D. ALBERTI MAGNI.
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,
COMMENTARII
IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM.
PROLOGUS .
Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat domus a majestate ejus : et ea quae sub ipso erant replebant templum. Hoc verbum legitur Isiae, vi, 1 : et trahitur ex ipso materia hujus Libri.
Per hoc enim quod dicitur: « Vidi, » notatur intellectus Auctoris : quia hoc non potuit nosse, nisi Spiritu docente.
Per hoc autem quod dicitur : « Dominum, » notatur exclusio errorum positorum in principio hujus Libri in prima distinctione. Per hoc enim significatur unus Creator et rector mundi : non ut diversi errantes dixerunt universa et varia esse principia.
Per hoc autem quod dicitur : « Sedentem super solium excelsum et elevatum, » notatur duplex creatura superior. Notatur enim in verbo duplex elevatio solii, cum dicitur excelsum et elevatum. Unum igitur solium quod est excelsum, est angelica natura, in qua sicut in solio sedet Dominus : sicut dicit
<--- Page Split --->
Psalmus lxxix, 2 : Qui sedes super Cherubim. Unde etiam dicitur in ista visione, quia Seraphim stabant super illud 4. Et iterum, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi 5. Et de hoc excelso solio est prima pars Libri, post partem procemialem in qua determinatur Creator omnis creaturae, qui vocatur in principio istius verbi, ut diximus. Aliud solium elevatum, quasi extra materiam et impressiones corruptibilium et generalibium quae sunt sub sphæra lunae, levatum. Illud enim excelsitudinem non habet ut primum, sed proprie elevationem : quia ipsum, quod de communi omnium corporum materia factum a Creatore, sic in sua forma perfectum est, ut nec loco, nec motu, nec impressione, conveniat cum inferioribus. Et ideo dicitur, Isa.lxvi, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Hoc est etiam quod dicit Philosophus in primo de Cœlo et Mundo, quod omnes antiqui in hoc conveniunt, quod cœlum esset sedes et habitatio Dei.
Per sequens autem verbum : « Plena erat domus a majestate ejus, » accipitur alia pars visibilis creaturae, quae est ex materia generabilium et corruptibilium : quia domus hic mundus est, qui totus repletus est creaturis indicantibus Dei majestatem, per hoc quod omnia clamant : Ipse fecit nos, et non ipsi nos 3. Et de hac parte tam superiori quam inferiori creaturae agitur in secunda parte istius tractatus : ut pars procemialis contineat unam distinctionem. Prima autem pars partis exsecutivae, quae est de solio excelso, quod est natura angelica, continuatur a secunda distinctione quae incipit ibi, « De angelica itaque natura, etc., » usque ad duodecimam quae incipit ibi, « Hæc de angelica natura conditione, etc. » In secunda autem quae ibidem incipit, determinatur de natura corporali superiori, et inferiori : quae quoad superiorem significatur per solium excelsum, quoad inferiorem per majestatem replentem domum, id est, mundum, et durat usque ad distinctionem decimam sextam quae incipit ibi, « His excursis, etc. »
In secunda parte istius verbi notatur tertia pars tractatus. Per hoc enim quod dicit : « Ea quae sub ipso erant, etc., » notatur specialis subjectio hominis ad Deum et status inferior. Sicut enim dicit Augustinus : « Angelum autem creavit Deus prope se, materiam autem corruptibilium prope nihil, quam etiam sequitur mundus materiatus ex ipsa : et hominem in medio posuit inter se, et mundum : ut serviretur ei, et cederet hoc totum ad hominis bonum. »
Per hoc quod dicit : « Ea quae sub ipso, » notat statum hominis inferiorem, et ordinem ad obediendum. Per consignificationem autem temporis in verbo : « Erant, » notatur imperfectio obedientiae, per quam cecidit : quoniam verbum illud consignificat praeteritum imperfectum, cujus actus non completur ad praesens, sicut praeteriti perfecti. Per « temptum » autem notatur paradisus corpora-
<--- Page Split --->
lis et spiritualis, in quo sicut in templo ad conversationem sanctitatis et experientiae positus erat homo. Dicitur enim templum a templor, aris, quod est verbum quod non habemus in usu, nisi in suis compositis, ut contemplor. Et hoc est illud quod in Genesi dicitur : Posuit hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum 1. Et exponit Augustinus de opere experientiae, quo in creaturis utitur Creator.
Per hoc autem quod dicitur : « Replebant, » notatur generationis propago, quam in benedictione acceperunt primi parentes, cum dictum est eis : Crescite et multiplicamini 2 Et de his agitur a decima sexta distinctione usque in finem Libri istius.
Et per hoc patet materia, et divisio, et modus agendi.
1 Genes. II, 15. 2 Genes. I, 28.
<--- Page Split --->
LIBRI SECUNDI
SENTENTIARUM
PETRI LOMBARDI .
DE RERUM CORPORALIUM ET SPIRITUALIUM CREATIONE ET FORMATIONE, ALIISQUE PLURIBUS EO PERTINENTIBUS.