Joannes ostendit 3, differentem rationem dicti assignans, cum natura humana in Christo nominatur, et cum una dicitur natura omnium hominum. Ait enim : Cum unam hominum naturam dicimus, sciendum est, quod non considerantes ad animae et corporis rationem hoc dicimus : (im-
<--- Page Split --->
possibile enim est unius naturae dicere Domini corpus et animam, ad invicem comparata). Sed quia plurimae personae hominum sunt, omnes autem eamdem suscipiunt rationem naturae (omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam participant, et substantiam corporis possident) communem speciem plurimarum et differentium personarum, unam naturam dicimus, uniuscujusque scilicet personae duas naturas habentis, in duabus 1 perfecte naturis, animae scilicet et corporis, existentis. In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere : neque enim factus est, nec est, nec aliquando fiet alius. Sed Christus ex deitate et humanitate est, in deitateque et humanitate Deus factus est, idem et homo perfectus. Totam ergo hominis naturam, id est, animam et carnem, et horum proprietates, sive accidentia, assumpsit Deus : non carnem sine anima, nec animam sine ratione, ut haeretici voluerunt : sed et carnem, et animam cum sensibus suis. Unde Joannes Damascenus 2 ait : Omnia quae in natura nostra plantavit Deus, Verbum assumpsit, scilicet corpus, et animam intellectualem, et horum proprietates 3. Totus enim totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret. Quod enim inassumptibile est, incurabile est.
DIVISIO TEXTUS.
« Et quia in homine tota humana natura, etc. »
Hic incipit pars secunda in qua agitur de assumpto.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangitur quid assumptum est. In secunda determinatur, utrum anima mediante intellectu, et corpus mediante anima assumptum est : et haec incipit, ibi, B, « Assumpit ergo Dei Filius, etc. » In tertia autem determinatur, utrum simul tempore assumpsit, et fecit, et animam et corpus, ibi, C, « Si autem quæritur, etc. »
In prima autem parte tria facit. Primo probat, quod cum dicitur, « Filius assumpsit humanam naturam, » quod per naturam humanam intelligitur corpus et anima. Secundo, inducit errorem quorumdam dicentium, quod per humanam naturam intelligitur proprietas sequens corpus et animam conjuncta : et destruit per Joannem Damacenum qui dicit, quod in Domino Jesu non est communem speciem accipere. Tertio, inducit Joannem Damascenum dicentem etiam, quale assumpsit : quia tale quale in nostra natura plantavit.
Sententia autem in Littera patebit jam per disputationem.
<--- Page Split --->
tamen omnia ab ipso distant æqualiter, sicut dicit Dionysius in libro de Calesti hierarchia, et Aristoteles in libro de Causis. Et ideo per gradus dignitatis qui distinguuntur per participationem bonitatum quæ sunt in Deo, unum plus accedit quam alterum : sicut plus accedit vivens quam ens, et plus sentiens quam vivens tantum, et plus ratiocinas quam sentiens. Et ideo creatura rationalis plus est unibilis quam irrationalis.
signaculum dicitur similitudinis 2. Cum igitur ex imagine homo sit unibilis, videtur quod Angelus magis unibilis sit quam homo.
Præterea, Angelus capax est per intellectum ipsius unionis, et beatificabilis est : ergo est unibilis.
Item, Sunumæ misericordiæ est omnia reducere ex miseriæ statu : sed Angelus est in statu miseriæ : ergo cum Deus sit summe misericors, videtur ipse debere unire sibi Angelum ut redimat ipsum.
Ad aliud dicendum, quod irrationalis creatura non defluxit nisi per defluxum hominis : et ideo non elevatur nisi in ipso duabus de causis : quarum una est, quia omnis creatura est aliquo modo in homine : quia elementa in complexionantibus corpus, potentiae autem vegetabilis et sensibilis in anima, et etiam similitudo ad Angelum in ratione et intellectu : et ideo etiam dicitur minor mundus, qua colligit omnes partes majoris mundi : et ideo in minori mundo major mundus ad altiorem dignitatem elevatur. Alia vero ratio est, quia homo est finis omnis creaturæ : ideo sicut id quod est ad finem, habet dignitatem in fine tantum : ita omnis creatura in homine habebit dignitatem. Et sic dicit Apostolus: Omnia vestra sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei 1.
ARTICULUS II.
An Angelus sit assumptibilis ?
Secundo quæritur, Utrum etiam Angelus sit assumptibilis ?
Et videtur, quod sic.
- Angelus enim (ut dicit Gregorius) expressius quam homo imaginem Dei habet : et ideo ab Ezechiele, xxvni, 12,
Sed contra :
A quocumque est inseparabilis discretio personalis, ipsum non est assumpitible : ab angelica natura inseparabilis est discretio personalis : ergo non est assumptibilis. Probatio majoris : Assumpto nihil destruit in assumpto : eo quod non transit unum assumentum in aliud. Si igitur assumeret illud quod est in personali discretione, discretio personalis in ipso non destrueretur, et ita non fieret unio in persona, nec etiam in natura, quia natura assumentis et natura assumpti semper manerent dustnctæ, et sic nulla fieret unio. Probatio secundæ accipitur ex secundo Sententiarum, ubi dicet Magister per verbum Augustini, quod discretio personalis est unum de attributis naturae angelicæ, quod ipsam naturam non derelinquit 2.
Item, In quibus potentia numquam est ad actum, in his natura non præcedit personam si personæ sint, hoc est, si sint individuæ substantiæ rationalis naturæ : ergo in eis natura est cum persona : ergo natura sive persona non est assumptibilis.
Item, Assumptio est ad redemptionem quæ fit per alterum quam illum qui peccavit : sed ille qui per seipsum peccavit, non habet congruitatem ut per alterum satisfaciat : cum ergo Angelus per seipsum peccaverit, per alium satisfacere
<--- Page Split --->
non posset : et sic vana esset assumpti o.
Itera, Unio non fit per omnes hypostases uni bilis naturae, sed potus ad unam : et per hoc quod omnes ab uno peccaverunt a quo descenderunt, etiam per unum possunt satisfacere : sed non omnes Angeli ab uno Angelo descenderunt : ergo etiam assumpto uno non posset satisfacere pro alus : ergo Angelus non est assumptibilis.
Item, Hoc dicit Apostolus, ad Hebr. 11, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen .Ibraha approhendit.
Solutio . Dicendum , quodAngelusnonestunibisrationibusultimoinductis .
AdPRIMUMergo dicendum, quod similitudo non est sufficiens causa. Quidam enim dicunt, quod Angelus non sit imago Dei, et assignant rationes quas volunt : sed quia Sanctis contradicunt, scilicet Gregoro, Augustino et Anselmo, non videtur mihi ita dicendum : sed potius, quod ratio imaginis non sit sufficiens causa assumptionis naturae rationalis : sed potius quiddam exigitur ex parte naturae, et quiddam ex parte status. Ex parte naturae scilicet, quod natura tempore et actu distinguibilis sit a perfectione personali, et quod ipsa originem habeat ex uno : quia aliter una natura hominis assumpta, non esset Deus unitus in natura . quia natura alia, et alia est, secundum quod ex alio originis principio. Ex parte autem status, quod scilicet per alium peccaverit, quod scilicet resurgere possit, et hujusmodi. Et nec talia ex parte naturae, nec ex parte status peccati inveniuntur in Angelo : et ideo Angelus non erit assumptibilis.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
ARTICULUS III.
An natura hominis sit assumptibilis, vel etiam homo perfectus ?
Tertio quaeritur, Utrum natura hominis sit assumptibilis tantum, vel etiam homo perfectus ?
Et videtur, quod homo : quia
Ita dicitur, Psal. LXIV, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti : quem autem dicit personam : ergo assumpsit hominem.
Item, Augustinus : « Qui hominem Christum semel a Deo assumptum, dicit depositum, anathema sit : » ergo hominem assumpsit.
Et quia hoc multae dicunt auctoritates, probetur per rationes idem sic : Christus assumpsit corpus et animam conjuncta : corpus autem et anima conjuncta sunt homo : ergo Christus assumpsit hominem.
Item, Christus verissime est homo : aut ergo homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit. Si homo quem non assumpsit : ergo ipse est aliquis homo quem non assumpsit : sed homo quem non assumpsit, est Petrus, vel Joannes, et sic de alius omnibus quos non assumpsit : ergo ipse est aliquis eorum, quod falsum est.
Praeterea, Assumere aut dicit gratiam unionis, aut aliam. Si aliam, quaeratur quae sit illa, et non erit assignare. Si unionis gratiam dicit, sic : Gratia unionis unit : ergo uniens unit sic assumptum : sed omni unioni respondet unum : ergo ipsum est unum cum assumpto. Non autem Filius Dei est unum cum humana natura : quia ipse non est humana natura : ergo ipse non assumpsit humanam naturam, sed hominem, cum sit unum huic homini.
<--- Page Split --->
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod Christus non assumpsit hominem. Antiquorum enim regula et bona est, quod assumens non est assumptum : sed uniens est unitum : quod sic patet ex modo loquendi. Non enim dicimus : Ego assumo mihi indutum, vel vestitum : sed bene dicitur, Assumo indumentum, vel vestimentum : sed bene dicitur, Ego unio mihi vestitum, vel sum unum cum vestito. Et non dicitur ita, Ego sum unum cum vestimento. Unde notandum, quod assumere dicit motum violentum qui est tractus ad trahentem : et ideo secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem : prius enim erat ad se trahere naturam, et postea secundum rationem intelligendi sequebatur unio in hypostasi : et ideo unio est quasi terminus assumptionis. Unde hominem non potuit assumere. Si enim assumpsisset hominem : ergo assumpsisset aliquem hominem : et sic aliquis homo fuisset quem assumpsisset, quod est falsum. Unde cum illa unio nihil destruat in re assumpta, si assumpisset hominem aliquem, et fuisset ille individua persona, non fuisset destructa sua personalitas : et ita remansissent distinctæ personæ, et distinctæ naturae, quia illæ semper distinctæ sunt : et tunc nulla fuisset unio. De hoc tamen magis infra inquiretur.
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod ita glossatur communiter : Beatus est quem, id est, cujus naturam assumpsisti.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod homo ponitur ab Augustino pro humana natura : quia aliter nihil diceret. Constat enim, quod Christus in triduo homo non fuit, sed humanam naturam unitam sibi habuit : et ideo in triduo hominem deposuisset, si homo ibi proprie caperetur.
Ad aliud dicendum, quod corpus et anima conjuncta non sunt homo. Non enim quaecumque conjunctio corporis et animae facit hominem perfectum in persona : sed potius conjunctio quae completa est secundum naturam : et hoc est organis formatis et perfectis et conforta-
tis potentiiis in illis, quæ licet in Christo post unionem fuerint, et assumptio, et unio fuerint simul, tamen (ut dictum est) secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem, et est quasi fieri ipsius unionis, et unio est quasi factum esse ipsius 'assumptionis. Et ideo assumere est respectu naturae, et non respectu hypostasis. Quidam tamen aliquando dixerunt, quod haec aliquo modo concedi potst, Assumpsit hominem : distinguentes, quod assumpsit potest dicero assumptionem secundum rationem intelligendi, quasi in fieri, vel quasi in termino. Si in fieri vel quasi in fieri, tunc non assumpsit hominem, sed humanam naturam. Si autem quasi in termino, tunc assumpsit hominem : quia terminus, vel quasi terminus assumptionis homo est.
Ad aliud dicendum, quod Christus quidem verissime est homo : sed non est homo quem assumpsit in ratione hominis, sed cujus naturam assumpsit.
Et quod quæritur, Utrum sit homo quem assumpsit ? Dicendum, quod non est divisio per contradictionem opposita : est homo quem assumpsit, est homo quem non assumpsit, ita quod implicatio cadit sub negatione, quia aliter non contradiceret : sed ipse est homo cujus naturam assumpsit, quæ natura nec est Filius Dei, nec hic homo est, quia nullus homo est sua natura.
Ad aliud dicendum, quod unio est per gratiam unionis: sed haec unio est ut in fieri, et ut in factum esse : et cum est ut in fieri, tunc est assumptio proprie : et cum est ut in factum esse, tunc est ut unio : et patet adhuc, quod assumpsit humanam naturam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An liceat dicere, Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?
Quarto quaeritur, Utrum contingit dicere, quod Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?
Et videtur, quod sie.
Unio enim est in hypostasi : sed Christus non est nisi hypostasis una, scilicet aeterna : ergo hic homo est hypostasis illa : sed haec hypostasis est homo, et animal, et corpus, et substantia, sicut quae sequuntur eam prædicata essentiala : ergo per consequens uno est illorum.
Item, Accidit huic homini, quod sit filius Virginis ; ergo videtur, quod per accidens sibi univit illum.
Sed contra.
Sed contra. Sed contra videtur, quod non univit sibi hunc hominem : non enim unitur cum aliquo nisi secundum rationem præexistat ante unionem cum alio : sed hic homo secundum rationem non prius fuit quam uniretur : ergo hic homo non est unitus : ergo nec per consequens homo, vel animal, nec per accidens filius Virginis.
Solutio
Solutio. Dicendum cum Augustino, quod talis fuit unio illa quæ Deum hominem et hominem faceret Deum. Unde concedendum, quod univit sibi hominem : eo quod unio est terminus assumptionis, et homo naturae assumpta quodammodo, quia est consequens ad corpus et animum conjuncta quæ hic assumuntur. Et bene concedo, quod per consequens est hominis, vel animalis, et aliorum prædicabilium enuntiabilium homi-
num : et per accidens aliorum quæ accidentalia sunt, ut Virginis filius, et hujusmodi.
Ad i n quod contra objicitur, dicendum, Ad quod non oportet quod si unit sibi hominem, quod unitat sibi aliquem hominem præexistentem : quia faciendo hominem univit, et uniendo fecit : uniens enim in ista unione infinitæ virtutis est, quod non est in aliis unionibus. Si autem objicitur, quod simile posset dici de assumptione, dicendum quod non est simile : quia assumere de ratione sua dicit diversitatem inter assumentem et assumptum : unio autem non dicit diverstatem inter uniens et unitum.
ARTICULUS V.
An in Domino Jesu est communem speciem accipere ?
Quinto quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem : « In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere, etc. »
Hoc enim videtur esse falsum : quia
Dominus Jesus est homo, et homo est communis species : ergo in ipso est communem speciem accipere.
Item, Hic homo qui est Jesus, aut est in aliqua specie, aut non. Si non : ergo non habet communicationem in specie hominis, et sic homini non valeret redemptio ejus, quod est falsum : ergo ipse est in specie hominis, et sic in ipso communis species accipitur.
Præterea, Ratio Joannis Damasceni non videtur valere, cum dicit : « Nec enim factus est, nec aliquando fuit alius. » Hoc enim non videtur esse causa : quia sol nec factus est, nec aliquando fiet alius : et tamen habet communem speciem, quantum est de communicabilitale suæ formæ: et si non communicatur,
<--- Page Split --->
hoc est quia materia tota intra formam est determinata, et ideo forma manet indivisa in tota sua materia.
- Sed ad hoc dicunt quidam, quod (ut dicit Boetius) species est totum esse individuorum ad minus formale : quia quod est post speciem, est de individuantibus. In Domino autem Jesu hæc species non est totum esse : quia quoddam esse habet a deitate : et ideo dicit Damascenus, quod in ipso Domino Jesu non est communem speciem invenire.
SED CONTRA : Avicenna dicit, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens : ita differunt essentia, esse, et ens : ergo sicut lux refertur ad naturam, ita et essentia : et sicut lucere refertur ad actum, ita et esse. Sed in Christo est tantum una hypostasis et persona. Cum igitur esse quod est actus proprie conveniat personæ, Christus non habebit nisi unum esse, ut videtur : unum autem esse est quod est in una specie : ergo videtur, quod Christus sit in aliqua specie una.
Præterea, secundum hoc nulla esset ratio sua quam inducit : ac si ideo non sit una species, quia non communicabilis sit forma in Christo secundum quam Christus possit esse.
Solutio . Dicendum , quodsecundumintellectumDamasceni , sicestintelligen - d u m : « InDominoJesu , e t c . , » scilicet , quodintelliganturinChristoesseduædompossitiones , quarumunaestnaturalis , aliagratiaunionis . Unaestpropria , alaveroimpropria . Propriavocaturcompo - sitioprima , quæestexaninaetcorpore : anima ( d i c o ) quæestactuscorporisor - ganiciphysicivitamhabentisinpotentia : ethanccompositionemsequiturformatotusquæesthomo , velhumanitassiabstractiveliceatloquideipsa , etipsaestspeciesinhocindividuoparticulaii . Estenimduplexforma , scilicetformamateriæ , sivepatris , sivepotentiæ : ethæcformaestfinisgenerationisinnatu - r a , etestparsreinonprædicablisdereipsa , cttalisformaestanimainhomine .
Alia autem forma quæ est ratio rei, et totum esse secundum rationem : et hæc est consequens compositionem formæ naturalis, et potentiae naturalis, quæ est materia : et talem consequentem fornam habuit Dominus Jesus propter compositionem naturalem, propter quam est verus homo, et suppositum unum in specie hominis. Alia autem compositio est in Christo, quæ non vere compositio est nisi compositio exponatur, quod sit unius cum altera positio : et hæc est totius humanæ naturæ cum deitate, non ad aliquod tertium constituendum, sed potius in receptione personalitatis quæ ab æterno in supposito divinæ naturæ fuerat. Et hoc ideo oportet ponere : quia omnis componentis ratio, et ratio partis et imperfecti respectu formæ comp ositionis : divinitas autem nec in se, nec posita cum alia potest cadere in rationem partis et imperfecti : unde ipsa non est componens aliquod proprie, sed posita secum trahit in aliquem actum sui suppositi : et ideo humana natura posita secum in supposito fuit per societatem suppositi divinæ naturæ. Et quantum ad hanc compositionem dicit Damascenus, quod non est in Domino Jesu communus species, species (inquam) quæ sit forma compositionis, et ratio consequens compositionem totius humanæ naturæ cum divina.
AbnergoquodobjiciturdeprobationeDamasceni , dicendum , quodipsenonitendit , quodhæcsitratio , quodipsenonpotestprædicaridepluribus : sedpotiusaconsequentiprobatantecedens . Quodenimimpossibileestformamha - berequæsequiturcompositionem , i m - possibileesthaberecommunicabilemformam : cumigituromnisspeciesquantumestdesecommunicabilissit ( sicutdictumestalibi ) idquodimpossi - bileestcommunicaridese , nonhabetspeciemcompositionis , siveformamto - t i u s , quodidemest : etitacumChristumimpossibileesthabereformamcommu - nicabilem , impossibileestipsumhabere
<--- Page Split --->
formam quae sequatur deitatis cum humanitate compositionem.
ARTICULUS VI.
An Christus tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit ?
Sexto loco incidit dubium de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit, etc. »
Hujus enim gratia quaeruntur tria propter haereses excludendas. Unum illorum est, si tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit.
Secundo, Si non idem numero, sed origine assumpserit, utrum tale quale plantavit assumpsit?
Tertio, Qualiter assumpsit ?
Item, Major puritas quae possit esse sub Deo, Christo debetur : sed major puritas est numquam substantiam corporis ejus peccato subjacuisse, quam aliquando etiam in alio subjacuisse : ergo numquam subjacuit : ergo sicut lux tenebris impermixta per omnes descendit.
Item, Augustinus dicit, quod aliter fuit Christus in lumbis Abrahæ, et aliter Levi. Levi enim qui per concubitum venturus erat in matrem, fuit ibi per concupiscentiae legem, et per corpulentam substantiam : Christus autem qui per concubitum non erat venturus in matrem, fut ibi per corpulentam substantiam tantum : ergo videtur, quod similter fuit in aliis : ergo hæc corpulenta substantia sine permixtione alterius infectæ substantiæ descendit : ergo descendit ut lux a primo parente.
Item, Primus homo non totus corruptus erat, aliter enim non fuisset possibilis ad medicinam : sed magis decuit ut a parte integra formaretur substantia Christi, quam a corrupta : ergo Christi substantia tota semper descendit integra, corruptioni non permixta.
CIRCA PRIMUM fuit hæresis quaedam quae dixit, quod substantia corporis Christi per omnes partes ut lux quaedam descendit, non commixta partibus naturae corruptæ corruptione vitii, nec libidine coitus infecta : et erroris sui fulcimentum poterat habere, vel habebat hujusmodi :
Medicina et vulnus sunt diversarum qualitatum : cum igitur substantia Christi medicina fuerit, cum vulnere non debet esse ejusdem qualitatis : sed vulneris fuit corruptio vilii : ergo qualitas substantiæ Christi semper mansit sine hujusmodi corruptione.
Item, Habetur in libro Sapientiae, VII, 30 : Sapientiam non vincit malitia. Et ibidem, y. 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit : cum igitur sapientia Patris Christus sit, videtur quod in sui corporis substantiam numquam aliquid inquinatum incurrit.
SED CONTRA :
Omnes partes primi hominis subjici debebant rationi æqualiter nulla excepta, et omnes vires mentis subjici debebant Deo : ergo cum punitus sit in hoc quod corpus sibi in hoc non subjiciebatur propter hoc quod ratio non subjiciebatur Deo, in omnibus partibus corporis debuit puniri, et totum corpus corrumpi : ergo nulla pars mansit non corrupta.
Item, In generatione Seth non fut nisi usus generationis actus : ergo quidquid substantiæ Adæ venit in Seth, per illum actum descendit : sed substantia unde postea originaliter formatum est corpus Christi, ab Adam venit in Seth : ergo per illum actum descendit : ergo per concubitum. Et quidquid descendit per concubitum, lege concupiscentiæ est corruptum, ut dicit Augustinus : ergo substantia corporis Christi ibi existens, non ut in Christo permixta, fuit corrupta.
<--- Page Split --->
Item, In serie patrum aut fuit similitudo partium, aut dissimilitudo. Si primo modo, habeo propositum : quia cum in serie eorum descenderit Christus, substantia corporis Christi non fuit impermixta substantiae corporum aliorum. Si autem fuit dissimilitudo in partibus, dissimilis substantiae dissimilis est actus transfusionis, et dissimile est receptaculum in quo servatur et custoditur : sed hujusmodi actum diversum transfusionis, et dissimile receptaculum impossibile est invenire, etiam fingere volentibus : ergo substantia corporis Christi a substantia corporis aliorum non fuit distincta.
Præterea, Secundum hoc Christus non descendisset nisi ab Adam, et a nullo aliorum, si hæc substantia servata distincta fuit in aliis tantum : quod est contra Psalmum dicentem : « Ego hodie genui te'. Quod una Glossa exponit etiam de nativitate temporali.
Solutio. Dicendum, quod substantia corporis Christi non distincta transfusa est usque ad substantiam corporis gloriosae Virginis : quod etiam ideo in utero sanctificatum est, et postea a Spiritu sancto purgatum : ut vitium propagationis omnino ab ipso deleretur, quod Christus sibi sociare dignatus est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod medicina fuit corpus assumptum ut assumptum, et hoc non in qualitate medicinæ, sed secundum originalem materiam tantum fuit in pluribus : et hoc sufficientebat.
Ad ALIUD dicendum, quod nihil inquinatum cucurrit in sapientiam umquam : sed materia propaginis non habebat relationem ad Christum nisi secundum materiam, et non secundum corruptionem ab ipsa purgandam per sanctificationem in utero, et adventum Spiritus sancti : et ideo etiam incurrere non potuit : sed tantum usque ad matrem cur rebat : sed incurrere in Christum non potuit.
Ad ALIUD dicendum, quod Christo debetur major puritas quæ sub Deo intelligi possit, ita quod salvetur finis redemptionis quæ facta est per ipsum. Impuritatem autem nullam facit, si de materia in origine vitiata Christus puram materiam sui corporis accepit. Ex hoc enim Christus numquam peccato subjacuit : licet cæteri cum quibus convenit in materia, peccato subjacuerint.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus accipit materiam quæ est in lumbis non absolute, sed cum comparatione ad eos quorum est materia : et sic recipit conjungibilitatem cum libidine necessario in quibusdam, et in quibusdam est impossibilis ad talem conjunctionem. Materia enim ut relata ad Christum non potest subjacere legi concupiscentiæ, ut relata ad Levi non potest non subjacere. Si autem absolute consideratur materia lumborum, tota subjacet legi concupiscentiæ : et hoc modo loquitur Augustinus, sicut infra patebit, cum de decimatione Christi quæretur.
Ad ALIUD dicendum, quod primus homo materialiter fuit totus corruptus : unde medicina non fuit in ipso nisi secundum potentiam tantum, scilicet quod in assumptione poterat purificari : et ideo illa objectio fundatur super frivolum. Quod autem dicit, quod si totum corruptum fuit, tunc fuit impossibile ad curationem, dicendum, quod hoc etiam falsum est : quia non fuit ita corruptum, quin corruptio separabilis esset ab ipso, non sicut in dæmone a quo corruptio separari non potest.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
An Christus assumpsit tale corpus quale plantavit ?
Deinde quaeritur, Quale assumpsit corpus ?
Et videtur quod tale quale plantavit : 1. Plantavit autem in immortalitate quadam : ergo tale (ut videtur) assumpsit.
Praeterea, Christi incarnatio ad hunc finem erat, ut quod in Adam perdidimus, recuperaret nobis : ergo in illo statu corpus nostrum assumere debuit.
Praeterea, Effectus non videtur esse sine causa . quia Philosophus videtur dicere, quod cessante causa cessat effectus : sed pœna effectus culpa e st : cum ergo Christus fuerit immunis a culpa, videtur etiam immunis debuisse fuisse a pœna : et ita non subjectum pœnalitatibus assumpsit.
Item, Nihil nisi quod in nostra natura plantavit, assumpsit : sed pœnam in nostra natura non plantavit : ergo pœnam non assumpsit. PRIMA scripta est in Littera. SECUNDA scribitur, Sapient. 1, 13, 16 : Deus mortem non fecit. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.
Sed contra. SED CONTRA :
Christus venit redimere : sed redemptio congrue fieri non potuit nisi per satisfactionem : satisfacere autem non potuit qui pœnam pati non potuit : ergo pœnas nostras assumere debuit.
Item, Ad Hebr. ii, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.
SOLUTIO. Dicendum, quod Christus solut sumpsit corpus cum pœnalitatibus suis. Et de hoc infra proprius erit tractatus, ubi determinabitur quas pœnas Christus assumpsit, et quid de quolibet statu accepit.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod tripliciter pœna est in corpore, scilicet quantum ad meritum, et inducta est a peccato, et non plantata a Deo : et quantum ad justitiam vindicantem, et sic a Deo justo judice est inflicta : et quantum ad principia contraria repugnantia sibi invicem, et inductentia dissolutionem, et sic plantata est a Deo in hoc ipso quod corpus ex contrariis fecit : quod enim ante peccatum non pugnaverint contraria, gratia debetur, non naturae, gratia (inquam) qua est gratia innocentia, ut determinatur in libro II Sententiarum, de statu Adæ ante peccatum.
Ad ALIUD dicendum, sicut dicit Augustinus super Genesim, quod eamdem in specie immortalitatem quam in Adam amisimus, non recuperamus in Christo : sed illam ad quam Adam transferendus erat si stetisset : et etiamsi eamdem recuperaremus, non tamen Christus eamdem assumere debuit : quoniam per meritum Christi recuperamus ,quod perdidimus : meritum autem hoc est in positione animae pro amicis : et ideo mortalem esse oportuit.
Ad ALIUD dicendum, quod sine dubio AD pœna est effectus culpa : sed non oportet quod culpa sit in eodem subjecto in quo est pœna, sed sufficit ut originaliter sit in eadem natura. Dico autem originaliter, ut scilicet in illo praecesserat in quo secundum originem tota natura fuit.
AD ULTIMUM patet solutio per ante dicta.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
quadraginta diebus citius exicrit ex ulero quam alius parvulus, quod est contra librum Sapientiæ, ubi dicitur novem mensium tempore fuisse in utero sicut alius 2.
Qualiter corpus assumpsit Verbum Dei quod in nostra natura plantavit, id est, an in viro perfecto, vel semine?
Tertio quaeritur, Qualiter assumpsit ? Et videtur dicere Jeremias, quod totum virum perfectum in lineamentis corporis, et perfectionem animæ secundum sapientiam et gratiam : quia, ut dicit, novum faciet Dominus super terram : Fæmina circumdabit virum 1. Et hoc tenet fides.
Sed hoc videtur esse contrarium sacræ Scripturæ,
Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit : ergo videtur in semine accepisse, et non in lineamentis perfectis.
Præterea, Ad hoc videntur sequi duæ hæreses quæ aliquando dictæ sunt, scilicet, quod Christus non crevit in utero matris : si enim in instanti conceptionis habuit lineamenta et organa propter quæ habenda crescunt alii parvuli, videtur ipse non crevisse. Alia hæresis est, quod Christus non fuit in utero ita diu sicut alius parvulus : quia in aliis quadraginta dies, ut dicit Augustinus, formationi lineamentorum debentur : illud autem in uno momento in Christo fuit perfectum : ergo videtur, quod in
SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod sicut solutio fides dicit, Christus accipiendo corpus in lineamenta formavit, et formando accepit et univit simul tempore : sicut in ultima parte istius distinctionis determinabitur.
Ad nq quod contra objicitur, dicenAd 1. dum quod semen ponitur pro natura humana redimenda : semen enim Abrahæ sunt filii Abrahæ. Sed ponitur semen Abrahæ, ut intelligatur ad Abrahæ benedictionem pertinere.
AD RATIONEM primæ hæresis dicenAd 2. dum, quod non valet : quia Christus licet lineamentatum corpus accepit, tamen lineamenta in ea quantitate non fuerunt in quam crescunt lineamenta aliorum parvulorum, quando nascuntur ex utero. Unde quod in aliis parvulis debetur ad duo, hoc in Christo fuit ad unum. Tempus enim imprægnationis in aliis est ad formationem lineamentorum, et ad incrementum eorum debitum : in Christo autem fuit tantum ad incrementum debitum.
Per hoc etiam patet solutio ad rationem alterius hæresis : quia lect statim lineamenta membrorum Christi corpus habuerit, non tamen in quantitate habuit in qua fuerunt post quadraginta dies : et ideo dies cum aliis habuit in utero ad incrementum debitum acquirendum.
1 Jerem. xxxi, 22. Creavit Domnus novum super terram : Fæmina circumdabit virum. 2 Sapient. vii, 1 et 2 : In ventre matris figura-
<--- Page Split --->
B. De unione Verbi et carnis mediante anima.
Assumpsit ergo Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima. Unitum est carni per medium intellectum Verbum Dei. Tante enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terre formato uniri non congruerit, nisi mediante rationali essentia '1.
Illa autem unio inexplicabilis est adeo, ut etiam Joannes ab utero sanctificatus, se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Jesu 2 : quia illius unionis modum investigare, aliisque explicare non erat sufficiens.
Non sunt ergo audiendi, qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatum ostendisse videntibus. In quem errorem prorumpunt : quia timent quod fieri non possit, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquiretur : et tamen prædicant istum visibilem solem radios suos per omnes fæces et sordes corporum spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis incommutabilis et invisibilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui commutatione assumpsit, et ab omnibus infirmitatibus liberavit 3. Ecce hic dicit Dei sapientiam per spiritum assumpsisse animam, et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animæ superior 4, et majori similitudine Deo propinquant quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus : et ideo non incongrue anima dicitur assumpta per spiritum, et corpus per animam.
<--- Page Split --->
ruptibile corporeum, et creatum incorruptibile et incorporeum, quam deitas et corpus : et tamen illa duo uniuntur per medium, scilicet per spiritum corporeum qui movetur in corpore ad modum luminarium in mundo : ergo videtur, quod multo magis deitas et caro debeant habere medium.
Deinde tractanda est secunda pars isius distinctionis quae incipit, ibi, B, « Assumpsit ergo Dei Filius, etc. »
In qua Magister facit tria. Primo enim ostendit medium congruentiae et rationis, per quod deitas unita est carni. Secunlo, ostendit modum istius unionis esse inexplicabilem, ibi, B, § 2 : « Illa au- 'em unio inexplicabilis est, etc. » Tertio, excludit errorem Manichaei dicentis Chritum corpus phantasticum et non verum accepississe, ibi, B, § 3 : « Non sunt ergo audiendi, etc. »
SED CONTRA :
Quidquid aliquid per se facere poterit sine medio, si utitur medio illo, in illo medium erit superfluum : sed deitas se sine medio potest unire carni : ergo medium erit superfluum.
Præterea, Videtur, quod non habuerit animam Christus. Ad vitam enim non requiritur nisi quod est causa vitæ, et quod est vitam suscipiens : deitas autem præcipue est causa omnis vitæ, corpus autem suscipiens : ergo superfluam habuit animam.
ARTICULUS IX.
An in unione ad carnem indigiuit medio ?
CIRCA PRIMUM autem horum sunt duo dubia : quorum primum est, utrum deitas in unione ad carnem indiquerit medio ?
Secundum est, quale sit illud medium ?
CIRCA PRIMUM sic objicitur :
Extrema multum distantia non uniuntur nisi per medium aliquod : multum autem distant corporeum corruptibile creatum, et incorporeum incorruptibile increatum : ergo non nisi aliquo medio uniuntur : talia autem sunt corpus et deitas : ergo videtur, quod talis conjunctio indigeat medio.
Item, Minus distant creatum cor-
Præterea, Hoc videtur dicere Evangelium cum dicit : Verbum caro factum est 1. Non dicit aliquid de anima.
Præterea, Unio redimens suffecit in origine peccati : sed origo peccati in carne est : ergo videtur, quod suffecit unio deitatis ad carnem.
Item, Christus venitre dimere propaginem : sed tantum secundum carnem propagamur : ergo secundum carnem tantum est unio, et non secundum spiritum : quia animas omnes Deus de novo creat.
CONTRA :
Totum totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : sed præcipua pars nostri est anima : ergo illam principaliter assumpsit.
Item, Præcipua mors erat in anima : ergo cum mortem destruere venerit, præcipue assumere animam debuit.
SOLUTIO. Dicendum, quod Christus asScultio. sumpsit animam, et corpus, et omnes partes utriusque.
Ad id quod quaeritur de medio, dicenAdobject. 1.
<--- Page Split --->
dum quod ibi medium aliquo modo est unum ad alterum, sicut dicunt Sancti.
Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod deitas ex parte sui non indiget medio : sed congruebat medium ex parte carnis, et hoc medium quale sit in sequenti articulo quaestionis determinabitur.
Ad object 2 . Ad in quod objicitur, quod Christus non habuit animam, dicendum quod licet deitas sit per se causa vitæ, tamen non est causa vitæ, ut actus corporis physici : quia sic esset forma corpori unita, et faciens compositionem : quod absurdum est. Et talis causa vitæ exigitur in vita naturali : unde non esset verus homo si corpus tantum assumpsisset, nec vita sua esset ut a forma et causa naturali : sed potius esset per effectum miraculi, et non valeret nobis, eo quod ille talis non haberet convenientiam nobiscum in natura speciei, et ideo debitum nostrum solvere non potuisset.
Ad aliuddicendum , quodcaroinEvangelioponiturprototohomine : sednominaturdefectbulborpars , ideoutos - tendaturChristumnullampartemno - strænaturædespexisse , etinfirmioranostraaccepisse .
Ad object 4 et 6. Ad aliuddicendum, quod licet peccatum in posteris sit in origine in corpore, tamen primo tantum est ab anima, et etiam in posteris inficit animam.
Item, In posteris non redimet tantum ab originali, sed etiam ab actuali : quia nostra pœnitentia nihil valeret, si sua satisfactio non occideret peccatum ante actuale, quod ut a causa prima ab anima est.
ARTICULUS X.
An sit medium rei vel congruentiae?
Secundo quaeritur, Quale medium sit, utrum rei, vel congruentiae?
Quod non medium rei probatur hoc modo :
Medio rei sublato aufertur conjunctio quae illo medio tenebatur : sed in triduo anima non fuit conjuncta corpori : ergo si fuit medium rei, deitas tunc non debuit esse conjuncta corpori, quod falsum est : quia deitas fuit unita carni in sepulcro, et animæ in inferno.
Si propter hoc dicatur ut fere omnes dicunt, quod est medium congruentiae tantum.
CONTRA :
Medio congruentiae non posito in esse, adhuc extrema umbilìa sunt : sed non posita anima, extrema non sunt umbilìa ad finem redemptionis : ergo anima non est tantum medium congruentiae. Prima patet per se : Quia congruens est decens quidem et conveniens, sed non necessarium. Secunda probatur per suppositionem sic : Ponamus Christum assumpsisse corpus sine anima, tunc Christus non esset verus homo, et non posset solvere debitum.
Præterea, Corpus sine anima inassumptibile est, sicut creatura quæ tantum habet vestigium.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicitur animam per spiritum assumpsisse : anima enim et spiritus, id est, inferior et superior pars in anima, sunt una substantia, ut dicit Augustinus : ergo unum per aliud non est assumptibile a Deo.
SOLUTIO. Dicendum ad primum quod anima habet aliquid de medio rei. In tenendo enim extrema habet rationem medii congruentiae : sed in causando nubilitatem in altero extremorum, scilicet in carne, ut probat objectio, sic hahet rationem medii rei : et hoc extrahitur a Littera, ubi dicit, quod corpori de limo terræ formato non conguit deitatem uniri : et hoc verum est, nisi secundum quod corpus participet animam. Et sic patet solutio ad primum quaesitum.
<--- Page Split --->
Ad illud quod ulterius quaeritur, ducendum, quod anima, ut dicit Philosophus, dicitur ab animando, et animat per vires affixas organis, et illae sunt vegetabilis potentiae et sensibilis, et illae potentiae nisi conjungantur rationali, de se unibiles, scilicet deitati, non sunt : et ideo quantum ad hoc quod rationalis facit eas unibiles, efficitur eis medium rei, sed in tenendo est medium congruentiae : quia posito per impossibile quod rationalis separetur a sensibili, non propter hoc oporteret separari deitatem ab eadem, sicut quando separata fuit anima a corpore, non propter hoc deitas separabatur ab eodem.
ARTICULUS XI.
Quomodo se habeat unio Dei sive divinæ essentiae ad alias uniones in Christi incarnatione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Illa autem unio inexplicabilis, etc. »
Et quaeruntur tria, scilicet de modo unionis ad naturalem unionem animae cum corpore.
Secundo quaeritur, cujusmodi unum sit istud unum ?
Tertio, utrum illa unio excludat rationem Manichæi, vel non ?
CIRCA PRIMUM proceditur sic :
- Dicimus communiter, quod Deus est unitus carni : quaeratur ergo, quid significat ly unitus ? Et videtur quod divinam essentiam connotando effectum in creatura, per hanc regulam : Omne dictum de Deo ex tempore ex comparatione ad creaturam, significat essentiam divinam connotando effectum in creatura : tale est cum dicimus, est unitus
carni vel homini : ergo videtur essentiam divinam significare.
Sed contra : Per hoc ly unitus non haberet se ad Deum, nisi sicut ad causam : ergo sicut cum dico, Deus est creator, sufficienter exponitur, cum dicitur, hoc est, Deus a quo est hæc creatura : ita sufficienter exponitur, Deus est unitus carni, id est, Deus est a quo est hæc unio vel caro, quod falsum est, cum hæc unio secundum Augustinum, Deum faciat hominem, et hominem Deum : ergo oportet, quod dicat aliquid plus. Et quæro de illo plus, utrum ponatur circa essentiam divinam vel non ? Si non : tunc non facit uno illa Deum hominem, quod falsum est : quia nihil facit circa hoc circa quod non ponitur. Si autem ponitur circa Deum : aut ab æterno est circa Deum : ergo ab æterno fecit eum hominem, cum ille sit ejus effectus, ut dicit Augustinus. Si ex tempore : ergo aliquid cœpit esse circa Deum, quod non ab æterno fuit circa ipsum, et sic variabilis est, ut videtur, quod absit.
Si forte dicatur, ut quidam dicunt, quod illa unio secundum rem ponitur circa hominis naturam, et secundum intellectum ponitur circa Deum : sicut cum dicitur creator, dependentia quae est causa respectus, realiter ponitur circa creaturam : sed quia respectus creaturae non potest intelligi nisi correlativum ejus intelligatur, ideo ratio nostra ponit respectum circa creatorem, qui tamen non est secundum rem. Si, inquam, sic dicatur. Contra : Aliter est relativum pater, et aliter filius : quia pater est causa filii : similis autem similitudinem ponit in utroque similium, et non dicit unum magis dependentiam ad alterum quam reliquum. Similiter relationem dicit unio, quae non significatur magis esse in altero unitorum quam in reliquo : unde non est simile de unione et creatore.
Præterea, Cum istius unionis sit facere unum, circa quod non ponitur secundum rem, circa hoc non erit ejus effectus : si ergo circa Deum realiter
<--- Page Split --->
non ponitur, non erit in Deo ejus effecctus, et ita realiter haec non esset vera, Deus est homo, quod falsum est.
quenti Deum : quia licet sit ab ipso, quia Deus facit eam, non tamen significatur ut ab ipso, et ideo bene concedo quod non est simile de creatore et creatura.
Quæst. ULTERIUS quæritur, Si hæc unio sit creator vel creatura? Si creator, tunc videtur quod ab æterno fuerit : si creatura, tunc quæritur, secundum quid fuit in operibus sex dierum. Si dicatur, quod in ratione causali vel substantiali, tunc conjunctio adhuc videtur esse naturalis, quod falsum est.
Solutio Solutio. Sine præjudicio dicendum, quod aliud est cum dicitur, unio, et aliud est unitus : sicut aliud est creatio, et aliud creator : creatio enim dicit relationem prout est media inter creatorem et creaturam, quæ secundum rem tenet se in creatura, et ideo non significat divinam essentiam, non est divina essentia. Similiter unio dicit relationem quæ media est habitudo inter Deum et hominem, et non est divina essentia, sed secundum rem radicatur in hominis natura. Si autem dico, Deus est unitus, significat ly unitus habitudinem Dei et divinæ essentiae in persona Filii ad hominis naturam, quæ est ex consequentii secundum rationem in Deo, et non ut primo, quod sic patet. Unio quæ est relatio, est habitudo media inter Deum et hominem : ergo causatur ab aliqua mutatione vel immutatione : non autem hic mutatur nisi natura hominis quæ assumitur : ergo causa relationis quæ est mutatio, non invenitur nisi ex parte naturae hominis, et ideo relatio illa radicatur in natura hominis : sed quia homo cum Deo unum esse non potest, nisi per consequens Deus unum sit cum homine, ideo e converso unio attingit secundum rationem hoc modo Deum, licet ipse secundum rem non nutelur, sed uno modo se habeat : et hoc fit ideo, quia aliquid mutatur ad ipsum hoc modo mutationis qui est unio.
Ad aliud dicendum, quod non ab æterno fuit in Deo : quia unio creaturæ est et creatura, nec significatur ut realiter in ipso, quia circa eum non est causa relationis illius quæ est mutatio, sed potius ut in ipso secundum rationem ex consequentii, ex eo quod aliud secundum illam relationem se incepit habere ad ipsum.
Ad 10 quod objicitur, quod non facit unum nisi in eo circa quod ponitur secundum rem, dicendum quod non ideo facit unum quod æqualiter secundum rem ponatur in utroque unitorum, sed potius ex consequenti respicit alterum unitorum, ut dictum est : quia scilicet homo unum cum Dei Filio esse non potest, nisi etiam non tantum intelligatur, sed etiam sit e converso, ita tamen quia illud causatur ex eo quod creatum sic se habeat ad creatorem, non autem quod creator se aliqualiter quantum est de se habeat aliter quam habuit ab æterno, et quantum ad hunc modum unio ineffabilis et inintelligibilis est, ut dicit Joannes Damascenus.
Ad illud quod ulterius quæritur, Secundum quod fut in operibus sex dierum? Dicendum, quod secundum quod radicaliter fundatur in creatura, fuit ibi in ratione causali materiae, quæ tamen ratio causalis nihil aliud est quam ratio obedientiae qua de creatura fieri potuit quod Creator per suam potentiam voluit, non quod per naturam vel Angelum possit produci, et sic adhuc manet miraculosa.
<--- Page Split --->
ergo est minus unum. Sed Christus est unum unitate personae : ergo ipse minus habet de uno quam unum ex subjecto et accidente.
ARTICULUS XII.
Ad cujus unitatis similitudinem dicitur hæc unio sive unitas ?
Secundo quaeritur, Cujusmodi unum sit istud unum ?
Videmus enim, quod ex materia et forma fit unum in natura, similiter ex accidente et subjecto fit unum, similiter tres personæ in essentia una sunt unum : et quaeritur, ad similitudinem cujus unitatis sit istud unum ?
- Patet autem, quod non ad similitudinem prime unitatis : quia illa sunt unum unitate formæ perficientis potentiam : Christus autem non sic est unum, quia ipse est unum unitate personæ et duas habet naturas.
Similiter non videtur esse unitas accidentis cum subjecto : quia neutra naturarum in Christo est alterius accidens.
Item, Quanto magis distant unita, tanto minus sunt unum quae uniuntur, quia dicit Philosophus quod habentium symbolum, facilior est transmutatio ad invicem : sed plus distant naturae quarum alia est creata, alia increata, quam illae quarum una est accidens, alia substantia : ergo videtur, quod unio naturarum in Christo habeat minus de uno, quam unio subjecti et accidentis.
Item, Cum de multis dicatur unum, ipsa una inter se ordinata sunt : unum enim ex materia et forma magis est unum quam unum ex subjecto et accidente, sicut dicimus individuum unum. Cum igitur persona addat etiam proprietatem pertinentem ad dignitatem aut naturae, sicut quodlibet individuum rationalis naturae est persona, vel etiam dignitatem civilem, sicut dicimus prelatos personas, videtur unum personae esse post unum ex subjecto et accidente :
PRETEREA quaeritur, Utrum magis Quæst. uniuntur naturae in persona Christi, vel tres personæ in una natura divina ?
Et videtur quod sic : quia tanta est unio in persona, quod Deum facit hominem, et hominem Deum : et quidquid convenit huic homini, convenit Filiö Dei, et e converso : hoc autem non est in divinis : non enim una persona fit alia propter unionem naturae cum eis : nec quidquid convenit uni personæ, convenit et aliis necessario.
SED CONTRA :
Dicit Bernardus in libro V de Consideratione, quod inter omnia una arcem tenet unitas Trinitatis.
Præterea, Quanto aliquid simplicius est, tanto magis est unum : sed simplicissimum esse tres personæ habent in divina natura : ergo maxime sunt unum in ipsa.
SOLUTIO. Dicendum, quod Christus est Solutio. Ad 1. unum unitate personæ æternæ : et ideo ipse magis est unum quam aliquod unum naturae, et ideo nulli illorum unorum est similis sua unio : et hujus hæc est ratio : quia unum in natura est secundum ea quæ ordinant ad finem illius quod unitur et componitur : unde tot exiguntur ad unum hominem, quot exiguntur ad perfectionem ejus secundum finem naturae qui est ratiocinari : et ideo exiguntur esse, vivere, sentire, intelligere. Similiter illa exiguntur ad unum quod est Christus, quæ sufficiunt ad finem redemptionis : ad illum autem (ut supra habitum est) exiguntur ut debeat, et sic exigitur ut homo sit : exigitur etiam ut possit, et quoad hoc exigitur ut Deus perfectus sit : et ideo Deus et homo unus est Christus.
Ad aliud dicendum, quod virtus unius non accipitur secundum distantiam uni-
<--- Page Split --->
torum tantum, sed etiam secundum virtutem unientis : et ideo licet plus distent natura creata et increata, quam aliquae naturae creatae, tamen plus uniuntur propter infinitam virtutem unientis.
ARTICULUS XIII.
Ad 3. Ad aliiud dicendum, quod verum est quod unitas personae minima est in illis in quibus fit unio in personali proprietate consequente secundum naturam vel tempus unitatem suppositi ex materia et forma, et unitatem subjecti ex subjecto et accidente : sed hic non est ita, imo fit unio in personam existentem, quia in personam æternam : et ideo ista major est aliis unionibus secundum naturam existentibus.
Quale unitum est Christus, aut qua unitate Christus dicitur unum ?
Deinde quaeritur de hoc quod tertio loco dicit, ibi, B, § 3 : « Non sunt ergo audiendi, etc. »
Videtur enim, quod teneat ratio Manichæi : quia
Si aliqua duo omnino idem sunt in re, quidquid secundum rem convenit uni, convenit et alii : sed Filius Dei secundum rem omnino idem est cum divina natura, et e converso : ergo quidquid secundum rem convenit Filio Dei, convenit et naturae divinae : sed si carnem veram assumpsit, convenit Filio Dei esse natum, passum, lassatum, esurientem, et hujusmodi : ergo hoc convenit naturae divinae : et ita inquinatur humana carne, ut videtur.
Præterea, Non videtur conveniens exemplum quod ponit de radiis solis : quia illi non uniuntur facibus.
Præterea, Videmus quod etiam spirituals substantia quae simplicior est quam radii solis, passibilitatem, vel compassibilitatem contrahat a corpore cui unitur, ut anima rationalis : ergo videtur, quod similiter fiat in unione divine naturae et humanæ.
Ad quest. Ad object.1
Ad object.2.
Ad ultimum dicendum, quod maxima unio est trium personarum in una essentia. Post hanc autem unio trium naturarum, scilicet corporis, et animæ, et deitatis in una persona : quia persona simplicus esse habent in natura divina, sed naturae componuntur, et diversæ substantialiter manent in persona.
Ad im autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc non impedit simplicitatem naturae, quod ea quae conveniunt uni personæ non conveniunt alii : quia hoc est propter oppositionem relationis, et non propter naturae divisionem. Sed in persona naturae non manent tantum distinctæ : sed etiam substantialiter differentes. Sed unio in persona iterum vincit alias naturales uniones creaturarum : quia in illis uniuntur diversa in actum consequentem qui nullius est præcedentium, nec aliquid eorum : sed quando uniuntur naturae in persona Christi, iunitur natura assumpta in unientem, non in aliquod tertium consequens unionem eorum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod idem re sunt essentia divina et persona : non tamen sunt idem in modo intelligendi et attribuendi. Non distingui enim attribuitur essentiae, distingui vero personae : et personae generare et generari, sed non essentiae : et ideo quae ad alterum sunt, conveniunt personae, et non essentiae : sed nasci, pati, et hujusmodi, vim distinguentium habent, ut supra habitum est : et ideo ista non conveniunt
<--- Page Split --->
essentiae divinae : et quantum ad Theologum est mutatio praedicamenti, quia mutatur quis in quid.
Si forte dicatur, quod secundum hoc etiam essentiae divinae non convenit incarnari : dicendum secundum supra dicta, quod non convenit ei primo, imo personae primo convenit, et essentiae ut est idem personae. Sed non simile de incarnari, et pati, et nasci, et hujusmodi : quia incarnari non dicit nisi carni sociari, quod est esse per se in alio, id est in eo quod alterum est in modo attribuendi. Sed nasci, pati, et hujusmodi, dicunt actus vel passiones ex carne consequentes : et ideo immediate sunt personae gratia naturae humanae, et non per se. Cum autem naturae maneant in Christo distinctae, et etiam proprietates earum, sequitur quod non conveniant haec divinae naturae. Cujus probatio haec est : Cum essentiale praedicabile praedicatur de aliquo, eo ipso quod illud ponitur de illo esse, oppositum illius pradicati removetur ab eodem subjecto : ut cum dicitur, Homo est animal, possum eo ipso inferre : ergo nec est lapis, nec lignum, nec hujusmodi, Ergo similiter cum dicitur, Christus natus, passus, ista sunt praedicata non per se Filio Dei con-
venientia, sed potius gratia naturae humanae : cum igitur natura humana oppositionem et distinctionem habeat in Christo ad divinam, eo ipso quod conveniunt gratia humanae, gratia divinae non convenunt : ergo nec divinae. Et sic sequitur, Christus est passus : ergo divina natura non est passa.
Ad in quod objicitur de exemplo, dicendum quod exemplum conveniens est : propter hoc enim quod ecclestium corporum et inferiorum non est materia una, ideo unum non agit in aliud immutando secundum speciem : ergo multo minus quorum nulla est convenientia nec in materia nec in alio univoco, sicut se habet natura divina ad omnia creata : et sic non incurrit aliquid inquinatum in eam.
Ad in quod objicitur de anima rationali, dicendum quod secus est : quia licet illa non habeat materiam ex qua sit, tamen habet materiam in qua sit sicut motor et forma : et ideo unitur illi, et afficitur ex illa. Sic autem non in materia est deitas : sed polius sociata distincta manens ad perficiendam unionem in persona, cui propter unionem conveniunt ista, nasci, pati, etc.
C. Quod Verbum simul assumpsit carnem, et animam : neque caro prus est concepta quam assumpta.
Si autem quaeritur, Utrum Verbum carnem simul et animam assumperit, an prius animam quam carnem, vel carnem quam animam : et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta, et postea assumpta? Verissime et absque ulla ambiguitate dicitur, quia ex quo Deus hominem assumpsit, totum assumpsit, simulque sibi univit animam et carnem : nec caro prius fuit concepta, et postmodum assumpta, sed in conceptione assumpta, et in assumptione concepta. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine
<--- Page Split --->
divinitate conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo : sed ipsum Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam 1. Idem in libro de Trinitate : Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo in utroque unus et verus : quam servilem formam a solo Filio susceptam, tota Trinitas (cujus una est voluntas et operatio) fecit. Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem : sed mox ut Verbum venit in uterum, servata veritate propriae naturae factum est caro et perfectus homo, id est, in veritate carnis et animae natus est 2. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait : Angelo nuntiante et Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro 3.
ARTICULUS XIV.
An Christus simul sibi corpus formavit, consolidavit, et unuit ?
Deinde veniendum est ad tertiam partem in qua Magister determinat, utrum simul tempore assumpsit corpus et animam? et incipit, ibi, « Si autem quæritur, Utrum Verbum, etc. »
In isto autem capitulo determinatur, quod simul Christus formavit et univit sibi corpus : et Littera per se patet.
Sed dubium incidit de hoc quod dicit, quod simul formavit et univit sibi corpus.
Dicit enim Apostolus, quod per omnia debuit fratribus assimilari 4 : ergo videtur, quod in modo assumendi corpus, et ita prius debuit formare, et postea unire.
- Item, Augustinus in libro IV de Trinitate dicit : Nec immerito in ædificatione Dominici corporis in cujus figura
templum a Judæis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus esse intelligitur : dixerunt enim, Quadraginta et sex annis ædificatum est templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies : qui tamquam decem menses parientibus fecminis imputantur : non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiæ custodit auctoritas : octavo enim kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus 5. Ergo videtur, quod tanta fuit successio dierum in formatione corporis, quod non totum factum est semel et simul.
- Item, Cum in aliis sit conversio, formatio, consolidatio, lineamentorum distinctio, et earundem in componendo corpus ordinatio, qualiter hæc omnia simul potuerunt fieri cum unione ? unio enim videtur anteponere animationem, animatio autem præsupponit sibi alia.
<--- Page Split --->
soluto
Solutio. Dicendum, quod omnia ista simul facta sunt: unde confortando et formando, soldando et distinguendo membra, et componendo corpus et animando, sibi univit, et e converso uniendo omnia illa fecit.
Ad primum ergo dicendum, quod per omnia similis fuit fratribus quae nobis expediebant, sed non in his quae defectum important. Si enim successiv e ita formatum fuisset corpus ejus, tunc fuisset operatione naturae factum, et non opere Spiritus sancti. Quidquid autem
natura fit, non est elevatum supra naturam, et ita non esset Deus: unde hoc non expediebat nobis.
Ad aliud dicendum, quod auctoritas Augustini loquitur de tempore quo corpus Domini ad quantitatem debitam est deductum, et non intendit, quod successive habuerit formationem sicut alia corpora.
Ad ultimum dicendum, quod omnia simul facta sunt, propter infantiam virtutem operantus Spiritus sancti, qui potest ea simul quae natura etiam successive non potest.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->