DISTINCTIO XIX.
De hominis duratione et conservatione quantum ad immortalitatem.
A. De primo hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit secundum corpus et secundum animam.
Solent quæri plura de primi hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit homo priusquam peccaret, et in corpore et in anima : mortalis, an immortalis : passibilis, an impassibilis ? De termino inferioris vitæ, et de transitu ad superiorem : de modo propagationis filiorum, et alia multa, quæ non inutiliter sciuntur, licet aliquando curiositate quærantur. At priusquam ad animi qualitatem pertinenlia prosequamur, de qualitate ejus secundum corpus, et modo propagationis filiorum, et de aliis quibusdam inspiciamus. Primus ergo homo secundum naturam corporis terreni, immortalis fuit quodammodo secundum aliquid, quia potuit non mori : et mortalis quodammodo, quia potuit mori. In illo namque primo statu habuit posse mori, et non posse mori. Et hæc fuit prima humani corporis immortalitas, scilicet posse non mori. In secundo vero statu post peccatum habuit posse mori, et non posse non mori : quia in hoc statu moriendi est necessitas. In tertio statu habebit posse non mori, et non posse mori, quia ad illum statum pertinet moriendi impossibilitas : quod ex gratia erit, non ex natura. In primo statu fuit corpus hominis animale, id est, egens alimonis ciborum. Unde et homo factus dicitur in animam viventem 1, non spiritualem, id est, in animam corpus sensificantem : quod adhuc erat animale, non spirituale, quod egebat cibis ut per animam viveret. Factus est ergo in animam viventem, id est, vitam corpori dantem : tamen per sustentamenta ciborum : et tunc erat corpus mortale et immortale, quia
<--- Page Split --->
poterat mori, et poterat non mori. Post peccatum vero factum est mortuum, sicut dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum propter peccatum est 1, id est, necessitatem moriendi in se habet. In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens : et immortale, non sicut in statu primo fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori. Unde Augustinus super Genesim : Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, etc. Prius de limo terræ formatum est corpus animale non spirituale, cum quali resurgemus. Renovabitur enim a vetustate, non in corpus animale quale fuit, sed in melius, id est, spirituale, cum hoc mortale induet immortale, in quod mutandus erat Adam, nisi mortem corporis animalis peccando meruisset 2. Non ait Apostolus, corpus mortale est propter peccatum, sed mortuum. Illud enim ante peccatum mortale, et immortale erat : quia poterat mori, et non mori. Aliud autem est non posse mori, aliud posse non mori. Ideo factum est per peccatum non mortale, quod erat : sed mortuum, quod non fieret nisi peccaret. Animale enim non est hoc corpus, sicut primi hominis fuit : sed jam deterius est : habet enim necessitatem moriendi 3. Ecce hic evidenter aperit Augustinus, quod corpus hominis ante peccatum mortale et immortale fuit : sed non qualiter fiet in resurrectione. De hoc eodem Beda super Genesim ait : Non est credendum ante peccatum ita fuisse mortua corpora, sicut modo. Ait enim Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum : sed licet fuissent animalia nondum spiritualia, non tamen mortua : quæ scilicet necesse esset mori.
DIVISIO TEXTUS.
« Solent hic quæri plura de primi hominis statu, etc. »
Hic determinat quasdam consequentes quaestiones statum utriusque, scilicet Adam, et Hevæ.
Et sunt quaestiones tres. Prima est de immortalitate eorum secundum differentiam ad illam quam habebimus in patria post resurrectionem. Secunda, Utrum illa immortalitas fuerit a natura vel a gratia? ibi, B, « Solet hic quæri, Cum homo primus, etc. » Tertia, Utrum habuit immortalitatem a ligno vitæ? ibi, C, « Sed adhuc quæritur, Si non, etc. »
Ex his in sequenti disputatione patet sententia.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum homo secundum animam sit immortalis?
Circa primum incidunt duae quaestiones quae ambe alibi 1 diligenter tractate sunt. Est autem prima, Utrum homo secundum animam sit immortalis ?
Secunda, Utrum primus homo in corpore poterat esse immortalis ?
AD PRIMUM proceditur sic : Videtur, quod anima moriatur cum corpore : quia
Dicit Salomon, Unus est. interitus hominum et jumentorum 2.
Item, Sapient. II, 1 : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Item, per rationes physicas sic : Quaecumque diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali, neutrum eorum potest esse sine alio : corpus et anima diffiniuntur ad se invicem diffinitione essentiali : ergo neutrum eorum potest esse sine alio. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per diffinitionem, quod anima est actus corporis physici potentia vitam habentis. Et quod sit essentialis, patet quia anima aliter per accidens uniretur corpori : et sic non fieret unum substantialiter de corpore et anima, quod falsum est.
Item, Nulla forma habet esse nisi in subjecto et in materia : anima est forma, ut dicit Philosophus : ergo non habet esse nisi in subjecto et materia : ergo non existente corpore, non est anima.
Item, Dupliciter secundum Philosophum est aliquid corporale, scilicet quia est ex contrariis, vel quia delatum
per esse est super compositum ex contrariis, sive conjunctum illi essentialiter : et illa corrumpuntur per accidens : anima autem sic delata vel conjuncta est super compositum ex contrariis : ergo est corporalis.
Sed contra objiciunt Magistri rationised bus probabilibus, sumentes auctoritates Philosophi omnino probatas, scilicet,
Intellectus nullius corporis est actus : ergo non corrumpitur corruptione alicujus corporis.
Item, Anima se habet ad corpus sicut nauta ad navem : nauta autem separabilis est : ergo intellectus et anima.
Item, Objiciunt ex quibusdam convenientiis sic : Quoniam ubi est invenire extrema, necesse est esse medium : sed invenimus substantiam spiritualem incorruptibilem non conjunctam corpori, ut Angelos : et substantiam spiritualem corruptibilem conjunctam corpori, ut anima sensibilis et vegetabilis : ergo erit substantia media, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis conjuncta corpori : et haec non potest esse corruptibilis : quia si sit corruptibilis, aut est corruptibilis per se, aut per accidens : non per se : quia nihil est corruptibile per se nisi compositum ex contrariis, quod non potest convenire substantiae spirituali : per accidens autem non potest esse corruptibilis, cum sit conjuncta corruptibili per se : ergo remanet unum medium, scilicet substantia spiritualis incorruptibilis conjuncta corpori. Et alia similia his multa posui alibi.
Una est ratio Avicennae, quae melior est omnibus aliis : dubium enim est quid alii qui Philosophiam sequuntur, responderent ad tales propositiones si proponerentur eis. Ratio autem Avicennae physica est, et haec est : Si anima corrumpitur corrupto corpore : aut corrumpitur per se, aut per accidens. Si per se, cum secundum Philosophiam nihil corrumpatur per se,
<--- Page Split --->
nisi quod habet potentiam ex compositione contrariorum ad non esse, oportet animam simul habere actum existendi ut nunc, et potentiam non existendi : aut secundum idem, aut secundum diversa. Non secundum idem : quoniam numquam idem est principium existentiæ : quia existentia est a forma, et principium corruptionis est compositio ex contrariis : ergo habebit hoc a diversis : ergo habet in se compositum ex contrariis, scilicet calido, frigido, humido, sicco, et formam : ergo est corpus, vel harmonia corporis : et utrumque horum improbatum est a Philosopho in primo de Anima. Si autem corrumpitur per accidens : hoc non potest esse, nisi quia secundum esse dependet a corpore. Aut igitur dependet ab eo tamquam ab eo quod est simul secundum naturam et esse, aut tamquam a priori, aut tamquam a posteriori. Si tamquam ab eo quod est simul, tunc oporteret quod essent relativa ad invicem : quia sola illa per intellectum sunt simul : omnia autem correlativa sunt opposita, ex quibus numquam fit unum : ergo ex corpore et anima numquam fiet unum. Si tamquam ex priori : aut sicut ex priori tempore, aut sicut ex priori causa. Si primo : ergo modo anima rationalis erit in materia sicut in potentia : omnis autem talis forma educitur de materia et est actus ipsius, et non habet operationem nisi in materia : ergo anima rationalis est actus corporis, et non habet operationem nisi in corpore, quod supra improbatum est, cum ejus principalis operatio non perficiatur nisi abstrahendo a corpore et appenditiis materiæ, sicut est intelligere. Si autem dependet sicut ex priori causa : hoc non potest esse sicut ex materia, quoniam jam hoc improbatum est : ergo sicut ex efficienti, vel finali : et unumquodque illorum per se patet esse falsum : quoniam in cansalitate efficientis, et formæ, et finis, magis se
habet anima ad corpus, quam e converso. Præterea, Efficiens et materia non coincidunt in idem, et corpus, ut probatum est per omnes Philosophos, est materia animæ : ergo non etefficiens causa, vel finis. Si autem dependet ab eo tamquam ex posteriori. Contra : Prius potest esse sine posteriori : ergo anima potest esse sine corpore.
Scias autem, quod hæc dispositio dependet ex duabus aliis: quarum una est, quod anima sit substantia : et alia, quod non sit virtus corporea quæ dividatur diviso corpore : et omnes istæ rationes cum quæstionibus præambulis secundum ordinem physicum alibi positæ sunt.
SOLUTIO. Non est dubitandum quin anima sit immortalis , nec est qui dubitat, nisi diligens vitam pecudum.
An PRIMUM igitur dicendum, quod Salomon loquitur ibi more concionantis, sed non more asserentis : unde et alia multa stulta ibidem colligendo dicit.
Ad ALUD dicendum, quod illud dixerunt impii errantes, qui non judicant honorem animarum sanctarum.
Ad ALUD dicendum, quod anima est endelechia corporis physici : sed non ex hoc sequitur, quod non sit separabilis : sed potius quod substantialem dependentiam habeat, quia non est perfecta, sicut omnes operationes exercens in corpore, sed quasdam : et ideo probatur esse separabilis.
Ad ALUD dicendum, quod si esset conjuncta corpori sicut forma educta de illo, quæ omnes operationes suas explet in illo, tunc procederet argumentum : sed sic non est, et ideo etiam anima sensibilis, et vegetabilis, in brutis et plantis corruptibiles sunt : et non sunt ad imaginem Dei : sed anima rationalis immortalis est ad imaginem Dei. Unde super illud, In imagine pertransit homo 1, dicit Glossa : « Anima immortalis facta est, ne a sui Creatoris imagine discrepare vi-
<--- Page Split --->
deretur. Non enim esset imago si mortis termino clauderetur.» Et Gregorius in libro Dialogorum : « Homo sicut in medio creatus est, ita communicat cum natura superiori et inferiori, immortalis spiritu cum Angelo, mortalis et corruptibilis corpore cum jumento. »
ARTICULUS II.
Utrum primus homo in corpore immortalis esse potuerit? et, Utrum Adam in primo statu animam accepisset passibilem vel corpus passibile?
spina pungeret, nec gladius secaret : ergo videtur, quod vere immortalis fuisset: et hoc idem dicitur in Littera, et ab Augustino habetur, ut patet.
SED CONTRA : 1. Homo habuit in primo statu corpus compositum ex contrariis : ergo pugna erat in corpore suo : ergo corpus poterat infirmari, et dissolvi compositum.
- Item, Omne compositum ex gravibus et levibus, componitur ex his quorum motus secundum locum sunt contrarii : haec autem quandoque separabuntur et distabunt, ut dicit Philosophus in IV de Celo et Mundo : ergo videtur, quod homo cum sic esset in primo statu compositus, esset corruptibilis.
Secundo quæritur, Utrum homo immortalis esse potuerit secundum corpus in primo statu '
Et videtur, quod sic : quia
Pcna non praecedit culpam : mors autem maxima pœenarum est : ergo ante peccatum hominis accedere non potuit : ergo ante peccatum homo immortalis fuit.
Item, Molle corpus habuit : ergo secabile et divisibile.
Item, Philosophus dicit, quod omne generatum corrumpetur tempore determinato : corpus Adae erat quoddam simile generato : ergo corruptum fuisset tempore determinato.
Sed quia hae rationes nihil valent, eo quod Philosophi de hoc statu naturae numquam aliquid cognovissent,
- Item, Sapient. t, 13-16 : Deus mortem non fecit... Impii anten manibus ac verbis accersierunt illam. Ergo videtur, quod numquam fuisset mors acquisita, nisi verbis et manibus impiorum, serpentis scilicet loquentis, et Heve manus extendentis : ergo ante impietatem illam homo fuit immortalis.
QUERATUR ulterius, Si animam in primo statu accepit passibilem, vel corpus passibile ?
Videtur quod non : quia anima non proprie patitur nisi ex corporis passione : ergo videtur si tunc corpus pati non potuit, quod nec anima cumpati.
Item, Hoc secundum justitiam Dei esset animam remanere semper sub regente se per obedientiam, et permanere corpus sub regimine suo ad imperium suum : ergo numquam fuisset corpus separatum ab anima : sed ipsa sub Dei obedientia semper permansisset, si non peccasset : ergo corpus per mortem numquam fuisset dissolutum.
Item, Dicit Isidiorus, quod si homo non peccasset, nec ignis combureret, nec
SED CONTRA : 1. Cognoscere potuit : non autem cognoscit nisi per receptionem cogniti, et recipere est quoddam pati : ergo animam habuit passibilem.
Item, Appetere potuit : et appetitus non fit nisi aliquid patiente potentia appetitiva : ergo potuit pati.
Item, Contraria nata sunt fieri circa idem : et gaudere potuit : ergo et tristari : ergo sentire pœenam : quia tristitia est de sensu pœenae.
<--- Page Split --->
Solutio. Disputatio ista per has rationes nihil valet. Videtur mihi, quod cum quaeritur, Utrum homo mortalis vel immortalis fuerit in primo statu? distinguendum esse. Cum igitur dicitur immortalis, potest fieri privatio actus mortis: et sic conceditur ab omnibus, quod erat immortalis, manens in primo statu. Potest autem fieri privatio potentiae moriendi: et hoc adhuc dupliciter, scilicet potentiae disposita ad moriendum per habitum immortalitatis: et adhuc conceditur quod erat immortalis, quoniam non habebat hujusmodi potentiam ad moriendum, sed potius dispositionem contrariam morti: vel potest privare potentiam solam quae materialis dicitur, et tantum est in materialibus et naturalibus principiis: et hoc modo non videtur fuisse immortalis, sed potius mortalis: quoniam potentiam materialem et naturalem habuit moriendi, licet esset ligata per contrarium habitum: et est sicut potentia aperiendi in ostio volubili quidem in cardine, sed clauso firmissimo repagulo ne aperiatur. De hoc infinitae possunt adduci auctoritates 1.
bum. Dicitur etiam pati a contrario afficiente passum et transmutante: et sic non potuit pati nec in anima propter habitum gratiae primi status, qui contrarius erat huic passioni, nec permisit eam cadere in eum. Dicitur etiam pati a contrario alterante et abjiciente a substantia: et sic nullo modo erat passibilis, nec in corpore, nec in anima.
Ad in autem quod objicitur, quod conAdobject 3. traria nata sunt fieri circa idem, dicendum quod non valet: si enim alterum inest per naturam ut igni caliditas, tunc non tenet. Item, Si alterum inest per confirmationem, iterum non tenet: quia beatis inest laetitia, et non potest inesse tristitia: et damnatis tristitia, et non potest inesse eis laetitia. Ita Adae per experimentum infuit bonum et gaudium: et malum et contristans non potuit inesse, nisi prius peccaret, propter habitum innocentiae se conservantem ab omni contristante et laesivo.
Tamen de impassibilitate potest fieri talis distinctio qualis habita est in immortalitate.
Ad rationes ergo quae videntur probare, quod fuerit corruptibilis et mortalis: dicendum primo, quod Philosophi de hac immortalitate nihil cognoverunt, nec aliquid locuti sunt: deinde potest dici, quod tenent illae rationes quoad naturalia principia Adae: sed illa exire in actum moriendi non poterant, eo quod erant ligata habitu immortalitatis per gratiam, ut infra patebit.
ARTICULUS III.
Utrum una et eadem erit immortalitas resurrectionis cum illa quae fuit in primo statu?
Ad quod alterius quaeritur, Utrum fuit passibilis? Dicendum, quod de passibilitate animae disputatum est in III Sententiarum, in tractatu de Passione animae Christi tantum : tamen potest hic dici, quod pati dicitur a Graece πάθεν, quod est recipere Latine : et sic passibilis fuit et in corpore, et in anima : quia in anima recepit species, et in corpore ci-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, circa principium : « In tertio statu habebit posse non mori, et non posse mori, etc. »
Et quaeritur hic, Utrum una et eadem immortalitas sit resurrectionis et primi status ?
Et videtur, quod sic : quia
- Unius potentiae unus est actus et complementum : sed potentia immortalita-
<--- Page Split --->
tis est una in homine et non duæ : ergo videtur, quod actus est unus : cum igitur illa et ista immortalitas sint actus illius potentiae, videtur quod illæ immortalittates sint una.
Item, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod « per Christum recuperavimus quod perdidimus in Adam : » sed in Adam perdidimus immortalitatem primi status, et per Christum recuperavimus immortalitatem tertii status : ergo immortalitas primi status et tertii sunt una.
Item, Immortalitas dicit potentiam naturalem resistendi morti, sicut mortalitas dicit impotentiam naturalem : omnis autem potentia naturalis est a victoria formæ super materiam : cum igitur una forma sit, videtur esse una immortalitas.
non peccandum, sed non erat in illo confirmatum.
Item, In primo statu non erat dispositio potentiae moriendi : sed erat dispositio ad non moriendum, sed non confirmatio. In secundo autem statu eadem potentia liberi arbitrii facta est sub necessitate ad peccatum, et ablata est dispositio ad non peccandum : et ideo illa potentia quae fuit ad non moriendum disposita, facta est sub necessitate mortis. In tertio autem statu liberum arbitrium erit in beatis confirmatum in bono, et sequitur ex parte corporis confirmatio immortalitatis : et in damnatis confirmatum vel potius obstinatum in malo, et sequitur obstinatio mortis, ut sic secundum dictum Bernardi, « semper moriantur, et numquam permoriantur. »
SED CONTRA :
Illa primi status erat cibis sustentanda: illa que est resurrectionis, non eget cibis: ergo non est una immortalitas.
Item, Non habent unam rationem posse non currere, et non posse currere : ergo non habent unam rationem posse non mori, et non posse moti : immortalitas primi status erat secundum posse non mori, immortalitas autem tertii status erit non posse mori : ergo non sunt ejusdem rationis.
Ex hoc igitur patet, quod si quaeratur de potentia moriendi et non moriendi, et necessitatis moriendi, et impossibilitatis moriendi, indisposita una est potentia. Si autem quaeritur de disposita, dicendum quod disposita et dispositio et habitus non est unus.
Ad id ergo quod objicitur, dicendum quod unius potentiae plures possunt esse actus ordinati completi et minus completi, secundum quod potentia progreditur ad perfectionem : sed unius potentie secundum esse substantiale verum est quod non est nisi unus actus substantialis : quia unius materiae una est forma substantialis, sed in bene esse non est ita.
SOLUTIO. Dicendum, quod immortalitas in homine sequitur statum liberi arbitrii sicut omnis dispositio corporis hominis secundum ordinem justitiae divinae exit a libero arbitrio : et ideo quando liberum arbitrium hominis fuit posse peccare et posse non peccare, tunc status corporis fuit posse mori et posse non mori : et sicut una potentia indisposita est animae quae potest peccare, et quae potest non peccare : ita una potentia indisposita corporis erat quae poterat mori, et non mori : sed in primo statu liberum arbitrium non erat dispositum ad peccatum, sed erat dispositum gratia innocentiae et voluntate conditionis prime ad
Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum facit Augustinus, et dicit illam immortalitatem habitualiter parum esse reddere, sed meliorem recompensat nobis.
Ad aliud dicendum, quod licet naturalis potentia sit a forma, tamen non est omnino naturalis potentia a forma eodem modo se habente : et ideo non fiunt diversae potentiae naturales quando habitualiter vel formaliter considerantur, licet in radice potentiae indispositae fuit una.
<--- Page Split --->
B. Utrum immortalitas quam habuit ante peccatum, esset de conditione naturae, an gratiae beneficio ?
Solet hic quaeri, Cum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione naturae ipsius corporis habuerit utrumque : an alterum beneficium esset gratiae, scilicet immortalitas, id est, posse non mori ? Ad quod dici potest, quia alterum habebat in natura corporis, id est, posse mori : alterum vero, scilicet posse non mori erat ei ex ligno vitae, scilicet ex dono gratiae. Unde Augustinus super Genesim : Quodammodo creatus est homo immortalis : quod erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae. Mortalis erat de conditione corporis animalis, immortalis beneficio conditoris. Non enim immortale erat, quod omnino mori non posset : quod non erit, nisi cum fuerit spirituale 1. Aperte dicit, quod non ex natura, sed ex ligno vitae habebat posse non mori. Propter hoc aliqui dicunt, quod nisi ille a ligno vitae uteretur, non semper viveret, quia peccaret. Peccaret enim si illo ligno non uteretur : quia praeceptum erat ei ut comederet de omni ligno paradisi, nisi de ligno scientiae boni et mali. Sicut ergo peccavit comedendo quod erat prohibitum, ita etiam peccaret, si non comederet quod erat jussum.
ARTICULUS IV.
Utrum immortalitas in primo statu fuit a natura, vel a gratia ?
Deinde quaeritur de tertia parte, ibi, « Solet hic quaeri, Cum homo primus, etc. »
Videtur enim, quod immortalitas illa fuerit per naturam :
Praecipue enim naturalia dicuntur in quibus nascimur : ergo praecipue naturale fuit Adae id in quo est institutus.
Item, Idem est principium vitae et continuationis vitae. Sed anima per naturam est principium vitae : ergo continuationis : ergo potest continuare vitam per naturam : immortalitas autem nihil aliud est quam continuatio vitae : ergo Adam fuit immortalis per naturam.
Item, Si daretur nobis habens effectum continuationis vitae, et nos per potestatem naturalem possemus comedere, et sic continuare vitam, nos dice-
<--- Page Split --->
remur vivere ex naturalibus solis, et non ex gratia, quoniam haberemus in potestate naturali continuare nobis vitam : ergo si lignum vitae habebat potestatem continuandi vitam, et homo naturalem potestatem comedendi illud, ipse continuavit vitam per naturam, et non per gratiam : dicitur autem in Littera, quod immortalis erat ex esu ligni vitae : ergo immortalis erat per naturam.
Sed contra.
SED CONTRA :
Natura composita ex contrariis non habet in se principium incorruptionis : Adam autem habebat naturam compositam ex contrariis : ergo ex natura non habebat principium suae immortalitatis.
Item, In Littera dicitur, quod erat ex beneficio gratiae immortalis : et hoc omnes auctoritates Augustini dicunt quod ipse dicit, quod sicut præfatum fuit filiis Israel ut in quadraginta annis vestimenta non veterascerent 4, ita præfatum fuit Adæ ne moreretur. Constat autem, quod per naturam non fuit conservatio vestimentorum a vetustate : ergo nec immortalitas Adæ fuit per naturam.
corpore causas senectutis, et indurationis membrorum, et putrefactionis humorum : et ideo dicit Augustinus, quod « stabili sanitate firmabat corpus ejus lignum vitæ, quia semper renovabat teneritudinem complexionis optimæ. » Quartum autem erat cibus aliorum lignorum, qui conservabat ne deperiret aliquid in materia corporis, vel humidì radicalis. Quintum erat Deus protegens extrinsecus per hoc quod omnia læsiva subdita erant sibi, et non poterant contra eum, sed pro ipso. Et ideo patet, quod cum immortalitas proprie respiciat primum, et secundum pro causa : primum tamquam causam efficientem, et secundum tamquam causam habitualem et formalem, quod erat ex gratia, et non ex natura : alia autem tria non faciebant immortaltatem nisi ut dispositiones naturales.
DICENDUM ergo ad primum, quod in quibus nascimur tamquam in principiis constituentibus naturam, sunt naturalia : sed si nasceremur in gratia, vel in gloria, aliter esset : et sic etiam fuit de primo homine.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod erat immortalitas per gratiam, et non per naturam. Et nota, quod sicut in nobis, sic ad immortalitatem Adæ quinque exigebantur : quorum primum est continuatio ordinis ad perpetuam causam vitæ : et hoc fuit in hoc quod anima subderetur Deo, et corpus animæ, et mundus corpori. Sic enim fuit hic : haustit enim ex perpetuo fonte vitæ, et ita refudit in corpus perpetuam vitam. Secundum est habitus quidam creatus qui conservabat proportionem corporis in compositione prima et complexione, ut in eadem habitudine manens semper viveret : et hic habitus erat gratia creata quam amisit interrupto ordine primo. Tertium erat lignum vitæ quod disponebat a parte materiae, removens a
Ad aliud dicendum, quod hæc est dubia et non probata, quod per eamdem naturam aliquid constituat vitam, et influat eam : et forte propositio est falsa, quia nulla potentia animæ nec plantæ nec bruti senescit et debilitatur, nisi per accidens. Et dicit Philosophus, « Si senex acciperet oculum juvenis, videret sicut juvenis : » et ita est verum de oculo asini, sicut de oculo hominis : unde puto esse dicendum, quod animæ substantiale est influere vitam tali corpori, sicut composito et complexionato : non est autem naturale continuare : quia si hoc esset naturale, non esset completa perfectio ipsius, nisi haberet tale corpus : et hoc non est verum secundum Philosophiam naturalem.
Ad aliud dicendum, quod cibus ligni
1 Deuteron. xxix, 5 : Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum ve-
<--- Page Split --->
non est nisi dispositio materialis, et non habitus quo formaliter immortalis dicebatur : et hoc patet, quia Elias et Enoch mortales sunt, eo quod privatus est in
eis talis habitus immortalitatis : cum tamen per esum ligni vitæ dispositio mortis removeatur in eis a corpore usque ad tempus quod Deus voluerit.
C. Si non foret præceptum ut de illo ligno comederet et aliis, et non illo uteretur, an posset non mori ?
Sed adhuc qaeritur, Si non esset præceptum ut de ligno vitæ ederet et aliis, et non illo vesceretur, numquid posset non mori ? Si semper viveret non utens illo ligno, non erat ei ex illo ligno posse non mori. Si vero non posset semper vivere, id erat ei ex illo ligno. Aliqui dicunt, quod si non fuisset ei præceptum vesci illo ligno et aliis, et non illo vesceretur, viveret semper : sic determinantes illud quod supra dixit Augustinus : « Erat « ei de ligno vitæ, non de conditione naturae tantum 1, » scilicet quasi non ex conditione naturae solummodo erat ei, sed etiam ex illo ligno. Aliis autem videtur, quod ex ligno vitæ erat ei posse non mori, non ex natura. Ideo enim dicitur potuisse 2 non mori, quia poterat uti illo ligno, de quo edens non moreretur.
D. Quæstio Augustini, quomodo immortalis factus sit homo ?
De hac vero hominis immortalitate, qualis fuerit, Augustinus super Genesim quaestionem movens, sic ait : Quæritur, quomodo immortalis factus sit homo præ aliis animantibus : et quomodo cum illis communem acceperit alimoniam ? Sed alia est immortalitas carnis, quam in Adam accepimus : alia quam in resurrectione speramus per Christum. Ille factus est homo immortalis, ut non posset mori si non peccaret, moreretur autem si peccaret. Filii vero resurrectionis nec poterunt ultra peccare, nec mori. Caro nostra non tunc egebit refectione ciborum : quia nulla poterit esse
<--- Page Split --->
defectio. Caro Adæ ante peccatum ita immortalis creata est, ut per alimoniam adjuta esset mortis et doloris expers. Sic ergo immortalis et incorruptibilis condita est caro hominis, ut suam immortalitatem et incorruptionem per observantiam mandatorum Dei custodiret. In quibus mandatis hoc continebatur, ut de illis lignis concessis manducaret, et ab interdicto abstineret. Per horum edulium immortalitatis dona conservaret, donec corporalibus incrementis perductus ad ætatem quæ conditori placeret, multiplicata progenie, ipso jubente sumeret de ligno vitæ, quo perfecte immortalis factus, cibi alimenta ulterius non requireret 1.
E. Summatim superiorum verborum sententiam perstringit.
Ecce his verbis videtur Augustinus tradere, quod caro primi hominis immortalitatem in se habuerit : quæ per alimoniam ciborum conservaretur usque ad tempus suæ translationis in melius, quando de ligno vitæ comederet, et fieret omnino immortalis, ita ut non posset mori.
F. Quod ex prædictis consequi videtur, hominem de naturae suæ conditione quodam modo fuisse immortalem : sed non omnino fieret immortalis, nisi participato ligno vitæ.
Ideo aliqui dicunt, quod immortalitatem de natura habebat qua poterat non mori : quæ aliorum lignorum esu poterat conservari, sed non poterat consummari nisi per assumptionem ligni vitæ. Quod videtur Augustinus sentire, super Genesim dicens : Hoc quoque addo, talem cibum illam arborem præstitisse, quo corpus hominis stabili sanitate firmaretur : non sicut ex alio cibo, sed inspiratione salubritatis occulta 2. Hic innuere videtur, quod cum aliis cibis posset corpus sustentari, hoc cibo indeficiente sanitate firmaretur. Ex quo consequi videtur, quod sicut in natura
<--- Page Split --->
sua habuit mortalitatem quamdam, scilicet aptitudinem moriendi : ita aliquam immortalitatem in natura sua habuit, id est, aptitudinem qua poterat non mori, cibis adjutus : sed si perstitisset, immortalitatis perfectio esset ei de ligno vitæ. Sed qui hoc tradunt, quomodo superiora Augustini verba, quibus dicit quod erat immortalis ex ligno vitæ, huic sententiæ non contradicant, diligenter inquirant.
ARTICULUS V.
Utrum sine peccato mori poterat Adam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Sed adhuc quæritur, Sinon esset præceptum ut de ligno vitæ ederet, etc. »
Et quæruntur hic duo, scilicet utrum sine peccato mori poterat Adam ? et, Utrum mortalis effectus per necessitatem moriendi, recuperare poterat immortalitatem, si hæc duo habuisset, scilicet pænitentiam, et esum ligni vitæ ?
Ad PRIMUM sic proceditur :
Videtur autem, quod mori poterat sine peccato. Et ponamus, sicut in Littera ponitur, quod non habuerit præceptum comedendi : tunc non peccasset si non comedisset, et tamen habuisset corpus animale egens alimonia ciborum : ergo si non comedisset, dissolutum fuisset : ergo fuisset mortuus sine peccato.
Si tunc dicas, quod peccasset injiciendo sibi manus. Contra : Fames est pæna : ergo non fuisset sine culpa famem consecutus : sed non tenebatur, nisi esuriret : ergo si non esuriret, numquam injecisset sibi manus : sed si non peccasset, numquam esurisset : ergo numquam tenebatur comedere : ergo mortuus fuisset sine peccato.
Item, Separemus peccatum ab hoc : ponanus enim, quod non tenebatur sibi
providere in comedendo : tunc non peccasset in non comedendo, et tamen dissolutus fuisset non comedendo, cum haberet corpus animale : ergo sine peccato mortuus fuisset.
Sed contra :
Omni ei quod vivit naturaliter, nihil adeo contrarium est et pœnale sicut mors: sed Adam naturalissime vixit: ergo pœnalissime fuisset mortuus: ergo materiæ pœna fuisset sine culpa.
SOLUTIO. Ad hoc dicunt quidam, quod Adam illa positione facta, naturaliter dissolutus fuisset sine pœna. Sed hæc solutio non videtur esse vera : quia mors ad minus defectus est: et non est putandum hominem etiam defectui subjacere si non peccasset.
Præterea, Fabula videtur, quod moreretur in optima dispositione corporis sine læsione : cum anima appetat naturaliter conjunctionem.
Ideo dicunt alii, et puto, quod verius, quod sicut in nobis est mors naturalis et violenta, et conservatio a violenta morte est prohibitio extrinsecus lædentium, conservatio autem a morte naturali est præservatio ab his quæ corrumpunt intrinsecus: ita enim fuit in primo homine conservatio omnium interiorum a custodia liberi arbitrii a peccato : unde si non esset præceptum, puto quod non comedendo peccasset : quia naturale fuit ei debere comedere : et hoc dictabat ratio.
Ad hoc autem quod dicit, Circumscribatur peccatum ab eo : tunc dico, quod simul circumscribitur cum illo ne sit ani-
<--- Page Split --->
malis et egens cibis, quoniam illo posito sequeretur eum teneri comedere in tempore necessitatis. Si autem utrumque illorum circumscribatur: tunc verum est, quod non indiget comestione, et non peccabit non comedendo. Si autem dicat, quod ponat per impossibile, quod sit animalis et non indigeat cibis: tunc nihil prohibet sequi impossibile, scilicet quod sit immortalis et cibis non egens: sicut si pono te esse asinum, non est inconveniens te habere quatuor pedes.
Ad hoc autem quod objicitur de sensu famis, dicendum quod primus homo sub rationis dominio totum corpus habuit: et ideo præscivit horam comedendi sine fame: et cum tenebatur comedere, si peccavit non comedendo, non erat inconveniens eum postea famem sentire.
ARTICULUS VI.
Utrum Adam mortalis effectus per necessitatem moriendi, recuperare potuisset immortalitatem per paenitentiam et ligni vitæ esum ?
Secundo quaeritur, Utrum per pænitentiam, et per lignum vitæ poterat recuperare statum immortalitatis?
Videtur, quod sic : quia
Pænitentia continuat eum fonti vitæ ex quo manat vita indeficiens, et lignum removet dispositionem contrariam: ergo videtur, quod recuperata fuisset immortalitas.
Item, Hoc videtur ex littera Genesis,
ubi dicitur: Nunc ergo ne forte mitiat manum suam, et sumat de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum '1.
Item, Enoch et Elias continuant vitam per esum ligni vitæ: ergo et Adam poterat hoc facere.
SED CONTRA :
Prohibitio et comminatio Domini fuit, In quocumque die comederis ex eo, morte morieris: ergo necessitatem mortis incurrit.
Item, In Littera adducitur quod dicit Apostolus ad Roman. vim, 10: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est, necessitati mortis addictum: ergo non poterat fieri amplius potens non mori.
SOLUTIO. Dicendum, quod non poterat 5m per illa duo recuperari immortalitas.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod non est cujuslibet gratiae conjungentis Deo præstare immortalitatem: sed potius gratiae purae non interrupta: et haec non est gratia pænitentiae, sed innocentiae prima.
Ad aliud dicendum, quod ut prius habitum est, a ligno vitæ non est nisi dispositio materialis ad non moriendum: et si continuasset vitam ex tali esu sicut Elias et Enoch, tum nihilominus habuisset habitum necessitatis moriendi quandoque : et illum habitum non tollit lignum vitæ, sicut non contulit primum habitum immortalitatis innocentiae, sed impedit tantum actum mortis quamdiu sumitur: et ideo non moreretur: haberet tamen necessitatem moriendi post peccatum edens de ligno vitæ: et haec esset potius miseria prolongatio, quam gratiae: et ideo prohibitus est.
<--- Page Split --->