D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARII

IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM.

PRÆFATIO .

« Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam : ego feci in cœelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram 1. »

Hic secundum ordinem tanguntur quatuor : ex quibus secundum seriem Libri istius trahitur materia quatuor Librorum.

In primo enim notatur distinctio personarum, et processio unius ab alia, Materia pricum dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi. Per ly Ego supponitur sapientia loquens: per ly Ore autem Pater secundum quod ipse per generationem principium I'ilii est ut est Verbum. Nec os autem unde Verbum procedit, nec ipsum Verbum est sine Spiritu : et ideo in ore et in Verbo significatur processio Spiritus sancti ab utroque. Quod probatur ex hoc quod dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa : In divina natura simplici et incomposita esse quidem Spiritum Dei pie confitendum est : propterea quod non est Dei Verbum deficientius nostro verbo 2. Non est autem pium quippiam alienum spiritum extra Deum profusum existimare, sicut fit in nobis compositis. Hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro IX de Trinitate : Verbum quod insinuare contendimus, cum amore notitia est. Per ly Altissimi autem supponitur Pater, qui licet non sit

<--- Page Split --->

altior Filio vel Spiritu sancto, eo quod una sit altitudo trium, sicut una dignitas et unus honor, tamen per appropriationem convenit Patri esse altissimum, eo quod ipse principium est totius divinitatis, ut dicit Augustinus, eo quod ipse principium est non de principio : Filius autem principium de principio : Spiritus sanctus autem non est principium respectu alicujus personae, sed respectu creaturae tantum, et est de utroque principio, scilicet, Patre et Filio.

Secundum est quod dicit :

Primogenita ante omnem creaturam : in quo notatur materia secundi Libri, in quo de creaturis agitur. Et per verbum illud significatur creatura duobus modis, scilicet, secundum exitum suum per creationem a prima causa quae Deus est, cum dicit: Primogenita, etc., et secundum quod est in propria natura et universitate, cum dicit: Omnem creaturam. Sicut enim dicit, Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Et dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Erat, inquam, in Verbo secundum quod Verbum est ars Patris plena rationum omnium viventium, id est, qui omnes in ipso vivunt et vita sunt.

Erat autem creatura in hoc Verbo dupliciter, scilicet, sicut in medio cognoscendi secundum rationem, et sicut in causa operativa et productiva : et ideo, Joan. i, 3 et 4, dicitur : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Lux, inquam, irradians super omnia cognita : sicut dicit, Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, in splendoribus sanclorum, id est, sanctitatis et puritatis aeternae. Vita autem erat secundum quod est operativum Verbum : quod enim respectu quorumdam a Philosophis attribuitur motui coeli, dicendo quod est immortale et sine quiete in his quae sunt, ut vita quaedam natura existentibus omnibus : hoc per prius convenit Verbo respectu omnium creaturarum : quia omnia sunt in ipso ut in causa, et portantur ab ipso ne intereant. Unde, Apostolus ad Hebr. i, 3 : Portans omnia Verbo vrtulis suae. Haec enim duo (ut dicit Augustinus et Anselmus) significant duplicem motum effluxus creaturae a Creatore : secundum enim quod sunt vita in ipso, effluunt a Verbo, ut subsistant in natura propria : et secundum quod sunt lux, effluendo manifestantur in intelligentia angelica. Et quod Verbum sit principium, patet per Augustinum in libro I super Genesim, sic : Ante omnia meminerimus non temporalibus, quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel Angelus : sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui 4. De secundo autem dicit idem, ibidem, libro III, ubi sic dicit : Primo creabatur lux in qua fieret cognitio Verbi Dei per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua converti ad formantem Deum 5.

Sed objicitur de hoc quod dicit : Primogenita, etc. Quia hoc videtur ponere ordinem sui ad creaturam : et cum omnis ordo sit secundum aliquod commune

<--- Page Split --->

PROLOGUS MAGISTRI .

Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium Domini mittere 1, ardua scandere, opus ultra vires nostras agere praesumpsimus : consummationis fiduciam, laborisque mercedem, in Samaritano statuentes, qui prolatis in curationem semivivi duobus denariis, supereroganti cuncta reddere professus est 2. Delectat nos veritas pollicentis, sed terret immensitas laboris. Desiderium hortatur proficiendi, sed dehortatur infirmitas deficendi, quam vincit zelus domus Dei: quo inardescentes fidem nostram adversus errores carnalium atque animalium hominum 3, Davidicae turris clypeis munire 4, vel potius munitam ostendere, ac theologicarum inquisitionum abdita aperire, necnon et sacramentorum Ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus: non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere, eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stylo nos servire flagitantium : quas bigas in nobis agitat Christi charitas 5. Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniæ atque contradictioni æmularum semper fuisse obnoxium 6, quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum sensus : ut cum omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur aut complacet, veritati vel non intellectæ, vel offendenti, et impietatis error obnitatur, ac voluntatis invidia resultet: quam Deus sæculi hujus operatur in illis diffidentiæ filiis 7, qui non rationi voluntatem subjiciunt, nec doctrinae studium impendunt 8: sed his quæ somniarunt sapientiæ verba coaptare nituntur, non veri, sed placiti rationem sectantes : quos iniqua voluntas non ad intelligentiam veritatis, sed ad defensionem placentium incitat : non desiderantes doceri veritatem, sed ab ea ad fabulas convertentes auditum. Quorum professio est magis placita quam docenda conquirere, nec docenda desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare 9: häbent rationem sapientiæ in superstitione 10, quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax ut sit in verbis pietas quam amiserit conscientia, ipsamque simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt : falsæ doctrinae

<--- Page Split --->

institutis, fidei sanctitatem corrumpere molientes: auriumque pruriginem sub novello sui desiderii dogmate aliis ingerentes, qui contentioni studentes contra veritatem sine fcdere bellant 1. Inter veri namque assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et se voluntas erroris tuetur.

Horum igitur et Deo odibilem ecclesiam evertere, atque ora oppilare, ne virus nequitiae in alios effundere queant, et lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes, in labore multo ac sudore, hoc volumen Deo praestante compegimus, ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis, in quatuor libris distinctum. In quo majorum exempla doctrinamque reperies: in quo per Dominice fidei sinceram professionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodidimus, aditum demonstrandae veritatis complexi: nec periculo impiae professionis inserti, temperato inter utrumque moderamine utentes. Sicubi vero parum vox nostra insonuit, non a paternis discessit limitibus.

Non igitur debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus 2: cum multis impigris multisque indoctis, inter quos etiam et mihi sit necessarius, brevi volumine complicans Patrum sententias, appositis eorum testimoniis: ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas quod quaeritur, offert sine labore.

In hoc autem tractatu non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desidero: maxime ubi profunda versatur veritatis questio, quae utinam tot haberet inventores, quot habet contradictores. Ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus singulorum librorum capitula distinguuntur, praemisimus.

IN PROLOGUM MAGISTRI EXPOSITIO.

« Cupientes aliquid, etc. »

Proemium istud dividitur in tres partes, quarum prima sumitur ex parte scripti sive operis, cujus assignat causas moventes : finalem, materialem, et formalem. Secunda autem sumitur ex parte scripti ejus cui scribitur, sive quibus fit opus istud, quae incipit, ibi, « Non igitur debet. » Tertia autem sumitur ex parte scribentis, in qua Auctor determinat dispositionem suam in scribendo,

dicens se quaerere pium lectorem et liberum correctorem in hoc scripto, et haec incipit, ibi, « In hoc autem tractatu non solum, etc. »

Prima harum partium dividitur in duas, in quarum prima tangit causas moventes ex parte Dei et proximi. In secunda autem ex causis moventibus concludit etiam alias causas hujus operis, ibi, « Horum igitur et Deo odibilem, etc. »

Prima autem quae continet causas moventes ad scribendum, dividitur in duas partes secundum duos ramos charitatis. In prima enim dicit moventes

<--- Page Split --->

ex parte dilectionis Dei. In secunda autem dicit moventes ex parte dilectionis proximi : et hæc incipit, ibi, « Non valentes studiosorum, etc. »

Adhuc, prima quæ continet causas moventes ex parte dilectionis Dei, subdividitur in quatuor. In prima tangit causam moventem ex parte mercedis promissa scribentibus. In secunda miscet duas moventes : unam per se, aliam per aliud, cum duabus retrahentibus, ibi, « Delectat nos veritas pollicentis, etc. » In tertia ponit unam vincentem, et duas retrahentes, ibi, « Quam vincit zelus, etc. » In quarta istarum ex causis istis sufficientibus ad movendum ex parte dilectionis Dei tangit succincite quid scribere intendat : juxta quod infra post omnes alias causas hoc prolixius exsequi disposuit : et hæc incipit, ibi, « Quo inardescentes fidem nostram, etc. »

Littera sic exponitur :

« Cupientes aliquid, etc. » Humilitatem offert, et difficultatem : quia aliquid sonat parum. Unde, Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Parva stilla est sermo de creaturis. Tonitruum obruens et emicans de nube obscuritatis, est sermo de Trinitate et unitate. Hoc autem contingit propter materiae difficultatem : sicut habetur, Eccle. 1, 8 : Cunctae res difficiles : non potest eas homo explicare sermone.

« In gazophylacium, etc. » Gazæ divitias persice sonant, φυλάσσειν graece servare : unde gazophylacium servatorium sive theca divitiarum est. Hoc autem in hoc Libro studium significat sanctæ Ecclesiæ, in quo repouserunt Doctores sancti suos libros.

Erat autem apud veteres triplex gazophylacium, scilicet, musach quod erat ad oblationes regum, de quo habetur, IV Regum, xvi, 18, quod Achaz musach sabbati, quod ædificaverat in templo, et ingressum regis exterius, convertit in

templum Domini, propter regem Assyriorum. Corban autem vel corbona erat ad donaria sacerdotum, de 2quo legitur, Matth. xxvii, 6 : Non licet eos mittere in corbonam, etc. Tertium communiter dicitur gazophylacium, quod erat ad oblationes plebis, de quo habetur, Lucæ, xxi, 1 : Respiciens, scilicet Jesus, vidit eos qui mitebant munera sua in gazophylacium, divites, etc. Alii aliter dicunt : eo enim quod legitur musach sabbati, dicunt quod in illo reponebantur oblationes festivæ : quia vero corban hebraice idem est quod votum, dicunt quod in illo reponebantur oblationes votivæ, in gazophylacio autem spontaneæ.

Et sequitur :

« De penuria, etc. » Penuria dicit defectum bonorum acquisitorum, et secundum translationem ad spiritualia, dicit defectum habitus acquisiti in intellectu qui est scientia. Tenuitas autem dicit diminutionem quantitatis debita, et translatum dicit exigitatem ingenii ad actum inventionis scientiae. Quod autem sequitur : « Ardua scandere, etc., » respondet penuriae : qua divina dicuntur ardua respectu scitorum de quibus est scientia. Quod vero dicit : « Opus ultra vires, » respondet secundo quod est tenuitas : quia hoc dicebat hebetudinem vis naturalis, quod est ingenium.

« Ardua scandere, etc. » Notat, quod ardua sunt alta'quaedam, sed non elevata supra potentiam nostri intellectus. Opus autem ultra vires est, quod est elevatum supra nostram potentiam. Scanduntur autem ardua triplici gradu : quadam enim accedunt ad animam nostram sensu, imaginatione, et intellectu : quadam imaginatione, et intellectu tantum : quaedam autem intellectu tantum. Prima sunt alta tantum, secunda altiora, tertia altissima. Unde, Augustinus super. Genesim : Tria visionum genera occurrunt. Unum per oculos, quibus res corporales videntur : alterum per spiritum, quo res absentes corporales cogitantur : tertium

<--- Page Split --->

per contuitum mentis. quo species rerum intellecta conspicitur'. Et hæc respondent tribus in Prophetia, scilicet, conjunctus secundum rationem diffinitivam cum motu et materia, quæ sunt naturaha : et separatis secundum rationem a motu et materia, sed tamen per esse conjunctus, et hæc sunt mathematicalia : et separatis per esse et per diffinitionem a motu et materia, et hæc sunt divina a quibus trahuntur rationes naturales ad cognoscendum Creatorem, sicut facit, infra, distinctione III et IV.

« Opus autem ultra vires, etc., » est cognitio Trinitatis et unitatis.

Sed videtur esse contra quod dicit Ecclesiasticus, ut, 22 : Altiora te ne quae sieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Item, in Proverb. xxiii, 5 : Ne erigas oculos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in caelum. Responsio, quod ultra vires nostras est secundum se : sed cum ratio fide juvatur, valet in id in quod ante non valuit. Unde, ad Hebr. xi, 1 : Est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentum. Et, II ad Corinth. in, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.

« Quam vincit zelus domus Dei, etc. » Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedt me. Et hoc inducitur, Joan. ii, 17, et ibi dicit Glossa : Zelus bonus est quo animus, abjecto tumore humano, accendtur et eo comeditur, quod quælbet prava quæ viderit, corrigere satagit : si nequiverit, tolerat, et gemit.

« Adversus errores carnalum, etc. » I ad Corinth. ii, 14 : Anunals homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest untelligere, quia spiritualiter examinatur, id est, fit examinatio spiritualium. Et quos Magister huc distinguendo vocat carnales et animales, Apostolus communiter annales vocat. Unde Glossa ibi-

dem : Animalis homo dicitur vel vita, vel sensu : vita autem homo animalis dicitur, tur duplexqui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam infra naturalis ordinis metas spuritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regenti non subjicit : homo vero sensu dicitur animalis, qui de Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem physicam judicat.

« Davidæc turris clypeis, etc. » Cantic. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, etc. Collum autem est per quod corpus conjungitur capiti, et in quo verba formantur, et significat fidem quæ Ecclesiam Deo jungit. Clypei autem sunt auctoritates veritatis repertae a Sanctis, habentes signa ducum nostrorum, scilicet, Augustuni, Hieronymi, et aliorum Doctorum. Armatura autem fortium est syllogismus et similitudo congrua quibus progredimur in hac scientia.

« Non valentes studiosorum, etc. » Hic tangit causam moventem ex parte dilectionis proximi, et sicut prius miscet cum hac causa etiam causam retrahentem, et sic sunt huc duo. Primo, causa movens est amor proximi. Secundo, causa retrahens, obtrectatio invidorum, ibi, « Quamvis non ambigamus, etc. »

Prima habet duo, scilicet efflagitationem studiosorum, qua excitat auditorum studium : secundo etiam charitas Christi in membris. Secunda autem dividitur in duas partes, in quarum prima describit detrahentes. Quia vero aperta malitia nocere non potest, ideo in secunda tangit modum simulationis eorum, ibi, « Habent rationem sapientiæ in superstitone, etc »

In prima tangit duo, schiect, quod detrectatio æmolorum non valet eum retrahere, et descriptionem æmolorum, ibi, « Qua dissentientibus, etc. » Et hæc secunda habet quatuor, scilicet descrip-

<--- Page Split --->

tionem eorum a causa proxima pertinaciae. Secundo, a causa extrinseca suggerente, ibi, « Quam Deus hujus saeculi. » Tertio, a perversitate ordinis in anima, ibi, « Quos iniqua voluntas. » Quarto, a studio, ibi, « Quorum professio est lingua ac stylo : » quorum prima scientia docetur, secundo perpetuatur. Vel, lingua dicit, quia alicubi, licet parum vox sua insonuit : stylo autem, propter hoc quod ponit scripta sub stylo Patrum.

« Agitat Christi charitas, etc. » Contra : Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Solutio. Charitas potest sumi secundum virtutem nominis, scilicet, ut est amor appetians multum amatum, et sic certi possumus esse de charitate per conjecturas experientiae : vel potest sumi pro habitu distinguente inter filios regni et perditionis, et sic nemo est certus in via.

Objicitur de hoc quod dicit : « Veritati non intellectae vel offendenti, etc. » Hoc enim videtur dicere Hieronymus, dicens quod veritas odium parit. Sed contra : III Esdræ, iv, 36 : Omnis terra veritatem invocat, caelum, etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam. Item, ibidem, yv. 39 et 40 : Omnes benignantur in operibus ejus, scilicet veritatis : et non est in judicio ejus iniquum.

Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum, Michæas, filius Jemla.

« Quam Deus hujus saeculi operatur, etc. » II ad Corinth. iv, 4 : Deus hujus saeculi exceca vit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis : et expon tur ibi a Glossa quatuor modis, scilicet pro Deo justo qui regit bonos, et pro merito impietatis in infidelitatem permittit praecipitari malos. Secundo, pro diabolo qui Deus et princeps hujus mundi est. Joan. xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, etc. Tertio, de superbia quae est causa excecationis. Quarto, de ventre. Unde, ad Philip. ii, 19 : Quorum Deus venter est.

Objicitur autem contra hoc quod dicit : « Diffidentiae filiis, etc. » Quia dicit Hieronymus, quod de nemine desperandum est, dum est in via. Solutio. Quantum est de misericordia Dei et ratione via non est desperandum : sed quantum est de ratione morbi : quia peccatum incredulitatis vix deseritur, eo quod alludere videtur rationi.

« Non rationi voluntatem subjiciunt, etc. » Hoc secundum Avicennam est principium mali : sicut etiam dicit versus :

Praeterea, Philosophus dicit, quod finis intelligentiae speculativæ est veritas : nihil autem odit finem, sed potius desiderat. Sed contra, Joan. iii, 20 : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Solutio. Veritas per se delectabilis est omni homini, et omni naturae intellective et rationali : sed per accidens offendit, aut habet contradictores. Et hoc accidens est ut frequenter triplex, scilicet, quia est contraria voluto, et sic loquitur hic Magister, ut patet in Littera : vel quia ab aliquo cui invidetur, est inventa : vel quia arguit malitiam in audiente, sicut habetur, III Regum, xxi, 8 : Remansit vir unus per quem possumus interrogare

Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas

Hæc enim est perversitas recti ordinis : de quibus, Eccle. i, 13 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

« Sed his quæ somniarunt, etc. » Bene Hæresis divocat hæresim somnium : quod in somnio simulacra ex imaginatione moventur ad organum sensus communis : et fit conversio animæ super simulacrum sicut super rem. Ita hæretici de corde suo phantastico proferunt simulacra et convertuntur ad ea, sicut ad rerum veritatem.

« Ad fabulas, etc. » Mira dicere quærunt : quia dicit Philosophus in primo

<--- Page Split --->

Metaphysicae, quod fabula composita est ex miris. II ad Timoth. iv, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

« Magis placita, etc. » Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea quae recta sunt : loquimini nobis placentia : videte nobis errores.

« Habent rationem sapientiae, etc. » Haec pars quae est de modo simulationis eorum, habet tres partes. Prima continet pietatis simulationes : secunda, simulationis falsitatem et mendacium, ibi, « Ipsamque simulatan pietatem. » Tertio, ponit hujus mendacii et falsitatis probationem, ibi, « Falsa doctrinae institutis. »

« In superstitione, etc. » Augustinus : « Religio supra modum observata, su- « perstitio est vocata. »

Sequitur : « Quia fidei defectionem, etc. » I ad Timoth. iv, 1 : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam.

Sequitur : « Ut sit in verbis pietas, etc. » II ad Timoth. iii, 5 : Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes : et hos devita.

Obijicitur autem de hoc quod dicit : « Omni verborum mendacio, etc. » Contra : Supra illud Luc. xvii, 12 : Occurrerunt ei decem viri leprosi, ibi Glossa Beda : Leprosi sunt haeretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas nunc falsitatis, nunc veritatis perniscent in eadem praedicatione. Solutio. Licet non semper quoad dicta, tamen quoad finem semper mentiuntur : et ita intelligit Magister.

Sequitur :

« Falsa doctrina institutis, etc. » In hac parte tres ponit rationes manifestan-

tes mendacium haereticorum. Prima sumitur ab institutis fallacibus, id est, principii s et articulis. Secunda sumitur a modo dictorum ab eis : quod novella dicunt. Novum autem est quod quoad sui initium est propinquum, ibi, « Sub novello, etc. » Contra quod dicitur, ad Hebr. xi, 2 : In hac, scilicet fide, testimonium consecuti sunt senes. Et, Proverb. xxii, 28 : Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui. Tertia sumitur a modo disputandi, qui est cum contentione^et clamoribus, ibi, « Qui contentioni studentes, etc. »

« Auriumque pruriginem, etc. » II ad Heresia dTimoth. iv, 3 : Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt : sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. Est autem prurigo ex evaporatione corrupta tangere organa sensibilia, et est similis haeresis.

Sequitur :

« Qui contentioni, etc. » Ambrosus in Glossa super Epistolam ad Roman. I, 29 : Contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamors. Et Tullius in II Rhetoricae dicit, quod contentio est oratio acris, et ad confirmandum et ad confutandum accommodata.

« Dum et se veritas tenet, etc. » Psal. cxvi, 2 : Veritas Domini manet in æternum. III Esdrae, ii, 12 : Super omnia vincit veritas. Et subdit, iv, 38 : Veritas manet, et invalescit in æternum, et obtinet in saecula saeculorum.

« Horum igitur odibilem Deo, etc. » Psal. xxv, 5 : Odvii Ecclesiam malignantium.

In hac parte ex causis moventibus etiam alias hujus operis causas concludit. Et habet sex partes : in quarum prima repetit breviter causas moventes duas, scilicet eversionem haereticorum, et exaltationem lucerna veritatis, quae sumitur secundum duplex opus sapientis determinatum a Philosopho, quod et non mentiri eum de quibus novit, et mentientem manifestare posse.

<--- Page Split --->

In secunda tangit Auctorem, ibi, « In labore multo, etc. » Et dicit tria, scilicet laborem compilationis ut attentos reddat : modum compositionis per hoc quod dicit : « Compegimus, etc. » Compactum enim est quod est ex diversis conjunctum : sicut diversæ sunt quaestiones, et auctoritates in hoc opere. Dicit etiam supponendo Auctorem, cum dicit : « Compegimus, » quia in verbo primæ personæ determinata persona agens intelligitur.

In tertia tangit materiam, cum dicit : « Ex testimoniis veritatis in æternum fundatis, etc., » id est, in æternitate : quia fides quæ in ipsis exprimitur, est de veritate prima et æterna. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Fides est unicum credentium fundamentum, eos collocans in veritate, et in eis veritatem, incredibili incommutabilitate simplam veritatis scientiam habentibus credulis 1. Et Apostolus, I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus, id est, fides Jesu Christi.

In quarta tangit formam duplicem, scilicet distinctionis materiae secundum illum actum formæ, quo distinguit formatum ab aliis, cum dicit : « In quatuor libris, etc. » Et modum probationum suarum quibus utitur secundum actum formæ quo agit, et est principium actionum, cum dicit : « In quo majorum exempla, etc. » Et exempla referuntur ad similitudines quibus utitur : doctrina autem ad auctoritates, et rationes alias.

In quinta tangit finem, cum dicit : « In quo per Dominicae, etc. » Et sincera professio fidei est finis per se : proditio autem haeresis est finis per accidens : et hos fines consequi contingit uno et eodem actu : quia manifestatio veritatis est destructio falsitatis. Unde, Dionysius in Epistola ad Polycarpum Episc. : Hoc

quodcumque est secundum legem veritatis recte demonstrato et puro existente, omne quod aliter habet, et veritatem simila, reprehendetur, etc.

In sexta et ultima tangit modum agendi triplicem, scilicet, pertingentiae ad veritatis aditum per rationes fidei, et excludendo errores, et hoc. ibi, « Aditum demonstrandæ. » Secundo, tangit modum inter subtile et grossum, cum dicit : « Temperato inter utrumque. » Tertio, tangit modum inter proprium inventum, et alienum, ibi, « Sicubi vero parum, etc. »

« Et lucernam veritatis, etc. » Matth. Quid sit auctoritas 1 v, 13 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, etc. Lucerna autem est lux in testa : et hic ponitur pro intellectu rationis in littera : quia sicut dicit Commentator super primum caput de Divinis nominibus : Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ob posteritatis utilitatem scripto commendata.

Sequitur :

« Non a paternis discessit lunitibus. » Fecit Magister sicut docet Dionysius, in libro de Divinis nominibus : Universalister non audendum est dicere, nec etiam cogitare aliud de supersubstantiali et occulta divinitate, præter ea quæ divinitus nobis ex sacris eloquiis sunt expressa 2.

« Non igitur debet hic labor, etc. » Hæc est pars secunda totius proæmii, in qua determinantur hujus voluminis utilitates ex parte auditoris, vel lectoris. Et tangit tria, scilicet cui utile est, scilicet impigro indocto : et primo notat studium, quod innuit operis aliquam difficultatem : secundo autem notat scientiæ indigentiam, quod facit inquisitionem, quia non quæritur nisi quod non habetur. Secundo, tangit rationem utilitatis ex

<--- Page Split --->

brevitate, cum dicit : « Brevi volumine, etc. » Tertio, tangit rationem utilitatis ex materia, cum dicit : « Patrum sententias. » Et nota quod Avicenna dicit, quod sententia est conceptio definita et certissima. Isaac autem in libro Diffinitionum fere idem dicit sic : Sententia est conceptio alterius partis contradictionis. Et a certitudine harum sententiarum quae hic collectae sunt, vocatur Liber Sententiarum.

« In hoc autem tractatu, etc. » Hic tangitur ultima pars totius proemii, in qua Auctor tangit habitudinem sui ad legentes. Et tangit tria, scilicet, qualem desiderat lectorem, quia pium, fidelem, et benevolum ex charitate. Unde Bernardus super Cantica : Ante carnem disciplinae studiis edomitam, et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur ».

Secundo, tangit qualem, et ubi vult habere correctorem, quia liberum. Est autem corrector liber, sicut et homo liber. Dicit autem Philosophus, quod dicimus hominem liberum cum sui tantum causa est, et non alterius : ita etiam corrector est liber. quando tantum corrigit causa correctionis, et non causa subsannationis vel invidia : et de hoc bene dicit Augustinus, sic : Magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a perversis : gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima charitas : dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas : magisque optabo a quolibet reprehendi, quam sive ab errante sive ab adulante laudari 2.

Tertio, terminat proemium in hoc quod titulos ad faciliorem adjungit inventionem.

<--- Page Split --->

SENTENTIARUM

PETRI LOMBARDI ,