DISTINCTIO XLIII.
De uno peccato speciali quod est magis grave et abominabile, quod est peccatum in Spiritum sanctum.
A. De peccato in Spiritum sanctum, quod dicitur etiam peccatum ad mortem.
Est praeterea quoddam peccati genus, caeteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum sanctum, de quo in Evangelio veritas ait : Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque hic, neque in futuro 1. Et Joannes in epistola canonica : Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut quis oret 2. Qui enim peccat in Patrem, remittetur ei : et qui peccat in Filium, remittetur ei : qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum non remittetur ei neque hic, neque in futuro 3.
Sed quaeritur quid sit illud peccatum in Spiritum sanctum, vel ad mortem ? Quidam dicunt illud peccatum esse desperationis vel obstinationis. Obstinatio est induratae mentis in malitia pertinacia, per quam homo fit imponitens. Desperatio est, qua quis diffidit penitus de bonitate Dei, aestimans suam malitiam divinae bonitatis magnitudinem excedere : sicut Cain qui dixit : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear 4. Utrumque vero dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus est amor Patris et Filii, et benignitas qua se invicem et nos diligunt, quae tanta est, cujus finis non est. Recte ergo in Spiritum sanctum delinquere dicuntur, qui sua malitia Dei bonitatem superare putant, et ideo poenitentiam non as-
<--- Page Split --->
sumunt : et qui iniquitati tam pertinaci mente inhaerent, ut eam numquam relinquere proponant, et ad bonitatem Spiritus sancti numquam redire, patientia Dei abutentes, et de misericordia Dei nimis praesumentes : quibus placet malitia propter se, sicut piis bonitas. Isti nimia pertinacia et praesumptione peccant, antumantes Deum non esse justum. Illi desperatione, Deum non bonum existimant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum divinae indulgentiae, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes misericordiam nullam esse, et quod super peccatores necessaria damnatio debetur.
ARTICULUS I.
DIVISIO TEXTUS.
Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?
« Est praeterea quoddam peccati genus caeteris gravius, etc. »
Hic agit Magister de differentiis gravioris peccati, quod est peccatum in Spiritum sanctum.
Et dividitur in quatuor partes : in quarum prima comparat hoc peccatum ad alia, et ostendit quia gravius est. In secunda, ponit hujus peccati assignationem secundum Augustinum, ex qua trahuntur quatuor species illius, ibi, A, § 2 : « Sed quaeritur, Quid sit illud peccatum, etc. ? »
Incidunt autem circa primam partem hic tria inquirenda, quorum primum est, Quid sit esse peccatum in Spiritum sanctum ?
Secundum, Quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem ?
Tertium, Utrum sit peccatum speciale separatum ab aliis, vel sit conjunctum peccatis aliis ut circumstantia peccati vel accidens ejus ?
Quatuor autem species quae ibi colliguntur, sunt obstinatio sive induratio, impenitentia finalis, desperatio, et praesumptio.
In tertia patte, ponit aliam secundum Augustinum assignationem, ex qua trahuntur aliae duae species, scilicet invidentia fraternae gratiae, et oppugnatio veritatis agnita, ibi, C « Est etiam alia hujus peccati assignatio. In quarta, ponit assignationem secundum Ambrosium, ex qua eadem duae aliae, alia tamen ratione extrahuntur, ibi scilicet, D, « De hoc quoque peccato, etc. »
AD PRIMUM proceditur sic :
Omne peccatum est contra gratiam quae est effectus Spiritus sancti : cum igitur hoc sit esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra attributum Spiritus sancti, videtur quod omne peccatum sit in Spiritum sanctum.
Item, Omne malum opponitur bonitati : sed malitia est in omni peccato mortali : ergo omne mortale opponitur bonitati : sed peccatum in Spiritum sanctum dicitur, eo quod opponitur bonitati Spiritus sancti : ergo omne peccatum mortale est peccatum in Spiritum sanctum.
<--- Page Split --->
Praeterea, Videtur potius peccatum esse in Spiritum sanctum, in quo male sentitur de Spiritu sancto, sicut Eutyches qui dicebat Spiritum sanctum esse servum : ergo videtur, quod peccatum in Spiritum sanctum sit peccatum procedens ex errore contra Spiritum sanctum. Si autem hoc concedatur. CONTRA : Peccatum procedens ex ignorantia, est peccatum in Filium : sed peccatum de quo male sentitur de Spiritu sancto, est peccatum procedens ex ignorantia : ergo est peccatum in Filium : non ergo est in Spiritum sanctum.
Item, Videtur quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum : quia omne peccatum nascitur ex infirmitate et corruptione naturae : ergo omne peccatum est ex infirmitate : hoc autem est peccare in Patrem : ergo omne peccatum est in Patrem : ergo videtur, quod nullum peccatum sit in Spiritum sanctum.
Item, Videtur quod omne peccatum sit in Filium : quia dicit Philosophus, quod omnis malus est ignorans : ergo peccatum est ex ignorantia : hoc autem est peccare in Filium : ergo omne peccatum est in Filium : ergo nullum peccatum est in Spiritum sanctum.
Item, Videtur quod qui peccat in unum, peccat in alium : quia sicut una substantia est trium, ita una offensa trium : ergo qui peccat in unum, peccat etiam in alium.
Item, Una est bonitas trium : ergo qui peccat in unum, peccat in alium : ergo peccare contra bonitatem, est peccare contra tres personas aequaliter : ergo peccare in bonitatem, est peccare contra tres personas.
Item, Majorem unionem habent tres personae quam virtutes cum charitate : sed propter unionem virtutis cum charitate, qui offendit in uno, factus est omnium reus 1 : ergo multo magis prop-
ter unionem personarum ad invicem, peccans in unam, peccat contra omnes.
Si autem hoc concedatur, in contrased contra. rium erit quod dicitur in Littera.
SOLUTIO. Dicendum, quod peccatum solutio. quoddam nomine suo exprimit tantum peccatum : et quoddam peccatum nomine suo exprimit peccatum, et causam peccati. Exemplum primi est fornicatio, quae non nominat nisi actum illicitum vel coitum soluti cum soluta. Quoddam autem peccatum nominat simul causam moventem ex parte peccantis, ut peccatum in Patrem, et peccatum in Filium, et peccatum in Spiritum sanctum : illud enim dicit peccatum, et causam moventem, quae est infirmitas, vel ignorantia, vel malitia. Est autem tertius modus appellationis, quando nomen peccati exprimit et actum peccati, et circumstantiam, ut incestus, vel defloratio, vel sacrilegium, vel hujusmodi : sed ad propositum hoc non facit ille modus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod pecAd 1 et 2. catum in Spiritum sanctum dicitur dupliciter, scilicet ab objecto circa quod est peccatum, et a causa movente ad peccatum. Ab objecto, quando scilicet est contra personam Spiritus sancti, sicut etiam multi peccant contra personam Filii, et pauciores contra personam Patris. Sed non ita accipitur hic peccatum in Spiritum sanctum : sed potius in causa movente ad peccatum, habet contrarietatem ad bonitatem Spiritus, sicut peccatum ex malitia contrariatur bonitati Spiritus sancti, in qua remittuntur peccata in Ecclesia. Et per hoc patet, quod non omne peccatum est in Spiritum sanctum, quia non habet talem causam moventem : sed omne peccatum privat gratia per contrarietatem quam habet ad gratiam : tamen causa movens ad peccatum, bonitati Spiritus sancti in qua remittit peccata, non contrariatur.
<--- Page Split --->
Per hoc patet solutio ad secundum. Ad tertium dicendum, quod hoc est peccatum in Spiritum sanctum primo modo dictum : et sic non tractatur hic de peccato in Spiritum sanctum : hoc enim modo dicitur peccatum in Spiritum sanctum, sicut peccatum in hominem, vel in se, vel in Deum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est esse peccatum ex infirmitate, et aliud cum infirmitate corruptionis unde trahit originem. Cum enim dicitur esse ex infirmitate : tunc intelligitur infirmitas esse causa movens : sicut quando quis blasphemat metu penarum, vel peccat metu paupertatis : et hoc vocatur proprie peccatum in Patrem. Sed non omne peccatum procedit ex tali motivo, sed . quandoque non movet nisi malitia et industria peccati. Dicitur etiam peccatum cum infirmitate corruptionis ex qua oritur tentatio peccati, et sic post statum corruptionis omne peccatum est ex infirmitate : sed tunc praepositio ex non notat causam moventem proxime ad actum, sed remotam : quia scilicet infirmitas corruptionis est origo unde statuitur et oritur omnis peccati tentatio : et haec infirmitas admittit aliam causam moventem proxime, quae est malitia propter quam dicetur in Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de ignorantia quae est privatio scientiae, non cujuscumque, sed illius quae dicitur scientia approbationis, quando scilicet in operibus bonum non approbatur : et illa scientia privatur in actu omnis malus. Sed illa ignorantia non facit peccatum in Filium, sed potius illa quae absolutam vel secundum quid dicit privationem scientiae regentis in operibus, propter quam excusabilis fit culpa commissa vel in toto vel in tanto. Ad aliud dicendum, quod licet tres personae conveniant et sint unum in sub-jecto, non tamen conveniunt et unum sunt in propriis : et quoad propria potest
aliquid esse uni contrarium, quod non erit contra alium.
Item, Medium quoad modum intelligendi inter substantialia et notionalia sunt appropriata : et haec considerantur dupliciter, scilicet secundum id quod sunt, et sic dicunt substantiam : et secundum appropriata, et sic non cognoscuntur nisi ex ratione propriorum : et quoad hoc aliquid potest esse contra appropriatum unius personae, quod non contingit contra appropriatum alterius personae : et hoc modo loquimur hic. Unde licet una sit offensa, non tamen causa offensa unam habet oppositionem ad appropriata personarum, in quantum sunt appropriata.
Ad aliud dicendum, quod una est bonitas trium, in quantum bonitas consideratur secundum se et substantialiter : sed si consideretur sub ratione appropriati, tunc accipit rationem specialem quae attribuitur Spiritui sancto : et hoc modo est peccatum in Spiritum sanctum quoad causam moventem quae contrariatur ei.
Ad aliud dicendum, quod per offensam est contra omnes : sed sicut est in peccato, quod per rationem malitiae privat omni virtute, et tamen per rationem actus non contrariatur nisi uni : ita est de peccato in Spiritum sanctum, scilicet quod per offensam est contra tres personas, tamen per causam moventem non contrariatur nisi attributo Spiritus sancti.
ARTICULUS II.
Quare peccatum in Spiritum sanctum dicatur ad mortem ?
Secundo quaeritur, Quare dicatur, Est peccatum ad mortem 1.
<--- Page Split --->
Et hoc per rationem nominis : quia mortale est quod facit mori hic morte culpæ, et in futuro morte pœenæ, nisi per pœenitentiam deleatur : tale autem est quodlibet mortale : ergo omne peccatum est peccatum ad mortem.
Item, I Joan. v, 16, super illud : Est peccatum ad mortem, non pro illo, etc., dicit Glossa : « Peccatum ad mortem est, quod separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore : » hoc autem facit omne mortale peccatum : ergo, etc.
Item, Ibidem, in alia Glossa : « Peccatum ad mortem est, quod durat usque in finem : » tale autem est peccatum veniale et mortale in quo quis finit vitam sine pœenitentia : ergo quodlibet peccatum mortale et veniale potest esse in Spiritum sanctum : quod falsum est, cum in Littera dicatur, quod ipsum est caeteris gravius et maximum.
Si autem dicatur peccatum ad mortem, in quo privatur potentia revivificandi vel redeundi ad vitam : tunc videtur, quod omne peccatum sit peccatum ad mortem : quia in omni peccato mortali privatur vita gratiae et potentia redeundi ad gratiam : cum homo sit spiritus vadens per se in peccatum, et non rediens per se de peccato, videtur quod non sit ratio quare hoc peccatum specialiter dicatur peccatum.
Quæst. JUXTA HOC etiam ulterius quæritur, Quare dicat Joannes, v, 16 : Non pro illo dico ut roget quis ?
Ita enim in secunda assignatione Augustini habetur, quod de nemine desperandum est, dum est in vita, quamdiu benignitas Dei ad pœenitentiam adducit : et pro illo non imprudenter oratur, de cujus salute non desperatur : ergo pro eo qui peccat in Spiritum sanctum, debemus orare : ergo male facit prohibendo orationem.
Item, Oratio est ad impetranda veniam : ubi ergo major necessitas veniae, ibi major est oratio et frequentior : num-
quam autem est tanta necessitas sicut in maximis peccatis, sicut in peccatis in Spiritum sanctum : ergo pro illo maxime est orandum : non ergo deberet dicere, Non pro illo dico ut roget quis, sed potius, Dico ut pro illo oret omnis homo.
Solutio. Dicendum, quod peccatum ad mortem plus dicit quam peccatum mortale. Et ut hoc melius intelligatur, notandum quod tria sunt in morte corporali, et tria respondentia illis in morte spirituali. Primum est separatio animæ a corpore : quia anima est causa vitæ corporis. Secundum est impotentia ad regressum ad habitum a privatione. Et tertium est causa morbi vel mortis in subjecto mortuo repugnans vitæ. Et illis respondent tria in morte spirituali. Et primum fit per actum peccati quod separat Deum et gratiam ab anima. Secundum autem est ex defectu liberi arbitrii, quod per se non potest recuperare gratiam : et hæc duo habet omne peccatum mortale, et pro tanto dicitur peccatum mortale. Tertium est ex causa mortis, quæ contrariatur disponenti ad vitæ influxum ex parte Dei : et sic peccatum in Spiritum sanctum est ad mortem : quia causa movens ad illud genus peccati, contrariatur bonitati quæ movet Spiritum vivificantem omnia, ad hoc quod influxat vitam : et per hoc fere patet solutio ad omnia quæ quoad primam partem objecta sunt : quia non est idem mortale, et ad mortem : quia cum dicitur ad mortem, virtute præpositionis notatur ordo ad impedimentum influentis vitam, et causa peccati.
Ad aliud autem dicendum, quod Glossæ illæ vocant peccatum mortale ad mortem : et loquuntur de separatione vitæ, in cujus causa est ordo contrarius ad id quod inclinat ad vitæ spiritualis influxum.
Ad aliud dicendum, quod finire vitam in mortali peccato, dupliciter contingit, scilicet quoad propositum, et sic est pec-
<--- Page Split --->
catum in Spiritum sanctum : et quoad continuationem in peccato, et sic non est in Spiritum sanctum : sed hoc est speciale quod erat propositum non pœnitendi de peccato perpetrato.
Ad 4. Ad aliud patet solutio per antedicta.
Ad quest. Ad in quod ulterius quæritur, Qualiter intelligatur, Non pro illo dico ut roget quis, id est, quicumque ?
Dicendum, quod non interdicti omnem orationem, sed significat magnitudinem criminis, id est, quod non jubet quemcumque de populo orare : sed aliquis specialis sanctitatis et perfectionis debet orare pro talibus, quia magnorum est orare pro magnis.
Si autem objicitur de eo quod Samueli dictum est, Quousque lugeret Saul, cum Dominus abjecisset eum 1 ? et Jeremiae, quod non oraret pro populo 2 : et ita videtur esse intelligendum, quod nullus oret, quia omnino nihil valet. Dicendum, quod non est ad propositum : quia nec Saul nec populus peccaverat in Spiritum sanctum : sed Deus confirmaverat sententiam abjectionis Saul, et captivitatis Judaeorum, et in hoc noluit audire Prophetas.
cum igitur peccatum in Spiritum sanctum dicat irremissibile esse, ipsum erit species peccati secundum se.
Item, Illud peccatum, ut consueverunt dicere Magistri, opponitur gratiae speciali in qua fit remissio peccati cum gratia informante liberum arbitrium ad actum : quod autem opponitur gratiae speciali, est speciale peccatum : ergo peccatum in Spiritum sanctum est peccatum speciale.
Item, In Littera dicitur, quod est quoddam peccatum prae caeteris gravius : non autem comparatur ad alia peccata specialia nisi peccatum speciale : ergo ipsum est peccatum speciale.
Item, Non dividitur in species nisi peccatum in genere determinato acceptum : sed peccatum in Spiritum sanctum, hic in Littera et a Magistris dividitur in species : ergo ipsum genus est peccati secundum se.
Item, Oppugnare gratiam agnitam vel invidere gratiae fraternae, dicunt speciales actus : sed isti actus sunt peccatum in Spiritum sanctum : ergo peccata moventia ad ipsos, sunt specialia peccata : ergo et peccata specialia sunt etiam aliae species peccati in Spiritum sanctum.
SED CONTRA :
- Peccatum in Patrem, est peccatum ex infirmitate : et peccatum in Filium, est peccatum ex ignorantia : talia autem non sunt peccatum speciale, sed multa peccata diversa secundum speciem actus possunt esse ex infirmitate, et etiam ex ignorantia : ergo cum peccatum in Spiritum sanctum e diverso dividit peccatum cum illis, ipsum potius videtur dicere circumstantiam peccati, quam peccatum speciale.
Utrum peccatum in Spiritum sanctum sit speciale peccatum separatum ab omnibus aliis ?
Tertio quæritur, Utrum sit speciale peccatum separatum ab aliis peccatis ?
Et videtur, quod sic : quia
Remissibile et irremissibile sunt passiones quae conveniunt peccato secundum quod ipsum in specie consideratur :
Item, Peccare ex certa malitia dicit circumstantiam accusantem ex parte peccantis : hoc autem est peccatum in Spiritum sanctum : ergo videtur, quod
<--- Page Split --->
peccatum in Spiritum sanctum non sit peccati species, sed peccati circumstan tia.
Item, Id quod potest circumstare actum eumdem in specie, circumstantia est : peccare autem ex coactione per infi delitatem, ut dicit Richardus de sancto Vi ctore in epist. de spiritu blasphemiae, et peccare ex ignorantia, et peccare ex malitia, possunt esse circa actum eumdem specie, sicut circa negare vel blasphemae re Christum : ergo sunt circumstantia, et non species peccatorum.
Item, Speciale peccatum quaerit inturam determinatam : sed peccatum in Spiritum sanctum non habet naturum determinatam, sed potius fundatur sujicr alia peccata, ut patet in obstinatione, et desperatione, et praesumptione, et imponitentia finali : ergo peccatum in Spiritum sanctum non est peccatum speciale separatum ab aliis.
p.0. Solutio. Dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum secundum rationum qua trahitur in speciem, separatum est a peccatis aliis. Ex parte autem materiae circa quam est, quandoque est conjun ctum peccatis aliis, quandoque separatum. Secundum duas enim species quae sum invidentia fraternae gratiae, et oppugnatio veritatis agnita, non supponit alia pecata pro materia : sed in quatuor aliis speciebus supponit alia peccata in subjiocto : sed non supponit ea ut sit circuitustantia actus earum, quia actum semper habet separatum ab actibus aliorum peocatorum, licet non habeat actum separatum, ita quod alia peccata sint materia circa quam fit actus istius peccati.
- DICENDUM ergo ad primum quod contra objicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum dividitur contra peccatum in Patrem et in Filium, ratione causae quam dicit cum actu, et non ratione actus : et ideo non sequitur, quod ipsum sit circumstantia peccati tantum sicut peccatum in Patrem, sed quia dicit circumistantiam, ratione cujus opponitur joc-
cato in Patrem, et peccato in Filiu - Tamen, ut supra dictum est, peccatum Patrem dupliciter dicitur, scilicet secundum quod est contra Patrem, ut Pater sit materia actus et objectum : et secundum quod est ex causa quae est contra Patris attributum : et hoc ultimo modo sumitur hic a Magistro. Si autem primo modo sumeretur, actum haberet specialem, et esset speciale peccatum separatum ab aliis.
Ad aliud dicendum, quod licet certa Ad object.2. malitia dicat causam manentem quae sonat circumstantiam ex parte peccantis, tamen illa etiam supponit actum voluntatis interiorem : quia non peccat ex certa malitia nisi quod vult malum, et placet ei propter se, ut dicitur in Littera : et hoc est moveri speciali actu circa peccatum. Sic autem non est in peccato ex infirmitate, nec ex ignorantia : quia talis non vult infirmitatem vel ignorantiam vel etiam malum : et ideo illa sunt tantum circumstantia : sed peccatum in Spiritum sanctum est circumstantia et actus.
Ad aliud dicendum, quod id quod est Ad object.3. circumstantia in peccato in Spiritum sanctum, potest esse circa actum similem in specie circa quem est infirmitas movens et ignorantia : sed ex hoc non dicitur peccatum speciale, sed potius ex hoc quod tali circumstantia posita ponitur etiam actus voluntas mali, scilicet interioris propter quem speciale efficitur peccatum.
Ad ultimum patet solutio per princiAd object.4. pium solutionis istius : quia non semper quaerit peccatum speciale materiam specialem, sed sufficit sibi actus, et materia sua quandoque sunt peccata alia.
Et per hoc patet solutio ad totum quod quaesitum est. .
<--- Page Split --->
berent sumi penes contrarium charitatis: et tales nullas habemus.
- Item, Augustinus dicit, quod infidelitas est peccatum, quo retento omnia retinentur : ergo ipsa est peccatum maximum : in Littera autem dicitur, quod peccatum in Spiritum sanctum est peccatum maximum : ergo videtur, quod infidelitas sit peccatum in Spiritum sanctum.
ARTICULUS IV.
Utrum species peccati in Spiritum sanctum sint bene assignatae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Sed quaeritur, Quid sit illud peccatum ? »
Ibi enim videtur tangere species peccati in Spiritum sanctum : et objicitur de illis speciebus, et videtur,
Quod obduratìo non sit species peccati, sed accidens peccantis. Dicit enim in Littera sic, quod « obstinatio est induratae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impenitens : » constat autem, quod pertinacia illa non respicit peccatum unum vel duo, sed omnia, et similiter impenitentia : ergo non erit peccatum diffinitum, sed potius proprietas peccantis peccatis omnibus.
Praeterea, Ex secunda parte hujus diffinitionis videtur obstinatio non esse species distincta a finali impenitentia, sed esse causa ejus : et hoc est contra multos qui dicunt sex esse species hujus peccati.
Ulterius quaeritur de impenitentia : quia illa nihil aliud videtur esse nisi continuatio peccati usque ad mortem sine penitentia : tales autem multi etiam in parvis peccatis moriuntur : ergo omnes illi peccant in Spiritum sanctum : et hoc est falsum, quia sic omnes damnati peccassent in Spiritum sanctum.
Ulterius etiam objicitur de desperatione. Cum enim sit desperatio contra spem, et similiter praesumptio, deberet aliquid esse contra fidem et charitatem : et hoc non videtur : ergo insufficienter assignantur peccata in Spiritum sanctum.
Item, Spiritui sancto attribuitur charitas : ergo praecipue species ejus de-
Ulterius quaeritur de speciebus quas tangit in secunda assignatione, quae sunt impugnatio veritatis agnita, et invidentia fraternae gratiae.
Cum enim veritas attribuatur Filio, impugnatio veritatis agnita potius est peccatum in Filium, quam in Spiritum sanctum.
Similiter objicitur de secundo, quod si invidia est peccatum in Spiritum sanctum, tunc invidi peccant in Spiritum sanctum : quod grave est dicere.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum Doctores probationes, dua sunt opiniones de numero specierum peccati in Spiritum sanctum : quarum una est qua a modernis pluribus tenetur, et ponit esse sex, qua sic accipiuntur. Supponantur ea qua sunt supra habita, scilicet quod peccatum in Spiritum sanctum secundum completam sui rationem dicat illud genus peccati, quod attributo Spiritus sancti opponitur in causa movente ad peccatum, et illi attributo quod secundum rationem intelligendi inclinat eum ad retinendum peccatum, quia hoc est bonitas ipsius : et quod oppugnat Spiritui sancto non in se, sed in his qua exiguntur ad peccati remissionem, qua sunt dona ipsius. Cum autem tria concurrant ad remissionem, scilicet remittens, et ille cui remittitur, et Ecclesia bonum quod communicatur ei cui remittitur, quia non remittitur peccatum nisi in Ecclesia in sacramentis. Cum, inquam, sic sit, ex parte cujuscumque istorum exiguntur duo ad peccati remissionem. Ex parte
<--- Page Split --->
enim remittentis exigitur misericordia in remittendo totam culpam, et commutando pœenam aeternam in temporalem. Ex parte autem pœenae satisfactivae injunctae vi clavium exigitur justitia volens satisfieri per pœenam injunctam. Misericordiam autem hanc oppugnat desperatio, et justitiam oppugnat prasumptio. Ex parte vero ejus cui fit remissio, dicunt esse duo, scilicet dolorem de commisso, et propositum non committendi de caetero. Et primum oppugnat obstinatio, cui placet peccatum per actum : et secundum oppugnat finalis impenitentia, quae est propositum numquam pœenitendi de peccato. Ex parte Ecclesiae etiam duo sunt, scilicet veritas efficaciae sacramentorum et fidei, quae sunt in Ecclesia : et illam oppugnat id quod dicitur impugnatio veritatis agnita, ut si scires articulum fidei verum esse, et diceres falsum ex malitia : vel si scires in baptismo remitti peccata, et diceres falsum ex malitia : vel si per opera scires vera esse miracula et divina, et diceres ex malitia in Beelzebub esse facta. Ut patet infra in verbis Ambrosii, exigitur etiam commune bonum quod est in membris Ecclesiae, quod per fraternam charitatem communicatur unicuique : et hanc oppugnat invidentia fraternae gratiae.
Alia sententia quae pauciores habet sequentes, dicit quinque esse species peccati in Spiritui sanctum : et non differt ab ista nisi hoc solo : reducit enim obstinationem et finalem impenitentiam in speciem unam : quia propositum non pœenitendi semper oritur ex obstinatione peccati : et haec videtur fuisse opinio Magistri in Littera : et quidam magni sequuntur eum in hoc.
Sed secundum hanc assignationem videtur, quod desperatio sit peccatum infidelitatis : quia qui dicit majorem suam esse iniquitatem quam Dei misericordiam, movetur infidelitate contra Dei magnitudinem : quia Deus in quolibet suo attributo est major quam cogitari posset : ergo infidelitas est desperare, et
non peccatum in Spiritum sanctum. Similis objectio est de peccato prasumptionis : prasumens enim dicit Deum non esse justum : hoc autem est infidelitas : ergo prasumens est infidelis, et non peccans in Spiritum sanctum.
Sed contra obiicitur : quia
Peccatum est contra Deum, et puniendum in peccatis non ostendit nisi fides : cum igitur desperans movetur his motibus, scilicet cognitione magnitudinis peccati, et rigoris justitiae in puniendo, ipse movetur motu fidei : non autem simul potest moveri motu fidei et infidelitatis : ergo desperans non est infidelis. Eadem objectio est de prasumente : quia ille cognoscit Dei misericordiam indulgentem per fidem.
Videtur etiam praedicta assignatio esse insufficiens alia ratione : quia dicit Beda : « In quatuor incidimus ex peccato, scilicet infirmitatem, ignorantiam, malitiam, et concupiscentiam : » habemus autem peccatum in Patrem penes infirmitatem, et peccatum in Filium penes ignorantiam, et peccatum in Spiritum sanctum penes malitiam : ergo debemus etiam habere aliquod genus peccati penes concupiscentiam : et non habemus : ergo videtur insufficiens Magister in Littera in assignando genera peccatorum.
Ulterius etiam quaeritur, Cum infirmitas sit piena et etiam ignorantia et concupiscentia, quare quartum non fuit piena, scilicet malitia : vel si piena est, quare non excuset ipsum peccatum sicut alia.
Ad hoc autem ultimo objecta respondentum est, et dicendum ad primum, quod desperans non est infidelis, et objectio supponit falsum : non enim putat desperans majorem suam iniquitatem esse quam misericordiam Dei, sed suam iniquitatem esse majorem quam Deus debeat vel velit misereri : et hoc sonat verbum Cain, qui non dixit, Major est iniquitas mea quam misericordia tua :
<--- Page Split --->
sed, quam ut veniam merear 1, id est, quod possim mereri : et in hoc verum dixit, sed non quod numquam tu velis misereri : quia Deus non expostulat satisfactionem condigni, sed satisfactionem congrui quam possumus exhibere. Eodem modo dicendum est de praesumente, quod bene advertit Deum esse justum : sed quia misericordia superexaltat judicium 2, dicit Deum non uti justitia in punitione peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia non dicit aliquod speciale movens alicujus potentiae determinatae sicut ignorantia quae inest secundum rationem, et infidelitas quae in Spiritum sanctum redundat ex carne, et sicut malitia quae est in voluntate : sed, sicut dicit Glossa, ad Roman. vii, 7 : Concupiscentia conflata est ex omnibus, et est defectus respersus in omnibus potentiis secundum appetitum, naturalem : quia quælibet potentia appetit suum objectum, et ideo movet quandoque cum ignorantia, quandoque cum infirmitate, quandoque cum malitia, et non est motivum distinctum : et ideo penes eam non sumitur speciale genus peccati.
quando scilicet delectatur cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis 3 : et tunc est peccatum in Spiritum sanctum.
Ad aliud dicendum, quod etiam impaientitia dicitur dupliciter, scilicet impaientitia in peccatis, et de illa procedit objectio : et actuale propositum numquam paenitendi, et hoc est peccatum in Spiritum sanctum : quia nec ex infirmitate n. c. ex ignorantia, sed ex malitia et mali p acentia procedit.
Ad m quod objicitur, quod obstinatio n. m differat ab impenientia finali, patet solutio per dicta in assignatione specieruin secundum diversas opiniones.
Ad aliud dicendum, quod desperatio 1 non dicitur ex hoc esse peccatum in Spiritum sanctum, quod est contra spem, sed potius ex hoc quod est contra gràtiam in qua remittuntur peccata : et loco nihil valent illàe objectiones: Sed quia hæc solutio fuga esse videtur, dicendum quod spes non est tantum increati, sed etiam veniæ et gratiæ : fides autem non, sed innititur veritati primæ, et charitas bonitati : et quia venia et gratia et alia quorum est spes, operantur ad peccati remissionem, propter hoc magis est peccatum in Spiritum sanctum contra pem, quam contra fidem et charitatem.
Ad aliud dicendum, quod sine dubio secundum quod malitia est sequela peccati, pœna est : et idem sonat quod malignabilitas, quia homo per peccatum factus est malignabilis : sed tamen quia hæc pœna subdita est libertati et voluntati, ejus, et non infirmitas vel ignorantia, ideo hæc non illa excusat totum vel partem.
Ad m autem quod in principio objicitur, dicendum quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet duritia ipsa habitualis, et hæc non est peccatum, sed pœna relicta ex consuetudine peccandi. Dicitur etiam affectus actualis peccati præteriti,
Ad m quod objicitur de secunda assignatione, dicendum quod veritas quae in peccato isto impugnatur, est illa quae secundum impietatem est, et hujus gratia attribuitur Spiritui veritatis. Vel dicitur, quod non dicit in Spiritum santum tantum, quia sit contra personam Spiritus sancti vel attributum illius personæ vel alterius, sed quia causa movns contrariatur attributo : et licet veritas impugnetur, tamen quia ex malitia impugnatur, ideo est peccatum non in vlium, sed in Spiritum sanctum.
Ad ultimum dicendum, quod non est
<--- Page Split --->
idem invidia, et invidentia fraternae gratiae : quia invidia est cum tristitia in bono proximi, in quantum est impedimentum boni proprii : et ideo dicit Job, v, 2, quod parvulum occidit invidia : quia nisi parvulum, id est, impedibilem in bono proprio se reputaret, non alteri invideret. Bona autem qua e se invicem impediunt, sunt qua e ex communitate minuuntur, ut divitiae, honores, laudes, et hujusmodi
mundana. Sed invidentia fraternae gratiae proprie est respectu boni quod non minuitur ex participatione plurium, sed magis crescit, sicut est bonum spirituale : et hoc non potest ex ignorantia vel infirmitate in proximo impugnari, quia non impugnatur nisi cognoscatur. Et ideo invidentia illa ex malitia procedit contra donum Spiritus sancti.
Per hoc patet solutio ad totum.
B. Utrum omnis obstinatio sit peccatum in Spiritum sanctum ?
Sed quaeritur, Utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratae, omnisque desperatio sit peccatum in Spiritum sanctum ? Quidam dicunt omnem obstinationem et omnem desperationem esse peccatum in Spiritum sanctum. Quod si est, aliquando illud peccatum remittitur : quia multi etiam obstinatissimi et desperatissimi convertuntur, ut Augustinus ait super illum locum Psalmi: Convertam in profundum maris 1, id est, eos qui erant desperatissimi. Et ibi, Mittit crystallum suam sicut buccellas 2, id est, obstinatos facit aliorum Doctores. Talium conversio ibi etiam evidenter ostenditur, ubi ait, Qui educit vinctos in fortitudine, similiter, eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris 3. Secundum istos illud peccatum dicitur irremissibile, non quin aliquando remittatur, sed quia vix et raro et difficulter dimittitur. Non enim solvitur crystallus, nisi vehementi spiritus impetu. Alii vero tradunt non quamlibet obstinationem vel desperationem appellari peccatum in Spiritum sanctum, sed illam tantum quam comitatur impenitentia : qui 4 etiam impenitentiam dicunt esse peccatum in Spiritum sanctum. Sed quia Augustinus dicit impenitentiam esse peccatum in Spiritum sanctum, cum sic obstinatus est aliquis, ut non pœeniteat : discuti oportet an aliud sit obstinatio, aliud impenitentia sit in eo peccatum, an idem sed diversis modis commissum. Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, eo quod numquam dimittatur. Unde Augustinus etiam
<--- Page Split --->
dicit, quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest 1. Et Hieronymus, quod taliter peccans, digne pœnitere non potest. Et ideo recte Joannes dicit, Ut non pro illo roget quis 2 : quia qui sic peccat, orationibus Ecclesiæ hic vel in futuro juvari non potest, habens cor induratum tamquam lapis, sicut de diabolo legitur. Posthanc vitam qui valde mali sunt, meritis Ecclesiæ juvari non possunt.
C. Quod aliter accipitur peccatum in Spiritum sanctum.
Est etiam alia hujus peccati assignatio. Hoc enim peccatum Augustinus diffiniens in libro de Sermone Domini in monte, ait : Peccatum ad mortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidiæ facibus agitatur : quod fortasse est peccare in Spiritum sanctum : quod peccatum dicitur non remitti, non quia non sit ignoscendum peccanti si pœniteat, sed quia tanta est labes peccati illius, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere et renuntiare cogatur : ut Judas cum dixit, Peccavi 3, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret : quod propter magnitudinem peccati jam ex damnatione peccati tales habere credendum est 4. Ecce quædam assignatio peccati in Spiritum sanctum vel ad mortem hic posita est, qua illud peccatum esse traditur oppugnatio fraternitatis post agnitionem, et invidentia gratiæ post reconciliationem : quod species quædam obstinationis intelligi potest. Illam tamen diffinitionem Augustinus in libro Retractationum rememorans, aliquid adjiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit ita dicens : Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit si in hac scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam : quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto, non est desperandum : nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur 5. His verbis insinuatur peccatum præmissa diffini-
<--- Page Split --->
tione descriptum, tunc solum debere dici ad mortem vel in Spiritum sanctum, cum non habet comitem pœnitentiam : nec de aliquo peccatore desperandum est in hac vita, et ideo pro omni esse orandum. Unde illud Joannis, Non pro illo dico ut quis roget 1 : sic accipiendum videtur, ut pro aliquo peccante ad mortem vel in Spiritum sanctum postquam finierit hanc vitam, non oremus. Dum autem in hac vita est, nec peccatum illius judicare, nec de illo desperare, sed pro illo orare debemus. Unde Augustinus de Verbis Domini 2, de impœnitentia quæ est blasphemia in Spiritum sanctum, sic ait : Ista impœnitentia vel cor impœnitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu ad pœnitentiam patientia Dei adducit. Paganus est hodie, Judæus infidelis est hodie, haereticus est hodie, schismaticus est hodie : quid si cras amplectatur Catholicam fidem, et sequatur Catholicam veritatem ? Quid si isti quos in quocumque genere erroris notas, et tamquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam agant pœnitentiam, et inveniant veram requiem et vitam in futuro? Nolite ergo ante tempus judicare quemquam 3. Ex his ostenditur pro singulis peccatoribus in hac vita esse orandum, nec de aliquo esse diffidendum, quia converti potest dum in hac vita est : quia non potest scii de aliquo utrum peccaverit ad mortem vel in Spiritum sanctum, nisi ab hac vita discesserit : nisi forte alicui per Spiritum sanctum mirabiliter revelatum fuerit. Ex prædictis aliquatenus capi potest quomodo accipiatur peccatum in Spiritum sanctum, scilicet invidentia gratiae fraternitatem impœnitenter 4 oppugnans : quæ utique obstinatio esse videtur, et omnis impœnitentis obstinatio atque desperatio. Notandum vero est, quod non omnis qui non pœnitet, impœnitens dici potest : quia impœnitentia proprie obstinati est, et (ut quidam volunt) etiam desperati.
<--- Page Split --->
quod non habet pallium excusationis : unde quod remittitur quandoque, hoc est de mera pietate medici.
ARTICULUS V.
Utrum peccatum in Spiritum sanctum debet dici irremissibile ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Sed quaeritur, Utrum omnis obstinatio, etc. »
Hic enim Magister agit qualiter sit irremissibile : et de hoc sic quaeritur :
Aliam autem causam tangit Richardus de sancto Victore in epistola de spiritu blasphemiæ, dicens, quod sicut charitas non excidit, sed perficitur, eo quod ipsa habet objectum et actum manendi in futuro, et hic, sed ibi perfectius : ita peccatum illud quoad suam causam et actum non remittitur, eo quod habet causam magis abundantem in futuro sæculo, quam hic : causa enim sua est amor peccati, et odium Dei : et hoc magis abundat in damnatis, quam in malis hic. Similiter est in aliis speciebus præter solam præsumptionem.
Si peccatum illud dicitur irremissibile, hoc non erit nisi propter magnitudinem peccati, vel propter impotentiam remissionis. Sed non propter magnitudinem, ut probatur in Littera verbis Augustini. Si autem dicitur irremissibile propter impotentiam ad remissionem : hæc impotentia aut erit ex parte remittentis, aut ex parte ejus cui remittitur. Non primo modo : quia sic nullum peccatum irremissibile est omnipotenti medico qui æque potens est salvare in multis et in paucis, et in magnis et in parvis. Si autem dicitur irremissibile ex parte ejus cui remittitur : sic omne peccatum mortale diceretur irremissibile : et sic omne peccatum mortale erit peccatum in Spiritum sanctum. Si autem dicatur irremissibile, eo quod non remittitur neque in hoc sæculo neque in futuro : sic omne peccatum in quo quis sine gratia discedit, erit peccatum in Spiritum sanctum, quod iterum falsum est.
Alii assignant alias causas usque ad sex, quæ cum istis erunt octo. Et harum sex prima est : quia opponitur fonti misericordiæ. Unde Augustinus dicit super Matth. xii, 32 : « Peccatum in Spiritum sanctum est, cum aliquis contra Dei gratiam invidiæ facibus agitatur. » Secunda est, quia talis vix humiliat se ad petendum veniam : et hæc habetur in Littera. Tertia est, quia raro et paucis dimissum est : et de hoc potest exponi illud Apostoli ad Roman. 11, 5 : Secundum duritiam autem tuam, etc. Quarta est, quia non legitur dimissum. Unde, Lucæ, xii, 10, super illud, Qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, dicit Glossa : « Hic blasphemus, exigentibus meritis, sicut numquam ad remissionem, ita numquam ad pœnitentiam perventurus est. » Quinta est etiam quam assignat Richardus, quia in talibus de pœna debita nihil diminuitur, id est, minus quam in aliis : quia non habent excusationem in causa movente ad illud peccatum. Unde Richardus dicit sic : « Peccatum diaboli inexpiabile, quia nullo modo expiari potest : peccatum in Spiritum sanctum irremissibile, cui nulla pœnæ relaxatio fieri consuevit : » et per hoc patet differentia inter inexpiabile, et irremissibile. Sexta est, quia talis numquam meretur obtinere gratiam pœnitentiæ. Unde, Matth. xii,
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod illud peccatum dicitur irremissibile non ex parte reatus, nec ex parte remittentis, nec ex parte ejus cui remittitur, sed ex parte causæ moventis ad remittendum, et est eadem causa quæ movet ad peccandum : hæc enim est malitia : et hæc accusat, et non habet congruitatem remissionis, eo
<--- Page Split --->
32, super illud, Qui dixerit in Spiritum sanctum, dicit Glossa : « Qui peccat in Spiritum sanctum, non remittetur ei,
quia non meretur pœnitentiam agere ut remittatur. » Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Alia assignatio peccati in Spiritum sanctum.
De hoc quoque peccato in Spiritum sanctum Ambrosius in libro de Spiritu sancto disserens, diffinitam assignationem tradit dicens : Cur Dominus dixerit, Qui Blasphemaverit in Filium hominis remittetur ei : qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum neque hic, neque in futuro remittetur ei 1 : diligenter adverte. Numquid alia est offensio Filii, alia Spiritus sancti ? Sicut una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne quam dignum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici daemonia, sed in Beelzebub 2, non potest ibi esse exhortatio veniae, ubi sacrilegii plenitudo est 3. Satis hic aperte explicatur quid sit peccatum in Spiritum sanctum. Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur, qua illud peccatum dicitur esse invidentia gratiae oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis sancti Spiritus veritatem negat, ejusque opera dicit esse Beelzebub, potestati, bonitati et gratiae Dei invidere non dubitatur. Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisae sint offensae : sed ibi peccatorum genera distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam. Peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur. Tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem vel ignorantiam, facile veniam adipiscitur : sed non ille qui peccat in Spiritum sanctum. Cum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium : quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas saepius assignetur, superius dictum est.
<--- Page Split --->
quisque adspirat quod valde affectat multumque desiderat : quid ergo aliud videtur spiritus blasphemie, quam affectio et desiderium vituperationis divinae ?
ARTICULUS VI.
Quomodo differunt blasphemia in Spirí- tum sanctum, peccatum in Spiritum sanctum, et spiritus blasphemiae in Spiritum sanctum ?
ARTICULUS VII.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, etc. »
Et quaeritur hic differentia inter blasphemiam in Spiritum sanctum, et peccatum in Spiritum sanctum, et spiritum blasphemiae in Spiritum sanctum. Haec enim tria differenter tangit in Littera.
Utrum peccatum Judaeorum qui crucifixerunt Christum, fuit peccatum in Spiritum sanctum? Et, Utrum peccatum Angeli et primi hominis fuit in Spiritum sanctum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub fine : « Peccatum enim in Patrem id intelligitur, etc. »
Solutio.
Et dicendum, quod peccatum in Spiritum sanctum generalius est inter haec, et non ponit nisi peccatum ad causam moventem, quae oppugnat gratiam in qua fit remissio peccatorum, ut prius dictum est. Sed blasphemia in Spiritum sanctum ponit actum inhonorationis Spiritus sancti agniti in opere ostendente ipsum, sicut fuit opus miraculi in expulsis daemonibus, quia sicut digitus Spiritus sancti demonstravit, et tamen attribuebant contrario spiritui, scilicet Beelzebub. Blasphemia enim est falsi criminis impositio in Deum. Sed spiritus blasphemiae est amor blasphemandi per odium Dei spirans contra virtutem et gratiam Spiritus sancti.
Quaeritur, Utrum Judaeorum peccatum fuerit in Spiritum sanctum ?
Et videtur, quod sic : quia Matth. xii, 32, et Luc. xii, 10, ubi agitur de peccato in Spiritum sanctum, loquitur de peccato Judaeorum qui contradicebant operationibus Christi per Spiritum sanctum factis.
Sed contra hoc videtur esse, quod dicitur, Act. iii, 17 : Scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Ergo videtur esse peccatum in Filium. Et ad hoc multa possunt induci : sed ista sufficiant, quia omnia unam habent solutionem.
Item, Richardus dicit : « Si quis blasphemat tormentis compulsus vel per ignorantiam deceptus, quis neget esse tolerabilius, quam si quis blasphemat malitia sola ductus ? » Malignitas ergo blasphemiae prae caeteris est pessima. Est autem in hoc genere sceleratissimum, et in quo malitia crescit usque ad summum, quando quis in Dei vituperiis delectatur et gloriatur : quid enim est blasphemia, nisi vituperatio divina ? Ad hoc autem
Ulterius quaeritur de peccato Angeli, et primi hominis. Cum enim infirmitas et ignorantia sint penea peccatum consequentes, non videtur, quod fuerint in Angelo vel in homine ante peccatum primum : ergo videtur, quod peccatum eorum nec fuerit in Patrem, nec in Filium : ergo relinquitur, quod fuerit in Spiritum sanctum.
Sed contra hoc est, quod dicit Apostolus de muliere : Adam non est seductus, sed mulier suducta in praevaricatione
<--- Page Split --->
fuit 1. Seductio autem cadit sub ignorantia : ergo peccavit in Filium, et non in Spiritum sanctum.
Item, de viro dicit Augustinus, quod creditit veniale quod erat mortale. Ergo et ipse aliquid ignoravit.
Item, Primus Angelus credidit se posse accipere beatitudinem secundum perfectum posse sine meritis, et ex se, quia aliter non appetivisset : ergo et ipse deceptus fuit : et sic omnium peccatum fuit in Filium, et non in Spiritum sanctum.
litas qua crucifixerunt Christum, fuit ex ignorantia crassa qua decepti fuerunt in carne Salvatoris : et quoad hoc fuit peccatum in Filium.
Et sic patet solutio contrarietatis.
^ Ad aliud dicendum, quod ignorantia Ad quæst. est duplex, scilicet nesciencia concomitans naturam creatam, et ex illa peccaverunt et primus Angelus et primus homo : et ignorantia quæ est sequela peccati, quæ dicit privationem luminis gratiae regentis in faciendis, et ex illa non peccaverunt : et primo modo fuit peccatum in Filium.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæ quæri solent in ista distinctione.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod peccatum Judæorum quoad opera quæ fuerunt argumentum virtutis Spiritus sancti, fuit in Spiritum sanctum : sed infide-
1 I ad Timoth. II, 14.
<--- Page Split --->