DISTINCTIO II.

Agit in speciali de conditione spiritualis creaturae, scilicet Angelicae, qualis facta sit.

A. Que consideranda sunt de Angelica natura?

De Angelica itaque natura hæc primo consideranda sunt, quando creata fuerit, et ubi, et qualis facta sit dum primum conderetur. Deinde qualis effecta aversione quorumdam, et conversione quorumdam. De excellentia quoque, et ordinibus, et donorum differentia, et de officiis, ac nominibus, aliisque pluribus aliqua dicenda sunt.

B. Quando facti sunt Angeli prius dicit, in quo videntur sibi obviare auctoritates.

Quædam auctoritates videntur innuere, quod ante omnem creaturam creati sunt Angeli. Unde illud, Prior omnium creata est sapientia 1 : quod intelligitur de Angelica natura, quæ in Scriptura sæpe vita, sapientia, et lux dicitur. Nam sapientia illa quæ Deus est, creata non est. Filius enim sapientia Patris est genita, non facta, nec creata : et tota Trinitas una sapientia est, quæ non facta, nec creata est, nec genita, vel procedens 2. De Angelica ergo vita illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura, quando facta est, scilicet, primo omnium. Sed rursum alia Scriptura dicit : In principio creavit Deus cælum et terram 3. Et in Propheta : Initio tu, Domine,

<--- Page Split --->

terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt coeli i. Et videtur contrarietas quaedam oriri ex assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur : et ita post ipsam facta videntur coelum et terra, et ipsa facta ante coelum et terram. Item, si in principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram, nec ipsa sapientia facta est ante coelum et terram. Cum ergo haec contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.

ARTICULUS I.

« De Angelica itaque natura hæc primo consideranda, etc. »

Hic incipit pars exsecutiva, et supra est divisa.

Prima autem pars quae est de spirituali natura simplici, dividitur in duas : in quarum prima agit de pertinentibus ad suam naturam : in secunda autem de his quae pertinent ad suam distinctionem per aversionem et conversionem, et haec incipit in distinct. V, ibi, A, « Post hæc consideratio adducit inquirere, etc. »

Prima harum adhuc subdividitur in duas : in quarum prima agit de extrinsecis, scilicet quales in substantia, et potentiis naturalibus, et habitibus facti sunt, et haec incipit in sequenti distinctione, ibi, A, « Ecce ostensum est, etc. »

Hæc autem distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit quando creati sunt : in secunda autem ubi, et hæc incipit, ibi, F, « Jam ostensum est, etc. »

An Angelus ante, vel post alia sit creatus, aut sit unum cum aliis quatuor coævis ?

Incidit autem hic quaestio primo de tempore creationis Angelorum.

Videtur enim, quod ante alia sit creatus :

  1. Sic enim dicit Hilarius : « Non magnum est, quod ante coelum et terram Deus Pater Dominum nostrum Jesum Christum genuerit, cum etiam Angelus creatura coeli et terrae inveniatur antiquior 2 : » ergo videtur, quod Angelus non sit unum de coævis.

  2. Item, Damascenus : « Quidam aiunt, quod ante omnem creationem geniti sunt, ut theologus dicit Gregorius. Primum quidem excogitavit Deus cœlestes virtutes et angelicas, et excogitatio ejus opus fuit. Alii vero postquam genitum est primum coelum. Quoniam autem ante hominis plasmationem omnes confitentur, ego theologo Gregorio consentio. Dicebat enim substantiam intellectualem primo creari, et inde sensibilem, et tunc quod ex utroque, scilicet hominem 3. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Per rationem videtur probari idem sic : Quæcumque substantia se habet ad alia creata ut præcognoscens fieri eorum antequam fiant in propria natura, illam necesse est præcedere creatione omnes alias. Angelus autem est substantia ita se habens ad alia creata : ergo Angelus præcessit creatione omnia alia. PRIMA patet per se. SECUNDA accipitur ab Augustino, qui sic exponit, fiat, et fecit, et factum est, ut primum referatur ad Verbum, secundum ad notitiam Angelorum, tertium ad existentiam rei in propria natura.

  2. Item, Augustinus : « Duo fecisti, Domine : unum prope te, et alterum prope nihil 1 : » ergo Angelus immediate est prope Verbum. Esse autem juxta Verbum, est esse juxta causam exitus creaturarum in esse : ergo cum ipse habeat potentiam cognoscendi, ipse cognoscet eas in Verbo antequam fiant : ergo præcedit esse earum in propria natura.

  3. Item, Substantiam moventem ad esse substantiæ alterius et influentem super ipsam, necesse est prius esse illa ad cujus esse movet et super quam influit : Angeli (ut dicunt Philosophi) sunt substantiæ moventes ad esse elementorum et elementatorum, et influentes super esse et motum orbium : ergo necesse est eos prius esse elementis, et elementatis, et orbibus : ergo prius debebant creari, ut videtur.

  4. Item, Ad unum simplex plus accedit id quod minimæ est compositionis et nullius quantitatis, quam id quod habet compositionem quantitatis et terminationem contrarietatis : Creator autem est unum simplex, Angelus minimæ compositionis, quia secundum Philosophos non habet compositionem nisi possibilis in quantum intelligit se, et necessarii in quantum fluit a Deo et intelligit ipsum : orbes autem habent quantitatem et potentiam ad ubi, et elementa contrarietatem : ergo plus accedit Angelus, quam

corporea : ergo etiam prius effluit ab ipso.

Si dicas, quod hoc non sequitur : quia omnia effluunt æqualiter. CONTRA : Crcator uno modo se habet ad omne quod est : ergo ex parte sui nulla est differentia : sed si est differentia, illa est ex parte creaturarum aliter et aliter se habentium ad ipsum : ergo videtur, quod effluxio debet determinari secundum ordinem creaturæ, et non secundum ordinem creantis.

  1. Præterea, Ordo creationis debet respondere ordini naturae : natura autem ordinat motorem ante mobile, et incorruptibile ante corruptibile, et spirituale ante corporale, et simplex ante compositum : cum igitur Angeli sint motores incorruptibiles, spirituales, simplices, videbitur quod ipsi sint creati ante omnia alia.

  2. Item, Hoc videtur dicere Plato : « O dii deorum, quorum opifex Paterque ego, etc. » Sic enim infert : « Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum autem erit ad par exsequi. » Ex hoc enim videtur accipi, quod influentiam habeant ad esse generabilium : ergo ante omnia esse debuerunt, ut videtur.

SED CONTRA :

  1. Ex parte Dei creantis nulla est differentia in exitu : cum ergo creatura ante creationem non fuerit, ex parte etiam illius non poterat accipi ordo : ergo non est ratio, quod prius vel posterius fiat.

  2. Item, Nos videmus, quod anima rationalis quæ est motor et perfectio corporis, non fit ante corpus, sed post organizationem ipsius : si ergo Angeli sunt motores corporum superiorum (ut dicunt quidam) a simili debuerunt fieri post ipsa.

  3. Item, Moyses intendit evacuare errores diversorum circa principium creationis mundi. Fuit autem multorum error, quod Deus per Angelos creavit mundum : ergo ut hoc evacuaretur, non

<--- Page Split --->

debuerant creari ante, sed vel cum mundo, vel post ipsum. Unde Damascenus : « Quicumque vero aiunt Angelos conditores cujuscumque esse substantiæ, hi sunt omnes patris sui diaboli : creaturæ enim exeuntes non sunt conditores. Omnium autem factor, et provisor, et contentor, Deus est qui solus est increatus1.»

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Angeli non duratione, sed ordine dignitatis facti sunt ante corporalem creaturam. Et ad hoc intelligendum sumenda est distinctio Augustini de confessione, quod prius alterum altero dicitur, scilicet aeternitate, ut Deus præcedit omnia : dignitate sive electione, sicut melius et nobilius præponitur minus nobili vel utili, et hoc modo fructus præcedit florem : origine, et hoc modo sonus præcedit cantum, quia in sono modulatio facit cantum : et tempore, et hoc modo præcedit flos fructum.

d. 1 et 2. Ad EA igitur quæ inducuntur ex Hilario et Damasceno, et ad ea quæ inducuntur in Littera, quia prior omnium creata est sapientia 2 : dicendum, quod loquuntur de prioritate dignitatis, non durationis, vel temporis.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illa prioritas intelligendi rem fiendam, etiam secundum ipsum Augustinum, non ponit prioritatem durationis, sed ordinis naturæ : et ita solvit Augustinus, ut cognoscere rem fiendam non ponat in actu cognitionem ante rei existentiam : sed simul cum ipsa re suam ponit cogitationem, id est, omnis fiendæ rei quantum est de ordine causæ causantis, et possum habere, scilicet cognitionem factæ rei, quando jam facta est.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod etiam Angelus non est immediate juxta Verbum nisi ordine naturæ, et non temporis in ordine exitus creaturarum.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit ex opinionibus Ph:losophorum, et fundatur parlim super dubias propo-

sitiones, partim etiam super falsas secundum nostram fidem. Dubium enim est quis sit motor cœli. Ptolemæus, et Abbategni, et Albumasar, et omnes astronomi dicunt cœlum moveri a voluntate Dei, et hæc est nostra confessio. Aristoteles autem et omnes naturales Philosophi dicunt ipsum moveri ab intelligentia, sicut desiderans movetur a desiderato, et utrum Angeli deserviant Deo in motu orbium, vel non, incertum est nobis : hoc tamen certissime tenemus secundum sanctos Patres, quod non omnes occupantur circa motum cœlorum, etiamsi tot essent cœli quot sunt stella, sicut quidam eorum præsumpserunt dicere : quia nobis traditur quosdam assistere, quosdam circa nos ministrare : tamen quod quidam etiam moveant cœlum, videtur secundum expositionem unius sancti per illud verbum Matthæi, xxiv, 29 : Et virtutes cœlorum commovebuntur. Hoc enim in libro ad Eugenium Bernardus exponit de Angelis.

Sed quidquid sit de dubiis, ad rationem inductam dicendum est, quod etiam secundum Philosophos qui ponunt illam opinionem, non valet ratio : quia non intelligunt ordinem temporis, sed naturæ : sicut materia elementi prior est elemento, nec tamen umquam defuit elemento, nec qualitates elementales sibi.

Ad aliud dicendum, quod illud etiam non concludit nisi de ordine naturæ, vel dignitatis, et non temporis.

Ad aliud dicendum, quod ordo ex parte creatorum non impedit, quia creatura non fuit : et etiam quia gradus dignitatis non infert ordinem temporis, sicut in multis jam patuit, quia aliter anima præcederet corpus tempore. Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod non intendit quod priores sint creatis aliis, sed quod dedit eis potestatem movendi stellas ad naturæ propagationem : ordinem autem creaturarum ipse conditor instituit.

<--- Page Split --->

C. Quid tenendum sit docet, præmissas auctoritates determinando.

Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est, angelica, et corporalis : secundum quod potest accipi illud Salomonis : Qui vivit in æternum, creavit omnia simul 1, id est, spiritualem et corporalem naturam : et ita non prius tempore creati sunt Angeli, quam illa corporalis materia quatuor elementorum : et tamen primo omnium creata est sapientia : quia etsi non tempore præcedit, tamen dignitate. Quod autem simul creata fuerit corporalis spiritualisque creatura, Augustinus super Genesim ad litteram aperte ostendit, dicens per cœlum et terram spiritualem corporalemque naturam intelligi 2 : et hæc creata sunt in principio, scilicet temporis : vel in principio, quia primo facta sunt.

D. Quod nihil factum est ante cœlum et terram, nec etiam tempus : cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.

Ante ea enim nihil factum est : nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet angelicam naturam : et ante corporalem, scilicet materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, nec ex tempore, nec in tempore. Sicut nec tempus in tempore creatum est, quia non fuit tempus antequam esset cœlum et terra. Unde Augustinus in libro V de Trinitate dicit, quod Deus fuit Dominus antequam tempus esset, et non in tempore cœpit esse Dominus : quia fuit Dominus temporis, quando cœpit esse tempus : nec utique tempus cœpit esse in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet tempus 3.

<--- Page Split --->

E. Quod simul cum tempore et cum mundo cœpit corporalis et spiritualis creatura.

Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura, et simul cum mundo : nec fuit ante angelica creatura, quam mundus : quia, ut ait Augustinus 1, nulla creatura creata est ante sæcula, sed a sæculis cum quibus cœpit. Hieronymus tamen super epistolam ad Titum aliud videtur sentire, dicens : Sex millia nœcum nostri temporis implentur annorum : et quantas prius æternitates, quanta tempora, quantas sæculorum origines fuisse arbitrandum est : in quibus Angeli, throni, dominationes, cæterique ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo jubente substiterunt 2. His verbis quidam adhærentes dixerunt cum mundo cœpisse tempus sæculare : sed ante mundum exstitisse tempus æternum sine mutabilitate : et in eo immutabiliter et intemporaliter adstruunt Angelos Deo jubente substitisse, eique servisse. Nos autem quod prius dictum est, pro captu intelligentiæ nostræ magis approbamus : salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est : et illud Hieronymum dixisse non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo arbitramur.

ARTICULUS II.

An omnium spiritualium et corporalium sit materia una ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. »

Per hoc enim habentur duo, scilicet, quod omnia simul sunt in specie propria : et de hoc erit quaestio illa de opinione Au-

gustini. Et alia expositio est, quod creavit omnia simul in materia, et ex hoc relinquitur quod omnium materia sit una numero.

  1. Et hoc videtur etiam per illud Job, xl, 10 : Ecce Behemoth quem feci tecum. Behemoth autem per naturam Angelus est : ergo Angelus ejusdem est materiæ cum homine : ergo cum carnibus et ossibus.

  2. Item, Spiritualium et corporalium substantiarum est genus unum : quia essent aliter plura prædicamenta quam decem : cum igitur id genus non sit vanum, habebit aliquid respondens in re : et constat quod non formam, quia forma

<--- Page Split --->

non est una corporalium et spiritualium : ergo materia ipsorum est una.

  1. Item, Hoc videtur dicere Porphyrius : quia ipse vult, quod genus sit loco materiae.

Sed contra.

Alia quae possunt ad hoc objici, mota sunt in praecedenti distinctione.

In CONTRARIUM est quod dicit Aristoteles in XI primae Philosophiae, quod corporalium et incorporalium non est genus unum. Et exponit Commentator, quod genus accipitur ibi pro materia : ergo multo minus corporalium et spiritualium non est genus unum.

Item, Averroes super II Metaphysicorum dicit : Sciendum autem, quod genus non est materia, sed est generalis forma : sed convenit cum materia in eo quod sustinet differentiam in constituendo speciem, et in eo quod differentia potestate est in ipso.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut vult Boetius, quod spiritualium et corporalium non est materia una, ut supra diximus 1. Quia etiam secundum Philosophos spiritualia aut intelligentiae quas nos vocamus Angelos, habent quidem compositionem possibilis et necessarii, quas partes nostri Doctores vocant quod est, et quo est : et Boetius videtur vocare quod est, et esse. Quia illud possibile numquam est in potentia, nec potest esse : sed quia dependet ex alio, scilicet ex causa prima, ideo in se dicitur esse possibile : et quia particulat et dividit ipsum quo est, quod de se commune est, sicut om-

nis forma. Unde incommunicabile et communicabile faciunt in Angelo compositionem : et hoc signatur cum dicitur, Angelus, et hic Angelus.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod auctoritas Sanctorum non tota adducitur : quia ipsi adducunt, quod omnia simul facta sunt in materia vel similitudine, sicut anima hominis cum Angelis : quia similitudinem quamdam habent in genere naturae.

Item, Dico quod Scriptura innuit quod non omnium corporalium sit materia una : quia dicit creata esse coelum et terram. Si enim coelum esset de communi materia omnium aliorum, non oportebat dicere nisi alterum illorum, et sufficisset.

Ad aliud dicendum, quod hoc est vile sophisma : quia est duplex forma, scilicet, materiae quae est pars essentiae : et illa non praedicatur de composito, quia (ut dicit Avicenna) forma in quantum forma est, non habet quod praedicetur de eo cujus est forma : sed hoc habet in quantum est forma consequens totum compositum secundum totum esse suum : et haec est species de qua dicit Boetius quod est totum esse individuorum. Et est forma consequens compositum secundum partem esse, et hoc est genus : et haec forma ponit similitudinem essentialiter in toto vel in parte essentiae : et hoc respondet ei secundum esse, vel rem, et materiam.

Ad aliud patet responsio per dictum Commentatoris.

<--- Page Split --->

F. Ubi Angeli mox creati fuerint, in empyreo scilicet, quod statim factum repletum est Angelis.

Jam est ostensum quando creata fuerit angelica natura, nunc autem attendendum est ubi facta fuerit. Testimoniiis quarumdam auctoritatum evidenter monstratur Angelos ante casum fuisse in cœlo, et inde corruisse quosdam propter superbiam: alios vero qui non peccaverunt, illic perstitisse. Unde Dominus in Evangelio ait: Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem 1 : nec appellatur hîc 2 cœlum firmamentum, quod secunda die factum est: sed cœlum splendidum, quod dicitur empyreum, id est, igneum a splendore, non a calore: quod statim factum Angelis est repletum, quod est supra firmamentum: et illud empyreum quidam Expositorum sacræ Scripturæ nomine cœli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit: In principio creavit Deus cœlum et terram 3. Cœlum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hîc appellat, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale: quod non ab ardore, sed a splendore dicitur: quod statim factum repletum est Angelis. Unde Job: Ubi eras.... cum me laudarent simul astra matutina, etc. 4. De hoc quoque Beda ita ait: Hoc superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis Angelis impletum est: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus, dicens: Ubi eras.... cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina et filios Dei eosdem Angelos Dei vocat. Cœlum enim in quo posita sunt luminaria, non in principio, sed secunda die factum est 5. Ex his liquet, quod in empyreo omnes Angeli fuerunt ante quorumdam ruinam, simulque creati sunt Angeli cum cœlo empyreo, et cum informi materia omnium corporalium.

<--- Page Split --->

G. Quod simul creata est visibilium rerum materia, et invisibilium natura : et utraque informis secundum aliquid, et formata secundum aliquid.

Simul ergo visibilium rerum materia, et invisibilium natura condita est: et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim corporalium materia confusa et permixta (quae secundum Graecos dicta est chaos) in illo exordio conditionis primarie et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis, donec postea formaretur, atque distinctas reciperet species : ita spiritualis et angelica natura in sua conditione secundum naturae habitum formata fuit : et tamen illam quam postea per amorem et conversionem a Creatore suo acceptura erat, formam non habuit : sed erat informis sine illa. Unde Augustinus multipliciter exponens praemissa verba Genesis, per cœelum dicit intelligi informem naturam vitae spiritualis, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur : per terram, corporalem materiam sine omni qualitate, quae apparet in materia formata 1.

ARTICULUS III.

Utrum cælum empyreum sit corpus ? et, Quare Philosophi illud non cognoverunt?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Jam est ostensum quando creata fuerit angelica natura, etc. »

Incidit enim hic quaestio de cœlo empyreo : et quaeremus de ipso tria, scilicet, Utrum ipsum sit corpus? Et dato quod sic, Utrum sit mobile, vel uniforme, vel non? Et dato quod non sit mobile, Utrum habeat ordinem secundum influentiam aliquam ad alios orbes inferiores?

AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :

  1. Omne quod movetur in loco per se, est in loco : omne quod est in loco, ambitur alio corpore : ergo omne quod movetur localiter per se, ambitur alio corpore : nona sphæra movetur in loco per se : ergo ambitur alio corpore : ergo necesse est ponere decimum corpus : et hoc vocamus cœlum empyreum.

  2. Item, Ante omne multiforme uniforme ponendum est : sed sphæra nona est multiformis, cum habeat dextrum et sinistrum : ergo necesse est ponere aliud corpus uniforme ante ipsum, et hoc vocamus empyreum.

  3. Item, Habens perfectionem optimam sine motu, est ante id quod habet eam cum motu : et quod habet eam cum motu uno, est ante id quod habet eam cum motibus pluribus : sed cœlum nonum habet perfectionem cum motu uno : ergo

<--- Page Split --->

ante ipsum erit ponere aliud corpus, quod habet eam sine motu aliquo, et hoc vocamus cœlum empyreum.

  1. Item, Necesse est quod universitas perficiatur in ultimo sui per aliquod perfectum : sed omne quod movetur, est imperfectum : ergo non perficitur in aliquo quod movetur, nisi in aliquo corpore non moto : ergo illud erit ponere : hoc autem dicimus esse empyreum.

  2. Item, Sancti dicunt expresse, et haec est ratio fortior quare ponimus ipsum : quia scilicet sancti Patres qui Patrem cœli et cœlum melius aliis Spiritu revelante cognoverunt, hoc nobis tradiderunt.

SED CONTRA :

  1. Locus et locatum sunt ejusdem naturæ : quia vult Philosophus, quod idem sit motus ad locum et ad formam, et idem motor : sed locatum in cœlo empyreo non est nisi substantia spiritualis : ergo empyreum debet esse substantia, spiritualis, non corporalis.

  2. Item, Locus est ad quem est motus : motus autem Angeli in Deum est : quia dicit Augustinus, « Quod in corporibus est pondus, hoc est in spiritus amor : » et amor Angeli tendit in Deum : ergo cœlum empyreum, quod est locus Angelorum, est Deus.

  3. Item, Beda dicit, quod « intra Deum currunt quocumque mittantur : » et ex hoc habetur idem.

  4. Item, Locus est contentivus et salvativus locati : hoc autem respectu Angeli non convenit nisi soli Deo : ergo empyreum quod est regio et locus Angelorum, est Deus ipse et non corpus aliquod.

iunP RÆTEREA quæritur, Si cœlum empyreum est corpus, quare Philosophi non cognoverunt, qui omnium corporum naturas rimati sunt, præcipue si rationes prius inductæ aliquam habent necessitatem, ut multis videtur : cum enim illæ naturales sint et non fundatæ supra fidem, ita poterant eas videre sicut et nos.

Si dicas, quod Dominus noluit hoc eis revelare, hoc nihil est : quia invisibilia sua revelavit eis per rationes, quod mulot majus erat.

Solutio . DicendumcumsanctisPatri - b u s , quodlocusbeatorumestempyreum , etcorpusavolubilitatemundisecretum , etperrationemnoninvestigabile : quiaquidquidsciturdecœlo , sciturperad - spectum , velmotum : etempyreumneu - trosubjacet . Sedcoguntnosaliaprinci - piaquæponaminsequentiquæstionisarticulo .

UNDEomnesprioresrationesquævi - denturquibusdamfortes , fundatæsuntsuperpropositionesfalsasapudPhiloso - phoshujusmundi .

Major enim in prima propositione est, quia quidquid movetur in loco per se, est in loco per se, et hæc propositio ostenditur falsa a Commentatore super sextum Physicorum ante finem, ubi Aristoteles loquens contra Zenonem dicit, quod primum mobile movetur in loco secundum forman et non secundum subjectum : et ostendit ibi per necessarias rationes Commentator, quod mala est Glossa quam quidam dixerunt, quod movetur secundum partem et non secundum totum : quia partes per se non moventur, sed per accidens motu totius. Item, quia non potest totum moveri nisi omnes partes ejus moveantur : unde ipse dicit, quod nihil prohibet aliquid esse in loco per accidens, et esse locum per se, et moveri in loco per se : et hoc est quia motus non dependet a loco. Sed hæc alterius sunt negotii. Ex hoc patet, quod illa ratio non necessario concludit cœlum empyreum esse, et corpus esse : sed quærenda sunt alia principia.

SEQUENSratiofundatursuperistam : Antecorpusmultiformeestcorpusuni - forme : ethæcestimpossibilisapudPhi - losophos : quiacorpussphæricummotumnonreducituraPhilosophoinuniforme , nisisicutintelligentiauniformisest : u n - deimpossibileesttalecorpusesse : q u i a

<--- Page Split --->

jam esset de perfectione ordinis intelligentiæ.

Ad 3. TERTIA ratio fundatur super istam, quod ante corpus motum sit corpus mobile : et haec est etiam impossibilis : quia major perfectio quam corpus potest habere secundum naturam, est ipsum esse conjunctum semper suæ operationi quæ est motus circularis, vel motus simplex, vel plures et multiplices.

lorum : unde quia illud nec visui subjicitur, nec per motus rationem investigatur sicut nonum, ideo non est cognitum a Philosophis. Nonum enim quamvis visui non subjiciatur, tamen necessitate motus probatur, sicut satis convenienter probat Alpetragius : et ad illud infra in operibus sex dierum ponemus adhuc rationes.

Ad 4. SEQUENS ratio ridicolusa est : quia immobilitas in corpore ultimæ perfectionis est secundum naturam.

Ad 5. SED SEQUENS ratio bona est et cogit, et illius coactio patebit consequenter : quia nos invenimus alia principia ex quibus non sophistice probabitur illud corpus esse.

ARTICULUS IV.

An cœlum empyreum sit immobile, et uniforme, vel non ?

Ad object. 1 Ad id autem quod contra objicitur dicendum, quod haec argumentatio teneret, si Angelus esset in loco per se : sed ille locus non datur ei nisi per congruentiam : quia inter cætera corporalia nobilior est, et ideo nobiliori naturae magis congruit.

Secundo quæritur, Utrum illud sit mobile, et uniforme, vel non ?

Et videtur, quod sit uniforme : quia 1. In Littera dicitur, quod dicitur igneum non ab ardore, sed splendore : ergo totum splendet lumine, ut videtur : ergo est uniforme.

Ad object. 2. AD SEQUENTIA dicendum, quod locus spiritualis Angeli Deus est : sed locus habitationis congruentiae cœlum empyreum est : et de hoc multa notata sunt in primo libro Sententiarum : Si Angelus sit in loco, aut moveatur in loco, et qualiter et quot modis sit in loco : et ideo omnia illa prætermittam hic : et ibi etiam dictum est si duo, vel plures Angeli sunt in eodem loco, et quantus sit Angeli locus 1.

  1. Item, Cœlum empyreum est regio et locus contemplationis : contemplantes autem toti sunt in lumine : ergo per congruentiam locus eis positus plenus lumine debet esse.

  2. Item, Lumen dilatat sensum in exterioribus, et lætificat cor : ergo cum ponatur per congruentiam beatis spiritibus, debet esse luminosum totum et uniforme.

Ad quest. Ad id quod ulterius quæritur, Quare Philosophi non cognoverunt ?

Dicendum, quod Beda in Littera optime hoc solvit : quia « a volubilitate mundi secretum est. » Si enim non esset motus, nos quidem deprehenderemus unam stellam magis vel minus distare quam aliam per diametrum stellarum magis vel minus : sed non possumus distinguere numerum stellarum, sphærarum, et cœ-

  1. Item, Quanto per contemplationem vicinior quis efficitur Deo, tanto magis removetur a partita multitudine (ut dicit Dionysius) et accedit ad unum : ergo locus congruus etiam ponetur uniformis : quia aliter non responderet secundum proportionabilitatem.

  2. Item, Hoc est quod cantatur : « Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine 2. » Et figurabatur in illo verbo Exodi quod ubi habitabant filii Israel, fuit lux 3.

<--- Page Split --->

  1. Item, Psal. lxxxviii, 16 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.

  2. Item, I ad Timoth. vi, 16 : Qui lucem inhabitat inaccessibilem. Cum igitur hæc lux diffundatur in beatis in loco contemplationis, oportet per congruentiam locum illum esse luminosum.

pro communi animi acceptione, quod quanto corpus primo motori est vicinius, tanto ipsum movetur velocius : sed inter omnia corpora nullum ita accedit ad primum motorem ut cœlum empyreum : ergo nullum est adeo velocis motus ut ipsum.

  1. Item, Infernus locus damnatorum est locus perpetuis tenebris deputatus : ergo per oppositum cœlum empyreum locus beatorum, est perpetuæ luci deputatus.

  2. Item, Omne quantum est in potentia ad ubi necessario : ergo est mobile : quia potentia ad ubi facit mobilitatem, ad minus secundum quod orbis est in potentia ad ubi : sed in perpetuis est idem esse et posse : ergo cœlum empyreum cum sit quantum movetur.

QUOD AUTEM sit immobile cœlum empyreum, sic probatur :

  1. Fruitio recessus est ab omni motu et imperfectione : cum igitur cœlum empyreum sit locus fruentium, est ipse remotus ab omni motu, et pacatissimæ quietis.

  2. Item, Omnis motus est propter indigentiam, etiam cœli motus secundum Philosophos : ergo cum nulla penitus sit indigentia in loco contemplationis, est cœlum empyreum immobile.

Hæc autem sunt principia propria ex quibus sancti Patres posuerunt cœlum empyreum esse, et immobile, et plenum lumine.

ontra. SED CONTRA primam partem sic objicitur :

  1. Natura ignis non est nobilis, et potius datur in tormentis damnatis : ergo de illius natura non debet esse cœlum empyreum.

SOLUTIO. Dicendum quod nullo modo movetur cœlum empyreum, et nullo modo est difforme.

AD ID ergo quod primo objicitur, dicendum quod non dicitur igneum a natura ignis, sed ex convenientia proprietatis lucis, et nominibus notis apud nos.

AD ALIUD dicendum, quod dicitur semper splendens a natura luminosi simplicissimi, et bene concedo, quod non splendet ita quod propiciat radios nobis visibiles : quia hoc non congruit excellentiae simplicitatis ejus. Dicitur enim splendor lucis multis modis, scilicet, lucis sapientiae Dei, et intelligentiae angelicae, et corporis simplicissimi, et etiam corporis spissi subjicibilis nostro visui, et his modis dicitur per prius et per posterius, et tanto minus proprie quanto distant a prima.

  1. Item, Splendens luminosum (ut dicit Avicenna) necesse est quod habeat partes constantes. Et hoc probatur, quia stella eclipsant se invicem, et tegunt se propter constantiam partium in ipsis, quod non facit alia pars orbis subtilis : et stella fulgent, et alia partes orbis non fulgent : ergo si cœlum empyreum est luminosum, ipsum videtur et visui subjici, et non subtile et simplex esse.

AD ALIAM partem dicendum, quod tolum est immobile, et propositio quæ inducitur, intelligitur de appropinquatione quæ est secundum accessum ad motorem secundum quod motor est : et sic non est hic : quia illud corpus non cogit nos quærere et ponere nisi status beatorum in gloria, et non generatio et motus inferiorum.

ITEM, Objicitur contra aliam partem, scilicet, quia videretur ipsum esse velocissimi motus.

  1. Dicit enim Alpetragius, et ponit eam

AD ALIUD dicendum, quod quantitas de Ad object. 2. se non facit potentiam ad motum, nisi addatur aliud : et hoc patet : quia abstracta quantitatem habent, et tamen immobilia sunt : sed potentiam inesse ad ubi

<--- Page Split --->

faciet appositio naturalis proprietatis inclinantis ad aliquod possibile consequi per motum, et motor conjunctus sibi.

Unde dicit quidam Philosophorum, quod quinque necessaria sunt orbi ut moveatur : quorum primum est ut sit aliquod bonum et optimum non conjunctum sibi per substantiam. Secundum, ut illud appetat sibi conjungi naturali desiderio. Tertium, ut illud sit possibile consequi per motum. Quartum autem, ut habeat motorem conjunctum sibi. Quintum autem, ut illud quod appetit continue acquirat : quia sic perpetuatur motus ejus. Quidam autem addunt dispositionem mobilis secundum dextrum, unde fit motus, et secundum sinistrum per quod fit regyratio. Sed de hoc dubie pronuntiant Philosophi : et quidquid sit de hoc, patet quod ex quantitate non habet naturalem ordinem ad motum, nec ipsa per se facit potentiam ad ubi.

ARTICULUS V.

An cælum empyreum habeat ordinem influendi super alias sphæras ? et, Utrum sol illuminet cælum empyreum ?

Tertio quaeritur, Utrum habeat ordinem influendi super alias sphæras ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Quodlibet primum in aliquo genere, influit super secundum : sed cælum empyreum in ordine cœlorum est primum : ergo influit super secundum.

  2. Item, cum dextrum et sinistrum sint in secundis, necesse est quod illa causentur ab aliquo : non autem ab ipso mobili cujus sunt : ergo causantur a cœlo empyreo, ut videtur.

Ulterius quaeritur hic, Cum stelle et sol sint superius lucidi sicut inferius, et luminosum a centro sui undique proji-

ciat radios, utrum sol illuminet sursum locum Angelorum in cœlo empyreo ?

Videtur quod sic : quia sol emittit radios per naturae necessitatem : ergo emittit ad omnem partem quocumque pergit centrum perspicacitatis sua : hoc autem est ad omnem partem : ergo illuminat sursum.

SED IN CONTRARIUM est quod dicitur, Sed Apocal. XXI, 23 : Civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

Solutio. Dicendum est, quod secretum est a nobis de cœlo isto quod sancti Patres non tradiderunt : tamen si dicatur, quod duplex est status, scilicet, generationis electorum ad numerum prædestinatorum complendum, et ad hujus status ordinem positus est ordo sphærarum mobilium : et alius est status præmiorum in alio sæculo quiescentium in contemplatione, et ad hujus ordinem complendum creatum est cœlum empyreum : non videtur mihi inconveniens, et tunc dicimus, quod decimum cœlum non habet influentiam super nonum, quia in alio ordine positum est, et ideo etiam non est inordinatum et inutile. Et hæc est etiam causa (ut puto) quare non innovabitur in die judicii, nec præmiabitur ulterius quam præmiatum est modo : quia status ille non crescit nec emendatur, nisi forte in præmio accidentali, non substantiali.

Ad aliud dicendum, quod dextrum et sinistrum (ut voluerunt Philosophi) accipiuntur secundum differentias situs non simpliciter, sed secundum quod per motum ordinatur ad consequendum ad id quod intendit ex influentia splendoris intelligentiae. Et hoc patet ex hoc, quia aliter illa pars quae est dextra, quandoque esset in Occidente. Et iterum ex hoc, quod dextrum planetarum et circuli signorum est in sinistro orbis primi, ut vult Philosophus in secundo de Cælo et Mundo, si quis subtiliter inspiciat ibi.

<--- Page Split --->

Hoc iterum patet ex hoc, quod dextrum in cœlo quolibet est duplex, et similiter sinistrum, ut dicit Ptolemaeus in Quadripartito suo. Adspectus enim dexter est ab Oriente in medium cœli, et sinister est a medio cœli in signo descendente quod est Occidens : et iterum dexter est ab Occidente in angulum mediae terræ, et iterum sinister ab angulo mediae terræ in angulum signi ascendentis quod est Oriens. Hoc iterum patet ex hoc, quod in orbe eccentrico et epiciclo diversa dextra sunt et diversa sinistra. Et iterum ex hoc, quod orbis lunae habet aliud dextrum secundum centrum epicicli, et aliud secundum punctum elevationis augis in deferente, et tertium adhuc secundum punctum capitis et cauda draconis quem facit circulus suus ex intersectione æquantis. Et quia haec quidam ignorant, ideo mirabilia dicunt de dextro et sinistro cœli. Unde dextrum et sinistrum non causantur in cœlo ex cœlo empyreo, sed potius ex dispositione Dei ut nos credimus, aut ex ordine Dei et influentia intelligentiæ, sicut omnes dicunt Philosophi.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum illuminetur a sole, vel stellis, dico quod nescio : sed hoc affirmo ex Apocalypsi, quod non eget illuminatione : et si illuminatur, hoc est ad bene esse congruentie. Et hoc habet testimonium a sancto Basilio super illud : Vox Domini intercidentis flammam ignis 1. Dicit enim Basilius, quod intercìsio flammæ ignis est ut detur lux ignis sursum electis, et ardor deorsum reprobis. Congruum enim est ut lux totius habitaculi confluat ad bonum gloriæ habitatoris, et horror opacitatis totius orbis in locum damnatorum, ut sic verificetur illud Sapientiæ, v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

ARTICULUS VI.

Utrum in cœlo empyreo sit laus aliqua vocalis, qua dicuntur astra matutina laudasse Deum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : Cum laudarent astra matutina 2, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod laus vocalis est : quia etiam hoc innuitur, Isa. VI, 3 : Clamabant alter ad alterum. Et in Apocalsi, XIV, 11 : Nec habent requiem die ac nocte, etc. Et alia multa facile est colligere ad hoc.

SED CONTRA :

  1. Damascenus dicit, quod tradunt sibi sua consilia sine voce prolato sermone.

  2. Item, Gregorius : « Vox Angelorum est in laude Creatoris in ipsa admiratione intimæ contemplationis. »

  3. Item, Vox non videtur posse fieri sine respirato aere confracto et percusso : cum autem talia ibi non sint, non videtur ibi posse esse laus vocalis.

  4. Item, Nobilior est laus mentis quam oris : ergo videtur, quod illa futura sit ibi.

  5. Item, Uniformiter beneficorum est unus modus laudis : Angelis autem secundum suum statum non convenit laus vocalis : cum igitur beatitudo hominum sit ut Angelorum, non videtur etiam convenire hominibus laus vocalis.

SOLUTIO. De hoc sententia sanctorum Solutio. Doctorum dubia est, et magis puto, quod aut non est ibi laus vocalis, aut si erit, non erit nisi in demonstrationem potentie laudantis, ut in hoc ostendatur decor sapientiæ quæ sic ordinavit organa ut in talem vocem prorumpere possent.

darent simul astra matutina, etc.

<--- Page Split --->

Ad object.3. Et SECUNDUM hoc dicendum ad id quod objicitur de respirato aere, quod bene puto quod non erit tunc per illum modum quo modo est, sed potius per sonos modulatos in natura corporis orbis cedi empyrei : et dicimus, quod illic non est corruptio naturae nec ignominia, si percutiatur, et gloriosa lingua formetur in vocem : sed potius est gloriosius, si in ea formatur gloriosa vox laudis Creatoris.

Ad alia patet solutio : quia illa non probant nisi per modum congruentiae, et potest attendi illa congruentia quae est de modo sapientiae in usu organorum ordinatorum.

Et nota, quod Angeli dicuntur astra

matutina in quantum in eis præfuit matutina cognitio lucis hujus mundi in exitu creaturarum omnium in esse. Sidus enim dicitur sideratio stellæ et fulgor : quia, ut dicit Isidorus, consideratur a nautis observantibus eas. Et stella dicitur a stando : quia moto orbe ipsa non movetur eodem modo, ut dicunt Astronomi, sed etiam habet alium motum : vel quia secundum Aristotelem non movetur nisi motu circuli sui, et non per se. Astrum autem dicitur magna stella, vel potius constellationa una, sicut Pleiades, vel Hyades, quae nominantur constellationes, vel Canis quæ est nigra stella lucens in pede Orionis.

H. Quomodo dicat Lucifer secundum Isaiam : Ascendam in coelum, et ero similis Altissimo : cum esset in coelo ?

Hic quæri solet, Si in coelo empyreo fuerunt Angeli statim ubi facti sunt, quomodo (ut legitur in Isaia) dicit Lucifer : Ascendam in coelum, et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo : ? Sed ibi coelum vocat Dei celsitudinem, cui parificari volebat, et est tale : Ascendam in coelum, id est, ad æqualitatem Dei.

ARTICULUS VII.

Quid sit coelum Trinitatis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Hic quæri solet, Si in coelo empyreo, etc. »

Et quæruntur hic duo de coelo Trinitatis, scilicet, quid sit, et quid sit in eo ? Videtur autem, quod coelum Trinitatis sit corpus.

  1. Quæcumque vere in una divisione unius communis ponuntur, sunt unius generis : coelum autem Trinitatis cum aliis cœlis in eadem divisione ponitur a Sanctis : ergo est ejusdem naturae cujus alii cœli : sed alii cœli sunt corpus : ergo

1 Vulgata habet, Isa. xiv, 42 et seq. : Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? ... qui dicebas in corde tuo : In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo

<--- Page Split --->

cœelum Trinitatis est corpus, ut videtur.

  1. Item, Omne cui conveniunt differrentiae situs, est corpus : cœelo Trinitatis conveniunt differentiae situs : ergo est corpus. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per dictum Luciferi, quia dicit : In cœelum conscendam : ergo erat supra cœelum empyreum : supra autem esse dicit situm.

contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Anselmus quod Deus est majus quam cogitari possit : ergo non ponitur aliquid ambiens ipsum : ergo nec cœelum corporeum.

  2. Item, Damascenus dicit, quod ideo infinitus est, quia nec loco, nec tempore, nec intellectu circumscribitur : ergo non est corpus.

SOLUTIO. Dicendum, quod cœelum Trinitatis non est corpus : sed est idem quod celsitudo Dei, ut dicit Magister in Littera. Nota tamen, quod cœelum dicit tria de ratione sua, scilicet, celsitudinem naturae et loci et dignitatis, et continentiam eo quod omnia ambiat, et locum dicit summa quietis et delectationis. Dicetur igitur Deus cœelum Trinitatis secundum quod ipse celsitudine potentiae activae nobilissime ambit et continet se perfecte, et omnia alia, et summe quiescit in se et delectatur.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod commune in quo accipitur commune cœelorum, est commune proportionis et analogiae a talibus proprietatibus quales dictae sunt, dictum potius quam a dividentibus naturam cœeli noni : et ideo non procedit objectio.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc quod in corporalibus est situs, hoc est in spiritualibus ordo : et ideo ordinem dignitatis potius quam situm ascendendi verbo significavit.

ARTICULUS VIII.

Quid sit in cœelo Trinitatis ?

Secundo quaeritur, Quid sit in cœelo Trinitatis ?

Videtur autem quod Deus non sit in eo : quia

  1. Dicit Philosophus quod nihil est in seipso : ergo cum cœelum Trinitatis sit idem quod Deus, videtur Deus non esse in cœelo Trinitatis.

  2. Item, Philosophus dicit in libro de Ccelo et Mundo, quod extra cœelum neque est locus, neque tempus, sed vita beata : ergo videtur cum Deus sit vita beata, quod potius debeat dici extra cœelum quam in cœelo.

  3. Item, Christus secundum hominem videtur esse in cœelo Trinitatis : quia ita dicit, Psal. xviii, 7 : A summo cœelo egressio ejus : et occursus ejus usque ad summum ejus. Constat autem, quod egressio non per depositionem deitatis, sed per assumptionem humanitatis fuit de cœelo Trinitatis : ergo recursus fuit ad idem, et ita secundum hominem est in cœelo Trinitatis.

  4. Item, Hoc dicit Stephanus, Act. vii, 56 : Ecce video cœelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Psal. cix, 1 : Sede a dextris meis.

  5. Item, Videtur quod Beata Virgo sit in cœelo Trinitatis. Habitum enim est supra, quod cœelum empyreum statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum : et hoc non intelligitur de repletione loci, sicut frumentum replet saccum, sed potius de ordinum distinctione in beatitudine : sed de Beata Virgine legitur in epistola Hieronymi de Assumptione Virginis, quod « est exaltata super choros Angelorum ad cœelestia regna 8. » Cum

<--- Page Split --->

igitur chori Angelorum omnem altitudinem cœli empyrei repleant, videtur quod ipsa sit exaltata ultra cœlum empyreum, et ultra id nihil est nisi cœlum Trinitatis : ergo videtur, quod ipsa exaltata sit in illud.

quia in cœlo Trinitatis est beatificans tantum, et hoc non includitur in cœlo empyreo, sed Trinitatis : et est beatificatum tantum, et hoc includitur in ordine distinctionis Angelorum : et est beatificatum operans ad redemptionem aliorum beatificandorum per reparationem, et hoc est ubi natura humana unita, cui subjungitur Beata Virgo, ideo quia de ipsa illa natura accepta est : et illæ duæ naturæ effundunt lucem super omnes alios beatos. Et de Christo constat per illud Apocal. XXI, 23 : Lucerna ejus est Agnus. De Beata Virgine intelligitur per illud Apocal. XII, 1 : Et signum magnum apparuit in cœlo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Mulier hæc benedicta Virgo et mater est : amicta sole, id est, dignitate et fulgore Filii sui qui sol dicitur : luna sub pedibus ejus, id est, militants Ecclesia menstruis defectibus adhuc subjecta, provoluta ante pedes ejus ad indulgentiam postulandam : corona duodecim stellarum est universitas omnium beatorum, quod probatur : corona circulus est, et signat circulum signorum : et ad circulum signorum reducitur omnis stella quæ est in cœlo per duodecim imagines quæ signa vocantur : et ideo per duodecim stellas omnes beati significantur, qui sunt in capite ejus sicut corona : quia lumen ab ipsa recipiunt, et in eam omnes Sancti refundunt hoc quod habent dignitatis et gratia sub Jesu Filio ejus, et sub Deo.

Solutio. Dicitus, quod in cœlo Tri nitatis nihil est nisi Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : quia esse in cœlo Trinitatis est esse in æqualitate eminentiae Dei.

Ad PRIMUM dicendum, quod nihil in uno modo significandi retentum est in seipso. Sed licet Deus et cœlum Trinitattis sint idem, tamen differunt secundum modum significandi, et ille modus diversus significandi sufficit ad transitionem quam notat præpositio.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc dicitur de cœlo corporeo, non spirituali, quod est cœlum Trinitatis : et vult dicere Philosophus, quod vita beata nec includitur, nec excluditur loco, sicut in primo libro Sententiarum dictum est 1 : nec dicitur extra cœlum esse sicut in loco, sed potius in objecto quod cœlo non includitur.

Ad ALIUD dicendum, quod persona Christi hominis in cœlo Trinitatis est, sed non natura humana, sed potius in potioribus bonis, et hujus dispositio major et non sufficientior. Et quid sit dextera Patris, est notatum infra 2.

Ad ID quod objicitur de Beata Virgine, dicendum quod non est in loco exaltata ultra distinctiones Angelorum, sed dignitate, et ordine. Et hoc sic patet,

Ascensione.

<--- Page Split --->