TRACTATUS III
DE INSUFFICIENTIA ISTIUS OPERIS AD FACIENDUM BONOS SECUNDUM LEGEM POSITIVAM.
CAPUT I
Quod persuasivus sermo insufficiens sit sine legis coactione.
- Ethicorum peroratio, simul et in politica praefatio.
Quæramus autem post hæc, utrum de his quæ de felicitatibus dicta sunt, et virtutibus tam moralibus quam intellectualibus : adhuc autem de his quæ de amicitia et de his quæ de delectatione typice a nobis pertractatis, sufficienter sit dictum vel non ? Si enim sufficienter dictum est,tunc existimandum est propositum finem in hoc libro habere. A prin-
cipio enim elegimus de his tractare. Si autem non sufficienter dictum est, eo quod in operabilibus finis non est singula speculari et cognoscere, sed magis finis est operari ipsa, et habere principium operativum talium : tunc enim oportet aliam invenire doctrinam, eo quod de virtute scire quid, nihil sufficit, sed oporttet habere virtutem, et tentandum est uti virtute in opere, vel aggredi aliquid aliter quam per opera unde boni fiamus : quemadmodum Socrates virtutes dixit esse dona deorum : et si verum est quod dicit, oportet tentare acquirere virtutes per supplicationes et orationes et sacrificia. Causa autem quaestionis hujus est, quod problema ethicum non est de his quæ propter se scire volumus, sed scire quæritur ibi propter operari : et ideo scire vel parum vel nihil prodest, operari autem multum. Ex laudibus autem virtutum et descriptionibus non habetur nisi sermo persuasivus ad virtutem : persuasio autem non est efficax principium ad opus, quia multi perversi difficile corriguntur : stultorum enim infinitus est numerus 1, qui persuasiones non at-
<--- Page Split --->
tendunt. Propter quod sine coactivo sermone efficax principium ad opus non est persuasio. Si quidem igitur sermones persuasivi a nobis inducti per se, hoc est, sine aliis sufficientes essent ad hoc quod facerent studiosos esse qui audiunt eos : tunc multa mercede digni essent illi qui tradunt et docent tales sermones, et magnas deberent juste recipere mercedes, secundum quod dicit Theognis poeta. Non enim sufficienter posset remunerari, qui hominem posset solo sermone bonum perficere : et si mundus daretur in remunerationem, non satis esset.
Nunc autem sermones tales provocare videntur, et provocando non videntur etiam omnes provocare, sed quos inveniunt liberas a passionibus animas habentes et aptitudinem ad morem nobilem, et qui ex natura amant bonum, sicut illi quos dicimus esse optimae indolis. In talibus enim plenitudinem sive completionem universalem boni faciunt ex virtute quam persuadent. Kαταχώκιμον enim Græce complentem perfectionem vocant. Sicut aliquis dicitur καταχώκιμος sapientia, qui plenus est sapientia et perfectus : et aliquis κταχώκιμος virtute, plenus virtute et perfectus : ita tales bonæ indolis existentes ex persuasivo sermone plenitudinem et perfectionem virtutis accipient, eo quod tales ex propria voluntate et electione ad virtutem inclinati sunt.
Communis autem multitudo talibus sermonibus ad bonitatem provocari non potest : eo quod tales in passionibus nati et nutriti ex natura indolis aptitudinem non habent obedire verecundiae, quae est timor in turpi acto. Non enim verecundantur ad turpia, nisi timore pœenarum, nec recedunt a pravis operibus et delecationibus propter hoc quod turpes sunt: sed si recedunt a talibus, hoc fit propter pœenas quas timent, vel in flagellis, vel membrorum detruncationibus, vel mortibus, vel forte damnis rerum. In passionibus enim vivere propterea consueti de-
delectationes prosequuntur secundum quemlibet habitum vitiorum : per quas delecationes etiam passiones ipsae fiunt et confortantur in eis. Fugiunt etiam tristitias his delectationibus oppositas, quae sunt in absentia talium delectationum. Ejus autem quod vere bonum est et quod vere delectabile est, nullum penitus habent intellectum affectivum et practicum : eo quod talis boni et delectabilis non sunt gustativi per experimentum. Eos autem qui tales sunt, quis unquam sermo persuasivus transformaret ad fugam turpium et perfectionem honestorum bonorum. Quae enim ex antiqua consuetudine comprehensa sunt et radicata, vel non possibile, vel non facile sermone est persuasivo in oppositum transmutare. Non possibile quidem in obstinatis : non facile autem in aliter consuetis.
Et forte satis amabile erit et acceptancum agi dum, si etiam virtutem accipiamus, vel sentiendum est si omniaccipere valeamus etiam omnibus nobis bus ad nuad nutum existentibus et paratis , per tibus, per quae boni fieri valeaefiem, virtumeri, virtutem adipiscimur. dicum est, est circa difficile et bonum : et ideo per multa oportet studere ad virtutem. Si enim ab Antiquis accipiamus ea per quae ipsi existimant aliquos fieri bonos, maxime a dictis Socratis, tria invenimus. Dicunt enim quod quidam natura quidem fiunt boni, quibus scilicet tantum a diis datum est, quod virtutum habitus et electiones cum ipsa natura acceperunt. Quidam autem seminaria in natura habentes, consuetudine boni fiunt et perficiuntur. Alii autem his plus habentes de inclinatione ad virtutem, sola doctrina persuasivi sermonis adipiscuntur quod volunt. Principium igitur boni quod est natura, manifestum est quod non in nostra voluntate consistit, sed insit in generatione per aliquam divinam causam, vel quae Deus est, vel circulus caelestis nativitatem informans, et est in his qui vere bene fortunati, hoc est, bonam fortunam quae naturalis potentia est ad bonum, ex diis vel periodo nativitatis
<--- Page Split --->
acceperunt: et tales sunt de quibus dixit Hesiodus, quod « optimi sunt qui per seipsos boni sunt. » Rursum autem boni, quod tales in animo accipiunt, quos audiant et imitentur. Illi enim seminaria boni in seipsis habentes, facile doctrinam suscipiunt et consuetudines imitantur. Qui autem nec per se boni, nec in animo tales ponunt, inutiles viri sunt, quos flagellis et punitionibus oportet cohibere.
Sermo enim persuasivus et doctrina aliquando non potest in omnibus perficere beatitudinem virtutis: sed oportet ante bonis consuetudinibus et bonis legibus animam auditoris esse præparatam et dispositam ad hoc quod bene et in bonis gaudeat,et bene et mala odio habeat. Sicut oportet terram præparatam esse aratione et firmatione ad hoc quod nutriat semen seminatum ipsa ad frugum incrementa, tunc enim semen jactum optime et utiliter suscipit : et tunc etiam anima taliter præparata convenienter suscipit sermonem persuasivum. Qui enim secundum passionem vivit, nec auditu recipiet, neque intellectu practico sufficienter intelliget sermonem persuasivum commonentem se quatenus convertatur a pravis. Qui autem hoc habet in habitu radicato, qualiter possibile esset persuaderi ipsi aliquid de virtute : quia passio non videtur totaliter sermonis persuasivo obedire, sed potius violentiae pœenarum. Hæc autem patent per ea quae dicta sunt de incontinente, qui quamvis interius persuasus sit, tamen turpes prosequitur delec tationes. Ad hoc ergo quod aliquis persuaderi possit, procul dubio oportet præexistere consuetudinis morem aliqualiter, qui mos proprius sit virtutis, et qui per se diligat bonum virtutis, et aspernetur turpe vitiorum. Talis autem mos non est nisi sit optimis legibus ordinatus in tali civitate, et inter tales cives inter quos juvenes optime informati sunt et dispositi. Difficile enim valde est recta sortiri ad virtutem educatione sive nutritione ex juvene, nisi ipse juvenis ex talibus
optimis legibus enutritus et manuductus sit ad virtutem. Hujus autem causa est, quia temperate vivere, et in his perseverare multitudini communi non est deleetabile, et maxime juvenibus qui toti in passionibus bulliunt. Similiter autem est de omni moderamine virtutis. Omnis virtus circa difficile et bonum est. Propter quod enutritionem et adinventionem juvenum oportet ordinatas esse legibus optimis. Si enim hæc a juventute consuetudinaria facta sint, non erunt tristantia : et ideo persuasio ad ipsa facile recipietur.
Nec hoc dicimus quod talis nutritio et Leges semper sunt causa ad sortiendum recta secundum virnecessariae, potestum sufficiat, si juvenibus fiat, quinimo etiam eum qui factus est vir, adinventiones suas et assequactiones referre oportet et ordinare ad legum observationes. Indigebimus ergo legibus etiam circa hæc quae ad viros pertinent, et non tantum ad hæc, sed circa omnem vitam usque in senectam et senium legum indigemus informatione. Multitudo enim communis magis obedit necessitati coactionis quam sermoni persuasivo : et magis obedit jac tura et damno quod timet pati in rebus, quam amori boni et honesti quod nec intelligit nec gustavit. Propter quod quidam legispositores inter alios perfectiores existimant, quod oportet saepe advocare et provocare ad virtutem boni gratia : eo quod his qui ἐπικεκεῖς sunt sive boni, sicut dispositis optime præcedentibus consuetudinibus, utile sit ut facile obedientibus sermonibus persuasivis, inobedientibus autem et obstinatis qui vitiata naturali consuetudìue degeneres sunt ad bonum, oportet etiam pœenas et punitiones apponere. Pcenas autem dico disciplinales, et quasi paternas castigativas vitiorum. Si autem aliqui insanabiles Incorrigibiles a civitasunt et penitus obstinati, qui nec flagellis tibus sunt profligandi. castigantur, illos de civitate oportet exterminare, vel ad exsilium vel ad supplicium mortis damnare. Cujus dicti ratio est, quod ἐπικεκεῖς et ad bonum viventes, facile sermonì obediunt : pravi autem et
<--- Page Split --->
carnales delectationes appetentes, sermoni non obediunt : et ideo illos tristitia oportet puniri, quemadmodum subjugalem bovem vel asinum. Propter quod et dicunt quod talibus tales tristitiæ interminandæ sunt, quæ maxime contrariantur delectationibus quas amant.
CAPUT II.
Qualiter legibus quis disponitur ad bonum ?
vel prætor, vel alius reipublicæ consulens, non habet virtutem coactivam, nec sufficiens est ad inducendum ad bonum.
Lex autem quae præceptum est principositi, coactivam habet potentiam : eo quod auctoritatem accipiens a principe, sermo est edictus ab aliqua prudentia et intellectu humanorum, ex quo hominis ad bonum diriguntur. Nati sunt enim communiter homines odire et aspernari castigationes contrariantes motibus suis, ab hominibus privatis in eruditione propositas : quamvis forte ratione fiat talis castigatio. Objiciunt enim quod ex invidia factum sit, vel ex odio. Lex autem nulli onerosa est : quia nullum specialiter tangit, quando præcipit ἐπισκῆ sive bona. Et talis quidem ordinatio legum valde necessaria est, quamvis a multis et in multis civitatibus neglecta sit. In sola enim Lacedæmoniorum civitate et valde paucis aliis, legispositor curam ferre videtur, quales enutritiones, et quales art um et exercitiorum adinventiones in civitate debeant esse. In pluribus autem civitatibus neglectum est de talibus aliquid dicere vel ordinare : et vivit unusquisque ut vult : ita quod Cyclopes, prout scribit Themistius, non ordinem sequuntur puerorum et uxorum : pueros enim dimittunt vivere ut volunt, et uxores similiter.
Si igitur hæc sic se habent quemadmodum dictum est, oportet eum qui futurus bonus est, primum bene nutriri et assuefieri secundum leges, et deinde secundum enutritionem vivere in adinventionibus studiosis : ita quod nunquam agat prava volens et nolens. Ignorans enim volens agit : enutritus autem in bonis bonorum ignorantiam habere non potest. Hæc autem pro certo fiunt et proveniunt si enutriantur et vivant secundum quemdam intellectum practicum et legalem, et vivant secundum rectum ordinem qui fortitudinem violentiæ habeat et cogentem ad bonum. Talis autem ordo non est paternus : paterna enim præceptio non habet fortitudinem et violentiam cogentem. Talis etiam non est aliqua amicabilis admonitio vel redargutio. Et universaliter loquendo, quæcumque admonitio est unius viri, non publicæ personæ, et quæ non est sicut rex in civitate, vel sicut alia persona publica, vel alicujus alterius talis, sicut est præfectus,
Ex omnibus igitur inductis patet, quod optimum est ut communis vitæ cura recta habeatur, et qualiter omnes communiter recta possint operari. Tales autem communem curam negligentibus contingit, quod unusquisque prout sibi videtur, eligit. Hoc autem videtur ad virtutem conferre suis filiis et suis amicis : et hoc imperfectum est ad rempublicam civitatis. Si ergo aliquis fiat legispositivus in civitate ex communi civium electione et consensu, ille maxime habet posse ad communem curam reipublicæ, sicut patet ex prædictis. Manifestum enim est quod communes curæ per leges fiunt. Curæ autem ἐπισκῆ sive bonæ sunt, quæ sunt per leges studiosas. Sive autem illæ scriptæ sint vel non scriptæ, nihil videtur
<--- Page Split --->
differre ad præsens : edictum enim principis consuetudine servatum, scriptæ legis habet vigorem. Nec ad præsens differt, sive illæ leges sint per quas unus tantum vel plures erudiantur ad rectum : quemadmodum neque differt hoc in musica operativa, neque differt in exercitativa arte, neque differt in aliis rudimentis artium mechanicarum. Leges enim communia respiciunt, et non singularia : et ideo communitati dantur, et non singularibus personis. Quemadmodum enim in civitatibus potestatem habent legalia scripta, vel more consuetudinis approbata : sic et in domibus potestatem habent paterni sermones, et mores paterni consuetudine firmati : et adhuc magis vigoris habent quam illi qui sunt in civitatibus, propter cognationem quam habent domestici ad patrem, et propter beneficia quæ recipiunt ab illo. Propter hoc domestici prædiligentes existunt, cui propter naturae inclinationem facile obediunt.
Adhuc autem considerandum est, quod disciplinae et eruditiones communium quidem sunt, sed tamen in observatione differunt secundum unumquodque. Cujus exemplum est in medicinali disciplina, cujus praecepta communium sunt. Sicut autem universaliter quidem quod febricitanti ex putrido humore, confert abstinentia et quies : si autem secundum unumquodque accipiatur singulariter, forte aliquis invenitur cui non competet. Similiter est videre in arte pugillatoria quae praecepta communia dat, et tamen secundum unumquodque non omnibus eamdem in singulari circumponit pugnam. Est ergo utrumque necessarium, quod et commune sciat, et singulariter adaptet secundum uniuscujusque proprietatem. Si enim cura facta sit secundum uniuscujusque proprietatem, certius et rectius agere videbitur. Magis enim hoc modo conveniente sibi potitur unusquisque. Sed optime curabit medicus secundum quod medicus, et optime operabitur exercitativus secundum quod exercitans, et omnis alius artifex practicus, si univer-
sale sit sciens. Verbi gratia, si sciat quoniam hoc omnibus vel talibus congruit, sicut si scamonea universaliter choleram purgat : scientiae enim omnes et dicuntur et sunt communis esse principii : et hoc non solum sciat, sed et circa hoc experimentum advertat hoc quod est unius alicujus in singulari proprium : tunc enim et rationem habebit et opus. Et forte nihil prohibet aliquando aliquem bene curare et ratione aliquam infirmitatem propter experientiam, quamvis non sciat communia artis principia : considerantur enim diligenter accidentia in unoquoque, et ex his procedit opus : quemadmodum quidam suipsorum optimi esse medici videntur, cum tamen nulli alteri sufficere possint ad curationem vel consilium. Hoc autem contingit, quia suipsorum noverunt accidentia, et artem communis principii non habent.
Et quamvis illi sine arte curent aliQui artifex et contemquando, tamen non propter hoc minus plator vult evadere, videtur esse ad notitiam universalis, nec niti debet, quantum fieminus cognoscendum est hic qualiter hoc ri potest, universale contingat, si aliquis artifex etiam specucognoscere. lativus fieri debeat et sui operis sciens rationem. Dictum est enim saepius, quoniam scientiae circa communia principia sunt. Et propter hoc tentandum est, quod aliquis per cognitionem legum legis positivus fiat : quamvis non velit nec intendat per curam officii meliores facere cives, sive multos, sive paucos. Non enim tantum politico qui gubernat et curam habet civium, ad legis positivam studendum est, sed etiam simplici unicuique civi, si supponamus quod per leges boni fiamus. Non enim cujuscumque est discernere per quam legem propositam bene disponi contingit : sed siquidem hoc alicujus est, illius est qui scientiam habet positionis legis : quemadmodum in medicinali vel equestri vel reliquis artibus, quarum est aliqua cura vel providentia de rebus ad se pertinentibus, non est judicare de rebus illis cujuscumque, sed ejus qui habet artem et scientiam.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
Quod scientia legis positiva tradenda est, eo quod ab aliis est neglecta.
Unde et quomodo quispiam legum latcr evadcre possit, investigandum est.
Igitur post omnia quae de virtutibus dicta sunt, intendendum est unde, sive a quibus principiis politiarum, vel qualiter aliquis legis positivus fiat. Quæramus autem, utrum hoc contingere possit, quemadmodum in aliis artibus a politica differentibus? Legis positiva enim particula quaedam videtur esse politicæ: vel forte non est simile in politica et reliquis scientiis et potentiis. Scientias autem dicimus habitus intellectivos stantes ad unum, potentias autem habitus intellectuales trementes inter contradictoria vel contraria, quemadmodum jamdudum in primo hujus scientiæ libro determinatum est. Hanc autem quaestionem fieri oportet ideo, quia in aliis artibus a politica et legis positiva idem videntur, qui potentias ipsas vel scientias tradunt per doctrinam, et operantur ab ipsis et opera exhibent, et talia perficere possunt: puta medici qui principia curationum tradunt, et sanitates perficere possunt: et scriptores sive pictores qui principia scribendi vel pingendi ex arte tradunt, et scripturas bene et imagines perficere possunt.
Politica autem repromittunt quidam sophistice dicere, cum tamen nullus eo- rum per doctrinam suam aliquid politico- rum possit agere. Et e contra conversan- tes civiliter in operibus qui potentia qua-
dam facultatis ad opera agere videbantur politica, et hæc faciunt magis experientia quam mente sive intellectu principiorum, non repromittunt hæc docere, quamvis possint hoc agere. Tales enim sophistæ neque scribentes neque dicentes inveniunt de talibus. Quamvis melius erat eis de talibus scribere, quam colligere in unum sermones judicativos vel concionativos. Adhuc autem illi per tales sermones collectos, nullos faciunt politicos, nec etiam proprios filios vel aliquos alios amicorum suorum : cum tamen rationabile esset quod talibus facerent, si ex sua facultate facere possent. Nunquam enim melius aliquid possint civitatibus relinquere, neque sibiipsis unquam aliquid melius eligere, neque suis amicissimis aliquid melius acquiñere, quam esset talis potentia per quam perfecte legis positivi efficerentur. Legis enim positivus est, qui recta sunt et legalia cognoscens, et potens implere in opere. Et quamvis hoc dicamus, non tamen parum videtur experientia conferre, imo multum. Si enim nihil conferret, profecto politici per politicam consuetudinem non efficerentur magis politici. Propter quod etiam desiderantibus scire de politicis experientia videtur opus esse.
Sophistas autem hic vocamus, non qui De re civili cognoscere decipiunt locis sophisticis, sed ab imitatioscientia unine sophistarum copiose ab apparente saversalium necessaria pientia qui seipsos vocant politicos, cum est. nesciant quae sit ars politica aut legis positiva : et repromittunt docere politica, cum artis et virtutis politicæ penitus sunt expertes. Quales autem sunt qui judicata ab imperatoribus et prætoribus colligunt, et ex his civilia se docere præsumunt : simile aliquid facientes his qui sutoriam se docere promittunt, demonstratis multis formis calceorum, et nullius principia per rationem noscentes. Oportet enim sutoriam cognoscere coria et coriorum incisiones et unctiones et multa alia quae non sunt de formis calceorum. Hi quoque qui promittunt ea quae sophistarum sunt, valde longe videntur esse a docere
<--- Page Split --->
posse. Docens enim adjungit causam quae doctrinae suae est principium. Isti autem universaliter neque sciunt quale quid legis positivae, neque circa qualia est : sed potius judicata multa colligunt, et soli judicativa potentiae intendentes, se dirigere putant omnia politica negotia : neque quid sit politica scientes, nec quot sint genera politiarum, vel genera, vel species, vel differentiae, ut quis finis, neque quae electio ad finem contingentium.
Quae si scirent, pro certo non ponerent politicam esse eamdem scientiam cum rhetorica, neque dicerent politicam rhetorica esse deteriorem : eo quod dicebant politicam rhetorica esse subalternatam. Haec enim dicta fuerunt communiter omnium Antiquorum judicata colligentium, sicut factum est in Institutis et Pandectis et omnibus libris qui legales vocantur. Omnes enim isti propter quod rhetor dividit genera causarum per demonstrativum et deliberativum, sicut pars politicae quae dicitur judicativa, politicam dicebant esse sub rhetorica : non intelligentes quod genera causarum assumit sicut ea in quibus frequentius et utilius est dicendi philosophia, et non sit subjecta propria. Judicativa autem quae pars politicae est, hoc ut subjecta propria determinat.
Adhuc autem si sophista politicorum perfectam haberent scientiam ex his quae collegerunt, non existimarent facile esse leges ponere, sive legispositivam scientiam acquirere. Dicunt enim quod legispositiva acquiritur congreganti leges approbatas per sententias principum. Dicunt adhuc quod legispositiva est eligere leges optimas, auctoritate principum sancitas. Haec enim non est idem cum legispositiva, quemadmodum idem non est, quod aliquis electivus sit intellectuum vel conceptionum principum, cum eo qui potest judicare recto secundum singula, quod quidem maximum est : eo quod maximum incursum ad discretiones causarum, et quod multi non possunt, qui
multos conceptus legum congregaverunt. Quemadmodum in his quae sunt secundum musicam operationem, experti quidem circa singula recta judicant opera musicae, et intelligunt optime quae oportet esse circa ea per quae vel qualiter perficiuntur musica, et qualia cuilibet concordant. Inexpertis autem, artem talem universalium habentibus, satis amabile est et sufficit non latere eos utrum bene vel male fiat opus. Quemadmodum in arte scribendi artem habenti utrum bona vel mala scriptura sit, quamvis nesciat per quae particularia hoc vel illud dirigatur ad rectum.
Leges enim politicis operibus assimilantur, eo quod forma legis communis ad particulare refertur. His autem et legislator assimilatur, qui totum mentis conceptum refert ad opera. Quod autem sic fiat legis positivus et non aliter, ex hoc apparet quod in aliis scientiis operativis non aliter possunt esse perfecti. Medicativi enim perfecti fieri non possunt conscriptionibus principiorum medicabilium : quamvis tales conscriptiones habentes, tentent et laborent dicere non solum modos curationum, sed etiam qualiter sanentur, et qualiter singuli curentur, et qualiter dividuntur habitus aegritudinum.
Haec autem in universali sic scire, expertis quidem valde utilia essent : nescientibus autem per experientiam ea quae in universali didicerunt, inutilia sunt ad curationem. Sic igitur forte legum et politiarum congregationes et conscriptiones valde quidem utilia erunt his qui per experientiam possunt speculari et judicare quae bene habent in singulis, et quae contraria et qualia quaelibet congruunt secundum singula. His autem qui sine habitu artis per solam experientiam talia pertranseunt, non contingit bene medicare, nisi forte secundum aliquem casum singularem, in quo experti sunt et non universaliter. Rationes enim operis sui non noverunt. Et adhuc ipsa singularia, scilicet dijudicando ex arte quae dicitur legispositiva, forte fient intelligibiliores.
<--- Page Split --->
jüile est traUtilissimum ergo est tradere artem legis de re artem positi vam.
Relinquentibus igitur omnibus prioribus Philosophis, et non perscrutantibus id quod delegis positione est perscrutandum, oportet tamen eos intendere, quia hoc est melius ad doctrinam ut in totum perficiatur philosophia quae circa humana est. Oportet totaliter intendere de politia, et non tantum de parte quae judicativa vel concionativa est. Hoc autem intendentes primo pertransire tentabimus quaecumque secundum aliquam partem bene a progenitoribus nostris dicta sunt. Deinde spe-
culari oportet omnia quaecunque ex congregatis politiis secundum genera urbanitatum salvant vel corrumpunt civitates, et qualia salvant vel corrumpunt singularum politiarum, et propter quas causas quaedam quidem contrario modose habent. Consideratis enim his diligenter magis et subtilius, conspiciemus etiam qualis politia optima sit, et qualiter unaqueque ordinari debeat, et quibus legibus et quibus consuetudinibus sit utendum. Ad hoc igitur facientes principium, dicamus incipientes 1.
1 Vide tomum VIII sequentem in quo luculentum pulcherrimumque in decem Politicorum
Aristotelis libros commentum profert Albertus noster.
<--- Page Split --->