CAPUT II.

Comminatur Dominus se maledicturum benedictionibus sacerdotum, nisi respiscant : ipsius enim legem contemnunt, irritum facientes pactum Levi, qui hic laudatur : transgressus est et Juda ducens alienigenas, quapropter non respiciet deinceps Dominus ad sacrificium eorum : de uxore diligenda, seu dimittenda : laborare fecerunt Dominum in sermonibus suis.

  1. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.

  2. Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis : quoniam non posuistis super cor 1.

  3. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.

  4. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.

  5. Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.

  6. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.

  7. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

  8. Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege : irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.

  9. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omni-

<--- Page Split --->

bus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.

  1. Numquid non pater unus omnium nostrum '? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?

  2. Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Jerusalem : quia contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam *dilexit, et habuit filiam dei alieni.

  3. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.

  4. Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrymis altare Domini fletu, et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.

  5. Et dixistis : Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti : et hæc particeps tua, et uxor fæderis tui.

  6. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.

  7. Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.

  8. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?

IN CAPUT II MALACHIÆ

ENARRAITO.

« Et nunc ad vos. » In hac secunda parte increpat ingratitudinem eorum qui sanctificationem Domini quam in paradiso instituit, violarunt. Et dividitur in duas partes. Improperat enim peccatum quod commiserunt in uxores, secundum nuptias a Domino in paradiso institutas. In secunda, improperat peccatum quod commiserunt contra judicium Domini mundum gubernantis, ante finem capitis, ibi, y. 17 : « Laborare fecistis Dominum. »

Prima harum in duas dividitur. In

prima, ostendit beneficium in genere, et transgredientibus comminatur maledictionem. In secunda, ostendit recessum ingratorum a beneficio percepto, ibi, y. 8 : « Vos autem recccistis de via. »

In prima tria facit : in prima comminatur ingratis beneficium recolere non volentibus. In secunda, commemoratur beneficium factum patribus, ibi, y. 4 : « Et scietis quia misi ad vos. » Et ne videatur injusta comminatio, in tertia ostendit rationem, ibi, y. 7 : « Labia enim Sacerdotis. »

« Et nunc ad vos, o Sacerdotes, mandatum hoc, » supple, dirigitur, per quos (ut dicit Hieronymus) mandatum debet transire ad populum, sicut sequestres et

<--- Page Split --->

mediatores. Glossa. « Qui majoris est « dignitatis, et cui plus committitur, « plus ab eo exigitur. » Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tue. Chrysostomus super Joannem : simu- « Sacerdos si omnia bene agat, et circa ndus. « subditos diligentem custodiam non « adhibeat, damnabitur. » Luc. xix, 23 : Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ?

Et subdit comminationem : « Si nolueritis audire, » hoc est, exaudire, quae scilicet pertinent ad officium nostrum. Ezech. iii, 7 : Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. « Et si nolueritis ponere super cor, » ad memorandum scilicet. Psal. cxvii, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Aggæi, 1, 5 : Ponite corda vestra super vias vestras. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. « Ut detis gloriam nomini meo, » operando scilicet digne, et digna mihi offerendo, « ait Dominus exercituum. » Confirmatio est praecedentium. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Jerem. xiii, 16 : Date gloriam Domino Deo vestro antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.

« Mittam in vos egestatem, » supple, si non audieritis. Et intelligit de egestate spiritualium et temporalium bonorum. Amos, vni, 11 : Mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. Egestas enim ab egenlo dicitur, quæ ex privatione bonorum causatur. « Et maledicam benedictionibus vestris. » Glossa tripliciter exponit hoc, hoc est, maledicam decimis, primitiis, et oblationibus quas pro benedictione accepistis : vel maledicam his quæ meis benedictionibus possidetis : vel quidquid a vobis spes terreni lucri possidetur, a me maledice-

tur. Psal. cvii, 28 : Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me, confundantur. « Et maledicam illis, » scilicet benedictionibus, « quoniam non posuistis super cor, » ut scilicet faceretis mandata mea. Psal. cxvii, 11 : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

Et maledictionem in pœena exponit, subdens :

« Ecce ego projiciam vobis, » hoc est, auferam a vobis, « brachium, » hoc est, armum dextrum, qui cedebat in partem Sacerdotis de oblato, « Et dispergam super vultum vestrum, » ut scilicet deturpemini in facie quæ omnibus apparet, « stercus solemnitatum vestrarum. » Et tangit hoc quod dicitur,Deuter. xvnii, 3 : Dabunt Sacerdoti armum et ventriculum. Et intendit per ventriculum stomachum, et vult dicere quod armus ab eis auferetur (qui delectabilis est), et ventriculus in caput eorum projicietur, ut stercus quod in ventriculo est, in facies eorum dispergatur in signum turpitudinis. Dicit autem, solemnitatum vestrarum, quia talia in solennitatibus offerebantur. Tobiae, ii, 6 : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. Isa. i, 14 : Calendas vestras,et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. « Et assumet vos secum, » stercus scilicet. Hieronymus, « ut scilicet non « differatis ab ipso stercore in fœtoribus. »

« Et, » tunc scilicet, « scietis, » per pene experimentum, « quia misi ad vos mandatum istud, » sacerdotalem scilicet, eligendo vos in patre vestro Levi. Magnum enim erat tantam dignitatem per patres mittere in posteros. Isaiae, Lxi, 6 : Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. Apoc. 1, 6 : Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Misi, inquam,

<--- Page Split --->

« ut esset pactum meum, » sacerdotii scilicet, « cum Levi, » hoc est, Levitis, « Dicit Dominus exercituum. » Glossa Hieronymi : « Per Levi intelligimus « Aaron, et alios qui de stirpe Aaron vel « Levi descenderunt. » Psal. cit, 17 et 18 : Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus.

5 Et explanat pactum :

« Pactum meum fuit cum eo, » cum Levi scilicet, « vitæ, » per gratiam, « et pacis, » quam faceret inter homines, ut scilicet vitam per gratiam doceret, et pacis quam in paradiso fecit Deus, conciliator esset. De hac vita, Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. De pace, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Ezech. xx, 11 : Dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo, vivet in eis. Unde de bono dicitur Sacerdote, Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. Hieronymus : « Quia in se pacem habuit, et alios « ad pacem reduxit. » « Et dedi ei timorem, » qui scilicet omnia bona in eo custodiret. Eccli. xxvii, 4 : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. « Et timuit me, » a malo scilicet recedens. Eccli. i, 27 : Timor Domini expellit peccatum. « Et a facie nominis mei pavebat, » hoc est, a præsentia notitiæ meæ. Glossa : « Horrore corporis indicans se verba Dei « timere. »

6

Et subdit, per singula exponens pactum sacerdotale in quatuor,in doctrina, in vita, in utilitate, et in officio.

In doctrina dupliciter, scilicet veritate, et puritate.

De veritate dicit :

« Lex veritatis fuit in ore ejus. » Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior. In ore enim Doctoris veritatis, nuga sacrilegia sunt.

Et subdit de puritate : « Et iniquitas non est inventa in labiis ejus, » ut scilicet vanum, falsum, vel mendacium diceret. Glossa : « Quia imitatur eum qui « peccatum non fecit, nec est inventus « dolus in ore ejus 1. » Job, vi, 30 : Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Et subdit de veritate vitæ : « In pace, » quam scilicet fecit inter commissos. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. « Et in æquitate, » hoc est, in rectitudine virtutis et justitiæ. Isaie, xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. « Ambulavit mecum, » hoc est, profecit de virtute in virtutem Glossa, « sicut Henoch. » Genes. v, 24 : Ambulavitque Henoch cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. Genes. vi, 9 : Noe cum Deo ambulavit.

Et subdit de utilitate : « Et multos avertit ab iniquitate, » per prædicationnem scilicet, et correptionem. Jacob. v, 20 : Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vitæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

Et subdit de proprio actu officii :

« Labia enim Sacerdotis custodient, » hoc est, custodire debent « scientiam, » vitæ scilicet, doctrinæ, et judicii. Osee, tv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. « Et legem requirent, » subditi scilicet de faciendis, docendis, et judicandis, « de ore ejus, » Sacerdotis scilicet. Hieronymus : « Si Sacerdos de lege interro-

<--- Page Split --->

« gatur, doceat, resistentes convincat, « alioquin frustra jactat . dignitatem, cu- « jus non exhibet operationem. » Idem : « Si Sacerdos «elinquentes non corripit, « Sacerdotis officium praeterit. » Et subdit rationem : « Quia Angelus Domini exercituum est, » hoc est, nuntius Dei ad populum. Hic dicit Hieronymus in originali, Esdram fuisse Malachiam. Diquis cti enim sic : « Exponit nomen suum « Esdras Sacerdos Dei, hoc est, Mala- « chias, qui Angelus Domini appellatur, « voluntatem Dei annuntians homini- « bus. »

gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. « Sicut non servastis vias meas, » hoc est, praecepta legis. Ad Roman. 1, 28 : Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum.

In quo autem maxime hoc fecerunt, subdit : « Et, » id est, quia « accepistis faciem, » personarum scilicet, « in lege, » ut scilicet justificaretis impium pro muneribus, vel pro amicitia, vel potestate. Isa. v, 23 : Qui justificatis impium

pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Jacob. ii, 1 : Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi glorie. Et, post pauca, §. 9 : Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. Deuter. xvi, 19 et 20 : Non accipies personam, nec munera : quia munera exceeant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est, persequeris. Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum : nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est.

« Vos autem recessistis. » Tangit recessum a pacto : primo in communi, secundo in speciali, ibi, « Numquid non pater unus ?

In primo dicit culpam, et penam : « Vos autem, »-tali pacto contempto, o Sacerdotes, « recessistis de via, » verae scilicet doctrinae, et rectae vitae. Unde, Isa. xxx, 11, dicunt : Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. « Et scandalizastis plurimos in lege, » scandalo activo, malo scilicet exemplo : quia a lege recesserunt. Matth. xvii, 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit, etc. Et sic, supple, « irritum fecistis pactum Levi, » hoc est, Levitarum, vitae scilicet, et pacis, et caeterorum quae dicta sunt, pertinentia ad officium Sacerdotis, « dicit Dominus exercituum. » Confirmatio est praeteritorum, ut magis timeant.

Et hujus peccati ostendit inconvenientiam, subdens :

« Numquid non pater unus, » supple, est « omnium nostrum, » Abraham scilicet ? Quasi dicat : Sic. Joan. viii, 33 : Semen Abrahe sumus. Isaie, 11, 2 : Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos. « Numquid non Deus unus creavit nos ? » Quasi dicat : Sic. Isa. lxrv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos. Et ex quo estis compares quoad patrem carnalem, et quoad patrem spiritualem Deum, « Quare ergo, » hoc est, sine ratione, « despicit unusquisque vestrum fratrem suum, » Judaeum scilicet, ut filiam suam uxorem ducere nolit propter paupertatem et affictionem captivitatis, et ducat filiam Gentilis propter divitias et pulchritudinem, « violans, » in hoc scilicet, « pactum

Et subdit de piena : « Propter quod, » scilicet peccatum, « et ego, » æquus judex omnium, et ponderator actuum humanorum, « dedi vos contemptibiles, » hoc est, vilificatos et projectos, « et humiles, » hoc est, ad humum prostratos quasi conculcandos, « omnibus populis. » Daniel. iii, 37 : Imminuti sumus plus quam omnes

<--- Page Split --->

patrum nostrorum. » Levitarum scilicet. Dispar enim cultus impedimentum matrimonii est. Quod autem hoc factum sit, expresse scribitur, I Esdræ, ix, 1 et seq., et Nehem. seu II Esdræ, xiii, 23 et seq., et qualiter hoc Esdras et Nehemias correxerunt, propter quod etiam creditur Esdras Malachias esse : quia quod Esdras correxit, Malachias similiter revocat ne fiat. Unde Hieronymus : « Sicut ex le- « ctione Esdræ colligitur, reversi de Ba- « bylonia tam Principes et Sacerdotes « quam reliquus populus, uxores sui ge- « neris quæ paupertate et labore via in- « firmitatem contraxerant, ejecerunt, et « filiabus alienigenarum ætate vel divitiis « florentibus se copulaverunt. Unde (si- « cut dicitur Nehem. seu II Esdræ, xiii, « 24 : Filii eorum ex media parte loque- « bantur Azotice, et nesciebant loqui Ju- « daice, et logeubantur juxta linguam « populi et populi. »

1

Quod peccatum exaggerans, subdit : « Transgressus est Juda, » id est, hoc peccato contaminatur tribus Juda quæ cum Sacerdotibus et Levitis reversa est de Babylone, « et abominatio, » hoc est, tam abominabile peccatum, « facta est in Israel, » hoc est, in decem tribubus quoad illos qui cum duabus tribubus reversi sunt, « et in Jerusalem, » quoad Sacerdotes qui in Jerusalem manentes hoc fecerunt, et alios facere permiserunt propter munera et acceptionem personarum. Hieronymus : « Inter omnia pecca- « ta Sacerdotum hoc maximum notatur, « quod non causas, sed personas consi- « derent, et despecto justo paupere in- « justos divites honorent, » Et exponit qualiter, subdens : « Quia contaminavit Judas, » hoc est, duæ tribus, et decem, et Sacerdotes, « sanctificationem Domini, » hoc est, sanctitatem matrimonii, « quam dilexit, » scilicet Dominus, et ut dilectam custodiri fecit, præcipiens ne du-

cerent filias alienigenarum, maxime Allophylorum : quia illas vicinas habebant, ne subverterent eos ad deos alienigenos. III Reg. xi, 2 : Super quibus, scilicet alienigenis, dixit Dominus filiis Israel : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim averterent corda vestra ut sequamini deos earum. Et hoc est quod sequitur : « Et habuit filiam dei alieni, » pro uxore scilicet, et hoc in periculum fidei : quia tales non commanent nisi in contumeliam Creatoris.

Et subdit penam tanti peccati :

« Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc. » Virum dicit non mulierem : quia numquam licuit mulieri habere plures viros, sed viro aliquando licuit. « Magistrum, » hoc est, Sacerdotem, « et discipulum, » hoc est, subjectum « de tabernaculo 1 Jacob. » Singulare ponit pro plurali, hoc est, de omnibus tabernaculis sive modis vivendi Ecclesiæ. I ad Corinth. v, 5 : Judicavi tradere hujusmodi, scilicet hominem, Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Et hoc est quod sequitur : « Et offerentem munus Domino exercituum, » Sacerdotem scilicet disperdat Dominus. Hieronymus : « Sive sit Sacerdos, sive laicus, una ma- « ledictione ferientur, quia uno peccato « tenentur : quod licet gravius sit in « Sacerdote propter circumstantiam « peccantis, est tamen commune in sub- « stantia. »

« Et hoc rursum fecistis. » Tangit hic peccatum consequens ex primo, et hoc exaggerat triplici ratione : primo, quia lacrymae dimissarum faciunt non placabilem oblationem vel sacrificium. Secundo, quia dimittere uxorem contra individuitatem est matrimonii. Tertio,

<--- Page Split --->

quia est contra bonum prolis suscipienda et enutriendae ad cultum Dei. Quarto, gratia hujus dicit in quo casu uxor a thoropotest separari.

« Et hoc, » supple, peccatum, « rursum fecistis, » peccatum peccato scilicet addentes. I ad Thess. ii, 16 : Ut impleant peccata sua semper. Matth. xxm, 32 : Implete mensuram patrum vestrorum. « Operiebatis lacrymis altare Domini, » hoc est, operiri fecistis. Et dicit in praeterito imperfecto, ut notetur continuitas actus ex , praeterito in praesens. Quando enim dimissae fuerunt uxores, ad altare Domini veniebant et ibi plorabant, et contra dimittentes et contra Sacerdotes qui hoc fieri posse judicabant, et sic altare Domini lacrymis replebant, ita quod locus in altari non esset exauditionis Sacerdotum. Et propter hoc dicit, operiebatis. Quasi dicat: Ut nihil aliud capere posset. Eccli. xxxv, 16-18 : Non accipiet Dominus personam in pauperem (hoc est contra pauperem), et deprecationem læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli : nec viduam, si effuderit loquelam gemitus. Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Et hoc est quod sequitur : Fletu, et mugitu. » Thren. 1, 22 : Multi enim gemitus mei, et cor meum mærens. Psal. xxxvi, 9 : Rugiebam a gemitu cordis mei. « Ita ut non respiciam, » hoc est, respicere debeam, « ultra ad sacrificium, » supple, per vos oblatum. Isa. i, 13 : Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. « Nec accipiam placabile quid de manu vestra. » Placabile dicitur ab actu placationis : talibus enim plus provocatur quam placetur. Isaie, i, 15 : Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis : et cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

« Et dixistis. » Ingrati enim et contu- 14 macis est, peccatum non recognoscere : « Quam ob causam? » hoc est, propter quod peccatum? et respondet: « Quia Matrimonii Dominus, » in paradiso scilicet insti- 15 solubilis. tuens matrimonium, « testificatus est, » verbo suo scilicet. Genes. ii, 24 : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. Idem, Matth. xix, 5 et 6, et adjungitur : Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Per hoc notatur matrimonii individuitas, per quam uxor inseparabilis est a viro. « Inter te, et uxorem pubertatis tuæ, » id est quam primo in juventute tua duxisti. Jerem. ii, 4 : Dux virginitatis meæ tu es. « Quam tu despexisti, » hoc est, ut despectam abjecisti. Ad Ephes. v. 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Et exaggerat peccatum, subdens: « Et hæc particeps tua, » supple, esse deberet. Tanta enim est individuitas matrimonii, ut conjugibus omnia faciat esse communia: aliter enim individuitas esse non potest. Et hoc notatur, quando dicitur, Erunt duo in carne una. Hæc enim caro una, proles est, in qua ambo sexus sociantur, vir sicut formans, fæmina sicut formata. Et cum familia domus et facultates ad prolem referantur sicut ad hæredem, etiam in his debet esse individuitas. Et hoc est quod sequitur: « Et uxor fæderis tui, » id est, uxorio affectu, et fædere matrimoniali conjuncta. Ad Ephes. v, 32: Sacramentum hoc magnum est. Significat enim beatificati et beatificantis spiritus individuitatem.

Et subjungit rationem:

« Nonne unus fecit ? » Quod autem facit unus et indivisus, et individuitate debet esse unum, et non tendere ad divisionem. Matth. xix, 6 : Non sunt duo, sed una caro. Et hoc est quod sequitur : « Et residuum, » id est, fæmina de residuo cor-

<--- Page Split --->

poris viri facta, « spiritus ejus est, » genitivi casus, et est partitiva constructio, hoc est, aliquid spiritus ejus est, viri scilicet, vel Dei: non quod sit de essentia spiritus divini, sed quia imago illius est. I ad Corinth. xi, 7 et seq. : Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est : mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro : etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Hieronymus : « Tan- « to affectu vir et mulier deberent copu- « lari, ut una anima in duobus esse vide- « retur, conjunctis spiritu et mente so- « ciatis. »

Et ex hoc ratiocinatur ulterius :

« Et quid unus, » hoc est, sic uxori unitus et individuus, « quærit, » id est, quærere debet, « nisi semen Dei ? » id est, prolem in timore Dei susceptam ad cultum Dei nutriendam, quod non fit per mulierem acceptam ex cultu dispari : illa enim prolem pervertit ad alienos deos, et similiter facit quæ in libidinem assumppta est. Hoc significatur, Genes. xxi, 10, ubi dicitur: Ejice ancillam hanc, et filium ejus. Ancilla enim petulantiam significat, filius ejus proles ad petulantiam nutrita, et hæc ejicienda est et non legitime conjuncta quæ fecunda est. Unde in maledictionem talium dicitur, Job, xxiv, 20 et 21 : Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, quæ non parit, et viduæ non benefecit.

Sic exaggerato peccato, revocat delinquentes, subdens :

« Cudodite ergo spiritum vestrum, » id est, per amorem, ne scilicet ad aliegenas exardescat, sed intra metas matrimonii consistat. Proverb. VII, 4 et 5 : Prudentiam voca amicam tuam, ut custodiat te a muliere extranea, quæ verba sua dulcia facit. Et hoc explanat, subdens : « Et, » id est, « uxorem adolescentia tuæ, » id est, tibi in adolescentia tua conjunctam, « noli despicere, » id est, abjicere. Proverb. v, 18 et 19 : Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. Cerva

carissima, et gratissimus himnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. Et, ibidem, 7. 20 : Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? I ad Thessal. iv, 4 et 5 : Sciat unusquisque vestrum suum vas (hoc est propriam uxorem) possidere in sanctificatione, et honore : non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum.

Et subdit, si dimittenda est, qualiter dimittatur :

« Cum odio habueris, » supple, eam, ex causa scilicet fornicationis, quia scilicet maculavit thorum et fidem matrimonii, « dimitte, » id est, a thor o separa, non a matrimonio, « dicit Dominus Deus Israel. » Matth. v, 32 : Qui dimissam duxerit, adulterat. I ad Corinth. vii, 10 et 11 : Præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere imuptam, aut viro reconciliari. Quod si objiciatur de libello repudii, dicit Dominus, Matth. xix, 8, quod Moyses ad duritiam cordis eorum permisit eis dimittere uxores : ab initio autem non fuit sic. Permisit autem hoc Libellus re pudiit cur Moyses (ut dicit Hieronymus) sicut lepermisit. gislator, qui permittit malum, ne pejus fiat : et sicut permittit meretricem, quam non laudat nec præmiat, sed detestatur, permittit tamen ne mundus sodomia impleatur : et sicut ædificator facit cloacam, ne palatium fœtore impleatur : et ita permisit Moyses dimittere uxores, ne interfi cerentur ab his qui durum cor habebant ad eas.

« Operiet autem iniquitas, » quam scilicet perpetravitmulier, « vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. » Glossa dicit M ulier repuditam al vestimentum esse corpus quod operit initeri non nu bat. quitas, quando pœna iniquitatis, quæ est confusio pro peccato, operit eam. Psal. cvn, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. Posset tamen dici, quod vestimentum operit, quando non licet revelari vestimentum ut mulier alteri viro exhi-

<--- Page Split --->

beatur, eo modo loquendi quo dicitur, Levit. xvii, 9 : Turpitudinem sororis tua... ne discooperies vel revelabis,... quia turpitudo tua est. Sic mulier dicitur operta, quando clauso undique vestimento, nulli viro se potest denudare. Et sic redit ad revocationem a peccato, subdens : « Custodite spiritum vestrum, » et est quasi conclusio ex prehabitis, « et nolite despicere. » I ad Thess. v, 23 : Integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Jacob. 1, 4 : Ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

tatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Oratio Manasse, sub fine : Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. « In quo eum fecimus laborare, » hoc est, cum tædio nos sustinere et portare. Jerem. xxiii, 33 : Vos estis onus : projiciam quippe vos.

Et respondet, subdens :

« In eo quod dicitis, » murmurando scilicet : « Omnis qui facit malum, » studiose scilicet, « bonus est in conspectu Domini, » hoc est, bonus videtur, quia bene succedit ei. Jerem. xii, 1 : Quare via impiorum prosperatur ? bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt ? Habacuc, 1, 13 : Quare respicis super iniqua agentes,et taces devorante impio justiorem se ? « Et tales ei placent, » id est, per hoc quod dissimulat placere ei videntur. Idem, Job, xxi, 7, ibi enim late de eadem materia agitur : Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatiqne divitiis ? « Aut certe, » supple, me laborare fecistis, quia scilicet dicitis : « Ubi est Deus judicii ? » Ex quo enim iniqui prosperantur et boni tribulantur, non videtur judicio regi mundus, sed casu. Simile, in Psal. lxxii, 11 et 12 : Dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso ? Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. Job, xxxiv, 5 et 6 : Deus subvertit judicium meum : in judicando enim me, mendacium est.

17

« Laborare fecistis Dominum. « Tangit peccatum murmuris contra judicium Domini in generali gubernatione, et est modus loquendi, qui dicitur anthropopathos, quando humana passio per similitudinem in Deum refertur. Sic dicitur Deus laborare, quando ad modum laborantis sustinet aliquid cum tædio. Isa. 1, 14 : Facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. « In sermonibus vestris, » murmurantibus scilicet contra judicium meum, quod scilicet prosperantur mali, et boni tribulationes patiuntur. Unde Glossa : « Sententia horum verborum « latius tractatur in Psal. lxxii, 1 : Quam « bonus Israel Deus. » « Et dixistis, » peccatum vestrum non recognoscentes, cum dicatur in Psal. 1, 5 : Quoniam iniqui-

<--- Page Split --->