DISTINCTIO XLIII.

De potentia Dei in comparatione ad quantitatem : ostendens ejus immensitatem, sive quantum Deus possit.

A. Opinio quorumdam dicentium Deum nihil posse nisi quod facit.

Quidam tamen de suo sensu gloriantes, Dei potentiam sub mensura coarctare conati sunt. Cum enim dicunt, Hucusque potest Deus, et non amplius, quid hoc est aliud quam ejus potentiam quae infinita est, concludere et restringere ad mensuram? Aiunt enim, Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere id quod facit, nec aliquid praetermittere de his quae facit. Istamque primam suam opinionem verisimilibus argumentis, causisque commentitiis, necnon et sacrarum auctoritatum testimoniis munire conantur dicentes : Non potest Deus facere, nisi quod bonum et justum est fieri : non est autem justum et bonum fieri ab eo, nisi quod facit. Si enim aliud justum est et bonum eum facere quam facit, non ergo facit omne quod justum est et bonum eum facere : sed quis audeat hoc dicere ?

B. Secunda ratio.

Addunt etiam, Non potest facere nisi quod justitia ejus exigit: sed non exigit ejus justitia, ut faciat nisi quod facit: non ergo potest facere nisi quod facit. Eademque justitia exigit, ut id non faciat quod non facit: non autem potest facere contra justitiam suam : non ergo potest aliquid eorum facere quæ dimittit.

<--- Page Split --->

C. Responsio ad prius dictum.

His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes, et ab eis involuta evolventes sic : Non potest Deus facere nisi quod bonum est et justum, id est, non potest facere nisi illud quod si faceret, bonum et justum esset, verum est : sed multa potest facere quae non bona sunt nec justa, quia nec sunt, nec erunt, nec bene fiunt, nec fient, quia numquam fient.

Item, quod secundo oppositum fuit : Non potest facere nisi quod justitia sua exigit : et, Non pòtest id facere quod justitia sua exigit ut non fiat. Dicimus, qua exactionis verbum de Deo congrue non ducitur, nec proprie accipitur : et in illis locutionibus duplex est sensus. Si enim intelligas, non potest facere nisi quod sua justitia exigit, id est, nisi quod voluntas sua justa vult, falsum dics. Justitia enim ipsius Dei æquissima voluntas accipitur : qualiter accipit Augustinus illa verba Domini in Genesi loquentis ad Lot, Non possum quidquam facere donec illo introeas 1, exponens : Non posse, inquit, se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam : quasi poterat quidem, sed non volebat, et illa voluntas justa erat. Si vero per hæc verba intelligis eum non posse facere, nisi illud quod si fieret, justitiae ejus conveniret, verum dicis. Similiter distingue illud : Non potest facere quod sua justitia exigit ut non faciat, id est, non potest facere id quod ipse qui est summa justitia, non vult facere, falsum est. Si autem his verbis intelligas eum non posse facere id quod justitiae ejus convenire non potest, veium dicis.

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

« Quidam de suo sensu gloriantes, etc. »

Hæc distinctio in qua Magister inqui-

r t infinitatem potentiae divinae, dividitur secundum ea quae objiciunt qui infinitatem potentiae divinae improbare nituntur. Sunt autem tria, ut dicitur in Littera, scilicet rationes verisimiles, per quas objiciunt primo. Secundo, ponuntur causae commentitiae, per quas objiciunt, ibi, D, § 3 : « Addunt quo-

<--- Page Split --->

que illi dicentes, Nihil facit Deus aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, etc. » Tertio, objiciunt per auctoritates perverse intellectas, ubi, E, « Hus autem ulli scrutatores qui, etc. »

Sunt autem in prima parte tria capitula : in quorum primo et secundo, scilicet A et B, inducit Magister duas rationes verisimiles, quarum prima est haec : Non potest Deus facere nisi quod justum et bonum est fieri : qudqud autem justum et bonum est fieri, illud totum facit, qua aliter argueretur omissionis : ergo quidquid potest facere, facit : ergo non potest plus facere quam facit. Secunda est haec : Non potest Deus facere nisi quod justita exigit : justitia autem non exigit facere, nisi quod facit : ergo non potest facere nisi quod facit.

In tertio autem capitulo C, solvit Magister istas duas rationes . et intentio suae solutionis consistit in distinctione hujus propositionis, non potest Deus facere, nisi quod justum et bonum est fieri. In hac enim locutione ponitur hoc verbum, potest, quod habet vim ampliandi, et ponitur circa Deum ut potentem : et hoc quod dico, justum et bonum est fieri, cadit sub hoc verbo, potest, sicut materia in qua terminatur actus illius potentiae quam copulat verbum est : ergo duplex est locutio, scilicet quod potest intelligi, quod prius cadat sub verbo habente vim ampliandi antequam restringatur a verbo est, ad praesens justim et bonum : et tunc ly est non copulabit praesens tempus, sed tempus confusum, respondens potentiae : et tunc vera est sub sensu quem ponit Magister, non potest Deus, etc., id est, non potest facere nisi quod bonum et justum esset, si fieret. Si autem e contra justum et bonum intelligatur restringi prius a verbo, est, ad praesens bonum et justim : tunc falsa est locutio : quia tunc sequeretur, quod nihil posset facere Deus, nisi quod modo justum et bonum est fieri.

Eadem penitus solutio est in argumen-

to secundo et tertio, quod ponit in eodem capitulo C, § 2. Et habet duos ramos, quorum primus est hic : Non potest Deus facere, nisi quod decet : et non decet facere, nisi quod facit, qua aliter omitteret : ergo non potest facere nisi quod facit. Alus ramus est : Aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non. Si sic : sed nihil facere potest quod non debet : ergo nihil potest facere quod non facit. Si non : ergo de debito aliquid dimittit, quod falsum est. Et applicat Magister eamdem solutionem quae prius est posita : et addit, quod hoc verbum, debet, male sonat de Deo : qua non obligatur nisi forte ex promisso. Dicitur autem iste error fuisse Magistri Petri Abelardi.

Iteni, Notandum quod ista objecta quidam aliter solvunt per æquivocationem potentiae, dicentes, quod cum dicetur : Non potest Deus facere nisi quod facit, si intelligatur de potentia conjuncta actui, vera est locutio : si autem de potentia absoluta, falsa est. Sed haec solutio non dissolvit : quia objectio procedit de potentia smplicter.

Per hoc ergo patet dissolutio et sententia prime partis.

ARTICULUS I.

An potentia Dei sit infinita ?

Incidunt autem hic tria dubia, quorum primum est, An potentia Dei sit infinita, sicut videtur supponere in Littera ?

Secundum est, Utrum potest finiri ad actum, vel non ?

Tertum est de hoc quod dicit in Littera, Utrum extendat se ad alia, quam bonum et justum sit fieri in opere ? hoc est quaerere, Utrum aliqua faciat, quae nec bonum nec justum est fieri ?

<--- Page Split --->

Ad PRIMUM proceditur sic :

  1. Dicit Hilarius : « Quod impossible est intellgere homini, Deo possible est:» sed impossible est intelligere infinitum : ergo secundum potentiam ipse est infinitus.

  2. Item, Hilarius : « Parum est ut Deus possit facere quod vult, quin etiam possit facere quod dicit : perfectæ enim potestatis est id naturam posse facientis, quod significare potest sermo dicentis. »

3 Item, Basilius : « Plus potest Deus facere, quam tu possis cogitare. »

  1. Item, Super illud Psalmı cxxvıı, 81 et 114 : Et in verbum tuum supersperavı : dicit Glossa Potentia Dei est super omne quod potest homo intelligere.

5 Item, Damascenus dicit, « quod infinitum est, quod nec loco, nec tempore, nec intellectu circumscribitur » potentia autem Dei nullo istolum circumscribitur : ergo est infinita.

  1. Item, Potentia Dei respondet essentiae . essentia autem infinita est : qua non finitur ad aliquid, eo quod nec habeat principum, nec finem : ergo et potentia.

  2. Item, Omnis vrtus (ut dicitur in libro Causarum) quanto magis est unita, tanto magis est infinita : sua autem maxime est unita ergo, etc.

  3. Item, Etiam Philosophi dicunt, quod motor cœlı est infinitæ virtutıs, quia movet motu infinito et tempore infinito: ergo videtur, quod multo magis Deus erit potentiae infinitæ.

  4. Item, Si est finitæ potentiae, finitur ad aliquid : istud ergo finitum est : ergo potest cogitari eo majus : ergo Deus non est majus quam cogitari possit, quod improbatum est ab Anselmo : ergo videtur, quod Deus sit infinitæ potentiae.

Sed contra.

  1. Nihil omni modo infinitum est perfectum, ut dicit Philosophus : sed omni modo est infinitæ potentiae : ergo nullo modo est potentiae perfectæ. Si forte diceres, quod dictum Philosophi non esset verum, probatur sic : Omnis perfectio

aut est finis, aut a fine : constat autem, quod Deus non habet perfectionem potentæ ab alio fine : ergo ipse est perfectus, quia finis essentialiter est secundum potentiam : finis autem nullus infinitus est, quia nihil finiret si infinitus esset : ergo probatum est, quod infinitum est imperfectissimum : ergo non competit Deo, nec secundum essentiam, nec secundum potentiam.

  1. Item, Invenimus in naturis infinitum finibile, et hoc est imperfectum perfectbile : ex illa parte enim qua est finibile, est perfectibile : et ex illa parte qua est infinitum, est imperfectum ut materia prima . ergo si aliquid est infinutum nullo modo finibile, illud ert imperfectus imperfectissimo : si igitur Deus in essentia vel in potentia est infinitum nullo modo finibile, ipse erit imperfectior omnibus.

  2. Item, Infinitum est passio continui vel discreti : Deo autem nec continuum nec discretum est . ergo, etc.

  3. Item, Conditio potentiae materialis est : ergo non competit Deo, vel potentiae ipsius.

  4. Item, Nobilius est semper Deo attribuendum : finis autem nobilor est : ergo melius est ut sua potentia dicatur finis, quam ut dicatur infinita.

SOLUTIO. Dicendum, quod infinitum multipliciter dicitur. Dicitur enim negative, ut dicatur non finitum . et sic diximus supra, quod si vis fiat in verbo, Deus est infinitum, id est, non finitum : et punctum est infinitum, et forma, et locus, et omne illud quod est finis, et nullo modo finitur : tamen aliter Deus quam ala : quoniam Deus non finitur tripliciter, scilicet intellectu diffiniente, cujus est diffinire, eo quod circumspicit totam rem per terminos essentiae rei : et sic solus Deus finit se, quia suum intellectum nihil sui latet : et sic comprehendit se Deus,quia aliter suus intellectus esset minor quam ipse : unde sibi non est infinitus. Hoc modo autem

<--- Page Split --->

non finitur ab aliquo alio intellectu, nec loco, quantumcumque sit in expanso sive re, sive intellectu, etiamsi ponantur multu mundi quotcumque, non finitur illis Deus, sed magis finit et continet, ut supra dictum est. Nec tempore finitur : quia nunc suae aeternitatis durando excellit tempus ante et post. Sed alio modo dicitur infinitum secundum diffinitonem Philosophu in III Physicorum, quod infinitum est cujus partes accipient semper est aliquid extra accipere : et hoc potest dici duplicter, scilicet secundum potentiam passivam, et sic est in contunuo et discreto . et secundum potentiam activam, et sic est in sola potentia Dei : ita ut dicatur, quoniam sicut infinitum in continuo consideratur secundum divisionem quae non stat ad partes intra continuum, ita infinitum in potentia activa est, non stare potentiam in aliquo effectu supposto secundum magnitudinem et secundum multitudinem.

DICENDUM ergo ad prmum, quod objectio illa non procedit nisi de infinito secundum potentiam passivam, et non activam : quia activa potentia non accipit aliquam perfectionem ab actu, sed potius per actum dat perfectionem alus. Nec tamen dicmus Deum esse infinitum, ita quod non sit finis : sed potius finitione qua finis dicitur finitus, finitissimus omnium Deus et potentia sua, et quidquid ipse est : et eadem solutio est ad alia.

ARTICULUS II.

An potentia Dei possit finiri ad actus vel non ?

Secundo quaeritur, Utrum potentia Dei finiri possit ad actus, vel non ? Videtur autem, quod non : quia 1. Nihil infinitum ex parte illa potest

finiri, qua est infinitum : habitum autem est potentiam Dei esse infinitam ad actus : ergo ad actus finiri non potest.

  1. Item, Magister Hugo de sancto Victoredict : « Sicut aeternitatem Dei non aequat tempus, nec immensitatem locus : sic nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus, nec omnipotentiam opus. » Ergo non est finibilis ad opus aliquod.

  2. Item, Nos videmus quod infinitum secundum quod est in continuo nunquam finitur, eo quod suus actus semper est permixtus potentiae ad actum ulteriorem ejusdem rationis, ut dicit Phillosophus : ergo nec omnipotentia finietur, eo quod semper quolibet effectu accepto ratio potentiae agentis ulterius adhuc relinquitur.

  3. Item, Si finibilis est, finiatur in instanti : ergo post illud non est potens : sed potentius esset quod facere posset et hoc et amplius : ergo Deus non est potentior quam cogitari posset, quod falsum est.

SED CONTRA :

  1. Potentia Dei ultra sapientiam Dei se non extendit : ergo tanta est potentia, quanta est sapientia : sapientia autem est ars plena rationum omnium viventum : rationes autem illae sunt eorum quae sunt, et fuerunt, et futura sunt : ergo sunt finite : ergo et potentia finita, ut videtur.

  2. Item, Hugo de sancto Victore dicit, quod potentia est exsequens, et sapientia disponens : non autem disponit infinita : ergo nec potentia in exsequend est ad infinita : ergo stat.

  3. Item, Quidquid potest Deus facere, illud potest fieri : et detur ista : Quaecumque autem possunt fieri, possunt poni esse, et non erit inconveniens : qua falso et non impossibil posito, quod accidit, est falsum et non impossibile : sit igitur, quod sint actu : ergo non possunt tunc fieri plura : ergo nec Deus potest facere plura : ergo stat potentia ipsus.

  4. Item, Omne creabile potest poni creatum : ergo tunc non erit aliquid plus creabile : ergo nec Deus potest tunc ali-

<--- Page Split --->

quid plus creare : ergo stabit potentia ipsius.

Soluto.

SOLUTIO. Ad hoc quadam dicunt, quod potentia habet duplicem actum, scilicet qui est facere, et qui est factum esse: potentia igitur quæ est infinita, quocumque modo dicatur infinita, potest poni in actum qui est facere, sed non potest poni in actum qui est factum esse: quia infinitum numquam est in esse, nec in factum esse. Sed melus et artificiosius potest dici, quod est quædam potentia ad actum qui est simpliciter actus: et est quædam potentia ad actum semper potentiæ permixtum ad actum eumdem in specie vel in numero. Potentia igitur quæ est ad actum simplchter, illa potest poni in actu illo, ita quod nihil remanet de potentia ad actum illum, vel smilem illi in specie. sicut combustibile in combustum esse, quia combustum non potest esse amplius combustum vel comburi. Potentia autem quæ est ad actum qui semper est permixtus potentiæ ad actum similem in specie, est potentia quæ est ad actum infinitum, sive passive dicta sit potentia, sive active. Unde contnuum numquam ponetur tantum divisum, quin adhuc sit divisible secundum eamdem rationem divisionis qua divisum est: ergo Deus numquam potest ponr tot egisse vel fecisse, quin adhuc habeat potentiam operandi, sicut prius.

CONCEDENDO ergo rationes primo inductas,

Ad object. Ad 1.

Dicendum ad primum quod objectum est in contrarium, quod potentia exsequens est illa quæ se commetitur arti faciendorum, sed non potentia absoluta : et hoc supra explanatum est.

Ad 2 Ad 3 et 4.

AD ALIUD est eadem solutio.

AD DUO sequentia dicendum, quod creabile infinitum est potentia agentis, sicut et creans: et ideo patet, quod non potest poni in actu aliquo, nisi adhuc remaneat potentia.

ARTICULUS III.

An Deus aliqua fecerit vel possit quæ nec bonum nec justum est fieri? et, An potest facere injustum vel præter vel contra justitiam? et, Utrum potest damnare Petrum, et salvare Judam ?

Tertio quæritur, Utrum aliqua faciat vel possit facere, quæ nec bonum nec justum est fieri 1 ?

-Videtur, quod sic : quia

  1. Super illud Ezechiel. xx, 39: Quod si... nomen sanctum meum polluretus, etc., dicit Glossa: Quod facere cogtavit per justitiam, non fecit per clementiam : ergo videtur, quod aliquid fecit quod non erat justum fieri.

  2. Item, Jerem. 11, 2: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, etc., dicit Glossa: Deus misericors paratus est salvare per misericordiam, quos non potest per justitiam: ergo videtur, quod multa facit quæ non sunt justa.

SED CONTRA :

  1. II ad Tmoth. 11, 13, super illud: Negare seipsum non potest: dicit Augustinus : « Cum justus sit, negare suam justitiam non potest, sic enim seipsum negaret. »

  2. Item, Idem est justitia in Deo quod potentia: ergo si nihil potest facere nisi de potentia, nihil poterit facere nisi de justitia.

  3. Item, Nihil potest facere nisi juste : hæc conceditur a magistro in Luttera : ergo idem est juste facere, et posse facere: ergo nihil potest facere, nisi de justitia, ut videtur.

  4. Item, Detur quod aliquid faciat præter justitiam: ergo factum illud non

<--- Page Split --->

erit justum : sed qui facit quod non est justum, injustus est : ergo videtur, quod esset injustus, quod absit.

sit in supposito justitia et omnipotentia, tamen differunt per connotata : et ideo aliquid convenit uni, quod non convenit alii.

Quest. 1. ITEM QUÆRITUR, Si conceditur quod potest facere quod non est justum fieri, utrum concedendum sit, quod potest facere injustum, vel præter vel contra justitiam ?

Ad aliud dicendum, quod secundum Ad object 3 prædicta patet, quare a Magistro conceditur, quod Deus nihil potest facere nisi juste : et smulter conclusio illa, ergo nihil potest facere nisi de justitia, quæ est duplex eadem duplicitate.

Quest 2. ULTERIUS quærunt quidam curiosi, Utrum potest damnare Petrum, et salvare Judam ?

Videtur quod sic : quia oratonibus beati Gregorii Trajanus revocatus est ad vitam : constat autem damnatum fuisse Trajanum, cum fuerit paganus : et si postea vixit, potuit agere pœnentiam, et ita salvari : ergo damnatum potest salvare : ergo eadem ratione et glorificatum damnare.

Ad aliud dicendum, quod si detur aliAd object 4. quid facere Deus quod modo non est justum, quia non est, nec erit, non sequitur propter hoc quod illud non sit justum . quia eo ipso justum est, quod ipse facit : unde iste due sunt incompressibles, Deum facere quod non facit, et illud non esse justum : tamen utraque earum possibilis est per se sumpta . et hoc ideo est, quia in una per intellectum clauditur oppositum alterius : in hac enim, Deum facere quod non facit, clauditur Deum non nisi juste facere posse, et co ipso justum esse quod ipse facit.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod Deus potest facere quod non est justum fieri, si ly quod non est justum fieri, cadat sub ampliatione potentiae importatae per ly potest, ut supra distinximus.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod juslitia dicitur multis modis, ut alibi dictum est . sed in Glossa illa dicitur justitia reddituo debiti pro meritis : tamen alio modo dicitur justitia de essentia bonitatis divinae, et sic clementia non est sine justitia : unde non sequitur, si in hoc opere non salvatur justitia secundum rationem dictam, quod nullo modo salvetur in eo.

Ad aliud dicendum, quod injuste vel Ad quest 1. præter justitiam Deus nihil facere potest . quia hoc ponit undecentiam et contrarietatem honesti et hoc non cadit in Deum. Negatio autem sola, cum dicitur, quod non est justum, non ponit aliquid, sed tollit id quod in præsenti justum est, et relinquit ex consequentii potentiam ad hoc quod sit justum si fiat a Deo, eadem ratione qua justum est quod modo facit.

Ad 2. Ad aliud dicendum eodem modo, quod loquitur de justitia debiti pro meritis Ninvitarum, et non de justitia absolute quocumque modo dicta.

Ad in quod quæritur, Utrum potest Ad quest 2. damnare Petrum, et salvare Judam ? Dicendum quod potest quidem de potentia absoluta, sed non de potentia relata ad ordinem sapientiae.

Ad hject. 1. Ad in quod in contrarium objicitur, dicendum quod ibi dicitur justitia æquitas divinae voluntatis, quam numquam desert vel negat Deus.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod licet idem

Ad in quod objicitur de Trajano dicendum, quod hoc ex dispensatione factum est ad manifestandam gloriam Dei : qui enim finaliter damnatus est, nullo modo potest revocari ad statum salvandorum.

<--- Page Split --->

D. Tertia illorum ratio.

Addunt quoque et alia dicentes, Non potest Deus facere nisi quod debet: non autem debet facere nisi quod facit. Si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet : si vero facit omne quod debet, nec potest facere nisi quod debet : non ergo potest facere nisi quod facit.

Item, Aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit. Si vero debet dimittere : ergo non debet facere. Si autem non debet, nec decet, non opotet eum facere : et si non decet nec oportet eum facere, ergo non potest facere : non ergo potest facere, nisi quod facit : nec potest illud dimittere quod facit 1, quia debet illud facere : et quod debet facere, non potest illud dimittere. Sed ut mihi videtur, hoc verbum, debet, venenum habet. Multiplicem enim et involutam continet intelligentiam, nec Deo proprie competit, qui non est debitor nobis nisi forte ex promisso : nos vero ei debitores sumus ex commisso. Ut autem venenum evacuetur, distingue verbi sensum : Non potest Deus facere nisi quod debet, id est, nisi quod vult, falsum est. Sic enim potest ipse dici debere aliquid, quia vult illud. Si autem d卡特ur, non potest nisi quod debet, id est, non potest nisi illud, quod si faceret, ei bene conveniret, verum est.

Addunt quoque illi dicentes, Nihil facit aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, licet nobis occulta sit : secundum quam oportet eum facere ac dimittere quæ facit vel dimittit. Ratio enim penes eum est, qua illa facit et illa dimittit : quæ ratio æterna est, et semper manens, præter quam non potest aliquid facere vel dimittere. Illa ergo manente, non potest quod facit dimittere, nec quod dimittit facere : et ita non potest facere nisi quod facit. Et ad hoc respondemus, ambiguitatem locutionis determinantes. Cum enim dicitur, ratio vel causa optima penes Deum est, qua facit cuncta quæ facit, et dimittit ea quæ dimittit, verum quidem est : quia in eo voluntas est æquissima et rectissima, qua 2 facit et dimittit quæ vult, contra quam facere non potest, nec præter eam facere potest. Nec utique

<--- Page Split --->

contra eam faceret, nec præter eam, si ea quæ facit dimitteret, vel quæ dimittit faceret : sed eadem manente ratione et causa, alia potuit facere, et ista dimittere. Licet ergo ratio sit penes eum, qua alia facit et alia dimittit, potest tamen secundum eamdem rationem et dimittere quæ facit, et facere quæ dimittit.

Ipsi etiam addunt : Ratio est eum facere quæ facit, et non alia : et non potest facere nisi quod ratio est eum facere, et ita non potest facere nisi quod facit. Item, ratio est eum dimittere quæ dimittit, et non potest non dimittere quod ratio est eum dimittere : et ita Non potest non dimittere quod dimittit. Et ad hoc dicimus locutiones ambiguas esse, et ideo determinandas. Si enim cum dicitur, Non potest facere nisi quod ratio est eum facere, intelligas eum non posse facere nisi ea qua rationabilia sunt, et ea quæ si fierent, rationabilia essent, verus est sensus. Si autem intelligas eum non posse facere alia rationabilia et bona, nisi ea quæ vult et facit, falsus est intellectus.

Item, aliud adjungunt dicentes : Si potest Deus aliud facere quam facit, potest ergo facere quod non præscivit : et si potest facere quod non præscivit, potest sine præscientia operari : quia omne quod facturum se præscivit facit, nec facit aliquid quod non præscivit. Quod si præter scientiam 1 ejus aliquid fieri impossibile est, omne ergo quod præscium est, fieri necesse est : ergo aliud fieri quam fit, nulla ratione possibile est : ergo non potest a Deo fieri nisi quod fit. Hæc autem quæstio de præscientia, facile determinari potest per ea quæ superius dicta sunt, cum de præscientia egeretur.

Expositio Textus.

« Addunt quoque illi dicentes. etc 2. » Huc incipit secunda pars, in qua ponit causas conmentitias illorum : et dicuntur causæ commentitæ, qua ex mente fictæ sunt, et non veræ.

Sunt autem tres, quarum quælbet cum solutione sua ponitur in uno capitulo per ordinem. Prima causa quam ponunt, est hæc : Non potest Deus al-

quod facere, nisi causa rationabilis illud opus præcesserit : qua sicut dicitur, Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit : et Plato in Timæo : « Nihil fit, cujus ortum legitima causa non præcesserit. » Causa autem rationabilis non, est nisi eorum quæ fiunt : quia si alorum esset, esset Deus negligens, eo quod non faceret ea quæ ratio exigit esse facienda : ergo nihil potest facere nisi quod facit. Et ista propositio : Nihil potest Deus facere, cujus rationabilis causa vel ratio non præcesserit, distinguenda est, ut prius in proribus rationibus est dictum. Secunda ratio sumpta a causa com-

<--- Page Split --->

mentitia est hæc : Non potest Deus facere nisi quod ratio est eum facere : ratio autem est, ut hæc fiant quæ fiunt, et non alia : ergo non potest facere nisi ea quæ fiunt et non alia. Et prima iterum distinguenda est ut prius . et hæc ratio est in secundo capitulo sequent u 1 .

Tertia ratio sumpta a causa commentuta, est in tertio capitulo D, § 5. Et hæc est : Non potest Deus facere nisi quod præscit se facturum : non autem præscit se facturum nisi quod facit : ergo non potest facere nisi quod facit. Et iterum prima distinguenda est ut prius.

E. Auctoritatibus utuntur in assertionem sua opinionis.

His autem illi scrutatores qui defecerunt scrutantes scrutinia, Sanctorum annectunt testimonia. Dicit enim Augustinus in libro de Symbolo : Hoc solum non potest Deus quod non vult : per quod videtur non posse facere aliquid nisi quod vult : sed non vult nisi quod facit : et ita videtur non posse nisi quod facit. Illud autem ita intelligendum est, Id solum non potest Deus quod non vult, scilicet se posse 2. Idem, in libro VII Confessionum, ad Deum loquens ait : Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia : esset autem major, si teipso tui pse major esses. Ex hoc videtur, quod Deus non possit plura quam vult, sicut non vult plura quam potest. Sicut enim voluntas non est major potentia, ita nec potentia major est voluntate. Ideoque sicut plura non vult quam potest, ita eum non plura posse quam velle dicunt. Sed ad hoc dicimus, quia nec voluntas potentia, nec potentia voluntate major est, quia una et eadem res est potentia et voluntas, scilicet ipse Deus : quia 3 esset major scipso, si voluntas major esset potentia, vel potentia voluntate. Nec hac auctoritate negatur Deum plura posse quam velle, quia plura sunt subjecta ejus potentiae quam voluntati. Fateamur itaque Deum plura posse facere quae non vult, et posse dimittere quae facit. Quod ut certus firmiusque teneatur, Scripturae testimoniis asseramus Deum plura posse facere quam facit. Veritas ipsa secundum Matthæum ait : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ? 4 Ex quibus verbis patenter innuitur, quia et Filius-

<--- Page Split --->

poterat rogare quod non rogabat, et Pater exhibere quod non exhibebat. Uterque ergo potuit facere quod non faciebat. Augustinus etiam in Enchiridion ait: Omnipotentis voluntas multa potest facere quæ non vult, nec facit: potuit enim facere ut duodecim legiones Angelorum pugnarent contra illos qui Christum ceperunt 1. Item, in eodem: Cur apud quosdam non factæ sunt virtutes, quæ si factæ fuissent, egressent illi homines pœnitentiam: et factæ sunt apud eos qui non erant credituri? tunc latebit quod nunc latet. Nec utique injuste Deus noluit salvos fieri, cum possent salvi esse si vellet. Tunc in clarissima sapientiæ luce videbitur, quod nunc piorum fides habet, antequam manifesta cognitione videatur, quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei: quæ multa possit et non velit, nihil autem quod non possit velit. Idem, in libro de Natura et gratia: Dominus Lazarum suscitavit in corpore 2. Numquid dicendum est, non potuit Judam suscitare in mente? Potuit quidem, sed noluit 3. His auctoritatibus aliisque multis aperte docetur, quod Deus multa possit facere quæ non vult: quod etiam ratione probari potest. Non enim vult Deus omnes homines justificare, et tamen quis dubitat eum posse? Potest ergo Deus aliud facere quam facit: et tamen si aliud faceret, alius ipse non esset. Et potest aliud velle quam vult: et tamen ejus voluntas nec alia, nec nova, nec mutabilis aliquo modo potest esse. Quod et si possit velle quod numquam voluit, non tamen noviter nec nova voluntate, sed sempiterna tantum voluntate velle potest: potest enim velle quod ab æterno potest voluisse: habet enim potentiam volendi et nunc et ab æterno, quod tamen nec modo vult, nec ab æterno voluit.

ARTICULUS IV.

Cur Deus apud quosdam non fecerit virtutes?

« His autem illi scrutatores, etc. » Hæc est ultima pars, in qua inducunt auctoritates ad confirmandum idem, et est levis.

Quæritur autem hic de hoc quod dicit, ibi, « Cur apud quosdam non factæ sunt virtutes, etc. »

Videtur enim, quod duplex inconveniens sit ibi, scilicet quod exhibita sunt virtutes illis qui non curabant, et hoc fuit mittere margaritas ante porcos : et aliis subtractæ sunt, quibus profuissent.

SED AD hoc dicendum, quod judicia Dei licet mirari, non discutere: quia judicia Dei abyssus multa 4 et hæc solutio est in Littera, et verior omnibus.

S. AUGUSTINUS, in Enchiridion, cap. 95. 2 Joan. xi, 43 et 44. 3 S. AUGUSTINUS, Lib. de Natura et gratia,

cap. 7. 4 Psal. xxxv, 7 : Judicia tua abyssus multa.

<--- Page Split --->

Dicit tamen Glossa ibidem, quod non exhibuit Tyriis et Sidoniis, quia scivit plures eorum non credituros, quibus pepercit ne peccatum eorum ex contemptu virtutum augmentaretur : et scivit illos qui si pœententiam egissent, in pœentientia non remansuros : Corozaitis vero et Bethsaitis exhibuit 3, qui de Judaeis erant, quibus primum oportebat lo-

qui verbum regni Dei, ut ab eis contempti Apostoli ad Gentes tunc sine calumnia converterentur, et justior appareret damnatio eorum, et lex ostenderetur esse impleta per Christum : et hae solutiones omnes convenientiae sunt : sed illa quae ponitur in Littera, est vera, scilicet quod modo nescimus, sed in luce faciei Dei videbimus.

1 Cf. Matth xr, 21: Væ tibi, Corozain! væ tibi, Bethsada ! qua su in Tyro et Sidone factæ

essent virtutes quae faciæ sunt in vobis, etc.

<--- Page Split --->