DISTINCTIO V.

Quales facti sunt Angeli aversione et conversione cadentium ?

A. De conversione et coufirmatione stantium, et aversione et lapsu cadentium.

Post hæc consideratio adducit inquirere, quales effecti sint dum dividerentur aversione, et conversione. Post creationem namque mox quidam conversi sunt ad Creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum, fuit ei charitate adhærere : averti, odio habere, vel invidere. Invidiae namque mater est superbia, qua voluerunt se parificare Deo. In conversis quasi in speculo relucere cœpit Dei sapientia qua illuminati sunt : aversi vero excæcati sunt. Et illi quidem conversi sunt et illuminati a Deo gratia apposita : isti vero sunt excæcati, non immissione malitiae, sed desertione gratiae a qua deserti sunt : non ita quod prius data ' subtraheretur, sed quia numquam est apposita ut converterentur. Hæc est ergo conversio et aversio, qua divisi sunt qui natura boni erant : ut sint alii supra illud bonum per justitiam boni, alii illo corrupto per culpam mali. Conversio justos fecit, et aversio injustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utriusque libertatis.

B. De libero arbitrio breviter tangit docens quid sit.

Habebant enim omnes liberum arbitrium, quod est libera potestas, et habilitas voluntatis rationalis. Poterant enim voluntate eligere quodlibet, et ratione judicare, id est, discernere, in quibus constat liberum arbitrium.

<--- Page Split --->

Nec creati sunt volentes averti, vel converti : sed habiles ad volendum hoc, vel illud : et post creationem spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii bonum. Et ita discrevit ' Deus lucem a tenebris, sicut dicit Scriptura 1, id est, bonos Angelos a malis : et lucem appellavit diem, noctem vero tenebras : quia bonos Angelos gratia sua illuminavit, malos vero excecavit.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS I.

« Post hæc consideratio adducit, etc. »

Ista pars dividitur in duas : in quarum prima agitur de aversione et conversione. In secunda autem de distinctione ordinum : et hæc incipit in principio distinctionis IX, ibi, A, « Post prædieta superest, etc. »

An possibile fuerit cadere Angelum ?

Hic autem tria quaeruntur ante Litteram, scilicet, An possibile fuit cadere Angelum ?

Secundum, Quid fuit suum primum peccatum ?

Tertium, Quid appetiit ?

Prima harum dividitur in quatuor : in quarum prima ponitur aversio et conversio. In secunda, qui fuerunt aversi, in sequenti distinctione, ibi, A, « Præterea sciri oportet, etc. » In tertia, de operibus eorum et potentiis ordinatis ad opera, in distinctione VII, ibi, A, « Supra dictum est quod Angeli, etc. » In quarta, agit de apparitionibus eorum per assumpta corpora, ibi, « Solet etiam in quæstione versari, etc. » et ibi incipit distinctio VIII.

In hac autem distinctione sunt quatuor: quorum primum est, Quid aversio? Secundum, Quo ut potentia sunt aversi et conversi? ibi, B, Habebant enim omnes liberum arbitrium, etc. » In tertia, dicit quid additum conversis, et aversis ablatum sit, ibi, C, « Si autem quæritur, etc. » In quarta quæritur, Utrum meruerunt, vel merentur beatitudinem perceptam ? ibi, G, « Hic quæri solet, etc. »

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Dicit Aristoteles, quod intellectus semper est rectus : phantasia autem recta, et non recta : sed in Angelo non fuit movens appetitum nisi intellectus : cum igitur impossibile sit quod ex recte movente eliciatur motus inordinatus vel peccatum, videtur quod Angelus cadere per peccatum non potuerit.

  2. Item, In Angelo deiformis intellectus fuit : deiformis autem intellectus non errat : ergo Angelus numquam errat : ergo nec peccavit : quia omnis actus perversus est ex errore aliquo, ut dicit Augustinus.

  3. Item, Natura Angeli de se ordinata erat in bonum, nec erat quod deprimeret eam : ergo tendebat in illud, quia omnia quæ sunt, desiderant bonum : tendendo autem in illud, peccare non potuit : ergo ipse cadere non potuit, ut videtur.

<--- Page Split --->

  1. Item, Omnis voluntas ex aliqua cognitione procedit : sed tunc Deum esse bonum super omnia cognovit : ergo cum affectus sequitur cognitionem, videtur quod etiam Deum super omnia dilexit : ergo numquam peccavit.

est in bonum : sed tamen per liberum arbitrium potest deflecti ab illo.

Ad aliud dicendum, quod si voluntas procedit ex cognitione, quod non sequitur ex hoc si haberetur cognitio alicujus, quod illud ametur : sed potius incidit fallacia consequentis, quia posita cognitione, voluntas non necessario vult cognitum : nec etiam tantum vult ipsum quantum cognoscit, et e converso quandoque plus habet de affectu circa hoc quod cognoscit, ut patet in charitate in via, quae quandoque plus diligit quam cognoscit.

1 contra. SED CONTRA hoc est :

  1. Pugna quam quotidie experimur ab ipso, et totum quod est in Littera.

  2. Item, ratio : quia voluntas non est obligata cognito, licet non velit nisi quod cognoscit : ergo potest deflecti ab illo, quando voluerit : ergo possibile fuit Angelum peccare.

  3. Item, Augustinus dicit, quod primi peccati causa non est nisi voluntas, scilicet bona quidem per naturam, sed deficiens a bono in actu : ergo cum Angelus habuerit liberam voluntatem, ipse potuit peccare, ut videtur.

ARTICULUS II.

Quod est primum peccatum Angeli ?

olutio. Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod intellectus dupliciter consideratur, scilicet in comparatione ad objectum proprium : et hoc est verum simpliciter si est speculativus, vel bonum simpliciter si est practicus : et tunc numquam est non rectus, nec umquam errat : quia sic non procedit nisi ex principiis veri et boni simpliciter, et in illis non est error. Est alia consideratio intellectus in comparatione ad bonum proprium : et sic non movetur a bono secundum quod bonum, sed ad bonum secundum quod est proprium, et hoc est ut nunc et sibi bonum : et in hoc frequens est deceptio : et hoc modo non rectus fuit intellectus Angeli.

Ad 2.

AD ALIUD dicendum, quod deiformis est : quia non est indigens collatione et inquisitione ad eligendum, et accipiendum scientiam, sed non est deiformis ad hoc quod semper imitaretur Deum : et primo modo dictus, deflecti et peccare potest.

Ad 3.

Ad ALIUD dicendum, quod omnis natura in quantum natura est, de se ordinata

Secundo quaeritur, Quod fuit primum peccatum daemonis ?

Videtur autem quod avariilia : quia

  1. Dicit Apostolus, quod radix omnis mali est cupiditas 1 : peccatum autem diaboli fuit radix omnis mali, quia ipsum fuit primum : ergo illud fuit avaritia.

  2. Item, Dicit Augustinus quod ex ipsa diabolus est diabolus : ergo ipsa fuit primum peccatum.

  3. Item, Super illud Psalmi lxxix, 17 : Incensa igni, dicit Glossa, quod omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante : et quia etiam timor ex amore sui provenit : cum ergo cupiditas sit nimius amor proprii boni, videtur quod ex avaritia processerit malum Angeli.

ITEM VIDENTUR, quod ex superbia, quia 1. Ita dicitur, Eccli. x, 15 : Initium omnis peccati est superbia.

  1. Item, Augustinus dicit, et omnes alii, quod Angelus primo peccavit ex superbia : ergo, etc.

<--- Page Split --->

  1. Item, Psal. xxxv, 12 : Non veniat mihi pes superbiae, etc.: ergo primi peccatoris pes fuit superbiae : sed ille est Angelus : ergo primum peccatum Angeli fuit superbia.

SED VIDENTUR, quod omissio : quia cum vidit decorem suum, et altitudinem divinam, debuit conferre quod non debuerit se extollere supra Deum, vel ad æqualitatem Dei : et non contulit : ergo omisit : ergo omissio fuit primum peccatum.

ITEM VIDENTUR, quod infidelitas : quia nemo sapiens nititur aliquid obtinere quod non credit posse fieri : sed Angelus sapientissimus fuit : ergo non nitebatur aliquid obtinere quod non credidit posse fieri : sed nitebatur obtinere Dei æqualtatem, ut dicitur in Littera : ergo credidit hoc posse fieri prius : sed hoc est infidelitas, quod aliquid posset æquari Deo : ergo videtur, quod infidelitas fuerit primum peccatum Angeli.

appetitus habendi res promittentes sufficientiam in vita, quae sunt divitiae, et pecunia : et sic sumitur proprie, et est unum capitalium vitiorum : et hoc modo patet, quod non fuit primum peccatum Angeli : et per hoc patet solutio ad tria prima : quia illa procedunt secundum quod avaritia est radix, et non peccatum.

Ad n d quod objicitur de superbia, eo-1 dem modo dicendum quod superbia di-1 citur tribus modis. Uno modo est appetitus habitualis altitudinis : et ille est initium omnis peccati : quia nisi se poneret in alto super voluntatem praecipientis et praecepti, non peccaret : et sic est initium : et est idem in substantia cum avaritia quae radix est, ut dicit Augustinus. Caveamus superbiam et avaritiam, non duo mala, sed unum malum. Sed tamen differunt in ratione ejus cujus sunt principia : quia sunt in peccato duo, scilicet aversio, et conversio. Ex parte conversionis ad bonum commutabile est avaritia radix : ex parte aversionis radix superbia. Et quia radicis est dare humorem et succum, et succus dilectionis est ex parte conversionis : ideo avaritia dicitur radix. Quia autem aversio est forma peccati, quia facit ipsum malum, et hoc est peccati et apostasie initium : ideo superbia dicitur proprie initium, non radix, et initium apostatandi a Deo : et ideo utrumque scriptum est, initium omnis peccati superbia : et initium apostatandi a Deo superbia 1. Alio modo dicitur superbiaappetitus immoderatus extollendi in quocumque, et sic est commune vitium quod continet sub se inanem gloriam, et hypocrisim, et jactantiam, et hujusmodi quae quaerunt excellere. Tertio modo dicitur propriissime appetitus excellendi in gradu dignitatis sive prelationis, et sic est unum capitalium vitiorum, et est primum peccatum daemonis, quia ipse

Solutio.

De avaritia. Ad 1, 2 et 3.

SOLUTIO. Dicendum, quod primum peccatum absolute fuit superbia : quia appetitus dignitatis indebitus, proprie vitium superbiae est.

Ad PRIMUM dicendum, quod avaritia sive cupiditas tribus modis dicitur. Uno modo dicitur habitualis placentia boni sui, et sic est idem quod libido, et hoc modo dicitur radix omnis mali, sed ipsum nullum est speciale peccatum. Alio modo dicitur voluntas actualis immoderata boni commutabilis : et sic adhuc non distinguitur in speciem vitii : quia omne vitium immoderato appetitu vult aliquod bonum commutabile : quod patet ex definitione peccati quam dat Augustinus, quod « peccatum est, spretò incommutabili bono, rebus commutàtabilibus adhærere : » et sic comitatur omne peccatum, et sic non est radix. Tertio modo dicitur avaritia immoderatus

recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia.

<--- Page Split --->

desideravit perfectionem potestatis super alios in gradu dignitatis et preelationis.

Ad n quod objicitur de omissione, solvitur communiter, quia haec est falsa, quod ipse tenebatur conferre : quia aliter quam conferendo potuit evadere. Praeterea, si contulisset, adhuc non erat necessarium ut non appeteret, etiam post collationem : et ideo objectio nulla est.

Ad ultimum dicendum, quod electio praecessit qua cupiebat illam altitudinem. Praeterea, ipse non appetiit aequalitatem aequiparantiae in omnibus, sed in eo ad quod pervenisset si stetisset : et ideo in eo nulla fuit infidelitas. Tamen dicunt quidam, quod triplex est judicium, scili- cet rationis ut est speculativi, et rationis ut est de operabilibus, et rationis ut est sententians de opere a se faciendo : et in hoc ultimo solo errat, non in duobus primis : et ideo erravit secundum quod omnis malus est ignorans, et non in infidelitate.

ARTICULUS III.

Quid appetiit Angelus, quando peccavit ?

  1. Non potest appeti quod non potest cogitari : aequalitas Dei non potest cogi- tari : ergo non potest appeti. Prima patet ex hoc quod non appetitur nisi quod co- gitatio praenuntiat. Secunda patet ex hoc, quia cujus quantitas excedit omnem cogitationem, illi nihil aequale cogitari vel fingi potest.

  2. Item, Nos supra in Littera habuimus ab Augustino, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : ad aequalitatem autem Dei numquam pervenisset : ergo aequalitatem numquam appetiit.

  3. Item, Dicit Augustinus de Adam, quod non est credendum quod vir spirituali mente praeditus, potuerit seduci in hoc quod crederet se fore sicut Deum : ergo nec Angelus cum multo magis spirituali mente praeditus esset.

  4. Item, Licet voluntas impossibilium sit, tamen in sapiente non est voluntas impossibilium cum nisu obtinendi : sed in Angelo fuit maxima sapientia, sicut dicitur, Ezechiel. xxvii, 12 : Plenus sapientia, et perfectus decore : et fuit ibi nisus obtinendi quod appetiit : ergo non fuit impossibile sibi : sed aequalitas semper fuit sibi impossibilis : ergo nunquam appetiit aequalitatem divinam, ut videtur.

Tertio quaeritur, Quid appetiit ?

  1. Videtur autem, quod appetiit Dei aequalitatem per illud Isaïæ, xiv, 14 : Similis ero Altissimo.

  2. Item, Per multa quae dicuntur in Littera, quod voluit esse sicut Deus.

  3. Item, Videtur etiam Anselmus probare, quod voluit esse major Deo. Quicumque enim appetit non subesse Deo, et hoc contra Deum obtinere : in hoc quod appetit non subesse, appetit æqualitatem : in hoc autem quod contra Deum id vult obtinere, vult major esse Deo : diabolus appetiit hoc : ergo major voluit esse quam Deus.

SED CONTRA sunt rationes Anselmi fortes, sic :

ULTERIUS quaeritur, Si peccavit appe- tendo esse sicut Deus ?

  1. Videtur quod non : quia

  2. Hoc est promissum electis. I Joan. III, 2 : Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : ergo si promissum est, appeti potest et debet : ergo hoc non est peccatum : ergo multo minus fuit hoc peccatum in Angelo qui altior fuit, et ad altius præmium ordinatus si stetisset.

  3. Item, Appetere assimilari Deo, hoc est converti ad Deum : converti est laudatum in Scriptura de aliis Angelis : ergo videtur, quod etiam laudabile sit in isto.

  4. Item, Ratio bonitatis in omni crea-

<--- Page Split --->

tura est assimilari primo bono quantum potest : et illud appetit esse quod aliquid appetit, ut dicit Boetius : ergo Angelus appetendo hoc, appetiit bonum in quo bonus fieret : ergo per hoc cadere non debuit.

  1. Item, Conversio ad bonum commutabile aut est mala, quia est ad bonum commutabile : aut quia conversio. Si primo modo : ergo Deus esset auctor mali, quia ipse est auctor boni commutabilis. Si secundo modo : ergo omnis conversio esset mala, quod falsum est : ergo videtur, quod Angelus in hoc non peccavit.

  2. Praeterea, Dicit Anselmus, quod voluit habere beatitudinem sine labore : sed in voluntate beatitudinis non peccavit : ergo si peccavit, hoc fecit haec circumstantia, sine labore : ergo peccatum suum potius fuit in fuga laboris quam in appetitu altitudinis : hoc autem est peccatum acedie : ergo acedia, et non superbia, fuit peccatum Angeli, quod est contra ea quae supra probata sunt, ut videtur.

fectum posse rationali creaturae : sed quoad duo secunda, scilicet quod a se velit habere quod nec esse potest a seipso : et quod statim velit rapere, quod ex meritis sub alterius gratia est exspectandum. Hoc enim dicit perversitatem ordinis rationalis creaturae. Unde secundum Anselmum, in istis duobus consistit peccatum daemonis. Unde quoad primum appetiit id ad quod pervenisset si stetisset : sed non quoad secundum. Item, quoad primum non appetiit similitudinem aequiparantiae vel aequalitatis : quia non appetiit tantum posse sicut Deus, quia hoc cogitare non potuit. Sed quoad duo, secundum scilicet, et tertium extulit voluntatem suam, et praetulit voluntati divinae. Et quoad hoc voluit rapere contra Deum : et sic secundum quid voluit esse major Deo vel aequalis.

His habitis, facile est respondere objectis.

DICENDUM enim ad ea quae sunt in Littera, quod appetiit aequalitatem in modo habendi, sed non in ipsa substantia appetiti.

Solutio. Dicendum mihi videtur cum Augustino et Anselmo, quod appetiit id ad quod pervenisset si stetisset. Unde sciendum, quod sicut probant Augustinus et Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, omnia appetunt beatitudinem : et licet beatitudo sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, tamen tria sunt principia in ea, scilicet perfectum posse, perfectum scire, et perfectum velle. Beatitudinem igitur quoad perfectum posse appetiit daemon : sed beatitudinem quoad perfectum scire appetiit homo primus. Perfectio autem ista consistit in tribus : quorum unum est substantia ipsius posse confirmata et alita, non declinans per infirmitatem. Alterum est illud posse per se habere, et non ab alio. Tertium est non exspectare illud per meritum sub alio, sed sine merito, sicut superior habet, habere. Et quoad primum non est peccatum appetere per-

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit de quantitate appetibilis, et hoc bene conceditur.

Ad aliud dicendum, quod pervenisset ad perfectum posse, sed non ad modum habendi.

Ad aliud dicendum, quod non appetiit aequalitatem in quantitate aequiparantiae, sed in similitudine habendi.

Ad aliud dicendum, quod nisi ad modum habendi causabatur ex consideratione sui decoris : videbatur enim, quod justum esset praestari sibi hoc : unde, Ezechiel. xxvini, 17 : Elevatum est cor tuum in decore tuo. Alii dicunt, quod plus credit se posse caeca ambitio quam possit.

Ad aliud dicendum, quod est similitudo imitationis quae appetenda est cum ordine et modo habendi ab alio qui superior est, et de illa procedunt tres objectiones quae ponuntur per ordinem :

<--- Page Split --->

et similitudo æqualitatis in modo habendi, et de illa non tenent, et hæc similitudo fuit in appetitu dæmonis.

Ad 4.

Ad ALIUD dicendum, quod neutro modo est malum, sed potius in modo conversionis : quia scilicet convertitur ad bonum privatum, ut ad finem sicut quo perfruatur : quia tunc est conversio avertens, et hoc modo fuit conversio Angeli ad proprium decorem.

Ad 5.

Ad ULTIMUM dicendum, quod habere sine labore meriti non fuit ratio volendi vel appetendi : sed potius ratio fuit elatio ex consideratione sui decoris : ut ex hoc videretur sibi dignum, quod in hoc similis Deo esset, in acedia autem fuga laboris est ratio peccati.

ARTICULUS IV.

An averti est odio habere, vel invidere?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, Averti est odio habere, vel invidere. »

Hoc enim videtur impossibile : quia

  1. Sic odium esset primum peccatum Angeli, quod improbatum est supra 1.

  2. Præterea, Invidia Angelo fuisset primum, quod non potest esse : quia odium non est invidia : nec e converso.

  3. Item, Odium (ut dicit Gregorius) est inveterata ira : ergo ira præcessisset peccatum, istud, et ira fuisset primum peccatum, quod videtur in Apocalypsi, ubi dicitur, quod væ habitantibus in terra 2, quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam : in corde autem ad terram portavit peccatum quod in cœlo conceperat : ergo videtur ita fuisse primum.

  4. Item, Videtur falsum quod dicitur in Littera, quod oderat Deum : quia Deus solus per se ; bonum, et summum bonum est, et totus desiderabilis, ut dicitur in Canticis 3 : ergo nulla ratio odii potest esse in ipso : ergo nec dæmon potest ipsum odisse.

  5. Item, Nihil quærit assimilari ei quod odit : dæmon autem voluit assimilari Deo : ergo non habuit eum odio, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod odium est primum consequens aversionem, sicut effectus causam : sed non fuit primum peccatum faciens aversionem dæmonis, sed potius superbia : statim enim ut aversus est, infernalis ignis succensus est in eo, et ex tunc odio habuit judicem juste judicantem. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad ALIUD dicendum, quod invidia fuit respectu hominis non Dei : quia invidit homini salutem quam ipse perdidit, nec intendit Augustinus dicere, quod invidia fuerit primum peccatum per essentiam, sed per causam : quia ubicumque præcedit domina superbia, sequitur pedissequa invidia, sicut innuitur in Littera.

Ad ALIUD dicendum, quod odium hic vocatur ira radicata, non quidem per consuetudinem, quia novella fuit : sed potius per confirmationem, quia simul cecidit, et in casu confirmatus fuit sive obstinatus.

Ad ALIUD dicendum, quod Deum ut Deum, vel ut bonum odio non habet, sed ut judicem, quem sentit in impeditione iniquæ voluntatis, et inflictione pœnæ : ideo quia hæc continua sunt. Et dicitur quod continua est invidia, sicut dicit Psalmus LXXII, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : et, Joan. XV, 24 : Oderunt et me, et Patrem meum.

1 Cf. Artic. 2 hujusce distinctionis. 2 Apocal. VIII, 13 : Væ, væ, væ habitantibus in terra, etc. Item, XII, 12 : Væ terræ et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam,

sciens quod modicum tempus habet.

3 Cantic. v, 16 : Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis.

<--- Page Split --->

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod quaesivit assimilari Deo non per eumdem modum

quo odio habuit, sed per alium, ut supra determinatum est.

C. Post creationem aliquid datum est stantibus per quod converterentur, nec merito aliquo, sed gratia cooperante.

Si^autem quaeritur, Utrum post creationem conversis aliquid collatum sit per quod converterentur, id est, diligerent Deum ? Dicimus, quia est eis collata gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura ad meritum vitae. Cadere enim potest per se, sed proficere non potest sine gratia adjuvante.

D. Qua gratia indigebat Angelus, et qua non?

Non indigebat Angelus gratia per quam justificaretur, quia malus non erat : sed qua ad diligendum Deum perfecte, et obediendum adjuvaretur. Operans quidem gratia dicitur qua justificatur impius, id est, de impio fit pius, de malo bonus. Cooperans vero gratia qua juvatur ad bene volendum efficaciter, et Deum prae omnibus diligendum et operandum bonum, et ad perseverandum in bono, et hujusmodi, de quibus postea plenius dicemus. Data est ergo Angelis qui perstiterunt cooperans gratia, per quam conversi sunt ut Deum perfecte diligerent. Conversi ergo sunt a bono quod habebant non perdito, ad majus bonum quod non habebant : et facta est ista conversio per gratiam cooperantem libero arbitrio, quae gratia aliis qui ceciderunt apposita non fuit.

E. An sit imputandum illis qui aversi sunt ?

Ideoque a quibusdam dici solet, non esse imputandum illis qui aversi sunt, et non conversi : quia sine gratia converti non poterant : sed illa

<--- Page Split --->

non est eis data : nec culpa illorum fuit, quod non est data, quia in eis nulla culpa adhuc præcesserat. Ad quod dici potest, quoniam quibus apposita est gratia, non fuit ex meritis eorum, alioquin jam non esset gratia, si ex merito quod esset ante gratiam, daretur.

F. Qua culpa gratia non est data eis qui ceciderunt ?

Quod vero aliis non est data, culpa eorum fuit : quia cum stare possent, noluerunt quousque gratia apponeretur : sicut alii perstiterunt, donec illis cadentibus per superbiam, eis gratia apposita est. Aperte ergo cadentium culpa in hoc deprehendi potest : quia licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant, per id tamen quod eis collatum erat in creatione, poterant non cadere, id est stare : quia nihil erat quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt : quod si non fecissent, quod datum est aliis, utique daretur et istis.

ARTICULUS V.

Quid in Angelis est aversio, et conversio? et, Quid confirmatio, et obstinatio ?

  1. Item, Potentiam habent rationalem ante sicut post, et e converso : sed omnis potentia rationalis de natura sua est ad opposita : cum igitur non auferatur ab ea natura, videtur quod post maneat indifferentia ad bonum et ad malum sicut ante.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Si autem quaeritur, Utrum post creationem, etc. »

Ratione hujus potest esse dubium, Quid sit conversio, et quid aversio : sive confirmatio, et obstinatio ?

  1. Constat enim, quod post habuerunt liberum arbitrium sicut et ante : ergo videtur, quod possint deflecti in quod voluerunt sicut et ante : ergo non sunt confirmati.

  2. Item, Confirmatio sonat involuntarium : ergo inamissionem laudis in opere : ergo videtur, quod Angeli non sunt laudabiles in hoc quod Deo adhaerent.

SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod sicut potentia materialis est ad actum : et quia non potest consequi actum qui in toto satisfaciat appetitui suo : ideo habendo unum actum, est in potentia ad alium : si autem consequeretur unum in toto complement appetitum suum, sicut in sole et stellis est, non esset amplius in potentia. Ita est de potentia rationali in via, quod non consequitur aliquod appetibilium in toto complens appetitum et rationem, et ideo respectu oppositorum separabilis est ab utroque : sed in patria erit conjuncta appetibili cujus dulcedinem indesinenter penetrantem se sine fastidio et appetitu alterius degustat : et

<--- Page Split --->

quia hoc infinitum est, ideo numquam avertitur ab illo, nec volet averti, nec potest: sed hoc non est non posse, sed summum posse est: et non coactio, sed spontanea voluntas immobilitata in quiete sui desiderii ex gustu boni quod numquam finiri potest, nec fastidium generare, et quod ad se totum vocat appetitum.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod liberum arbitrium licet sit ad opposita, non tamen est propter opposita, sed potius ut adhaereat uni : et ideo cum invenit illud ultra quod nihil est quaerere, erit status in illo.

Ad ALIUD dicendum, quod non amittitur laus, quia spontanea manet voluntas : sed immobilis, eo quod infinita dulcedo eam volentem, non coactam, totam in se vocet et convertat. Et haec est ebrietas de qua dicit Psalmista : Inebriabuntur ad ubertate, etc. 1.

Ad ALIUD dicendum, quod rationalis semper erit et discernens opposita et multa : sed omnibus praeponetur unum quod in toto possidet affectum : et non potest aliud, non ex coactione, sed quia totum occupat affectum, ut nihil quaeratur praeter vel extra illud.

ARTICULUS VI.

An Angeli mali semper peccent, et omnis eorum actus sit malus ?

Sed tunc quaeritur de obstinatione malorum.

Videtur enim, quod illi semper peccent, et quod omnis actus eorum sit malus.

  1. Quia, II ad Corinth. vi, 15, super illud, Quae conventio Christi ad Belial ?

dicit Glossa : Sicut Christus omnia bene, sic diabolus omnia male agit.

  1. Item, I Joan. ii, 8, super illud, Ab initio diabolus peccat, dicit Glossa : Incipiens peccare, continuo peccat usque in finem.

  2. Item, Augustinus dicit in libro de Civitate Dei : « Mens daemonum passionum vitiis oppressa atque subjugata, quidquid naturaliter rationis habet, tanto acrius ad fallendum intendit, quanto major eos possidet nocendi cupiditas. »

  3. Item, Super illud Apostoli ad Roman. xiv, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa, quod tota vita infidelium est peccatum. Cum igitur daemon amplioris malitiae sit quam infidelis : videtur, quod daemon ita sit coactus ad malum, quod numquam aliquid facit nisi malum.

  4. Item, Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.

  5. Item, Habac. i, 17 : Continue interficere non cessat 2. Et loquitur de figura diaboli de Naboth : ergo videtur, quod ab ipso numquam egreditur actus bonus.

  6. Item, Confirmatio bonorum et obstinatio malorum se habent per opposita : sed ex bonis numquam potest egredi actus malus : ergo ex malis numquam potest egredi actus bonus : ergo videtur, quod coacti sunt ad malum.

Sed contra hoc videtur esse

  1. Quod dicitur, Jacob. ii, 19 : Demones credunt, et contremiscunt : credere autem bonum est : ergo non omnino sunt obstinati in malo.

  2. Item, Exivit de corporibus obsessis imperante Domino : et hoc bonum fuit : ergo non omnino in malo confirmatus.

  3. Item, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum : licet ergo confirmaverit in se bonum Angelum, ut malum velle non possit, tamen non debuit ita permittere ut obstinatus effice-

<--- Page Split --->

retur malus, ut bonum omnino velle non posset.

  1. Si dicas, quod coactus credit, et coactus cum murmure exivit de corporibus obsessis. CONTRA : Dicit Augustinus, quod caetera facere potest homo nolens : credere autem non nisi volens : si ergo daemon credit, volens credit : non ergo coactus.

  2. Item, Cum exivit de corporibus obsessis, ad minus consensit in actum : et hoc volens fecit : ergo aliquid boni vult.

  3. Item, Synderesis in nullo tota exstinguitur : ergo nec in ipso : sed ejus officium est remur murare, et hoc est bonum : ergo aliquid boni est in ipso. Si dicas, quod non remurmurat in eo. CONTRA : Quia remurmuratio est pœna vermis quæ (sicut Isaias dicit) non moritur 1.

Præterea, Aliquid mali pœnæ sic tolleretur ab ipso, quod est inconveniens : ergo murmurat in eo.

  1. Item, Natura in toto non est deleta : ergo nec operationes naturales : et illæ sunt aliquid boni : ergo non omnino est obstinatus in malo.

  2. Item, Dionysius dicit de daemonibus, quod bonum et optimum concupiscunt, ut esse, vivere, et intelligere : hoc autem est bonum : non ergo omnino in malo obstinati sunt.

tum in se est vult bonum : ergo ipse præparat se ad hoc, et sufficit illud : ergo daemon potest redire ad gratiam, ut dixit Origenes.

  1. Si dicas quod homo peccavit suadente alio, Angelus autem non : et ideo homo per alium redimi potuit, sed non Angelus. Hoc nihil esse videtur : quia per se vel per alium peccare sunt circumstantiae non variantes peccatum secundum genus vel speciem : ergo non aggravant peccatum in infinitum unius super peccatum alterius : ergo Angelus admitti debuit ad pœnitentiam, licet sustinere debuerit graviorem quam homo.

  2. Si dicas, quod ratio in homine obnubilata fuit carne, et ideo excusabilius fuit suum peccatum : Angelus autem peccavit contra deiformem intellectum, et ideo inexcusabile. CONTRA : Licet minus clara fuerit ratio in homine, tamen non in infinitum distabat ab intellectu Angeli : in utroque enim erat scriptum jus naturale : ergo non debuit casus unius aggravari in infinitum super alterum, ut videtur : quod si concedatur, est hoc contra, Apocal. XII, 8, ubi dicitur, quod non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.

  3. Item, Damascenus dicit : « Quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus : » quia sicut homines post mortem, ita Angeli post casum sunt insusceptibiles pœnitentiae.

Ulterius videtur hoc ex comparatione casus Angeli ad casum hominis.

Sicut enim Angelus appetiit æqualitatem in posse, ita homo æqualitatem in scientia : ergo tantum peccat unus, sicut alius : cum igitur homo cadens non statim fuerit obstinatus, sed habuerit locum pœnitentiae, videtur quod Angelus similiter.

ed contra. SED CONTRA :

  1. Suum liberum arbitrium non est coactum : ergo potest velle bonum gratiae : quicumque autem efficaciter quan-

SED TUNC ulterius quæritur, Utrum malis actibus in quibus obstinati sunt, demerentur continue ?

  1. Hoc enim expresse dicit Isaias, quod continue peccant, et continue crescunt eorum tormenta 2.

  2. Hoc etiam videtur ex hoc quod quæ faciunt, procedunt ex mala radice, et mala intentione : ergo peccant.

  3. Item, Si ex casu haberent amplius non posse peccare, tunc casus videretur

<--- Page Split --->

eis in aliquo patrocinari : et hoc non est verum : ergo videtur, quod diabolus peccat continue.

Sed contra. SED CONTRA : Si continue crescit pecna ejus et peccatum, videtur quod pecna ejus possit fieri infinita : quia incrementum non habebit finem.

  1. Item, Cum peccatum adimat bonum naturæ, videtur quod totum possit adimi, cum ipsum sit finitum, et non sit ratio quare sequens peccatum minus tollat de bono naturali quam præcedens.

  2. Item, Post mortem homo non peccat, nec demeretur amplius : ergo videtur, quod nec diabolus post casum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod actus diaboli dupliciter potest attendi, scilicet secundum suum substantiam, et sic aliquando potest esse de genere bonorum : et secundum circumstantiam facientis, et sic semper est malus, ut mihi videtur, et ex mala procedit voluntate, et obstinatus est in illo. Causam autem obstinationis diversi diversimode assignant. Quidam enim dicunt (sicut tactum est in objiciendo) quod causa est : quia per se et non per alium, et contra deiformem intellectum peccavit. Alii autem quod quia simplex est diabolus, ideo totum convertit se ad quod se convertit : et ideo cum convertit se ad malum, totus hæret malo: et cum convertit se ad bonum, totus adhæret bono: Sed hanc solutionem reputo stultam : quia licet simplex sit in divisione essentiae, non tamen simplex quantitate virtutis quae in multa potest : et hoc patet in virtute ministrativa, ministrata, et assistrice in Angelis bonis. Alii autem quibus magis videtur consentiendum, quod liberum arbitrium datum est ad viam, ut per rationem videat verum et falsum, et verum et verius : non quod sislat in utroque, sed in uno, scilicet quod est prima veritas : et per voluntatem probet bonum et melius, et sistat

in optimo : et ideo quando est conjuncta summo bono et primo vero, ita informatur quod non invenit amplius quo deflectatur : et ex opposito quando usque ad terminum viae deflectitur, infligitur ei ex ordine justitiae non posse recedere a malo cui conjuncta est per electionem : et haec est causa obstinationis. Et hoc accipitur in Ezechiele, xxxii, 26 et seq., ubi dicitur de sepulcris regis Babylonis, et Mosoch et Thubal, etc. Et subjungitur, quod gladii eorum sunt sub capitibus eorum, et iniquitates eorum in ossibus eorum '. Et per gladium intelligitur affectus actus peccati quo pugnaverunt contra Deum. Per iniquitates autem in ossibus intelligitur immobilis radicatio habitus in viribus animæ.

Et secundum hoc dicendum ad primum, quod Glossa dicit, quod diabolus egit omnia male, et non omnia mala : quia faciendo peccat : sed tamen ex facto non est ei semper causa peccati.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur quoad comparationem ad radicem mala voluntatis.

Ad aliud dicendum, quod intendit vivacitatem ingenii contra nos : sed tamen restringitur quandoque ut eliciat factum quod est de genere bonorum, licet non bene fiat.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Tota vita infidelium est peccatum, hoc est, in peccato : quia non remittitur eis umquam neque veniale, neque mortale sine gratia : non tamen omnis actus eorum in substantia malus est, nec etiam omnia male faciunt : quia saepe per totam vitam infideles habent aliquas virtutes politicas : et actus illarum neque mali sunt, neque mali fiunt.

Ad aliud dicendum, quod superbia in affectu semper ascendit, licet in effectu reprimatur. Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod contrarian-

<--- Page Split --->

tur confirmationis et obstinationis status quoad affectum, et non quoad opus.

  1. Ad hoc quod objicitur in contrarium, dicendum quod credere daemonum est sicut conclusio et non sicut principium : coguntur enim ex ipsa apertione veritatis, sicut protervus ex violentia demonstrationis. Et ideo non loquitur de illo Augustinus : sed potius de illo quod est sicut argumentum rerum non apparentium, de quo tractatur in III libro Sententiarum 1.

  2. Ad aliud dicendum, quod exitus bonus fuit : sed modus exeundi malus : quia cum indignatione et murmure exivit.

  3. Ad aliud dicendum, quod Deus non condemnat ultra condignum : quia condignum esset ut ad nihilum redigeret eum qui se tam superbe opposuit : sed infligit ei non posse vel velle averti ex ordine justitiae reddente pro meritis.

  4. Ad aliud dicendum, quod in actum exeundi non consentit sponte, sed coactus vi superiorum.

  5. Ad aliud dicendum, quod synderesis remurmurat contra tria, scilicet bonum omissum, malum commissum, et malum pene. Et in diabolo dicunt exstinctam quoad duo prima, sed non quoad tertium. Et hoc non est laudis, sed vituperii : quia hoc est remurmurare ordini justitiae divinae. Sed hoc mirum videtur : quia synderesis est vermis cujus proprius actus est rodere propter delictum vel peccatum, et testificari esse dignum pene qui talia commisit : et hoc remanet in testem justitiae divinae, et in cumulum damnationis. Et ideo mihi videtur, quod remurmurat in damnatis etiam malo culpae commissae : sed non sequitur motus propter affectum oppositi : sed ille non est actus suus, sed potius naturae quae non omnino in eo est destructa.

  6. Ad dictum Dionysii dicendum, quod ipse loquitur quoad naturam : et non sequitur aliquis motus deliberationis il-

lam coucupiscentiam, sed potius indignatio et aversio : quia etiam suo esse indignatur, et suae naturae intellectae in quantum jacet sub pœenis oppressa per justitiam.

Ad m quod ulterius quaeritur, patet Ad quest. 1. solutio per ante dicta, et quia Angelus, et quare sit obstinatus, sed non homo : quia homo cecidit in via, sed non a via : Angelus autem in termino via, et ideo a via in obstinationem.

Si autem quaeratur, Quare unus habuit longiorem viam quam alius? Dico, quod Angelus non ista cognovit ut ex illis disecret Verbum : sed potius ex Verbo revelante ista cognovit, et juxta Verbum creatus est. Homo autem positus est super creaturas mundi, ut in his videret Verbum, et per omnia transiens veniret ad haerendum Verbo : et ideo conveniens fuit homini longiorem ponere viam quam Angelo. Sunt tamen illae rationes bona quas tangunt Magistri, ut patet objiciendo. Alia etiam tangitur a Sanctis, quod divina praescientia falli et frustrari non poterat de homine. Si autem primus homo locum pœentientae non habuisset, nullus umquam de suis salvus fuisset, et perisset genus humanum in uno : et frustrata fuisset praescientia quae multos praeviderat salvandos de hominibus, Natura autem Angelica separata est, et non potuit perire, quibusdam pereuntibus. Et ideo praescientia salvabatur in aliis.

Ad m autem quod contra objicitur, Ad object. 1. dicendum quod daemon non vult bonum, et (meo judicio) immobiliter vult malum : et ita loquendo de potestate ex habitu procedente, non potest velle nisi malum : sed ex natura potest velle bonum : sed natura illa oppressa est radicatione habitus, ut numquam possit prorumpere in actum. Et ideo nulla est objectio illa.

Ad aliud dicendum, quod illa non est Ad object. 2.

<--- Page Split --->

causa principalis, sed concausa : sed potius illa est causa quae dicta est.

A1 object. 3. Ad ALIUD dicendum, quod hæc potest bene esse una causa : quia sine proportione distant intellectus deiformis et ratio obnubilata, licet utrumque sit finitum : bene enim contingit duo esse finita, et tamen proportionem non habere, sicut diameter quadrati, et costa sive latus. Alia etiam causa est, quod ea a quibus ceciderunt, non sunt proportionata, sicut immortalitas spiritus et animalis corporis, et paradisus spirituum et corporum : et contemplatio creaturarum in Verbo, et contemplatio Verbi in creaturis : et illa fecerunt ingratitudinem esse improportionatae quantitatis.

Ad quest. 2. Ad m quod ulterius quæritur, Utrum demerentur continue ?

Ad 1. Videtur mihi, quod non : et ad dictum Isaie dico, quod loquitur de pœna et tormento accidentali, scilicet quod est vermis conscientiæ, et puniri pro pluribus, sed non puniri acrius et igne acerbiori,

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum esset nisi hoc ipsum quod sic procedit ex mala voluntate, esset ei supplicium, et ideo potius est pœna : et si habet culpam, non est demeritoria majoris mali,

nisi per accidens, ut mihi videtur. Sunt tamen qui consentiunt ei quod dicit Isaias, et sic probant objecta.

Ad ALIUD dicendum, quod non profuit eis casus : sed potius hoc est eis omni pœna major obstinatio in perversitate malaè voluntatis, sicut dicit Bernardus : « In æternum non obtinebit quod vult : et quod non vult, in perpetuum sustinebit. »

Illi qui sunt de alia opinione respondant ad ea quae sunt in contrarium. Ad primum dicentes, quod crescit pœna eorum usque ad diem judicii : quia usque tunc peccare possunt aliis nocendo.

Ad ALIUD dicunt, quod peccatum non tantum in quantitate tollit quantum primum : sed tollit tamen in proportione, verbi gratia, quod primum tollit millesimam partem : secundum autem non tantum, sed millesimam residui : et ita tunc ibit divisio in infinitum sicut in continuo.

Ad ULTIMUM dicunt, quod non est simile : quia homo post mortem non nocet alii sicut dæmon : quia non datur ad exercitium tentationis : sed hanc solutionem facile est improbare : et ideo relinquitur.

G. Quod Angeli in ipsa confirmatione beati fuerunt : sed utrum eam meruerint per gratiam tunc sibi datam, ambiguum est : de hoc enim diversi diversa sentiunt.

Hic quæri solet, Utrum in ipsa confirmatione beati fuerint Angeli, et an ipsam beatitudinem aliquo modo meruerint ? Quod in ipsa confirmatione beati fuerint, plures contestantur auctoritates : et ideo pro constanti habendum est. Utrum vero per gratiam tunc sibi datam ipsam beatitudinem meruerint, ambiguum est. Quibusdam enim placet, quod eam meruerint per gratiam quam in confirmatione perceperunt, simulque in eis meritum et præmium fuisse dicunt : nec meritum præcessisse præmium tempore, sæd

<--- Page Split --->

causa. Aliis autem videtur, quod beatitudinem quam receperunt in confirmatione, per gratiam tunc appositam non meruerint, dicentes tunc non fuisse eis collatam gratiam ad merendum, sed ad beate vivendum : nec tunc eis datum esse bonum quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Quod autem tunc in præmium acceperunt per obsequia nobis exhibita, ex Dei obedientia et reverentia mereri dicunt : et ita præmium præcessit merita, et hoc mihi magis placere fateor.

ARTICULUS VII.

An Angeli meruerint suam beatitudinem, et si meruerint, utrum ante vel post acceptam gloriam ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit : « Hic quæri solet, Utrum in ipsa confirmatione, etc. »

Est enim hic quæstio, Utrum Angeli meruerint suam beatitudinem ? et si meruerunt, Utrum ante vel post ?

Videtur autem, quod meruerint : quia 1. Beatitudo est in ratione præmii : ergo non debet in toto dari, sed etiam reddi meritis : ergo oportuit habere merita ad receptionem beatitudinis.

  1. Item, Aut datur dignis, aut indignis. Si dignis : cum non sit dignus, nisi qui meruit, videtur quod non datur nisi merito.

  2. Item, Anselmus dicit, quod hoc fuit peccatum diaboli : quia voluit habere sine merito, quod per meritum accepisset, si stetisset : ergo alii non calentes per meritum acceperunt.

  3. Item, Constat, quod in conversione motum liberi arbitrii habuerunt, et informatum gratia : quia habetur in Littera, quod converti sine gratia non potuerunt : omnis autem motus liberi arbitrii gratia informatus, est meritorius : ergo per meritum habuerunt.

Sed contra :

Conversio et confirmatio simul fuerunt : sed post confirmationem non habent meritum, nec ante conversionem, si creati sunt in naturalibus, ut dicit Magister : nec confirmatio fuit eis meritum, sed gloria : ergo numquam meruerunt, ut videtur.

ULTERIUS quæritur, Si mereri poterant post acceptam gloriam ?

Videtur quod sic : quia

  1. Sæpe videmus, quod miles ante stipendia militiae accipit, et postea meretur ea : ergo videtur, quod similiter potuit fieri in Angelo.

  2. Item, Aliter nihil valerent eis optima et dignissima obsequia quae faciunt circa nos, si non mererentur eis : ergo videtur, quod merentur.

  3. Item, Charitas meretur : ergo major charitas plus valet in meritum : sed maxima est charitas eorum : ergo maxime merentur.

Sed contra :

  1. Si inferiores merentur, tunc videtur injuste agi cum superioribus : quia ipsi non mittuntur ut ex merito cresceret gloria eorum.

  2. Item, Si merentur : ergo aliquid gloriae eorum dependet ab obsequio hominum, quod absurdum reputo.

  3. Item, Detur quod merentur : et ponamus unum de inferioribus mereri, et non de superioribus : ergo tantum potest inferior mereri, quod ascendit in gradum superiorum : ergo potest mutare ordines suos, quod absurdum est.

<--- Page Split --->

Solutio.

Solutio. Hic sunt tres opiniones, quarum duæ quasi a paucis tenentur : tertia autem est celebrior. Et harum duas tangit Magister in Littera : quarum prima est, quod non meruerunt nec post, nec ante : alia, quod meruerunt post. Et neutra istarum multum tenetur. Tertia est quod convertendo se ad Deum meruerunt : et meritum illud præcessit præmium causa, non tempore : et illa etiam tangitur in Littera. Sed per opera quæ faciunt circa nos, merentur præmia accidentalia : sicut gaudere de profectu custodie, et hujusmodi : et illa est via communis fere omnium. Sed cum quis diceret, quod Angeli creati sunt in gratia, illi non esset dubium quin meritum præcessisset et causa, et tempore : et hoc puto verum esse secundum intentionem Augustini et Anselmi.

Sustinendo tamen communem viam, dicere possumus ad quaesita, concedendo prima quatuor de merito quod præcedit causa : et hoc sufficit ad primum.

Ad id autem quod contra objicitur, patet quod non tenet nisi de præcessione secundum 'tempus : et sic meritum non præcessit : et si sequitur, hoc erit respectiu præmii accidentalis.

Ad id quod ulterius quæritur, possumus dicere, quod non est simile de homine remunerante, qui indiget servitio, et de Deo : et ideo non sequitur in Deo : quod enim ipse dat, non dat spe obsequii, sed gratis.

Ad aliud dicendum, quod non ad nihil valent : sed obsequi Deo in hoc esteis gloria, et lucrum præmii accidentalis.

<--- Page Split --->