DISTINCTIO XXV.

De libero arbitrio secundum se, sive in generali.

A. Redit ad liberi arbitrii considerationem.

Jam vero ad propositum redeamus, scilicet ad liberi arbitrii tractatum : quod Philosophi diffinientes, dixerunt liberum de voluntate judicium : quia potestas ipsa et habilitas voluntatis et rationis, quam supra diximus esse liberum arbitrium, libera est ad utrumlibet: quia libere potest moveri ad hoc, vel ad illud. Liberum ergo dicitur arbitrium quantum ad voluntatem: quia voluntarie moveri, et spontaneo appetitu ferri potest ad ea quae bona vel mala judicat, vel judicare valet.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Jam vero ad propositum redeamus, etc. »

Hic Magister agit de libertate arbitrii. Et habet tres partes : in quarum prima tangit quid sit secundum Philosophos. In secunda, quae subsint ei, ibi, B, « Hoc autem sciendum est, etc. »

Quare liberum arbitrium dicatur duplici nomine? et, Quare substantive et adjective? et, An bene diffiniatur? et, An sit una potentia particularis, vel universalis diffusa in omnibus motivis ?

In tertia, tangit quorum sit ut subjectorum, ibi, C, « Et quidem secundum praedictam assignationem, etc. »

Incidit autem quaestio circa primam quaest partem de nomine liberi arbitrii, quare duplici nomine dicitur ?

ITEM quaeritur, Quid est rationis quod quaest arbitrium cadit in nomine suo substan-

<--- Page Split --->

tive, et id quod est a voluntate, cadit ibi adjective, scilicet liberum.

  1. ULTERIUS quæritur de diffinitione quæ hic datur, et dicitur esse physica, quod est liberum de voluntate judicium : aut enim denotat causam efficientem. Aut notat materiam. Si causam efficientem : tunc libertas arbitrii est de voluntate, ut de causa : ergo libertas non primo invenitur in libero arbitrio.

Quod si concedatur, Contra videtur esse, quod potentiae animæ denominari debent ab eo quod primo et per se in ipsa invenitur. Si ergo libertas primo invenitur in voluntate, voluntas potius ab eo debet denominari, quam liberum arbitrium : et hoc non fit : ergo primo est in libero arbitrio, ut videtur. Si autem notat materiam : non potest notare materiam, nisi circa quam est : et hoc etiam videtur esse falsum : quia dicit Damascenus : « Libera potestate appetit, et libere vult, et libere inquirit et considerat, et libere consultat, libere indicat, libere amat, libere eligit, et libere movetur, et libere agit in his quæ secundum naturam sunt 1. » Ergo non est tantum circa voluntatem.

arbitrium sit potentia universalis, sed quod moveat alias in homine, alias in brutis quæ moventur a naturali instinctu. Unde etiam immediate ante dicit sic, « Irrationalis appetitus est irrationalium, et aguntur a naturali appetitu. Ideo neque voluntas dicitur irrationalium appetitus, neque consiliatio. Voluntas enim rationalis, et liberum arbitrium appetitus est. In hominibus autem rationis competitibus ducitur magis naturalis appetitus, quam ducat : libero enim arbitrio, et cum ratione movetur. Quia autem conjunctæ sunt cognoscitivæ et appetitivæ virtutes in eodem : libero igitur arbitrio appetit, » etc. quæ ante inducta sunt. Ergo non intendit hoc, quod sit universalis, sed quod sit motor aliarum ad actum, sicut et voluntas.

SOLUTIO. Dicendum secundum præhabita, quod liberum arbitrium est nominatum a ratione et voluntate : quia ipsum radicatur in essentia animæ secundum ordinem ad rationem præcedentem, et voluntatem ut sequentem, secundum quod voluntas est in ratione : quia aliter proprie loquendo voluntas non est, ut dicit Damascenus : et per hoc patet solutio ad id quod primo quærebatur, scilicet quare duplici nomine dicatur ?

mest. 4. Ex hoc ULTERIUS iterum videtur, quod liberum arbitrium non sit una potentia particularis, sed una universalis diffusa quasi in omnibus motivis. Quod etiam videtur per Augustinum, qui in libro V Responsionum sic dicit : « Cum loquimur de libero arbitrio, non de parte animæ loquimur, sed de tota : quia nec peccavit primus homo in parte animæ, sed in tota qua conditus est natura, deliquit. » Quod si concedatur, omnino eadem ratione voluntas non erit potentia una particularis : quia volendo intelligimus, et volendo inquirimus, et omnia illa facimus quæ dixit Damascenus.

Præterea, Damascenus ipse explanat, quod non est intentio sua, quod liberum

Ad aliud dicendum, quod id quod est Adquest 2. rationis in libero arbitrio quoad actum qui est eligere, est materiale et in potentia : ideo significatur substantialiter. Id autem quod est voluntatis, est formale et complens : et ideo significatur formaliter, id est, adjective.

Ad m autem quod objicitur de diffini- 4dquest.3. tione, dicendum quod potius interpretatio vel assignatio quædam est : sed tamen non facimus hic vim, utrum sit diffinitio, vel non : et quocumque modo sit, dicendum, quod liberum nominat causam secundum Augustinum et Ber-

<--- Page Split --->

nardum : quia libertas omnis a voluntate est, ut supra ostensum est : quia nulla potentia in actu omnino causa sui est nisi voluntas : et a voluntate quaecumque sunt libere. Quod autem causa sui est, liberum est, ut dicit Philosophus : et ideo dicitur communiter, quod voluntatis causa nulla quaerenda est ; et ideo diffinitur infra distinctione sequenti, quod « voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid adipiscendum, vel non admittendum. » Et Bernardus diffinieus liberum arbitrium, dicit : « Consensum rationalem, ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis, quae semper et ubique portat vel participat indeclinabile judicium, liberum arbitrium puto dici. » Unde patet, quod voluntas est causa prima libertatis : et liberum arbitrium participat libertatem secundum quod natura, non tempore, appetitus supponit et substernit sibi voluntatem : quia extrema sunt ante media natura, non tempore necessario. Saepius autem jam ostensum est, quod liberum arbitrium est medium inter rationem et voluntatem.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod nominatio non est a quocumque primo quod invenitur in re, sed potius a substantialiori : et substantialior est voluntati voluntas sive velleitas, quam libertas : et ideo non nominatur a libertate, sed a velleitate.

Præterea, Licet primo in voluntate sit sicut in causa, tamen in libero arbitrio prius est tempore : quia actus liberi arbitrii præcedit actum voluntatis in agendo,

sicut eligere præcedit velle complementum ad consensum.

Ad m quod quaeritur, Utrum sit potentia universalis ?

Dicendum, quod absurda est quaestio : quia nullus auctorum umquam voluit hoc : sed est fictio quorumdam.

Ad auctoritates dicendum, quod ideo sic loquuntur, quia omnis potentia participans libertatem voluntatis, est universalis in movendo alias ad actum : per hoc enim quod nullo cogitur interiori et exteriori, efficitur universaliter potens convertere se super omnia : et hoc intendunt dicere auctoritates.

Et nota, quod quidam opinantur hic liberum arbitrium esse universalem potentiam, et compositam quidem ex voluntate et ratione. Quidam alii rationem et voluntatem esse idem, et liberum arbitrium esse idem cum utroque, et habere differentiam in nomine tautom. Unde dicunt, quod illa tria sunt una potentia habens vim agendi tres actus : et distingnunt inter vim et potentiam,dicentes quod potentia non dicat differentiam in actu tantum, sed etiam in radicatione, scilicet quod alia sit proprietas animæ, qua sit completa ad hanc potentiam et ad illam : sed vires differunt tantum in actibus, et non in radicatione. Et hæc omnia puto absurda, et sunt alibi improbata, ut videtur, rationibus necessariis et cogentibus : et ibi etiam posita est ars per quam invenitur principium distinctionis potentiarum 1.

<--- Page Split --->

B. Quod liberum arbitrium non pertinet nisi ad futurum, nec ad omne futurum.

Hoc autem sciendum est, quod liberum arbitrium ad præsens vel ad præteritum non refertur, sed ad futura contingentia. Quod enim in præsenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est ut tunc sit vel non sit quando est: potest enim non esse, vel aliud esse postea: sed non potest non esse dum est, vel aliud esse dum est id quod est: sed in futuro an hoc sit, vel illud, ad potestatem liberi arbitrii spectat. Nec tamen omnia futura sub potestate liberi arbitrii veniunt, sed ea tantum quæ per liberum arbitrium possunt fieri vel non fieri. Si quis enim tale quid velit ac disponat facere, quod in ejus nullatenus sit potestate, vel quod sine ipsius dispositione æque fieret, in hoc ipse liberum non habet arbitrium.

turo referuntur ad liberum arbitrium sicut ad causam : ergo videtur falsum esse quod dicit.

ARTICULUS II.

Utrum liberum arbitrium quantum ad actum eligendi sive deliberandi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos sumus domini ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Hoc autem sciendum est, quod liberum arbitrium, etc. »

Videtur enim esse falsum : quia

  1. Quæ in præterito a voluntate hominis facta sunt, et quæ in præsenti, necesse est reducere ad aliquam causarum : non autem possunt reduci ad naturam, vel casum, vel ad fortunam : ergo reducentur illa ad liberum arbitrium, sicut causatum ad causam.

  2. Item, Non omnia quæ fient in fu-

SOLUTIO. Dicendum, quod liberum arbitrium quantum ad actum deliberandi vel eligendi, non est nisi futurorum contingentium per nos operabilium, quorum nos domini sumus, sicut dicit Damascenus.

Ad PRIMUM dicendum, quod præteritum ut præteritum non dependet a libero arbitrio, sicut a causa, sed ut actus reducitur ad causam quæ causavit : et ideo non respicit etiam quoad actum ad deliberationem et electionem : quia illa non sunt nisi futuri operabilis : præsens autem in eo quod præsens, non dependet a nobis, neque est sub deliberatione vel electione, sed sub necessitate dum est : et ita intelligit Magister.

Ad ALIUD dicendum, quod non intelligit de omnibus futuris, sed de quibus dictum est.

<--- Page Split --->

C. Quod supra posita descriptio liberi abitrii non convenit Deo, nec his qui glorificati sunt.

Et quidem secundum prædictam assignationem, in his tantum videtur esse liberum arbitrium qui voluntatem mutare, et in contraria possunt deflectere: in quorum videlicet potestate est eligere bonum vel malum, et utrumlibet secundum electionem facere vel dimittere. Secundum quod in Deo, nec in his omnibus, qui tanta beatitudinis gratia sunt roborati, ut jam peccare nequeant, liberum arbitrium esse nequit. Sed quod Deus liberum arbitrium habeat, Augustinus docet in libro XXII de Civitate Dei, ita inquiens: Certe Deus ipse numquid quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est 1? Ambrosius quoque in libro de Trinitate ait: Paulus dicit, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult2, id est, pro liberæ voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.

D. Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium ?

Sed aliter accipitur liberum arbitrium in Creatore, quam in creaturis. Dei etenim liberum arbitrium dicitur ejus sapientissima et omnipotens voluntas : quae non necessitate, sed libera voluntate omnia facit prout vult. Ideoque Hieronymus attendens non ita esse liberum arbitrium in Deo, sicut est in creaturis, ab ipso videtur liberum arbitrium excludere in homilia quadam de filio prodigo 3, dicens : Solus Deus est in quem peccatum non cadit, nec cadere potest. Caetera cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt 4. Dum ait, caetera, indicat liberum arbitrium sicut est in caeteris, non ita esse in Deo.

<--- Page Split --->

Angeli vero et Sancti qui jam cum Domino feliciter vivunt, atque ita gratia beatitudinis confirmati sunt, ut ad malum flecti nec velint nec possint, libero arbitrio non carent. Unde Augustinus in libro XXII de Civitate Dei ait : Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, posse non mori : ita primum liberum arbitrium, posse non peccare : novissimum, non posse peccare 1. Idem, in Enchiridion : Sic oportebat prius hominem fieri, ut bene velle posset, et male. Postea vero sic erit, ut male velle non possit : nec ideo carebit libero arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato. Neque aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra nunc habet nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo servandus fuit, quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale, quod etiam peccare possit : quamvis sit melius, quod peccare non possit 2. Ecce his verbis evidenter adstruitur, quod post beatitudinis confirmationem erit in homine liberum arbitrium, quo peccare non poterit : et nunc in Angelis est, et in Sanctis qui cum Domino sunt : et tanto utique liberius, quanto a peccato immunius, et ad bonum pronius. Quo enim quisque ab illa peccati servitute, de qua scriptum est: Qui facit peccatum, servus est peccati 3 : longius absistit, tanto in eligendo bonum liberius habet judicium.

Unde si diligenter inspiciatur, liberum videtur dici arbitrium, quia sine coactione et necessitate valet appetere vel eligere quod ex ratione decreverit.

<--- Page Split --->

bertas est flexibilitas in oppositos actus. »

OBJICITUR autem contra primam : quia 1. Rectitudo creata est : ergo non debet propter se servari : quia aliter poneretur finis, ubi non debet.

Deinde sumenda est tertia pars istius distinctionis quæ incipit, ibi, C, « Et quidem secundum prædictam assignationem, etc. »

Et dividitur in tres partes. In prima ostenditur qualiter differenter est in rationali natura. In secunda autem distinguit triplicem libertatem, ibi, I, « Est namque libertas, etc. » In tertia ponit objectiones duas in contrarium, ibi, I, « Hic quæri potest, utrum libertas, etc. »

  1. Item, Potestas in impossibili ad actum frustra est, et otiosa : sed damnati impossibiles sunt ad rectitudinem : ergo potestas in eis non est : quia nihil est in operibus Dei vel naturae frustra.

ITEM, Objicitur de secunda : Potestas faciendi quod vult, omnipotentiae solius Dei est. PROBATIO. Dicit enim Philosophus, quod voluntas est impossibilium. Ergo de omnibus est voluntas possibilibus et impossibilibus : et si libertas est potestas faciendi quod vult, erit libertas omnipotentia, quod falsum est.

ITEM, de tertia :

ARTICULUS III.

Quid est libertas secundum diffinitionem ?

  1. Potestas convertendi se ad quos voluerit actus, extendit se etiam ad actus peccatorum : et potestas peccandi, ut dicit Anselmus, nec est libertas, nec pars libertatis.

Circa primum incidunt tres quaestiones, scilicet, Quid sit libertas ?

Secunda, Utrum liberum arbitrium sit in confirmatis ?

Tertia, Utrum secundum unam vel diversam rationem sit in omni rationali natura ?

  1. Item, Anselmus : « Qui potest quod sibi non prodest, nec expedit, quanto magis potest in illud, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. »

Et eadem objectio est contra quartam diffinitionem.

Præterea, Flexibilitas ad oppositos actus, non est in Deo et confirmatis et obstinatis, in quibus tamen Magister dicit esse liberum arbitrium.

AD PRIMUM ponuntur diversæ diffinitiones.

Anselmus ponit hanc : « Liberum arbitrium est potestas conservandi rectitudinem voluntatis propter se. »

Et Bernardus videtur dare hanc : « Libertas est potestas faciendi quod vult. ».

Petrus in Itinerario istam videtur dare : « Facultas se convertendi ad quos voluerit actus, libertas est arbitrii. »

Magister istam innuer v idetur : « Li-

QUÆRITUR etiam, Penes quid sumantur istae assignationes libertatis ?

SOLUTIO. Dicendum ad hoc ultimum, quod prima datur in comparatione ad finem propter quem data est libertas, vel propter quem est : quia est propter rectitudinem voluntatis conservandam, non acquirendam : quia non in omni creatura rationali ex se potest acquirere

<--- Page Split --->

eam, sed datam ex se potest conservare. Aliae autem diffinitiones dantur in comparatione ad actus : sed ipsae tripliciter considerantur. Secundum primum imperans : et sic datur secunda et tertia, quae eadem sunt in hoc : primum enim imperans est voluntas : 'et non differunt illae duae, nisi quod prima dicit immediatam relationem potentiae ad actum, secunda autem dicit illam eamdem prout est generalis motor aliarum potentiarum ad actum, et prout est principium suorum actuum proprium. Cum autem dicitur potestas conservandi se, etc., innuitur facultas convertendi se super alias et movendi eas, ut prius est habitum. Tertia autem dicitur per comparationem actus ad objectum, quod est bonum, vel malum : et malum non ut est in ratione mali, sed boni commutabilis, quod est bonum ut nunc.

Ad dinn. 1. Ad 1. cendum quod rectitudo ponitur hic principaliter pro increata, quia gratia illius convenit libertati arbitrii divini : et si in aliis est rectitudo creata, illa tamen attingit increatam, ut exemplatum attingit exemplar : et ideo ipsa est terminus actus, et increata finis intentionis : sicut etiam dicitur de beatitudine creata et increata.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod talis potestas etiam in damnatis non est frustra : quia si talis potestas non inesset, injuste punirentur pro rectitudinis carentia, sicut injuste puniretur lapis : et ideo ut justitia Dei in pecnis eluceat, manet potestas : et cum dicitur impossibilis ad actum, hoc non est ex natura, sed ex malitiae confirmatione.

Ad 1d dimn. 1. Ad 1d quod objicitur de secunda, dicendum quod intelligitur de his quorum nos domini sumus : in his enim nos non obligamur ad unum opus, et non ad aliud, quemadmodum potentiae naturales.

Ad aliud dicendum, quod potestas Ad dimn. 3. faciendi peccatum, secundum quod peccatum est terminus actus, non est libertas, nec pars libertatis : sed prout actus egreditur a potentia non obligata ad hoc vel ad illud, sed sponte, sic indicat libertatem : quia ipse actus peccati potest attendi ex termino, et sic considerat eum Anselmus : vel potest attendi ex principio eliciente, et sic indicat libertatem, quia spontaneam voluntatem : et sic loquuntur alii Sancti.

Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod flexibilitas ut Ad dimn. 4. flexibilitas, non est libertas, sed indicat libertatem in natura quadam : et id quod indicat, est in omni natura rationali : nihil enim prohibet idem pluribus et diversis indiciis indicari : quae tamen omnia in illis omnibus inveniuntur, in quibus invenitur facultas quae indicatur per signum, eo quod non omnino univoce nec uno modo est in illis.

ARTICULUS IV.

Utrum liberum arbitrium sit in damnatis Angelis, et in confirmatis, et in Deo ?

Secundo quaeritur, Utrum liberum arbitrium sit in confirmatis Angelis, et damnatis, et in Deo ?

Et hoc quidem supra determinatum est.

Sed adhuc objicitur, eo quod quidam volunt unam rationem confirmationis sibi notari. Videtur ergo non esse liberum : quia non est ad oppositos actus.

SOLUTIO. Dicendum, quod liberum ex natura non obligatur nec ex habitu ad hoc vel ad illud : et haec est libertas insepa-

<--- Page Split --->

rabilis in Deo, et Angelo, et homine : nihil enim agunt quin possint illud non agere, et quin possint aliud agere : et hoc notatum est supra, et probatum est in III Sententiarum 1.

Causa autem confirmationis in Deo et in Angelis est saepius dicta multiplex : et ideo hic sufficiat una, scilicet quod Deus in se plena lux est, et sibi ratio cognoscendi quidquid cognoscit : et sicut illa lux non decipitur, ita impossibile est ipsum in falsum deflecti.

Item, Sua bonitas sibi ratio est volendi quidquid vult : et sicut sua bonitas impossibilis est ad malitiam, ita etiam et voluntas. In beatis quidem ratio fuit veri et falsi, et voluntas boni et mali : et hoc propter alterum illorum : finis enim ultimus rationis est prima veritas, et finis ultimus voluntatis est prima bonitas : et ideo quando conjungitur beatis per intellectum et voluntatem prima veritas et prima bonitas, tunc impletur voluntas bonitate prima, et ratio luce prima : et ideo lux prima efficitur tunc intellectui ratio cognitionis omnium, et illustrans super omnia : et ideo indeflexibilis est ab ipsa : sicut modo si daretur hoc principium, Omne totum est majus sua parte, esse sufficiens lumen omnium cognoscibilium universaliter et particulariter, impossibile esset errorem incidere in aliquo cognitorum. Ita etiam dico ex parte voluntatis, quod prima bonitas penetrando voluntatem, efficitur ratio volendi et appetendi quidquid aliquis vult et appetit : et ideo impossibile est aliquid appetere non conjunctum illi. Sicut etiam modo si daremus, quod honestum esset ratio inclinationis voluntatis in omne volitum, et numquam voluntas nisi in illo inclinaretur ad volendum, impossibile esset velle turpe aliquod. Et per hoc patet solutio quaesiti per totum, quia saepius in hoc libro et in tertio Sententiarum est disputatum.

ARTICULUS V.

Utrum liberum arbitrium secundum unam rationem vel diversas sit in omni rationali natura ?

Tertio quaeritur, Utrum secundum unam rationem sit in omnibus ?

Videtur, quod non : quia Creatori et creaturae nihil est commune penes quod possit sumi ratio communis : ergo nec libertas arbitrii communis est Creatori et creaturae.

SED CONTRA hoc est quod dicit Anselsed cum mus, quia haec diffinitio, « Libertas est facultas conservandi rectitudinem propter se, » Deo et creaturae convenit : ergo videtur, quod secundum illam rationem communiter dicatur.

SOLUTIO. Dicendum, quod secundum soluti analogiam est communitas ista in creatura et Creatore : quia rectitudo in Creatore non differt a potestate servante eam, nisi secundum rationem : nec potestas servans differt a potente, nisi secundum rationem : in creatura autem differentia est inter haec secundum rem : et in Deo est, ut in exemplari primo : et in creatura, sicut in exemplato : in Angelo autem et in homine non est secundum communem speciem, sed genere, sicut sensibile in bruto et homine : et quod plus est, non est secundum propinquum genus, sed remotum : quia non est mea opinio, quod Angelus et anima sunt idem specie, vel genere propinquo : nec Angeli idem specie sunt, ut puto : ideo potentiae etiam secundum haec ad invicem habent differentiam. Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

F. De libertatis arbitrii differentia secundum diversa tempora.

Ex prædictis perspicuum fit, quod major fuit libertas arbitrii prima quam secunda : et tertia multo major quam secunda vel prima. Prima enim libertas arbitrii fuit, in qua poterat peccare, et non peccare. Ultima vero erit, in qua poterit non peccare, et non poterit peccare. Media vero, in qua potest peccare, et non potest non peccare : ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem vero saltem venialiter.

G. De quatuor statibus liberi arbitrii in homine.

Et possunt in homine notari quatuor status liberi arbitrii. Ante peccatum enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat. Non habuit infirmitatem ad malum, et habuit adjutorium ad bonum. Tunc sine errore ratio judicare, et voluntas sine difficultate bonum appetere poterat. Post peccatum vero ante reparationem gratiae, premitur a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono : et ideo potest peccare, et non potest non peccare, etiam damnabiliter. Post reparationem vero, ante confirmationem premitur a concupiscentia, sed non vincitur : et habet quidem infirmitatem in malo, sed gratiam in bono : ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem, et gratiam adjuvantem : nondum tamen habet posse omnino non peccare, vel non posse peccare, propter infirmitatem nondum perfecte absorptam, et propter gratiam nondum plene consummatam. Post confirmationem vero infirmitate penitus consumpta, et gratia consummata, nec vinci poterit, nec premi, et tunc habebit non posse peccare.

<--- Page Split --->

H. De corruptione liberi arbitrii per peccatum.

Unde manifestum est, quod præter alias pœnalitates pro peccato illo, incurrit homo pœnam in corruptione et depressione liberi arbitrii. Per illud namque peccatum naturalia bona in ipso homine corrupta sunt, et gratuita detracta. Hic est enim ille qui a latronibus vulneratus est et spoliatus 1. Vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioquin non posset fieri reparatio : spoliatus vero gratuitis, quæ per gratiam naturalibus addita fuerant. Hæc sunt data optima, et dona perfecta : quorum alia sunt corrupta per peccatum, id est, naturalia : ut ingenium, memoria, intellectus : alia subtracta, id est, gratuita, quamquam et naturalia ex gratia sint. Ad generalem Dei quippe gratiam pertinent. Sæpe tamen hujusmodi fit distinctio, cum gratiae vocabulum ad speciem, non ad genus refertur. Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum, et ex parte perdita. Unde Augustinus in Enchiridion : Libero arbitrio male utens homo, et se perdidit, et ipsum. Cum enim libero arbitrio peccaretur, victore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo enim quis devictus est, huic servus addictus est 2. Ecce liberum arbitrium dicit 3 hominem amisisse : non quia post peccatum non habuerit liberum arbitrium, sed quia libertatem arbitrii perdidit : non quidem omnem, sed libertatem a miseria et a peccato.

ARTICULUS VI.

An est triplex libertas arbitrii ? et, Utrum media est illa in qua potest homo peccare, et non potest non peccare ante reparationem, etc. ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : « Media vero, in qua potest peccare, etc. »

Secundum hoc enim videtur homini non esse imputandum : quia

  1. De actuali peccato verum est, ut dicunt Augustinus et Hieronymus, quod est adeo voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum : et si est voluntarium, non est necessarium, ut dicit Augustinus contra Tullium. Ergo videtur, quod non sit necessarium eum peccare : ergo potest non peccare : ergo eum posse non peccare mortaliter est verum : ergo ejus contradictoria falsa, scilicet, non potest non peccare mortaliter.

<--- Page Split --->

  1. Si dicas, quod hoc est per gratiam gratis datam, qua nullus homo caret. CONTRA hoc videtur esse quod dicit in Littera: quia ipse dicit ante reparationem : constat autem, quod non reparat nisi gratia gratum faciens, et non gratis data.

  2. Item, Intelligatur homo in solo libero arbitrio et peccato mortali uno vel duobus, et tentetur de tertio : aut potest resistere, aut non. Si non : ergo necessario peccat : ergo involuntarie : quia cui non possumus resistere, hujus causa non est in nobis : et quod voluntarie agimus, hujus nos causa sumus, et causa illius in nobis est : ergo illud opus est excusatum a toto : quia involuntarium per violentiam est, cujus principium est in alio, nihil conferente vim passo, ut dicit Damascenus. Cum igitur hoc sit falsum, ipse potest resistere, et non habet necesse peccare mortaliter ante reparationem gratiae gratis date, vel gratum facientis.

SI AUTEM hoc concedatur, sunt in contrarium, ut videtur, dicta Sanctorum :

  1. Sic enim dicit Christus, Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Ergo multo minus resistere tentationi sequentis peccati.

Item, Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Ergo sine illo nihil operum possumus facere.

Item, Exod. xiv, 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ergo nulla est nostra pugna sine Domino, ut videtur. Et, Psal. xvi, 33 : Qui docet manus meas ad prælium, etc.

Item, Psal. LXVIII, 3 : Infixus sum in limo profundi, etc. Ergo homo post primum peccatum semper deorsum tendit : ergo stare de se non potest.

  1. Item, Gregorius : « Peccatum quod pœnitentia non deletur, mox suo pondere ad aliud trahit. » Ergo videtur, quod necesse est ruere.

  2. Item, Qui est in peccato, nihil habet sublevans, sed habet deprimens pec-

catum : ergo virtus deprimentis fortior est : virtus autem fortior, præponderando vincit : ergo talem necesse est peccare quotiescumque tentatur.

SOLUTIO. Sine præjudicio dico, quod nullus homo quamdiu est in via, destitutus est ab omni gratia adjuvante contra peccatum : semper enim habet aliquam influentiam divinæ bonitatis, vel in timore, vel spe informi, vel fide, vel aliquo tali sublevante se : et habet etiam extra, instigationem boni Angeli : quibus potest resistere peccato. Si tamen ponatur habere solum liberum arbitrium, videtur mihi, quod adhuc potest resistere tentationi.

Ad hoc autem quod objicitur ex Littera, dupliciter solvitur. Uno modo secundum Augustinum contra Celestium de defensione gratiae dicentem sic : « Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi eritis 1. Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus 2 : ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis : Salvam fecisti de necessitatibus animam meam 3. Ipsa enim sanitas est vera libertas : quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas : et accipiatur tota libertas, in qua sicut necesse est, permaneat beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi et numquam peccandi voluntaria felixque necessitas. » Ex hoc accipitur, quod sensus est : Non potest non peccare, id est, non esse in peccato : et hoc plane verum est : quia non liberatur a peccato nisi per gratiam reparantem, quae est gratia gratum faciens : quia homo est spiritus

<--- Page Split --->

vadens, et non rediens. Secundum Anselmum autem dicimur non posse quod difficulter et sine labore non possumus : et ideo dicitur hic non posse resistere peccato, vel non posse non peccare, quia difficile est stare infirmo quando tentatur.

Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium, leve est respondere : quia auctoritates non probant nec dicunt, quod sine gratia non possit aliquis resistere, sed quod non potest sine Deo : et hoc plane verum est : quia in Deo vivimus, et movemur, et sumus 1 : et nisi ipse continue contineat, et salvet, et moveat, nihil possumus esse et operari : sed hoc non ponit gratiam specialem.

Ad 11 autem quod objicitur de dicto Gregorii, dicendum, quod pondus dicit inclinationem, et non necessitatem : et hoc verum est. Quia vero inclinatio ultra libertatem voluntatis quae est a coactione, crescere non potest, ideo non inducit necessitatem peccandi.

Ad 11 quod objicitur per rationem, dicendum quod non sequitur : quia tentatio voluntatis numquam potest crescere ultra volitum, quia aliter voluntas non esset libera a coactione : et ideo voluntas semper volet averti ab ea, et non consentire ei : et ideo non est simile : quia bona natura quam dedit Deus, multo potentior est in elevando, quam peccatum in deprimendo.

Si autem objicitur, quod potestas voluntatis est finita : ergo possunt tantum intendi tentationes quod vincatur : dicendum, quod hoc est impossibile, quod tentatio manens tentatio tantum intendatur : quia jam esset coactio et non tentatio.

Item, Voluntas est infinita ad actum, licet in se finita sit : et ideo semper actus suus est sub ipsa ipsa quantumcumque intendatur.

I. De tribus modis libertatis arbitrii.

Est namque libertas triplex, scilicet a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate : et ante peccatum, et post æque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quæ semper a necessitate libera est, et numquam cogi potest. Ubi necessitas, ibi non est libertas : ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum. Hæc libertas in omnibus est, tam in malis quam in bonis. Est et alia libertas, a peccato scilicet, de qua dicit Apostolus, Ubi Spiritus Domini, ibi libertas 2. Et veritas in Evangelio, Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis 3. Hæc libertas a servitute peccati liberat, et servos justitiæ facit : sicut et e converso servitus peccati liberos justitiæ

<--- Page Split --->

facit. Unde Apostolus : Liberati a peccato, servi facti estis justitiae i. Et item, Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae 2. Hanc libertatem peccando homo amisit. Ideoque Augustinus dicit, quod homo male utens libero arbitrio, et se perdidit, et ipsum : quia perdita est per peccatum libertas, non a necessitate, sed a peccato. Qui enim facit peccatum, servus est peccati .

K. Qui habeant hanc libertatem, scilicet a peccato, et per quid ?

Istam libcrtatem quae est a peccato, illi soli nunc habent quos Filius per gratiam liberat et reparat : non ita quod penitus sint sine peccato in hac mortali carne, sed ut in eis peccatum non dominetur neque regnet . Et haec est vera et bona libertas, quae bonam parit servitutem, scilicet justitiae. Unde Augustinus in Enchiridion ait : Ad justitiam faciendam non erit aliquis liber, nisi a peccato liberatus, esse justitiae coeperit 5 servus : et ipsa est vera libertas, propter recti facti laetitiam : simul et pia servitus, propter praecepti obedientiam 6.

Est alia libertas non vera, male servituti adjuncta, quae est ad malum faciendum : ubi ratio dissentit a voluntate, judicans non esse faciendum quod voluntas appetit : ad bonum vero faciendum, concordat ratio voluntati : et ideo ibi vera libertas est, et pia. De libertate autem ad malum, et servitute mala ait Augustinus in Enchiridion : Servi, addicti peccato scilicet, quae potest esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit, qui sui domini voluntatem libenter facit : ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati servus est 7.

<--- Page Split --->

L. Quæstio de libertate ad malum, an sit ipsa libertas liberi arbitrii, an alia ?

Hic quæri potest, Utrum hæc libertas qua quis liber est ad malum, sit libertas arbitrii ? Si enim libertas arbitrii est, bonum quidem est : quia libertas arbitrii bonum naturale est. Quibusdam videtur, quod sit ipsa libertas arbitrii, quæ semper bona est, sed propter peccati servitutem ad malum sit liberior et pronior : et ideo dicitur non esse vera libertas, quia ad malum est. Aliis autem videtur, quod hæc libertas ad malum, quam supra commemoravit Augustinus, non sit ipsa libertas arbitrii : sed sit quædam pronitas peccandi et curvitas, quæ ex peccato est, et mala est.

M. Quæstio alia de libertate ad bonum, an ipsa sit libertas arbitrii, on non ?

Similiter etiam quæri solet, Utrum illa libertas vera, quæ est ad justitiam faciendam, sit ipsa libertas arbitrii? Quidam dicunt illam eamdem esse, sed reparatam per gratiam, qua juvante libera est ad bonum : sine gratia vero non est libera ad bonum. Unde Augustinus in Enchiridion : Ista libertas ad bene faciendum, numquam erit homini addicto et vendito sub peccato : nisi eum redimat qui dicit, Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis 1. Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio gloriatur, qui nondum est liber ad operandum bene 2 ? Ecce aperte ostendit liberum arbitrium per gratiam liberari, ut per illud bene operetur quis. Ideoque dicunt illam libertatem veram, quæ est ad bene faciendum, cujus supra meminit Augustinus, esse libertatem ipsam arbitrii gratia Dei liberatam et adjutam. Alii vero putant non esse ipsam arbitrii libertatem, sed aliam quamdam, quæ ex gratia et libero arbitrio in mente hominis, Deo operante, incipit esse cum reparatus est.

<--- Page Split --->

N. Certa determinatio utriusque quaestionis, qua dicitur libertas ad bonum et ad malum esse libertas arbitrii.

Verum nobis magis placet ut ipsa libertas arbitrii sit, et illa qua quis liber est ad malum, et illa qua quis liber est ad bonum faciendum. Ex causis enim variis sortitur diversa vocabacula. Dicitur enim libertas ad malum faciendum, antequam per gratiam sit reparata: sed cum per gratiam fuerit reparata, dicitur libertas ad bonum faciendum: quia ante gratiam libera est voluntas ad malum, per gratiam vero libera fit ad bonum. Semper ergo voluntas hominis aliquo modo libera est, sed non semper bona est. Non enim est bona, nisi a peccato liberata: est tamen a necessitate libera. Unde Augustinus in libro de Gratia et libero arbitrio: Semper in nobis voluntas libera est, sed non semper bona est. Aut enim libera est justitiae quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona 1.

O. De libertate a miseria.

Est iterum libertas a miseria, de qua Apostolus ait: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei 2. Hanc libertatem habuit homo ante peccatum, quia omni carebat miseria, et nulla tangebatur molestia: et plenius habebit in futura beatitudine, ubi miser esse non poterit. Sed in hac vita, quæ est inter primum peccatum et ultimam confirmationem, nemo a miseria liber est: quia pœna peccati non caret.

<--- Page Split --->

P. Repetit de corruptione liberi arbitrii, ut addat alia.

Ex prædictis jam apparet in quo per peccatum sit imminutum vel corruptum liberum arbitrium : quia ante peccatum nulla erit homini difficultas, nullumque impedimentum de lege membrorum ad bonum, nulla impulsio vel instigatio ad malum. Nunc autem per legem carnis ad bonum impeditur, et ad malum instigatur : ut non possit velle et perficere bonum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur : quia, ut ait Apostolus, Peccatum habitat in carne 1. Liberum ergo arbitrium cum semper et in singulis sit liberum, non est tamen pariter liberum in bonis et in malis, et ad bona et ad mala. Liberius est enim in bonis, ubi liberatum est, quam in malis, ubi liberatum non est. Et liberius est ad malum, quod per se potest, quam ad bonum, quod nisi gratia liberetur et adjuvetur, non potest.

Q. De libertate quae fit ex gratia, et quae ex natura.

Libertas ergo a peccato et a miseria, per gratiam est : libertas vero a necessitate, per naturam. Utramque libertatem, naturae scilicet et gratiae, notat Apostolus cum ex persona hominis non redempti ait : Velle adjacet mihi, perficere autem bonum, non invenio 2. Ac si diceret : Habeo libertatem naturae, sed non habeo libertatem gratiae : ideo non est apud me perfectio boni. Nam voluntas hominis quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur. Liberetur quidem, ut velit : et adjuvetur, ut perficiat. Quia, ut ait Apostolus, Non est volentis velle, neque currentis currere, id est, operari : sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle et operari

<--- Page Split --->

bona 4 : cujus gratiam non advocat hominis voluntas vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem praevenit praeparando ut velit bonum, et praeparata adjustat ut perficiat.

ARTICULUS VII.

Quomodo est triplex libertas ? et, Quomodo accipiuntur divisiones libertatis ? et, Utrum aequaliter in omnibus sit libertas a coactione ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, « Est namque triplex libertas, etc. » Inveniuntur autem et aliae divisiones libertatis, ut Bernardus ponit istam, quod est libertas arbitrii, consilii, et complaciti 4. Et Anselmus ponit hanc, quod est libertas habens rectitudinem, et libertas non habens eam. Illa autem quae habet : una quidem habet amissibiliter, alia habet inamissibiliter. Illa quae habet inamissibiliter : alia est data sive accepta, alia non data sive accepta, sed dans aliis habentibus eam. Non data est divina : data creaturae : et habens quidem rectitudinem datam inamissibiliter, est beata rationalis creatura, ut Angelus, vel homo, et anima : habens autem datam amissibiliter, est homo in 'gratia constitutus in via. Non autem habens : aut recuperabiliter caret, et sic homo vivens in peccato mortali : aut caret irrecuperabiliter, et sic habent damnatae animae et Angeli.

Queritur ergo, Penes quid accipiantur istae divisiones ?

Item, Magister dicit in Littera, quod libertas a coactione aequaliter est in omnibus : et hoc non videtur verum : quia

  1. Deus liberior est in agendo et absolutione coactionis, quam homo : et homo sanctus, quam peccator : cujus probatio est : quia liberius est a coactione, quod non trahitur nec vincitur, quam id quod trahitur et non vincitur : et liberius est quod trahitur et non vincitur, quam id quod trahitur et vincitur : cum ergo secundum hos gradus sit in beatis, et bonis, et malis, videtur quod non sit aeque liberum a coactione.

  2. Item, Omne creabile veribile est : ergo libertas creaturae veritibilis est in malum et non ens : libertas autem divina nec vertibilis est, nec trahitur, nec vincitur : ergo ipsa est liberrima.

SOLUTIO. Dicendum, quod libertas est potentia ordinata ad actum et ad finem, remota universaliter vel particulariter ab habitibus contrariis. Unde potest dari divisio aut penes habitum contrarium libertati, separatum ab ipsa : et hoc vocant Magistri penes terminum a quo : et tunc est divisio quae datur in Littera, scilicet, libertas a coactione, a culpa, et a miseria.

Et accipitur divisio sic, quod habitus inducens servitutem : aut est a natura, aut ab actu meriti. Si a natura : tunc est obligatio cum materia, ut potius agatur, quam agat : et contra illum est libertas a coactione. Si autem est ab actu voluntatis, et meriti : aut est habitus cui voluntas se subdit, et hic est culpa, et contra eum est libertas a peccato : aut cui subditur ex ordine justitiae vindicantis, et sic est miseria penalitatum : et contra hunc est libertas a miseria. Prima igitur est per libertatem rationalis naturae, secunda per gratiam, et tertia per gloriam.

<--- Page Split --->

Secunda autem quae est Bernardi, datur penes disponentia ad actum libertatis proprium : hic autem aut est secundum potestatem naturae liberae, et sic est libertas arbitrii : aut in his quae sunt supra naturam : et hoc dupliciter, scilicet in optimis secundum statum viae, et de his est libertas consilii : aut in optimis secundum statum patriae, et de his est libertas complicati : et haec omnia accipienda sunt secundum relationem uniuscujusque istorum ad optimum actum. Unde dicit Bernardus, quod libertas arbitrii discernere habet quid liceat, libertas autem consilii probare quid expediat, libertas autem complicati experiri quid libeat.

Divisio autem Anselmi datur per causam efficientem et finem simul : quia datum et non datum dicunt efficientis rationem : et rectitudo est finis potestatis servandi eam.

Alia autem divisio ad artem reducta est in objiciendo.

Ad quest. Ad 1.

Ad m quod ulterius quaeritur de libertate a coactione, dicendum quod dupliciter consideratur, scilicet primo modo secundum id a quo liberat, et secundo modo in comparatione facultatis naturali habitu perfectae ad actum. Si primo modo : tunc non est nisi privatio, et idem est quod non habere coactionem : et privatio non est magis aliquid in uno, quam in alio : nec magis aliquid in Deo, quam in rationali creatura : nec magis aliquid in damnato, quam in justo : quia negatio et privatio nec intenditur, nec remittitur : et nihil horum habet obligationem cum materia. Unde Bernardus : « Libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque, tam bone quam ma-

læ, rationali convenit creaturæ : nec peccato, nec miseria amittitur, vel minuitur : nec major in justo est, quam in peccatore : nec plenior in Angelo, quam in homine. Quomodo namque ad bonum conversus per gratiam humanæ voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum facit hominem, quo voluntarius efficitur, et non invitus protrahitur : sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum quam spontaneum constituit sua utique voluntate ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut cœlestis Ángelus, aut etiam Deus ipse permanet libere bonus propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate : sic profecto diabolus æque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit capacitas mentis, tam plena quidem in malis quam infâonis, sed in bonis ordinatior : tam integra quoque pro suo modo in creatura quam in Creatore, sed in illo potentior. » Si autem consideratur ad actum, tunc non æque inest : quia ubi nobilior natura, ibi expeditior actus.

Ad omnia autem alia est una solutio, præter ultimum : quia procedunt de libertate a peccato, et a miseria : et hæc est habitus gratiae, et gloriæ : et bene accipit intensionem et remissionem.

Ad ultimum dicendum, quod hæc vertibilitas dicit ordinem ad actum, et non considerationem ejus a quo liberat tantum : et conceditur bene, quod sic potentior est in Creatore, ut dicit Bernardus, et ordinatior in bono quam in malo.

In alio autem opere plura de libertatibus istis invêniuntur 1.

<--- Page Split --->