DISTINCTIO XX.

De hominis duratione et conservatione quantum ad filiorum procreationem.

A. De modo procreationis filiorum si non peccassent primi parentes, et quales nasecretur filii ?

Post hæc videndum est, qualiter primi parentes si non peccassent, filios procreassent, et quales ipsi filii nascerentur? Quidam putant ad gignendos filios primos homines in paradiso misceri non potuisse, nisi post peccatum : dicentes concubitum sine corruptione vel macula non posse fieri. Sed ante peccatum nec corruptio, nec macula in homine esse poterat : quoniam ex peccato hæc consecuta sunt. Ad quod dicendum est, quod si non peccassent primi homines, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi thorus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia : atque genitalibus membris sicut cæteris imperarent, ut ibi nullum motum illicitum sentirent : et sicut alia membra corporis aliis admovemus, ut manum ori sine ardore libidinis, ita genitalibus uterentur membris sine aliquo pruritu carnis. Hæc enim lethalis ægritudo, membris humanis ex peccato inhæsit. Genuissent itaque filios in paradiso per coitum immaculatum, et sine corruptione. Unde Augustinus 1 : Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris ad procreationem imperasse 2 potuissent, sicut cæteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu utimur. Incredibile enim non est Deum talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent, vel cum dolore parerent : sed post peccatum motum illum meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet. Infirmitas enim prona

<--- Page Split --->

in ruinam turpitudinis, excipitur honestate nuptiali : et quod sanis est officium, aegrotis est remedium. Emissi quidem de paradiso convenerunt, et genuerunt : sed potuerunt in paradiso eis esse nuptiae honorabiles et tho. rus immaculatus sine ardore libidinis, sine labore pariendi 1.

B. Quare in paradiso non coierunt duobus modis solvit.

Cur ergo non coierunt in paradiso ? Quia creata muliere, mox transgressio facta est, et ejecti sunt de paradiso. Vel quia nondum Deus jusserat ut coirent, et poterat divina exspectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat. Deus vero non jusserat, quia casum eorum præsciebat, de quibus homo propagandus erat 2. Ecce expresse habes de modo propagationis filiorum.

C. De termino illius inferioris vitæ, Utrum natis filiis per successiones, an simul omnes transferendi essent ?

De termino vero temporis quo transferrentur ad spiritualem coelestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit 3. Et ideo ambiguum est, utrum parentes genitis filiis perfectaque humani officii justitia, ad meliorem statum transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem : an patres in aliquo statu vitæ remanerent, ligno vitæ utentes, donec filii ad eumdem statum pervenirent : et sic impleto numero omnes simul ad meliora transferrentur, ut essent sicut sancti Angeli in cœlis. De quo Augustinus ambigue disserit super Genesim, ita inquiens : Potuerunt primi homines in paradiso filios gignere : non ut morientibus patribus succederent filii, sed in aliquo formæ statu manentibus, et de ligno vitæ vigorem sumentibus, et filii ad eundem perducerentur statum, donec impleto numero sine morte animalium corpora in aliam qualitatem transirent : in qua omnino regenti

<--- Page Split --->

spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine corporeis alimentis viverent. Vel potuerunt parentes filiis cedere, ut per successionem numerus impleretur : quia genitis filiis perfectaque humani officii justitia, ad meliora transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem 2. Ecce hic habemus de transitu hominis ad meliora, sed incertum nobis relinquitur, utrum simul transferantur, an per successiones.

Tertio, Utrum genuissent manente vel corrupta virginitate ?

Quarto, Utrum alia de causa quam spe prolis convenissent ?

Quinto, Utrum aliqua resolutio superfluitatum fecdarum in eis fuisset ?

« Post hæc videndum est, qualiter primi parentes, etc. »

Hic agit de generatione primorum parentum quae fuisset si non peccassent. Et dividitur in duas partes : in quarum prima determinat modum generationis ex parte actus : in secunda, ex parte natorum, ibi, D, « Si vero quaeritur, Quales, etc. »

In prima parte sunt duo, scilicet qualiter per commixtionem convenissent, et quamdiu in tali statu permansissent, ibi, C, « De termino vero temporis, etc. »

Et per hoc patet sententia.

ARTICULUS I.

An primi parentes etiam per commixtionem genuissent in statu innocentiae ?

Circa primum sunt quinque dubia, scilicet, Utrum per commixtionem genuissent ?

Secundo, Utrum in commixtione aliqua concupiscentia verecunda fuisset ?

Et de omnibus his parvum est dubium.

Ad PRIMUM sic objicitur :

  1. Dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod « nuptiae bonum mortalium sunt : » ergo videtur, quod manente prima immortalitate, non commixti fuissent carnaliter.

  2. Item, Damascenus dicit, « Si non peccassent, Deus alio modo genus humanum multiplicasset quam per coitum :» ergo non convenissent.

  3. Item, Generatio respective opponitur corruptioni in eadem natura : ergo si non fuisset corruptio, non fuisset talis generatio.

  4. Item, Generatio est ad salvandum idem in specie quod non potest manere in individuo : sed dato quod non peccassent, mansissent in individuo semper : ergo non fuisset eis generatio per commixtionem.

  5. Item, Generatio est ex superfluo nutrimenti : si autem non peccassent, nihil fuisset in eis superfluum : ergo non genuissent.

  6. Item, Non fit decisio nisi a corpore : quod autem aliquid amittere potest, est corruptibile : ergo non potest fieri gene-

<--- Page Split --->

ratio nisi a corpore mortali : ergo si non essent mortales, non genuissent per decisionem a corpore generantis factam : ergo nec per commixtionem carnalem naturalem.

ditur de primo homine, ut habitum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc referendum est ad naturam, et non ad statum gratiae.

Sed contra. SED CONTRA HOC

  1. Est quod dicitur in Littera.

  2. Item, Deus formavit in eis sexum : sexus autem diffinitur, quod masculus est generans in alio sui generis ex semine suo, femina autem generans in se ex alio sui generis : ergo aut sexus esset superfluus, aut genuissent in paradiso.

Ad aliud dicendum, quod decisio fuisset et superfluum : sed talis decisio et superfluum non induxissent corruptionem, prohibente gratia et esu ligni vitae: et hoc physice loquendo esset per accidens : unde ille argumentationes nihil cogunt.

Solutio.

SOLUTIO. Absque dubio verum est dicere, quod non genuissent nisi commixti fuissent : tamen quidam dicunt quod si non peccassent, fuisset multiplicatio generis humani, sicut formata fuit Heva de costa : et quod Deus præsciens casum formavit in eis sexum : et ideo non formavit in eis tantum quod competebat primo statui, sed etiam quod competebat secundo. Sed hæc fabula est, cum dicat Scriptura, Faciamus adjutorium simile sibi 1 : et non posset dici adjutorium viri mulier nisi ad generationem.

Ad 1.

DICENDUM ergo ad primum, quod primus homo fuit mortalis per naturam principiorum ex quibus compositus erat, sed immortalis per gratiam innocentiae, sicut habitum est : et ideo cum coitus sit actus naturae, ipse per coitum genuisset.

Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod alius modus polest referri ad concupiscentiam conjunctam actui et infirmitatis fœditatem : et sic verum est dictum Damasceni. Potest etiam referri ad actum commixtionis : et sic falsum est.

Ad 3.

Ad aliud dicendum, quod quidem non opponuntur relative generatum et corruptum, vel generabile et corruptibile : sed concomitantur se, scilicet hoc modo quod si inest unum, inest et alterum : quia generabile per naturam est corruptibile per naturam : et hoc bene conce-

ARTICULUS II.

Utrum in statu innocentiae in commixtione aliqua verecunda fuisset concupiscentia, sive titillatio ?

Secundo quaeritur, Utrum in commixtione aliqua fuisset titillatio ?

Videtur quod sic :

  1. Esse enim divinum est maxime desideratum a natura : esse autem divinum est permanentia : ergo permanentia est maxime desiderata : sed coitu agit natura ad esse divinum : ergo maxime desiderabit coitum : ergo in actu coitus maxime delectabitur : quia tunc conjungitur desiderato secundum actum : ergo fuisset in paradiso maxima delectatio in coitu.

  2. Item, Adam sensibilis fuit : sensus autem est in nervis præcipue secundum naturam : ergo leviter et convenienter tangens nervos, maxime induxisset delectionem : hoc autem est semen in coitu : ergo in descensu seminis maximam habuisset delectationem.

  3. Item, Calor subservit generationi faciens currere semen, et extendens membra genitalia : tali autem dispositione existente in corpore surgit delectatio: ergo videtur, quod necesse fuisset habere delectationem.

<--- Page Split --->

  1. Si dicas, quod non fuisset delectatio ligans rationem. CONTRA : Connaturale est homini, quod una potentia fortificata in actu abstrahitur alia : ergo fortificata delectatione tactus in quantum potest, abstrahetur ratio : ergo cum hoc sit in coitu, ratio etiam fuisset in primo statu absorpta.

ARTICULUS III.

Utrum primi parentes convenissent manente vel corrupta virginitate ?

Lì contra.

Sed contra hoc est in Littera : quia

  1. Talis thorus non esset lethalis concupiscentiæ quæ ligat rationem, sed immaculatus.

Tertio quæritur, Utrum convenissent manente vel corrupta virginitate ?

  1. Item, In Littera dicitur, quod illis membris usi fuissent ad rationis imperium tantum : ergo ultra imperium rationis non excrevissent in concupiscentiam.

Videtur, quod corrupta : quia

  1. Non fit generatio, nisi sit commixtio seminum : talis autem actus in viro, et talis receptio in muliere non fiunt nisi viae viri aperiantur ad seminandum, et mulieris ad recipiendum, et etiam ad seminandum : haec autem apertio est corruptio virginitatis : ergo virginitatis corruptio in primo statu fuisset.

  2. Item, Si manente virginitate convenissent in primo statu : ergo non fuisset parere in virginitate miraculosum in Beata Virgine, quod absit : perdita ergo fuisset virginitas.

SOLUTIO. Dicendum, quod habuissent in primo statu delectationem in coitu, sed subditam rationi, sicut in comedendo, et bibendo, et non commoventem corpus nec ligantem rationem : nec excitata fuissent membra, nisi quantum, et quamdiu, et quando voluisset ratio.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud desiderium et desideratum metas praefixas sibi a ratione non excessisset.

Ad ALIUD dicendum, quod tactus nervorum in genialibus locis non potuisset fieri nisi imperio rationis, et effectus non nisi sub ratione.

  1. Item, Naturalia non sunt ablata per peccatum, sed vulnerata : si ergo tunc hoc eis fuisset naturale, etiam modo haberent, licet cum majori difficultate.

Sed contra :

Sed contra.

Ad ALIUD dicendum, quod calor ille fuisset tunc famulus rationis, et ideo super rationem se non extendisset, quae fuisset causa primi motus, et ordinans omnes actus humani corporis ad decentiam status justitiæ primæ.

Non corrumpitur virtus, vel status virtutis nisi per vitium, vel id quod est ex vitio : sed tunc non fuisset vitium, vel actus libidinosus ex vitio : ergo non fuisset corruptio virtutis vel status virtutis : virginitas est virtus, vel status virtutis : ergo tunc non fuisset corrupta.

Ad ALIUD dicendum, quod ligans concupiscentia non est sine peccato praeccdente vel concomitante : unde quod ratio hanc violentiam patitur quod abstrahitur, effectus peccati est : et Philosophi qui hoc dixerunt, non cognoverunt nisi statum naturae corruptæ, et non innocentiæ primæ.

SOLUTIO. Tales quaestiones magis sunt stulta, quam quod diu laboretur in eis : tamen inducuntur hic a quibusdam.

Dicendum ergo, quod corruptio virginitatis potest dicere violentiam vel interruptionem meditationis perpetua integritatis : et sic non fuisset in primo statu : quia nec violentia ibi esse potuit, nec delectatio suffocans interrumpere potuit meditationem habitualem perpetua vir-

<--- Page Split --->

ginitatis: sed si corruptio dicit simplicem portarum propagationis aperlionem, tunc in primo statu corrupta fuisset virginitas : et ideo in primo statu majoris gloriae fuit matrimonium, quam virginitas : quia nullam coitus attulit ignominiam, et attulit prolis utilitatem : et ideo etiam quia in praecepto habuerunt commisceri, quando dictum est eis: Crescite et multiplicamini 1.

non est nisi spe prolis : ergo non commixti fuissent, nisi spe prolis.

ULTERIUS quaeritur, Utrum quilibet habuisset suam, vel unus indifferenter cognovisset quamlibet vel plures ?

Videtur, quod plures : quia plures ab uno possunt fecundari : ergo cum nulla prohibet libido, ipse potuit habere multas.

Et si quaeritur, Quando istud praeceptum fuit relaxatum ? Dicendum quod ipsum ex causa datum est : et ideo illa exstante tenuit, et adhuc teneret, et tenuit ante peccatum : haec autem causa fuit paucitas hominum : sed multitudine facta, et multis festinantibus ad matrimonium, absolvuntur ad frugem melioris vitae convolantes propter melius bonum quod est contra fœditatem quæ adjuncta est ad coitum ex peccato.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS IV.

An in primo statu convenissent alia de causa quam spe prolis ?

Quarto quaeritur, Utrum alia de causa quam spe prolis convenissent ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Coitus in se erat delectabilis : ergo appetitum in se provocavit, etiam non alia existente causa.

  2. Item, Matrimonium non est tantum spe prolis, sed etiam propter bonum fidei, et propter bonum sacramenti : ergo istis bonis invitatus poterat vir moveri ad coitum praeter spem prolis.

Sed contra hoc est, quod in primo statu (ut dicunt Sancti) matrimonium non fuit nisi in officium naturae : secundum autem quod est in officium naturae,

Sed contra :

  1. Bigamia in primo bigamo vituperatur : ergo multo vituperabilior esset in primo statu.

  2. Item, Adam dixit : Erunt duo in carne una 1 : et non dixit, tres vel quatuor, vel unus in carne duarum vel trium.

SOLUTIO. Dicendum quod numquam sine spe et certitudine prolis cognovissent : quia quilibet coitus mulierem feccundasset.

Ad aliud dicendum, quod illa bona non causat matrimonium per actum : sed bonum fidei causat per consensum, et per conjunctionem cum Deo et per individuam vitam : et ideo illa tunc non invitassent ad coitum, sicut modo faciunt.

Ad aliud dicendum, quod unus unam Ad tantum habuisset.

Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad quod non oportuit hoc tunc, cum nihil Ad esset incitans et retrahens a cultu Dei : sed universum semerr sicut accepisset propaginem carnis, ita accepisset originalem justitiam : et tunc poterat paulatim exspectari impletio numeri electorum, praecipue cum nec etiam esset incolatus miseriae faciens taedium in vita: post peccatum autem cum proni erant sensus in malum, et diabolus undique instigans ad idololatriam, licuit quibusdam habere plures, ut in eis retineretur multiplicatio numeri electorum usque ad tempus, quando plenitudo gentium in-

<--- Page Split --->

traret per spiritualem fecunditatem in Christo : quando iterum spiritualis generatio haberet locum per verbum prædicationis.

rumpenti vel debilitanti retentivæ virtutis : et illæ non fuissent in primis parentibus, sicut pollutio, menstruum, et sudores, et hujusmodi. Quædam autem sunt naturales, ut stercus, et urina, et sputum, et hujusmodi : et illæ fuissent, ut puto, tamen sine pudore et fœtore fœditatis.

ARTICULUS V.

Et per hoc patet solutio, quia sic habere resolutiones non est pœna.

Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicuti pollutiones, menstrua, egestiones, et urinae ?

ARTICULUS VI.

Quinto quaeritur, Utrum fuissent in eis resolutiones superfluitatum, sicut pollutiones, menstrua, et egestiones, et urinæ, et sudores, et hujusmodi?

Utrum actus matrimonialis sit et debeat dici peccatum ?

Et videtur quod non : quia hæc fœditatem quamdam important, quæ fœditas pœnam dicit : pœna autem ante peccatum esse non potuit.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : « Infirmitas enim prona in ruinam, etc. »

Adid contra.

SED CONTRA :

  1. Constat, quod Deus fecit in eis membra receptibilia superfluitatis humidae, ut vesicam : et receptibilia superfluitatis siccæ, ut stomachum, et intestina.

Ex hoc enim videtur, quod actus matrimonialis sit peccatum : quia nihil ordinatur nisi quod est inordinatum : nihil autem inordinatum nisi quod est cum culpa.

  1. Item, Fecit in eis poros apertos per quos emitterentnr sudores. Hæc autem otiosa fuissent, si nulla fuisset superfluitas.

  2. Si dicas, quod nutrimentum parum conveniens emittitur : tunc autem fuisset omnino conveniens, et sic nihil emitteretur : hoc est impossibile : quia tunc non fuisset necessaria digestio, sed fuisset absumptum antequam comederetur.

Præterea, fabulosum est talia dicere.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod quaedam resolutiones attestantur superfluitati cor-

Solutio. Actus matrimonialis quandosolutio. que procedit ex ratione primo movente, ut quando est spe prolis, et intuitu justitiae reddendi debiti : et tunc non est peccatum, nec veniale, neque mortale, sed meritum. Vel, ut ordinatur concupiscentia annexa non ne cadat, sed quia caderet, si matrimonium non esset : et tunc quidam dicunt, quod est veniale peccatum, sed parvum : et de hoc locus est in tractatu de matrimonio inquirere.

<--- Page Split --->

D. Quales procrearent filios, utrum perfectionem statura et usum membrorum habentes, qualis homo primus fuit conditus ?

Si vero quaeritur, Quales si non peccasset homo, filios genuisset ? utrum videlicet sicut ipse primus homo secundum staturam corporis et usum membrorum perfectus mox conditus exstitit, ita etiam ejus filii in ipso nativitatis exordio perfecti existerent : qui ambulare, et loqui, et cuncta facere possent ? Responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat, propter materni uteri necessitatem : sed utrum mox nati perfectionem staturae et membrorum usum haberent, an parvuli et in minore aetate constituti uti possent membrorum officiis, an per intervalla temporum eo modo quo nunc fit, perfectionem staturae et usum membrorum recepturi essent, de Auctoribus 1 diffinitum non habemus.

E. Ambigua Augustini verba ponit, ubi tamen videtur inmuere, quod filii et parvuli possent membrorum uti officiis.

Et super hoc Augustinus ambigue loquitur. Movet nos, inquit, si primi homines non peccassent, utrum tales filios essent habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur ? Nam propter uteri necessitatem, forte necesse erat parvulos nasci : sed quamvis exigua pars corporis sit costa, non propter hoc parvulam viro conjugem fecit : unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox natos, grandes facere. Sed ut hoc omittam, poterat certe eis praestare, quod multis animalibus praestitit : quorum pulli, quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt, et matrem sequuntur. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus saltem ad scalpendum habiles, et juxta se mammis positis nascentes,

<--- Page Split --->

magis possunt esurientes flere, quam surgere 1 : propriique infirmitati mentis congruit haec infirmitas carnis 2. His verbis videtur insinuari, quod filii etiam parvuli, officiis membrorum valerent uti.

F. Quibusdam non absurde placuit, quod filii parvi nascerentur, et per accessum temporis in statura et in aliis sicut nunc proficerent, quod non esset vitio imputandum.

Sed cum Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non irrationabiliter quibusdam placuit primorum parentum filios nascituros parvos, ac deinde per intervalla temporum eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus, staturae incrementum et membrorum usum recepturos, ut in illis exspectaretur aetas ad ambulandum et loquendum sicut modo in nobis : quod utique non esset vitio imputandum, sed conditioni naturae : sicut a cibo abstinere penitus non valebant, nec tamen illud erat ex vitio, sed ex natura conditionis.

G. Oppositio quorumdam volentium probare eos posse vivere sine alimonia.

Ad hoc autem opponitur ita, Si non peccarent, non morerentur : sed non peccarent, si non comederent : poterant igitur sine alimonia vivere. Caeterum, sicut supra diximus, non solum peccarent si de ligno vetito ederent, sed etiam si concessis non uterentur : quia sicut erat eis praeceptum non illo ligno uti, ita aliis vesci. Praeterea, contra naturalem rationem facerent, qua 3 intelligebant de illis esse edendum, quod et naturaliter appetebant. Item .opponitur, Cum fames sit poena peccati, si non peccarent, famem non sentirent : sed sine fame superfluum videretur

<--- Page Split --->

comedere. Unde putant quidam eos cibis non indiguisse ante peccatum quia non poterant esurire, si non peccassent. Ad quod dici potest, quod fames vere defectus est et poena peccati. Est enim immoderatus appetitus edendi: cui non subjacuisset homo, si non peccasset: sed procul dubio peccaret, nisi hunc defectum cibo praeveniret. Habebat enim naturalem appetitum et moderatum, cui ita satisfaciendum erat ne defectum famis sentiret. Sicut ergo non ex vitio, sed ex naturae conditione erat, quod ante peccatum homo cibis indigebat: ita non ex vitio esset, sed de natura, si hominis conditio in principio suo, id est, in primo parente a perfecto inchoata, in subsequenti propagatione a modico ad majora proficeret: ut scilicet per intervalla temporis, staturae corporea incrementa, usumque membrorum susciperet.

H. Utrum sicut statura corporis, ita etiam sensu 'mentis imperfecti parvuli nascerentur, et per accessum temporis proficerent in sensu et notitia veritatis, scilicet an mox nati in his essent perfecti ?

Et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc existimare, quaeri solet, Utrum de sensu animae et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit : ut scilicet hi qui sine peccato nascerentur, sensu et intelligentia mentis imperfecti existerent, et per accessum temporis in his proficerent usque ad perfectionem : an mox conditi perfectionem sensus et cognitionis perciperent. Illi qui sentiunt parvulos natos in statura corporis et usu membrorum per accessum temporis profecturos, non diffiterentur eosdem in exordio nativitatis sensu imperfectos existere, et per intervallum temporis in sensu et cognitione proficere usque ad perfectum.

I. Contra illorum sententiam opponunt quidam.

Ad quod quidam opponunt dicentes, Si mox nati non haberent perfectionem sensus et intelligentiae, ignorantia in eis esset. Ignorantia

<--- Page Split --->

autem peccati est poena. Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter considerant, quia non omnis qui aliquid nescit vel minus perfecte aliquid scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est : quia ignorantia non dicitur, nisi cum id quod sciri et non ignorari debet, nescitur. Talisque ignorantia poena peccati est, cum mens vitio obscuratur, ne cognoscere valeat ea quae scire deberet.

ARTICULUS VII.

Utrum primi parentes genuissent proles fortes, debita quantitate perfectas, et scientes?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Si vero quaeritur, Quales, etc. »

Videtur enim opinio Magistri esse falsa : quia

  1. Dignior est natura hominis, quam brutí : ergo irrationabile est, quod hoc fuisset concessum bruto, quod ambularet et comederet, et non homini.

  2. Item, in ultima parte, H, idem dicit Magister etiam ex parte animæ : ergo fuissent pueri ignorantes : ignorantia autem poena peccati est : ergo sensissent poenam ante culpam.

SOLUTIO. De omnibus his alibi plura inquisita sunt. Unde hic breviter de hoc dicendum est, quod mollities membrorum contrariatur ambulationi, et molli-

ties membrorum attestatur nobilissimae complexioni secundum qualitates tactus, quae constituunt subjectum et corpus, et ideo potius sunt nobilitatis, quam ignobilitatis : et ideo non fuit defectus. Alia autem animalia terrestrem habent complexionem, et ideo membra dura et rigida, et pellem pilosam : et totum hoc est ignobilitatis : et hoc movit Magister.

Ad n quod objicitur de perfectione secundum animam, dicendum quod non est naturale, quod molli existente et fluida complexione cerebri, sit fortis impressio specierum et fortis conver- sio super illas : talis autem fluxus est in pueris : et ideo dicit Philosophus in VII Physicorum, quod « sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens : » et refert quietem et sessionem ad motum fluentis complexionis in diversa. Unde puto, quod sicut Magister dicit, quod pueri in aetate infantili non habuissent scientiam secundum actum propter hu- miditatem organi, sed tamen habuis- sent habitum omnium scibilium per na- turam innatam sibi in anima : sicut modo dicimus de baptizatis parvulis, quod ha- bent virtutes in munere, et non in usu : et hoc non fuisset poena, sed natura.

<--- Page Split --->

K. De hominis translatione in meliorem statum : et de duobus bonis, altero hic dato, altero promisso.

Talis erat hominis institutio ante peccatum secundum corporis conditionem. De hoc autem statu transferendus erat cum universa posteritate sua ad meliorem dignioremque statum, ubi coelesti et aeterno bono in coelis sibi parato frueretur. Sicut enim ex duplici natura compactus est homo, ita illi duo bona conditor a principio praeparavit : unum temporale, alterum aeternum : unum visibile, alterum invisibile : unum carni, alterum spiritui. Et quia primum est quod est animale, deinde quod est spirituale: temporale ac visibile bonum prius dedit : invisibile autem et aeternum promissit, et meritis quaerendum proposuit 1. Ad illius autem custodiam quod dederat, et ad illud 2 promerendum quod promiserat, naturali rationi in creatione animae hominis inditae, qua poterat inter bonum et malum discernere, praeceptum addidit obedientiae : per cujus observantiam datum non perderet, et promissum obtineret : ut per meritum veniret ad praemium.

ARTICULUS VIII.

Quæ et quot præcepta dedit Deus primis parentibus? et, Quare expressit duo naturae, et unum disciplinae?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, in fine: Præceptum addidit obedientiae, etc. »

Hic enim Magister innuit, quod indidit aliquod præceptum per naturalem rationem, et aliquod exterius impressit. Et quaeritur, Quot et quae sunt illa?

Item, quaeritur, Quare expressit duo naturae, scilicet comedite, et crescite, etc., et tantum unum disciplinae dedit, scilicet de ligno scientiae boni et mali ne comedas?

Quare autem tale præceptum disciplinae dedit, Magister supra absolvit.

SOLUTIO. Dicendum, quod duo sunt in 5\ homine : ratio, et corpus : sive anima, et corpus : secundum animam autem impressit legem naturae quae est universaliter in his : Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris : et quod tibi fieri vis, alii facias : et haec praecepta respiciunt vita conversationem in societate humana. Ex parte autem corporis animalis fuit, et multiplicabilis per decisionem seminis :

<--- Page Split --->

et ideo ad custodiam individui accepit unum, scilicet, Ex omni ligno paradisi comede 1 : aliud autem ad multiplicationem in specie, sicut, Crescite et multiplicamini 2. Non erant autem in vita hominis nisi haec tria : duo in se, et unum in alterum : et ideo plura praece-

pta naturae non accepit. Unum autem accepit disciplinae ut facilior esset obedientia, et transgressor magis accusabilis : naturae autem praecepta dicuntur, quia ad illa natura secundum primum statum animalitatis inclinabat.

1 Genes 11, 17.

2 Genes. 1, 28.

<--- Page Split --->