DISTINCTIO XLIV.
Unde habeat ortum potentia peccandi ?
A. De potentia peccandi : an sit homini vel a se, vel a diabolo, vel a Deo ?
Post praedicta consideratione dignum occurrit, Utrum peccandi potentia sit nobis a Deo, vel a nobis ? Putant quidam potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis vel a diabolo esse : sicut mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a diabolo : bona autem a Deo tantum nobis est. Bone namque voluntatis et cogitationis initium non homini ex seipso nasci, sed divinitus parari et tribui in eo Deus evidenter ostendit, quia nec diabolus, nec aliquis Angelorum ejus, ex quo in hanc caliginem sunt detrusi, bonam potuit vel poterit resumere voluntatem : quia si possibile foret, ut humana natura postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilitus hoc natura haberet angelica : quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedicta facultate. Non ergo homo vel Angelus a se voluntatem bonam habere potest, sed malam '. Similiter et de potentia inquiunt, per similitudinem voluntatis de potentia boni vel mali disserentes, quod illa sit a Deo, non ista.
<--- Page Split --->
B. Auctoritatibus adstruit potentiam peccandi esse a Deo.
Sed pluribus Sanctorum 1 testimoniis indubitanter monstratur, quod potestas mali a Deo est, a quo est omnis potestas. Ait enim Apostolus : Non est potestas nisi a Deo 2. Quod non de potestate boni tantum, sed et mali intelligi oportet, cum Pilato etiam veritas dicat : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper 3. Malitia nempe hominum (ut ait Augustinus 4 ) cupiditatem nocendi per se habet: potestatem autem si ille non dat, non habet. Ideoque diabolus antequam aliquid tolleret Job, dicebat Domino : Mitte manum tuam 5, id est, da potestatem : quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut Sapientia ait: Per me reges regnant, et tyranni per me terram tenent 6. Unde Job de Domino ait : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi 7. Et de populo Israel dicit Deus: Dedi eis régem in ira mea 8. Nocendi enim voluntas potest esse ab homine, potestas autem non est nisi a Deo, et hoc abdita aptaque justitia, nam per potestatem diabolo datam justos Deus facit suos. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait: Tumoris elatio, non potestatis ordo in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro est : quia non potentia justa, sed actio prava damnatur. His auctoritatibus aliisque pluribus evidenter ostenditur, quod non est potestas boni vel mali cuicumque, nisi a Deo æquo, etsi te lateat æquitas.
DIVISIO TEXTUS.
« Post prædicta consideratione dignum occurrit, etc.» Hæc ultima distinctio dividitur contra
totum tractatum de peccato : quia in ista agitur de potentia peccandi.
Et duo quærit hic Magister, scilicet an potentia peccandi sit a Deo? et, Utrum debeamus resistere peccato malorum? ibi, C, « Hic oritur quæstio, etc. »
Et per hoc patet sententia.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. de Natura boni, cap. 32. 2 Ad Roman. XIII, 1. 3 Joan. XIX, 11. 4 S. AUGUSTINUS, Super Psal. XXXIII. 5 Vulg. habet, Job, 1, 11 : Extende paululum manum tuam. 6 Proverb. XV, 13 et 16 : Per me reges regnant,
et legum conditores justa decernunt : per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
7 Job, xxxiv, 30.
8 Vulg. habet, Osee, XIII, 11 : Dabo tibi regem in furore meo, etc.
<--- Page Split --->
matis, esset ista in Angelis et in Deo, quod falsum est : ergo non est potentia.
- Item, Si esset naturalis potentia hominis, cum gratia sit perfectio naturae, et gloria perfectio gratiae, remaneret illa potentia in gratia et gloria : constat autem hoc non esse verum : ergo non est potentia, ut videtur, sed defectus et impotentia.
ARTICULUS I.
Utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia ?
Circa primam partem quæruntur tria : quorum primum est, Utrum potentia peccandi sit potentia vel impotentia ?
Secundum, Utrum sit a Deo ?
Tertium, Utrum sit una, vel plures ?
AD PRIMUM sic proceditur :
Dicit Philosophus, quod potentiae rationales sunt ad opposita : sed opposita sunt bonum et malum : ergo una est potentia horum in anima rationali : sed potentia ad bonum est potentia : ergo etiam potentia ad malum est potentia.
Item, Potentia mali est potentia potens facere malum : ergo est potentia activa : omnis autem potentia activa, potentia est et non impotentia : ergo potentiae mali est potentia, et non impotentia.
Item, Supra habitum est, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum ea deserente : ergo liberum arbitrium est potentia mali qua fit malum : sed voluntas est potentia simpliciter : ergo potentia qua fit malum est potentia et non impotentia.
Sed contra. Sed contra :
Dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : « An putas quod additum minuit, et subtractum auget libertatem, esse libertatem, aut partem libertatis ? » Quasi diceret : Non : sed potentia mali addita potentiae et facultati et libertati, minuit unumquodque illorum : ergo nec est potentia, nec pars potentiae.
Item, Si esset potentia absolute, cum nulla potestas quae de genere laudabilium est, desit Deo et Angelis confir-
Solutio. Dicendum, quod potentia ad solutio malum, potest esse dupliciter, scilicet ad malum privationis purae, et haec potentia est materialis, et defectus est in omnibus corporalibus et spiritualibus : et de hac non loquimur hic : quia ultimum illius (ut dicit Philosophus, insuper et Commentator in libro de Cælo et Mundo) est in minimo : ut si vinci potest ab uno, potest vinci a duobus, et tribus, et sic deinceps. Dicitur etiam potentia mali potentia faciendi malum : et tunc oportet, quod malum accipiatur in actione mala, secundum quod supra diximus, quod malum habet causam deficientem et efficientem : et sic illa potentia potest considerari tripliciter, scilicet secundum radicem in qua radicatur in subjecto potentiae, et secundum essentiam potentiae, et secundum conjunctionem ad actum. Primo modo est potentia, et secundo modo : et sic intelligitur illud Philosophi, quod potestas prave agendi est bona. Sed tertio modo adhuc dupliciter consideratur, scilicet per comparationem ad substantiam actus, vel per comparationem ad actum sub deformitate. Et primo modo est potentia adhuc. Secundo autem modo est potentia cum impotentia permixta sibi. Si autem comparetur ad deformitatem solam : tunc non est potentia activa, sed materialis defectus et debilitas succumbens malitiae : sicut dicimus hunc posse mori, et illum posse infirmari, et illum posse vinci, semper potentia materiali deficiente.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia prime rationes procedunt de poten- tia in consideratione prima, et secunda,
<--- Page Split --->
et tertia secundum quod refertur ad ctum tantum.
Alia autem rationes procedunt in consideratione qua refertur ad defectum et deformitatem. Primo etiam et secundo modo ista potestates sunt in Angelis, licet non tertio modo.
ARTICULUS II.
siderata in subjecto, vel in se, est ens perfectum et a Deo : sed ordinem ad malum habet ex hoc quod est de nihilo, et non a Deo, et sic non est a Deo.
Et quoad primam considerationem ad 1, 2, 3 procedunt quatuor rationes prima : quia etiam non potest ex se elicere actum, nisi secundum quod est a Deo.
Secundum autem considerationem procedit ratio in oppositum : et non est difficile hanc solutionem rationibus inductis assignare.
Utrum potentia peccandi sit a Deo ?
ARTICULUS III.
Deinde quaeritur de secundo, scilicet utrum sit a Deo ? quia de hoc quaeritur in Littera.
Utrum potentia peccandi sit una, vel plures ?
Videtur quod sic : quia
Omnis potestas a Deo est: ergo et ista. 2. Item, Eccli. xxxi, 10, laudatur vir sanctus, qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit : non autem laudatur nisi per hoc quod habet a Deo : ergo hanc potentiam habet a Deo.
Item, Quidquid est causa causa, est causa causati : omnis autem actus est a Deo, ut supra probatum est : ergo omnis potentia agendi a Deo est.
Terlio quaeritur, Utrum sit una, vel plures ?
Videtur autem, quod plures : quia loquendo fit malum, et ambulando, cogitando, volendo, et eligendo, et multis aliis actionibus, quas impossibile est reducere in potentiam unam : ergo potentia faciendi malum est plures potentiae, et non una.
- Item, Quaecumque potentia per analogiam est in Deo et in creatura, illa est a Deo secundum quod est in creatura : ergo secundum quod est in creatura, est a Deo.
M contra.
SED CONTRA :
Sapiens non facit aliquid quo opus suum fit deterius : a potentia mali est omne illud quo opus Dei fit deterius : ergo potentia mali non est a Deo. PRIMA patet per Augustinum. SECUNDA patet per hoc, quod malum est quo opus Dei fit deterius : et si non esset potentia mali, non fieret malum.
sulio. SOLUTIO. Dicendum secundum praehabitam distinctionem, quod potentia mali secundum quod est ante malum, et con-
Augustinus dicit, quod omni malo sola voluntas culpatur : ergo sola voluntas est potentia mali, vel peccandi.
Item, Supra habuimus, quod actus hujus potentiae naturalis qua est voluntas, dicitur malus, et non aliarum : ergo sola voluntas est potentia peccandi.
SOLUTIO. Dicendum, quod potentia solutio. peccandi, scilicet peccatum exsequens, multiplex est in homine : sed potentia imperans peccatum, non est nisi una sola qua est voluntas.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Supra tamen notata est distinctio qualiter peccatum differenter est in ratione, et libero arbitrio, et voluntate, et caeteris potentiis : et illa etiam valent hic.
<--- Page Split --->
C. An aliquando resistendum sit potestati ?
Hic oritur quaestio non transilienda silentio. Dictum est enim supra, quod potestas peccandi vel nocendi non est homini vel diabolo, nisi a Deo. Apostolus autem dicit, quod qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit 1. Cum ergo diabolo 2 sit potestas mali Dei ordinatione, ejus potestati non esse resistendum videtur. Sed sciendum est Apostolum ibi loqui de saeculari potestate, scilicet rege, et principe, et hujusmodi : quibus non est resistendum in his quae jubet Deus eis exhiberi, scilicet de 3 tributis, et hujusmodi. Si vero princeps aliquis, vel diabolus aliquid jusserit vel suaserit contra Deum, tunc resistendum est. Unde Augustinus determinans qualiter 4 resistendum sit potestati, in libro de Natura boni ait : Si aliquid jubeat potestas quod non debeas facere, hic sane contemne potestatem, timendo majorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si quid jusserit Procurator, numquid faciendum est, si contra Proconsulem jubeat ? Rursus si quid ipse Proconsul jubeat, et aliud jubeat Imperator, numquid dubitatur illo contempto illi esse serviendum ? Ergo si aliud Imperator, aliud jubeat Deus, contempto illo obtemperandum est Deo. Potestati ergo diaboli vel hominis tunc resistamus, cum aliquid contra Deum suggesserit : in quo Dei ordinationi non resistimus sed obtemperamus. Sic enim Deus praecepit, ut in malis nulli potestati obediamus.
Jam nunc his intelligendis atque pertractandis, quae ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus : ut de ineffabilibus vel modicum aliquid fari, Deo revelante, valeamus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?
Deinde quaeritur de secunda parte quae incipit ibi, C, « Hic oritur quaestio non transilienda silentio. »
Circa quam duo quaerenda occurrunt, scilicet, Utrum in omnibus sit obediendum potestati ?
Et, Utrum sit resistendum potestati diaboli ?
AD PRIMUM objicitur sic :
Dicit Bernardus in libro de Præcepto et dispensatione: « Nihil exigat Prælatus eorum quæ non promisi 1. » Ergo non in omnibus est obediendum potestati prælati.
Idem, Ibidem : « Subditus nec citra promissum est inhibendus, nec ultra cogendus lege observantiae. » Ex hoc sequitur idem.
Adira. SED CONTRA videtur esse, quod
Ibidem dicit, quod « perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur. » Ergo in omnibus obedit.
Item, Hugo de sancto Victore : « Obedientia est virtus, quæ omnia amplectitur injuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas. »
Item, Eccli. iv, 32 : Noli resistere contra faciem potentis. Ergo in nullo est resistendum.
Item, Ad Coloss. iii, 20 : Filii, obedite parentibus per omnia. Ergo multo magis parentibus spiritualibus : ergo in omnibus obediendum est potestati.
Item, Hieronymus ad Rusticum præpositum monasterii : « Ut Deum ti-
meas, ut Deum diligas, credas quidquid jusserit salutare : nec minor judices sententiam majoris, cujus est officium obedire et jussa adimplere, dicente Moyse, Audi, Israel. »
Item, Gregorius : « Non quantitatem imperii, sed imperantis consideres dignitatem. »
Item, in Evangelio : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit ». Constat autem, quod in omnibus Deus audiendus est : ergo et Prælatus.
Item, Benedictus in Regula : « Si præcipiat Prælatus impossibile, tentandum est facere. » Ergo in omnibus possibilibus multo magis est obediendum.
SOLUTIO. Ad hoc, secundum Bernarsoludum, solvendum est sub distinctione : quia aut loquimur de obedientia perfecta, quæ est charitatis et libertatis : et hæc finem nescit, sicut nec charitas. Aut loquimur de obedientia justitiæ : et hoc habet metas voti sui, et ultra non est cogenda nisi ex charitate. Tamen ulterius secundum Magistros oportet distinguere : quia est potestas plena, et potestas limitata. Potestati plenæ in omnibus obediendum est : in nullo autem quod non est potestatis, sed impotentiæ. Unde si præcipit peccatum, hoc non est potestatis, sed impotentiæ : et ideo in hoc non est obediendum. Si autem præcipit ea quæ sunt potestatis, sicut dicit Apostolus, Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem, scilicet vestram : tunc habet locum quod dicit Bernardus, scilicet quod aut est perfectionis obedientia, et hæc obedit in omnibus bonis, quia ad illa sola data est potestas : aut justitiæ, et illam non oportet obedire, nisi in his in quibus obligatur ex voto vel cathedra. Sic enim intelligitur illud Matth. xxiii, 2 : Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. Omnia ergo
<--- Page Split --->
quæcumque dixerint vobis, scilicet ad cathedram pertinentia, servate, et facite, etc. Si autem est potentia limitata : tunc ex justitia non debeo, nisi in quantum subditus, sive ex imperio majoris, vel ex voto : sed ex charitate et perfectione possum obedire ulterius, numquam tamen contra votum vel contra mandatum superioris.
Et sic patet ad totum : quia primæ auctoritates loquuntur de obedientia debita ex justitia : secundæ autem de perfectione charitatis in obediendo.
ARTICULUS V.
Utrum resistendum sit potestati diaboli, et utrum debemus velle tentari ?
Secundo quæritur, Utrum resistendum sit potestati diaboli ?
Videtur, quod non : quia, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : ergo non est resistendum potestati diaboli.
Item, Hoc videtur per hoc quod Jeremias suasit, quod serviretur Nabuchodonosor 2, per quem significatur potestas diaboli : ergo potestati diaboli non est resistendum.
Item, Homo debet sustinere quod sustinere meruit ex peccatis : sed exercitium diaboli meruit ex peccatis : ergo hoc debet sustinere, et non reniti. Praobatio mediae : quia super illud Psalmi cv, 43 : Sape liberavit eos, scilicet Dominus populum suum, etc., dicit Glossa : « Non sua virtus, sed peccata hominum eum fecerunt potentem. »
desiderare debemus ut diaboli subdamur potestati.
SED CONTRA est, quod notamus, Matsed coi thæi, vi, 13 : Et ne nos inducas, etc.
Item, I Petr. iv, 9 : Cui resistite fortes in fide.
SOLUTIO. Utrum debemus nolle tentari, supra est disputatum. Sed hic dicendum, quod diabolo est resistendum totis viribus : quia diabolus nominat substantiam depravatam in voluntate : et ideo non utitur potestate sibi concessa, nisi ad malum finem : et ideo sibi et suae potestati est resistendum.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod omnis potestas est a Deo ordinata : sed cum hac ordinatione conjungitur quandoque voluntas iniqua potentis, et quoad hoc potestati est resistendum : sed si maneret in ordine divino tantum, quod esset ad vindictam malefactorum et laudem bonorum, tunc nullo modo esset resistendum.
Ad aliud dicendum, quod Jeremias 1 salut hoc quantum ad afflictionem corporalis captivitatis, sed non ad spiritualem captivitatem quæ fit per culpam : quia illa non procedit ex ordine potestatis, sed ex intentione iniquæ voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quoad afflictiones corporales : sicut Job afflictus est. Sed nullo modo consentiendum est culpæ quam intendit : sicut nec Job in omnibus tentationibus peccavit labiis suis, nec stultum, etc. 3.
Ad hoc quod quæritur, Utrum debe- 4 mus velle tentari? Dicendum quod non, propter duo : quorum primum est, quia tentatio non tantum dicit id quod est potestatis ordinatae, sed etiam quod est voluntatis perversae, cui resistendum est. Secundum est debilitas : debiles enim sumus, et debemus nobis cavere ab oc- casionibus cadendi. Ad id autem quod
Item, Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me, etc. Tentatio autem fit per potestatem diaboli : ergo etiam
1 Ad Roman. xiii, 2. 2 Jerem. xxvii, 12 : Subjicite colla vestra sub
<--- Page Split --->
contra objicitur ex Psalmo xxv, 2, dicendum, quod David appetiit effectum tentationis qui est puritas, et non probationem in se. Et si objicitur, quod hoc est impossibile, quod unum habeatur sine alio : dicendum quod virtute Domini voluit esse confirmatus in actu tentationis, ut non possit tentari nisi ad puritatem : et hoc erat bene possibile, sicut dixit Augustinus in libro Confessionum : « Da implere quod jubes, et jube quod vis. » Et quidam sanctus Pater in Ægypto : « Non oro ut non habeam tentationes, sed ut Dominus det mihi virtutes portandi eas. »
ARTICULUS VI.
Utrum semper obediendum est superiori?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Ipsos humanarum rerum gradus adverte, etc. »
Et quaeruntur duo, quorum primum est, Utrum semper hoc verum est quod dicit Augustinus, quod superiori est obediendum, quando superior et inferior contraria præcipiunt?
Secundum, Utrum potestati tyrannorum sit obediendum?
AD PRIMUM sic proceditur :
Super illud Apocal. n, 12 : Et Angelo Pergami Ecclesiæ scribe : dicit Glossa, « Non audeat Archiepiscopus super subditos Episcopi manum ponere sine eo. » Ergo Archiepiscopus non potest contraria præcipere Episcoporum subditis, ut videtur : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
Item, Immediatior potestas magis influit quam mediata : sed inferior po-
testas est immediatior : ergo est fortior super subditos, quam superioris : ergo si contrariæ sint, standum est inferiori, et non superiori.
SED CONTRA :
Boetius dicit, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior et plus : ergo si contrarientur, necesse est cedere inferiorem.
SOLUTIO. Dicendum, quod superior et inferior habent se duobus modis, scilicet ut in ordine ad se invicem, ita quod tota inferior exeat a superiori, sicut potestas Proconsulis a potestate Imperatoris, et Episcoporum a Papa : et tunc superior potestas remanet ordinaria et immediata omnibus subditis inferioribus : et in tali casu loquitur Augustinus hic, et non habet instantiam. Quandoque autem sic se habent ut ambæ sint exeuntes ab una universali quæ subdit inferiorem superiori in quibus vult, et in quibus vult non subdit : et tunc inferior potest aliquid præcipere quod superior non potest retractare : et sic se habent potestas Episcopi et Archiepiscopi in comparatione ad Papam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VII.
Utrum potestati tyrannorum sit obediendum ?
Ultimo quaeritur de potestate tyrannorum, de quibus dicit Boetius, quod sunt invasores, et non habent potestatem nisi usurpatam, utrum sit eis obediendum vel non ?
Videtur autem, quod sit eis obediendum : quia non est potestas nisi a Deo : et qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit1.
<--- Page Split --->
Item, de Nabuchodonosor constat, quod non habuit potestatem super Judeos nisi usurpatam : et tamen Jeremias suasit, quod obediretur ei'.
Item, Pilatus super Dominum non habuit potestatem nisi usurpatam : et tamen Dominus dixit : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper 2 : et obeditvi ei quoad hoc quod non resistit.
sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse, quod usurpatum est id quod præter ordinem juris est invasum : et illi non tenemur obedire, sed potius resistere, ne animam perdat invadendo non sua.
Similiter, crux portatur super barbaros invadentes jura et pacem Ecclesiae : ergo potestati talium est resistendum.
SOLUTIO. Duplex est potestas, scilicet ordinata secundum gradus potestatis Ecclesiae vel civilis juris : et huic potestati
non est resistendum quoad obedientiam. Est etiam potestas usurpata quae est potestas ministri quo caedit nos Dominus : et huic non est resistendum quoad hoc quod non sustineamus si Dominus velit : sed bene possumus resistere quoad obedientiam, si possumus : talium enim potestas iniqua est, et iniquitati semper est resistendum. Si tamen Dominus velit, flagellum sustinendum est : et quoad hoc loquuntur primae auctoritates : quia Dominus voluit flagellari Judaeos : et hoc revelatum fuit Jeremiae. Et Dominus pacis posuit disciplinam pacis nostrae immediate super Dominum nostrum Jesum Christum : et quoad hoc dixit, quod sibi datum erat desuper : et non quoad hoc quod juste imperaret Judaeis vel Domino Jesu Christo, qui erat Dominus saeculorum, cui est honor et gloria in perpetua saeculorum saecula. Amen.
. Explicit liber secundus de rerum creatione et formatione corporalium et spiritualium : et aliis pluribus ad ea pertinentibus.