DISTINCTIO XVII.
De productione hominis quantum ad principia constitutiva, scilicet corpus et animam : et primum de viro.
A. De creationne animæ, Utrum de aliquo facta sit, vel non? et, Quando facta, et quam gratiam habuerit in creatione ?
Hic de origine animæ plura quæri solent, scilicet unde creata fuerit, et quando, et quam gratiam habuerit in creatione ? Sicut hominis formatio secundum corpus describitur, cum dicitur, Formavit Deus hominem de limo terræ : ita ejusdem secundum animam factura describitur, cum subditur : Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ 1. Corpus enim de limo terræ formavit Deus cui animam inspiravit. Vel secundum aliam litteram, flavit vel sufflavit : non quod faucibus sufflaverit, vel manibus corporeis corpus formaverit. Spiritus enim Deus est, nec lineamentis membrorum compositus. Non ergo carnaliter putemus Deum corporis manibus formasse corpus, vel faucibus inspirasse animam, sed potius hominem de limo terræ secundum corpus formavit, jubendo, volendo, id est, voluit et verbo suo jussit ut ita fieret, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, id est, substantiam animæ in qua viveret, creavit, non de materia aliqua corporali vel spirituali, sed de nihilo.
<--- Page Split --->
B. Opinio quorumdam hæreticorum, qui putaverunt animam esse de substantia Dei.
Putaverunt enim quidam hæretici, Deum de sua substantia animam creasse, verbis Scripturæ pertinaciter inhærentes, quibus dicitur, Inspiravit vel insufflavit, etc. Cum stat, inquiunt, vel spirat homo, de se flatum emittit. Sic ergo cum dicitur Deus flasse vel spirasse spiraculum in faciem hominis, ex se spiritum hominis emisisse intelligitur, id est, de sua substantia. Qui hoc dicunt, non capiunt tropica locutione dictum esse, sufflavit, vel flavit, id est, flatum hominis, scilicet animam fecit. Flare enim est flatum facere : et flatum facere, est animam facere. Unde Dominus per Isaiam : Omnem flatum ego feci 1. Non sunt ergo audiendi qui putant animam esse partem Dei. Si enim hoc esset, nec a se, nec ab alio decipi posset, nec ad malum faciendum vel patiendum compelli, nec in melius vel deterius mutari. Flatus ergo quo hominem animavit, factus est a Deo, non de Deo, nec de aliqua materia, sed de nihilo 2.
quæstiones, quarum una est, Utrum anima de substantia Dei creata sit ? Secunda, Utrum in corpore vel extra corpus ? ibi, C, « Sed utrum in corpore, etc. »
DIVISIO TEXTUS.
« Hic de origine animæ, etc. »
Hic agitur de formatione hominis secundum relationem ad principium materiale : et hoc dupliciter, scilicet secundum animam, et secundum corpus : et ideo sunt hic duæ partes, in quarum prima tangit secundum animam. In secunda, secundum corpus, ibi, D, « Solet etiam quæri, Utrum Deus, etc. »
In hac parte transeo breviter objiciendo : quoniam ista quæstio, Utrum anima sit facta de substantia Dei, aut de materia aliqua præcedente ipsam : aut ante corpora sint creatæ animæ in comparibus stellis, vel simpliciter, sicut dicebat Pythagoras et quidam alii, alibi diligenter investigata sunt .
Circa primam tangit Magister duas
1 Vulg. habet, Isa. LVII, 16 : Spiritus a facio mea egredietur, et flatus ego faciam.
2 Cf. S. AUGUSTINUM, Lib. VII de Genesi ad litteram, cap. 2. 3 Cf. II P. Summ. theol. B. Alberti, Q. 72.
<--- Page Split --->
ergo perfectior est illa, quod est absurddum.
ARTICULUS 1.
Utrum Deus inspiravit homini spiraculum vitæ, ita quod anima sit pars Dei aut divinæ substantiæ ?
Circa primam tamen partem possumus ponere rationes hæreticorum sic :
Deus non est spirans alia substantia quam sua : ergo si homini inspiravit spiraculum vitæ : etiam spirat hoc ei de substantia sua propria : ergo anima est pars Dei.
Item, Quidquid est potentia materialis ad multa quæ fiunt ex ipso, imperfectum est respectu cujuslibet eorum : substantia divina est materialis secundum hæreticum ad omnem animam : ergo imperfectior.
Item, Substantia divina est impartibilis : quod autem impartibile est, non potest esse materia diversorum nisi per hoc quod est per diversas sui partes in illis : ergo substantia divina non potest esse ex qua fiunt omnes animæ.
Item, Substantia divina non est vertibilis per electionem voluntatis : anima autem est vertibilis : ergo anima non est ex substantia divina.
Item, Inspiratio vel in alium spiratio, est motus spiritus ab interiori : igitur cum Deus inspirat, fuit motus substantiæ Dei spiritus : interiora autem sunt substantia : ergo anima accepta est de sua substantia.
Item, Joan. xx, 22 : Insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum. Et Augustinus dicit, quod sufflatio ostendit Spiritum sanctum de sua substantia procedere. Ergo similiter hic insufflando, ostendit quod spiraculum vitæ hominis de sua substantia procederet.
Item, Eadem forma est exemplaris et imaginis : ergo necesse est, quod illius formæ secundum naturam sit idem susceptibile, et secundum formæ diversitatem diversificatur materia et subjectum : cum igitur homo sit imago Dei, oportet quod in ipso sit substantia in qua illa forma imprimatur : et hæc non erit susceptibilis illius formæ nisi sit divina : ergo anima est de substantia divina, ut videtur.
Sunt autem aliae rationes Philosophorum quæ fortiores videntur, sed alibi sunt collectæ et solutæ.
Sed contra. IN CONTRARIUM sic potest objici : 1. Omne quod fit ex aliquo, perfectius est illo : anima fit de substantia divina :
Et alia multa possunt ad hoc objici.
SOLUTIO. Dicendum, quod Pythagoras solutio. fuit primus auctor hujus hæresis, ut dicit Chrysostomus super Job. Deinde auxerunt quidam alii dicentes Deum, hyle, et animam esse idem : et adhibuerunt aliquas rationes phantasticas quæ alibi solvuntur. Josephus videtur in idem consensisse : quia dicit animam esse particulam divinitatis positam in corpore.
Ad rationes autem quæ hic inducuntur, At 1 et 2. dicendum quod quando dicitur, inspiravit, effective, id est, spiritum fecit : et quod ita necesse sit sumi, probatur per rationes in contrarium inductas.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc non est Ad 3. verum, si verum dicit effectum causæ efficientis : tunc enim operatur super materiam alienam, et inducit formam spiritus creatam, non ab interiori substantiae suæ sive essentiali : quia idem est terminus Dei quod consubstantiale.
Ad ALIUD dicendum, quod exemplaris Ad 4. et imaginis non est forma una nisi secundum rationem ducendi in aliud : imago enim ducit in exemplar, et non est æqualis : sed mutans, ut prius habitum est : et ideo non valet ratio illa.
<--- Page Split --->
C. Quando facta sit anima, an ante corpus, aut in corpore ?
Sed utrum in corpore, vel extra corpus, etiam inter doctos scrupulosa quaestio est. Augustinus enim super Genesim 1, tradit animam cum Angelis sine corpore fuisse creatam, postea vero ad corpus accessisse : neque compulsa est incorporari, sed naturaliter illud voluit, id est, sic creata fuit ut vellet : sicut naturale nobis est velle vivere. Male autem velle vivere, non naturae, sed voluntatis est perversae. Alii vero dicunt animam primi hominis in corpore fuisse creatam : ita exponentes verba illa : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae 2, id est, animam in corpore creavit quae totum corpus animaret : faciem tamen specialiter expressit, quia haec pars sensibus ornata est ad intuenda superiora. Sed quidquid de anima primi hominis aestimetur, de aliis certissime sentiendum est quod in corpore creentur. Creando enim infundit eas Deus; et infundendo creat. Dicendum est etiam animam illam non sic esse creatam, ut praescia esset operis futuri justi vel injusti.
ARTICULUS II.
An anima sit creata in corpore, vel extra corpus ?
. Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Sed utrum in corpore, vel extra corpus, etc. »
Videtur enim anima creata extra corpus : quia Plato, Macrobius, et Gregorius Nicænus etiam hoc probare videtur : quia dicit, quod aliter mortalis esset : et horum verba et rationes quaerantur alibi 3.
Per rationem autem videtur idem sic : 1. Spiritualis enim substantia non dependens a corpore secundum esse, debet fieri ante corpus secundum ordinem dignitatis : anima rationalis est talis substantia : ergo debet fieri ante. 2. Item, Omne quod est hoc aliquid, et ens perfectum, prius est in se antequam sit in alio : anima est hoc aliquid, et ens perfectum secundum se : ergo prius est in se quam in corpore. Quod autem anima sit hoc aliquid, patet per hoc quia est substantia composita, et substantia composita, est hoc aliquid, ut dicit Philosophus. 3. Item, Constat quod secundum esse non dependet a corpore : ergo per acci-
<--- Page Split --->
dens unitur ei : ergo in se habet esse substantialiter : sed substantiale prius est accidentali : ergo prius est in se, quam in corpore.
- Item, Sicut ævum se habet ad tempus, ita æviternum ad temporale : sed ævum est ante tempus : ergo etiam æviternum : cum igitur anima sit habens principium et non finem, et sit æviterna, corpus autem generabile et corruptibile, videtur quod ipsa creata sit ante corpus.
Sed contra :
Anima est substantia physici corporis secundum rationem, ut dicit Philosophus in II de Anima, dans substantiam et rationem physico corpori : nulla talium praecedit id cujus est substantia : ergo nec anima.
Item, Ubi fuisse tante incorporationem ? In compare enim stella non potest poni : quia hoc improbatum est et haereticum : ergo oportet, quod fuerit inter Angelos : ergo aut coacta est incarnari, aut ex voluntate elegit. Si coacta est, cum coactio omnis habeat poenam, punitur anima ante culpam. Item, Si coacta esset : tunc peteret dissolutionem corporis ut liberaretur : et hoc manifeste falsum esse experimur omnes. Si autem elegit : hoc stultum fuit, cum ab intellectu deiformi venit in id quod obumbrat et obscurat et inficit eam.
Si dicas, quod non fuit sic in corpore Adæ : quia hoc non fuit infectum. Contra : Corpus Adæ non habuit visionem Dei intellectu deiformi : ergo corpus Adæ etiam obscuravit intellectum, licet minus quam corpus nostrum.
Item, Nulla forma secundum naturam praecedit suum subjectum, sed est finis generationis compositi : anima rationalis est forma ultima secundum naturam : ergo non praecedit suum subjectum, sed est finis generationis hominis.
infunduntur. De anima autem Adæ dubitaverunt Augustinus et Gregorius Nicænus, propter opus creationis a quo die septimo requievit Deus : et dubitationi eorum respondendum est, quod est creatio ad naturae instaurationem, et ab hac requievit Deus septimo die : et est creatio ad naturae propagationem, et ab hac numquam requievit, in tantum, ut etiam quidam dicant eum per creationem omnem dare formam substantialem, sicut supra ostensum est. Unde ego puto, quod etiam anima Adæ in corpore creata est : et quod dicit Genesis in fine primi capituli, quod creavit Deus hominem ad imaginem suam, et similitudinem : et postea in secundo capitulo subjungit de formatione ipsius secundum corpus 1, dico quod est dictum per anticipationem, sicut sæpe fit in Scriptura.
Ad m autem quod contra objicitur, dicendum ad primum quod haec est falsa, quod substantia spiritualis, secundum esse non dependens a corpore, debeat fieri ante corpus, si generaliter proponatur. Est enim quaedam spiritualis substantia, secundum esse non dependens a corpore, quae est forma et perfectio corporis : et illa non debet fieri secundum ordinem naturae nisi corpore organizato. 2
Ad aliud dicendum, quod anima sit hoc aliquid, hoc est dictum a Magistris, non a Philosophis, nec a Sanctis : et puto, quod sit dictum falsum : quoniam in principio libri II de Anima habetur, quod materia non est hoc aliquid, nec etiam forma, et quod anima non est hoc aliquid : sed hoc bene concedo, quod anima est substantia composita : sed ipsa non est composita ut hoc aliquid : quia secundum naturam dependentiam habet ad corpus, licet posset esse sine illo. Sed bene concedo, quod perfectio sua non est omnino completa sine illo.
Solutio. Dicendum, quod animæ hominum infundendo creantur, et creando
Ad aliud dicendum, quod secundum esse non dependere a corpore dicitur duobus modis, scilicet quod sit forma et vir-
<--- Page Split --->
tus corporea : sicut est calidum, et frigidum, vel harmonia compositionis, vel lapideitas. Sic verum est quod secundum esse non dependet a corpore : quia potest esse sine illo, licet non sit in ultima perfectione sine ipso. Vel, potest esse sensus, quod dependentia ad corpus non sit de esse et diffinitione ipsius. Sic est falsum : quia substantialiter determinatur ad corpus.
Ad aliud dicendum, quod ævum non præcedit tempus nisi ordine dignitatis, nec anima secundum quod est forma corporis, nec est omnino extra tempus, sed potius in horizonte temporis et æternitatis, ut dicunt Philosophi : quia secundum substantiam est extra, et secundum animationis actum et opera est sub tempore.
D. In qua ætate Deus hominem fecerit ?
Solet etiam qnaeri, Utrum Deus hominem repente in virili ætate fecerit, an perficiendo et ætates augendo, sicut nunc format in matris utero ? Augustinus super Genesim 1, dicit, quod Adam in virili ætate continuo factus est : et hoc secundum superiores, non inferiores causas, id est, secundum voluntatem et potentiam Dei quam naturae generibus non alligavit : qualiter et virga Moysi conversa est in draconem 2. Nec talia contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus alter naturae cursus innotuit : Deo autem natura est quod facit. Non ergo contra dispositionem suam illud fecit Deus. Erat enim in prima creaturarum (alias, causarum) conditione, sic hominem posse fieri : sed non ibi erat necesse ut sic fieret : hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in beneplacio Creatoris, cujus voluntas necessitas est. Hoc enim necessario futurum est quod vult et præscit. Multa vero secundum inferiores causas futura sunt, sed in præsentia 3 Dei futura non sunt. Si autem ibi aliter futura sunt, potius futura sunt sicut ibi sunt, ubi præscit ille qui non potest falli. Sic ergo factus est Adam, non secundum inferiores causas, quia non erat in rerum causis seminalibus, ut ita fieret : sed secundum superiores, non contra naturam operantes : quia in rerum causis naturalibus erat, ut ita posset fieri.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
est unio : spiritualis autem ad simplex majus est symbolum, quam ad compositum : ergo facilius et melius unietur anima corpori simplici, quam composito, ut videtur.
Utrum animæ debeatur corpus tale, quod sit compositum ex contrariis, vel debuerit habere corpus cæleste ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Solet etiam quæri, Utrum Deus hominem, etc. »
Quærunt enim hic quidam, Utrum animæ debeatur corpus tale quod sit compositum ex contrariis ?
Videtur, quod debuit habere corpus cœleste : quia
Sicut se habet forma corporis ad formam, ita se debet habere corpus ad corpus : sed anima rationalis proxima est intelligentiæ, quæ secundum aliquos Philosophos est forma cœli : ergo suum corpus debet esse proximum naturae cœlorum : ergo debet esse factum de aliqua stella, ut videtur.
Item, Nobilissimæ formæ in genere formarum debetur nobilissima materia in genere corporum : anima autem est rationalis et nobilissima forma, ut dicit Philosophus in I de Anima. Dicit enim, quod anima habet esse rationale et nobilissimum secundum naturam : ergo debetur ei nobilissima materia in genere corporum : ergo videtur, quod debeatur ei corpus cœleste.
Item, Motor et mobile, ut innuit Philosophus in libro de Cælo et Mundo, proportionalia sunt : sed anima est motor perpetuus : ergo debetur ei mobile perpetuum : hoc autem non est nisi cœleste corpus : ergo, etc.
Item, Videtur, quod debeat habere corpus simplex : simplici enim motori debetur mobile simplex : anima autem est motor simplex : ergo debetur ei mobile simplex.
Item, Habentium symbolum facilior
Sed contra :
Motori habenti diversitatem in potentiis, debetur mobile diversificatum in partibus : talis motor est anima : ergo dedetur ei mobile diversum in partibus : hoc autem non est simplex : ergo debetur ei compositum.
Item, Omnis motor qui est forma corporis secundum se et secundum partes, debet habere corpus diversimode potens recipere et conservare virtutes ipsius : anima est talis motor : ergo tale corpus debetur ei : sed homogenium corpus non est natum recipere virtutes diversas : ergo non debetur ei homogenium.
Item, Rarum corpus spirituale ut aer, non retinet quod recipit : ergo non debetur ei, sed spissum, commixtum, et complexionatum ad diversas vires recipiendas et retinendas.
Item, Sicut est distinctio formarum et motorum, ita est distinctio mobilium et materiarum : sed corpus homogenium rarum spirituale non retinet figuram distinguentem : ergo tale corpus debetur animæ quod habeat membrum a membro distinctum, et per figuram distinguatur a corpore alterius animalis.
SOLUTIO. Dicendum, quod ultimæ rationes propriæ sunt et procedunt ex principiis physicis propriis, et primæ sunt vanæ.
DICENDUM ergo ad primum, quod illa comparatio nulla est : quia nullus umquam dixit, quod intelligentia esset forma corporis alicujus vel cœlestis vel alterius. Sed inveniuntur quidam Philosophi posuisse animas cœlorum, quod cœlum sit compositum ex motore et mobili, et anima et corpore : sed illi dicunt, quod anima illa sit alterius rationis, quam anima animalium inferiorum et hominum. Unde nulla est comparatio, si sit
<--- Page Split --->
secundum proportionem ad movere : quia intelligentia per formas quas habet, movet : sicut desideratum movet desiderium, et anima movet sicut motor conjunctus substantiali mobili. Si autem fit comparatio per naturam intellectivae operationis quae est in anima et intelligentia, tunc nihil valet ratio : quia neutra determinatur corpore mobili quoad illam operationem. Hoc autem dico, non asserens quod intelligentiae sint in tali ordine, sicut dicunt Philosophi, sed potius ad ostendendum, quod argumentum vanum esset etiam secundum positionem Philolosophorum, quod nulli animae deputatur corpus in quantum est spiritualis substantia vel intellectualis vel incorruptibilis, sed potius in quantum sunt in ea potentiae moventes : et cum illae sint in anima rationali, nutritiva, et generativa, et sensitiva, et hujusmodi, oportet quod corpus motum habeat diversitatem secundum illas.
Ad aliud dicendum, quod anima rationalis est nobilissima forma per hoc quod complet omnes operationes animae, scilicet naturalem, intellectualem, et divinam, ut dicit Philosophus. Et ideo non sequitur, quod simpliciter ei debeatur nobilissimum corpus, sed quod nobilissimum in quo posset explere hujusmodi operationes : et hoc verum est, quia hoc est complexionatum et compositum compositione et complexiones hominis.
Ad aliud dicendum, quod optime pro-
portionata sunt : quia quot habet anima vires moventes, tot habet corpus organa diversa illas vires suscipientia : nec valet, quod ideo debeatur ei corpus perpetuum, quia ipsa est perpetua, nisi esset perpetuus motor : et hoc non est verum : quia perpetua est in substantia, et non in ratione movendi.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod anima sit motor simplex. Bene enim concedo quod est substantia simplex, sed ipse motor compositus est universitate suarum potentiarum moventium et perficientium corpus : quia (sicut dicit Philosophus) idem oportet accipere in partibus quod in tota anima : ut sicut ipsa secundum se est perfectio totius, ita partes sunt perfectiones et actus partium.
Ad aliud dicendum, quod symbolum potest attendi ad substantiam animae secundum quod est spiritualis substantia, et sic non debetur ei corpus : quia sic omni substantiae spirituali deberetur, quod apte falsum est. Vel, potest attendi symbolum secundum convenientiam mobilium ad moventia, et sic vera est prima : sed non sequitur quod inducitur ulterius : quia cum anima sit motor multiformis in potentiis, non proportionatur ei simplex nec uniforme, sed multiforme complexionatum et compositum.
Et sic patet, quod tales rationes vanae sunt, et faciunt errare in scientia naturali.
E. Quod homo extra paradisum creatus, in paradiso sit positus : et quare ita factum sit ?
Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura docet, et posuit in paradiso voluptatis, quem plantaverat a principio 1. His verbis aperte
<--- Page Split --->
Moyses insinuat, quod homo extra paradisum creatus, postmodum in paradiso sit positus. Quod ideo factum dicitur, quia non erat in eo permansurus : vel ut non naturae, sed gratiae hoc assignaretur 1. Intelligitur autem paradisus localis et corporalis in quo homo locatus est. Tres enim generales de paradiso sententiae sunt. Una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum : alia eorum qui spiritualiter tantum : tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor, ut homo in corporali paradiso sit positus, qui ab illo principio plantatus accipi potest, quo terram omnem remotis aquis herbas et ligna producere jussit. Qui etsi praesentis Ecclesiae vel futurae typum tenet, ad litteram tamen intelligendum est esse locum ameensisimum fructuosis arboribus, magnum, et magno fonte fecundum. Quod dicimus, A principio : antiqua translatio dicit, Ad orientem. Unde volunt in orientali parte esse paradisum, longo interjacente spatio vel maris vel terrae a regionibus quas incolunt homines, secretum, et in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem : unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt.
ARTICULUS IV.
Utrum paradisus pertingat ad lunarem globum? et, In quo loco situs sit, an sub æquinocitali? et, Quare sit occultatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Tres enim generales de paradiso, etc. »
Quaeritur, Si hoc verum sit quod dicit, quod paradisus usque ad lunarem globum attingit ?
Videtur falsum : quia
- Dicit Avicenna et probatur necessario, quod ignis undique attingit orbem luna e : quoniam luna est inferius corpus inter coelestia, et suus orbis inferior orbis : aut ergo ignis locatur in eo, aut aliud corpus, aut aliquid est
vacuum inter ultimum coeleste corpus, et primum corpus elementi. Constat, quod non est vacuum, nec aliquid a quinque corporibus, scilicet coelesti corpore, et quatuor elementis : ergo relinquitur, quod ignis sit ibi : ergo non possunt ibi esse arbores, et ame?nitas aquae de fonte magno, etc.
Item, Damascenus dicit, quod fons ille est Oceanus : ergo videtur, quod paradisus fuerit mundus, et non locus specialis.
Praeterea, Si locus specialis esset, quare non est ibi habitatio hominum ? Frustra enim locus est, ubi nullus habitat. Si dicas, quod demeruit hoc propter peccatum primus homo : tunc quaerritur, Quare non juxta habitant homines?
Praeterea, Flumina quae inde fluunt, nota sunt : ergo videtur esse in nostra habitabili. Haec autem non variantur nisi per septem climatum latitudinem, et non per plus : ergo cum civitates plu-
<--- Page Split --->
rimæ notæ sunt in illis, deberet esse locus notus, præcipue Philosophis qui de mirabilibus multa scripserunt.
fuerit morans et vicinus unus alteri, erit excessus in caliditate : igitur ab oppo. sito si fuerit perpendicularis non mo. rans nec vicinus unus alteri, erit tempe. ratus.
Solutio. Dicendum sine præjudicio, quod attingere ad lunarem globum dicitur duobus modis. Uno modo quoad dimensionem loci : et sic non est verum quod dicit Beda in Littera. Alio modo quoad proprietatem, et sic verum est : quia in lunari circulo status et natura incipit incorruptionis : et paradisus locus fuit immortalitatis et incorruptionis hominum in primo statu.
Hoc habito, probatur inevitabiliter, quod locus sub linea æquinoctiali tempe. ratissimus sit. Æquinoctialis circulus unus est de magnis circulis sphæræ : ergo dividit sphærarn in duas medietates : ergo æquidistantes in quibus volvitur sol inter lineam æquinoctialem et tropicum æstivalem, erunt omnes minores eo : et tanto minores, quanto accedunt ad tropicum Cancri : ergo juxta æquinoctialem major erit latitudo inter circulum et circulum, quanto amplior est sphæra : et juxta Cancrum, major vicinitas, quanto strictior est sphæra : ergo sol vadens ab æquinoctiali transit per circulos magis distantes, quam juxta Cancrum : ergo citius transit per loci latitudinem.
Ad aliud dicendum, scilicet Damasceni dictum, quod ille fons est Oceanus secundum originem, et non secundum substantiam : quia ab Oceano infunditur, et nobilius, et indeficientius caeteris aquis.
Ad aliud dicendum, quod ille locus ab habitabili nostra secretus est : non quod non sit in habitabili nostra, sed quod Dominus clausit eum a nobis. Et sine præjudicio loquendo videtur mihi, quod sit in linea æquinoctiali versus Orientem in comparatione ad nostram habitationem : tamen de linea æquinoctiali sunt opiniones. Avicenna enim et Nicolaus in commento Almagesti, et quidam alii videntur velle, quod locus ille optimus et paratissimus sit. Sed alii quidam dicunt, quod sit locus intemperatus. Et demonstratione probatur esse temperatus sic :
Declinatio solis ab æquinoctiali est ad utramque latitudinem fere ad viginti quatuor gradus : constat autem, quod quidquid est extra latitudinem, respicitur a sole obliquo radio tantum : obliquus autem radius numquam est perfectus in temperamento caliditatis, sed declinat ad frigus.
Item, Radius perpendicularis duplex est secundum divisionem sphæra, scilicet morans et vicinus unus juxta alium, et cito transiens et remotus unus ab alio : perpendicularis reflectitur in seipsum : ergo est calidissimus. Si igitur
Quod autem non ita diu moretur super terram, probatur : quia sole veniente ab æquinoctiali, quanto major est latitudo, tanto longior dies : ergo tanto longior mora radii solis in terra. Et hæc est causa quod terra Æthiopiæ quæ est sub Cancro, calidissima est, et intemperata : et temperata illa quæ est sub æquinoctiali : et illa quæ est sub tropico hiemali, hoc est, sub Capricorno habet istas causas caliditatis : et præterea unam aliam præter istas, id est, brevitatem diametri solis : et ideo illa est inhabitabilis.
Et istis rationibus videtur mihi acquiescendum, quod locus ille sit paradisi.
Sunt tamen rationes aliorum in contrarium non habentes firmitatem demonstrationis, scilicet quod locus tripliciter respectus a sole debet esse magis calidus, quam ille qui respicitur duobus modis tantum : linea æquinoctialis tripliciter respicitur a sole, et locus sub tropico duobus modis : ergo debet esse calidior. Probatio mediae est, quod
<--- Page Split --->
bis in anno radio perpendiculari movetur super capita habitantium sub æquinoctiali, scilicet in capite Arietis, etLibræ : et respicit eum etiam radio obliquo ab utroque tropico, et locis intermediis : sed tropicum non attingit nisi sol radio perpendiculari, et elongatur per radium obliquum ab eo latitudine quadraginta septem graduum et amplius : ergo si ille est calidus, ita quod nigri fiant ibi homines, locus a quo non tantum elongatur, sed immediate et bis radio perpendiculari tangit, videbitur esse intemperatus.
Item, nos videmus, quod etiam civitates quæ sunt majoris latiudinis, quam tropicus Cancri, excellentis sunt caloris : quanto magis locus nullius latitudinis.
Sed meo judicio istae rationes vim non habent ut primae, et sophisticae sunt. Quia non est causa intemperati caloris quod tangitur bis radio perpendiculari, vel minus elongetur : sed potius mora radii super terram inæqualis, et constrictio circulorum æque distantium in quibus volvitur sol, qui facit radium cadere quasi in eumdem locum sæpius, causa est intemperati caloris.
Quod autem ibi sit paradisus, æstimare possumus alia ratione : quoniam Nilus secundum dicta Sanctorum exit de
paradiso : constat autem, quod venit de Æthiopia in Ægyptum : Æthiopia autem est versus æquinoticalem, cum sit sub Cancro : ergo venit de æquinoticial vel prope.
Item, Hujus signum est, quod dicitur bis inundare in anno, et referunt illi qui venerunt de terra illa, quod sole existente in Cancro et Capricorno inundat : sole autem existente in tropicis illis, hiems est habitantibus sub æquinoticiali, et est hiems eorum secundum elongationem solis per tria signa tantum : ergo sol elevat vapores, et non consumit eos in linea illa : ergo cadunt tunc ibi pluviae. Cum ergo tunc semper inundet Nilus, accipit augmentum aquæ a pluviis cadentibus sub linea æquinoticiali : et non posset hoc esse nisi transiret per lineam illam : ergo venit de sub æquinoticiali, et de paradiso, ut dicit Scriptura : ergo videtur, quod ibi sit paradisus.
Hoc igitur opinando, non asserendo, dictum sit de paradisi loco.
Quod autem objicitur, Quare sit occultatus ? Dicendum, quod ideo ne homo nimis tristaretur de privatione tante amænitatis, regeneratus est in testimonium innocentiae primæ.
F. De lignis paradisi, inter quæ erat lignum vitæ, et lignum scientiæ boni et mali.
In hoc autem paradiso erant ligna diversi generis, inter quæ unum erat, quod vocatum est lignum vitæ : alterum vero, lignum scientiæ boni et mali 1. Lignum autem vitæ dictum est, sicut docet Ibeda et Strabus, quia divinitus accepit hanc vim, ut qui ex ejus fructu comederet, corpus ejus stabili sanitate et perpetua soliditate firmaretur : nec ulla infirmitate, vel
<--- Page Split --->
ætatis imbecillitate in deterius vel in occasum laberetur. Lignum autem scientiæ boni et mali, non a natura hoc nomen accepit, sed ab occasione rei postea secutæ. Arbor enim illa non erat mala, sed scientiæ boni et mali ideo dicta est, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura: qua homo experiendo disceret quid esset inter obedientiæ bonum, et inobedientiæ malum 1. Non ergo de fructu qui nasceretur inde, positum est illud nomen, sed de re transgressione secuta. Cognovit enim homo priusquam tangeret hoc lignum, bonum et malum: sed bonum per prudentiam et experientiam, malum vero per prudentiam tantum. Quod etiam per experientiam novit usurpato ligno vetito: quia per experientiam mali didicit quid sit inter bonum obedientiæ, et malum inobedientiæ. Si vero primi parentes obedientes essent, nec contra præceptum peccassent, non ideo tamen minus diceretur lignum scientiæ boni et mali, quia hoc ex ejus tactu accideret si usurparetur. A ligno ergo homo prohibitus est quod malum non erat, ut ipsa præcepti conservatio bonum illi esset, transgressio malum. Nec melius consideratur, quantum malum sit inobedientia, quam hoc modo: cum scilicet ideo reus-factus esse homo intelligitur, quia prohibitus rem tetigit, quam si non prohibitus tetigisset, nec peccasset, nec poenam sensisset. Si vero venenosam herbam prohibitus tetigeris, poena sequitur: et si nemo prohibuisset, similiter sequeretur. Si 2 etiam prohibetur res tangi, quæ non tangenti tantum, sed prohibenti obest, sicut aliena pecunia: ideo prohibitum est peccatum, quia prohibiti est damnosum. Cum vero tangitur quod nec tangenti obest si non prohibetur, nec cuilibet si tangatur: et ideo prohibetur, ut per se bonum obedientiæ, et malum inobedientiæ monstretur. Sicut primus homo a re bona prohibitus poenam incurrit: ut non ex re mala, sed ex inobedientia poena esse monstretur, sicut ex obedientia palma 2.
<--- Page Split --->
quia contrarium hujus dicitur in Littera. Si non : ergo cum una sit ratio impositionis nominum, nec lignum vitæ efficit immortalitatem : cujus contrarium habetur infra 1.
Quare unum lignum in paradiso dictum est lignum vitæ, et aliud lignum scientiae boni et mali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « In hoc autem paradiso erant ligna, etc. »
Aut enim ab effectu ista ligua sunt vocata, aut non. Si sic : tunc lignum scientiae boni et mali efficit scientiam boni et mali, sicut lignum vitæ, quod falsum est,
SOLUTIO. Magister hoc satis convenienter determinat : quia lignum vitæ sic dicitur ab effectu : et hoc intelligendum ab effectu dispositionis materiae ad immortalitatem : sed non effecit immortalitatis habitum, ut infra probatur 2 : sed alterum vocatur lignum scientiae boni et mali ab eventu quem præscivit Deus.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod hæc est falsa, quod una est ratio impositionis nominum.
1 Cf. Infra, Dist. XIX.
2 Ibidem.
<--- Page Split --->