CAPUT XIV.
Postquam Jerusalem passa fuerit captivitatem, aliasque afflictiones a gentibus, erit dies nota Domino, cum exibunt aquae vive de Jerusalem : et filii Israel revertentur, habitaturi secure in Jerusalem : percutietque Dominus plaga gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem, et harum reliquiae ascendent ut adorent Dominum in Jerusalem, sanctumque erit quod est super fremum equi.
Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in proelium : et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur : et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Et erit in die illa : Non erit lux sed frigus et gelu.
Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux.
Et erit in die illa : exibunt aquae vive de Jerusalem : medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum : in aetate et in hieme erunt.
Et egredietur Dominus, et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis.
Et erit Dominus rex super omnem terram : in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum : et fugietis sicut fugistis a facie terramotus in diebus Oziæ, regis Juda 1 : et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eò.
Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem : et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum : et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius : sed sedebit Jerusalem secura.
Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem : tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos : et oculi ejus contabescent in
<--- Page Split --->
diqve, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. « Et vastabuntur domus. » Isaie, xxv, 2: Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas. Matth. xxii, 38: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. « Et mulieres violabuntur, » quod magna fuit turpitudo. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. II Regum, xii, 11: Tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. « Et egredietur, » captiva scilicet, « media pars civitatis in captivitatem, » inferior scilicet, quae in Mello habitabat: illam enim solam cepit Titus: « et reliquum populi, » scilicet circa templum et montem Sion habitans, « non auferetur ex urbe. » Contra hoc autem videtur esse illud Luce, xix, 44: Non relinquent in te lapidem super lapidem. Sed ad hoc dicendum est, quod Titus primo destruxit mediam partem, et postea Helius Adrianus evertit totam.
« Et egredietur Dominus. » Loquitur hic de destructione Gentium : quia non zelo Domini, sed aviditate praeda destruxerunt Jerusalem.
« Et egredietur Dominus, » de loco scilicet lenitatis et misericordiae ad vindictam inimicorum suorum. Habacuc, in, 13: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Percussisti caput de domo impii. « Et praeliabitur contra gentes illas, » scilicet quae Jerusalem destruxerunt, « sicut præliatus est in die certaminis » illius scilicet famosi, quando destruxit Pharaonem et exercitum ejus in Mari rubro. Exod. xiv, 23: Fugiamus Israelem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
« Et stabunt pedes ejus, » id est, vestigia pedum. Psal. cxxxii, 7: Adorabimu in loco ubi steterunt pedes ejus. « In die illa, » clarente scilicet gratia Ecclesiæ, « super montem Olivarum, » id est, super verticem Apostolicæ perfectionis. Genes. xix, 17: Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Ezechiel. xliii, 7: Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito. Psal. lxvii, 17: Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. « Qui est contra Jerusalem, » id est, ad Jerusalem supernam respiciens. Ad Galat. iv, 26: Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. « Ad Orientem. » Glossa, « unde oritur sol justitiae. » Malach. iv, 2: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae.
Et subdit de divisione malorum et bonorum, et præputii et circumcisionis: « Et scindetur mons Olivarum, » eminentia scilicet Ecclesiæ, in qua plantantur olivæ fectæ luminis et unctionis, « ex media parte sui, » quantum ad fideles, « ad Orientem, » hoc est, ad præputium in quo ortum est lumen gratiae. Malach. i, 11: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus. « Et ad Occidentem, » hoc Ecclesia ex Judæis est, ad circumcisionem, in qua occidit atque gentilicus salutbri licus salutbri lius salutbri sollicita.
<--- Page Split --->
medium montis ejus 1. » Pleonasmus : ejus enim superfluit ex quo posuit montis, nisi ejus ponatur pro ejusdem. Et intendit de separatione meritorum. « Ad Aquilonem, » ad plagam scilicet nebulosam et frigidam, in qua sedet diabolus. Isaïe, xiv, 13: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et hi sunt qui pertinent ad sinistram. « Et medium ejus, » montis scilicet, supple, separabitur « ad Meridiem, » ubi est regio luminis et caloris, per quam significantur qui pertinent ad dexteram, ita quod scissura incipiat ab Aquilone, et terminetur in Meridiem, ut illi scilicet qui sunt in Ecclesia differentiis meritorum distincti sint. Matth. xxv, 32 et 33: Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis : et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris.
5
Ista autem duplici separatione facta in quatuor partes montis, fiet quod sequitur :
« Et fugietis, » qui scilicet salvari cupitis, « ad vallem, » hoc est, ad humilitatem « montium eorum, » hoc est, ad eminentiam spiritus duorum testamentorum. Et bene dico, quod fugietis ad strictam vallem, hoc est, ad arcam viam, quae ducit ad vitam 2. « Quoniam conjungetur vallis montium, » hoc est, separatio quae est inter montes sive duo testamenta, « usque ad proximum, » hoc est, usque ad parvam distantiam : rota enim est in medio rota 3 : quia quod unum loquitur in figura, alterum exhibet in veritate : et quod unum in promissione, alterum in exhibitione : et quod unum in timore, alterum in amore : quae differentia non est magna, et licet saltare de monte in montem non impediente valle : unus enim passus medius est ni-
hil plus, sicut jam ostensum est. Isti sunt de quibus dicitur, I Reg. v, 2 : Invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel in finibus Benjam in, in Meridie, salientes scilicet magnas foveas. Duo enim viri, intellectus sunt duorum testamentorum. Magna fovea dicitur profunda sapientia : saltus autem expositio saltans de testamento in testamentum, juxta sepulcrum Rachel, hoc est, juxta absconditum contemplationis, quia Rachel contemplationem significat. In finibus vero Benjamin, quia tales filii dexterae sunt, et ad dexteram pertinent.
Et assimilat hanc fugam, subdens :
« Et fugietis sicut fugistis » olim « a facie terremotus, » hoc est, a praesentia terremotus, « in die Oziæ, regis Juda.» II Paral. xxvi, 19 et seq., legitur, quod Ozia usurpante summum sacerdotium, terremotus factus est, et rex percussus est lepra, ut omnes assistentes regi, rege impio deserto, fugerent ad Sacerdotes. Et ita modo impiis desertis fugient ad Apostolicos et bonos. Jerem. 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, et nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
« Et veniet Dominus Deus meus. » Tangitur hic Ecclesiae profectus in temporibus novissimis, primo in bonis, secundo in malis conversis, ibi, « Et hæc erit plaga. »
In bonis tria dicit : judicium scilicet, profectum gratiae et doctrinae, et cultus unitatem.
« Et veniet Dominus Deus meus » ad Ecclesiam, scilicet judicando eam, et discernendo ab impiis, et nunc et in futuro : « omnesque Sancti cum eo, » testificando scilicet veritatem prædicationis Apostolorum. Deuter. xxxiii, 2 : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est
<--- Page Split --->
nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. Septuaginta habent, « de monte umbroso et condenso, » hoc est, de Veteri testamento. Pharan enim feritas interpretatur, et timorem significat, per quem vetus lex implebatur, de cujus testimonio ortus est nobis Dominus. Sic apparuerunt cum Domino Moyses et Elias, lex scilicet et Prophetæ 1. Isaïæ, iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui.
« Et erit. » Confirmatio sequentium est. « In die illa, » micante luce veritatis. « Non erit lux, » excecatis scilicet Judæis et malis, in quorum persona, Tob. v, 12, dicitur : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? « Scd frigus et gelu. » Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
« Et erit dies una, » notabilis præ omnibus. Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. « Quæ nota est Domino. » Matth. xxiv, 36 : De die illa et hora, nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater. « Non dies, » supple, plene, ubique lucens : quia non omnes illuminantur, « neque nox, » quia non omnes excecantur. Vel dicit, non dies neque nox : quia post judicium non erit vicissitudo diei neque noctis. « Et in tempore vesperi, » hoc est, cum impiis lux obtenebrescit, « erit lux, » Sanctis scilicet. Sapient. xviii, 1 : Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed fiquram non videbant.
Et subdit de profectu gratiae et doctrinae. Et hic quaedam Bibliae habent capitulum decimum quintum.
« Et erit. » Confirmatio est sequentium. « In die illa : exibunt aquæ vivæ de Jerusalem, » doctrinæ scilicet, et gratiae. Et dicuntur vivæ, quia vivificant. Joan. viii, 38 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Ezech. xlvii, 9 : Et omnis anima vivens, quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet. « Medium earum, » doctrina scilicet Veteris testamenti, « ad mare orientale, » Mortuum scilicet, quod significat Judæos mortuos. Quod tamen in hoc aliqui vivificantur, est quia quidam ex eis in primitiva Ecclesia conversi sunt. Ezech. xlvii, 8 : Aquæ intrabunt in mare, et exibunt, et sanabuntur aquæ. « Et medium earum ad mare novissimum, » quod est occidentale, et significat gentilitatem in qua novissime orta est lux gratiae. Ad Hebr. 1, 2 : Novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio : et sic prædicatione Apostolorum, « in æstate » prosperitatis, « et hieme » adversitatis, « erunt, » fluentes scilicet aquæ prædicationis non desiccatae. Eccli. xxiv, 42 et 43 : Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans.
« Et erit, » supple, sic in fide credentium, « Dominus rex super omnem terram. » Isa. liv, 5 : Redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur. Sapient. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, etc.
Et subdit de unitate cultus :
« In die illa, » clarente scilicet Evangelii gratia, « erit Dominus unus, » Deus scilicet omnium. Ad Ephes. iv, 5 et 6 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium. « Et erit nomen ejus unum, » ita. scilicet quod tunc nomina aliorum deorum non nominabuntur. Exod. xx, 2 : Non habe-
<--- Page Split --->
bis deos alienos coram me. Osee, 11, 17 : Auferam nomina Baalim de ore ejus.
Passionem Christi et crucem. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus.
« Et revertetur omnis terra usque ad desertum » inclusive, ita quod etiam desertum. Et significat Gentilitatem a principio desertam. Isa. xxxv, 1 : Lestabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Et intelligit quod ab Oriente usque ad Occidentem : « de colle Remmon, » hoc est, de colle virtutum : Remmon quod interpretatur testis sublimis, et est in Aquilone : « ad Austrum » hoc est, ab Aquilone in Austrum. Glossa, Matth. viii, 11 : Dico vobis quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum. Et hoc est quod sequitur : « Et Jerusalem, » numero scilicet fidelium.
« Et exaltabitur. » Isaïe, lii, 13 : Exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. « Et habitabit, » supple, Jerusalem, « in loco suo, » hoc est, fundata in fide. Ad Ephes. iii, 17 : In charitate radicati et fundati. Glossa inducit illud Psal. xxii, 2 : In loco pascuæ ibi me collocavit. Et describit terminos : « A porta Benjamín, » hoc est, a porta virtutis. Virtus enim in dextera est, et Benjamin filius dextera interpretatur. Psal. cxvii, 16 : Dextera .Domini fecit virtutem : dextera Domini exaltavit me. « Usque ad locum portæ prioris, » hoc est, primæ. Et significat innocentiam, per quam primus est ingressus gratiae. Psal. xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi. « Et usque ad portam angulorum, » hoc est, ubi plures parietes in unum conjunguntur. Et significat charitatem, quæ omnes virtutes conjungit. Job, xxxviii, 6 : Quis demisit lapidem angularem ejus ? « Et a turre Hananeel, » qui fortissimus Deo interpretatur, et significat fortitudinem et constantiam martyrum, « usque ad torcularia regis, » hoc est, usque ad
« Et, » supple, sic « habitabunt in ea » cives diversarum virtutum. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut latentium, omnium habitatio est in te. « Et anathema non Anatherit amplius, » maxime sublato Antichristo. Isa. lii, 1 : Non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Tunc enim anathema in infernum detrudetur. « Sed sedebit, » hoc est, quiescet « Jerusalem, » hoc est, Ecclesia, « secura, » timore scilicet malorum sublato. Isa. xxxn, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Hæc impii Judæi pervertentes, judicium deliradicunt implenda esse post bella Og et Magog, in aurea Jerusalem, quando cum rege suo David in pace sedebunt mille annis, de quorum fabulis nihil curamus.
« Et erit hæc plaga. » Tangit hic profectum Ecclesiæ in duobus, scilicet in destructione malorum, et conversione pœnitentium, ibi, « Et omnes qui religuì fuerint. »
De destructione malorum tria dicit, scilicet percussionem eorum in membris quibus peccaverunt, admirationem bonorum, ibi, « In die illa erit tumultus : » et exterminationem malorum incorrigibilium, ibi, « Sic erit ruina equi. »
« Et hæc, » scilicet quæ nunc dicetur, « erit plaga, » hoc est, percussio, « qua percutiet Dominus, » hoc est, puniet, « omnes gentes, » hoc est, gentiliter viventes, « qui pugnaverunt adversus Jerusalem, » hoc est, contra Ecclesiam. Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Et paulo post, y. 14 : Percussi te castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tuæ. Et determinat plagas et membra quæ plagantur. « Tabescet caro. » Quod in vivo
<--- Page Split --->
vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum 4 . Ecclesia enim multa talia spolia a 5 Philosophis Gentilium habuit, tam in sapientia quam in eloquentia et doctrina virtutum. Quod autem dicit, satis, notat quod haec sumenda sunt ad sobrietatem fidei. Ad Roman. xii, 3 : Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
Et subdit de destructione malorum sub differentiis peccatorum generalibus :
« Et sic, » id est, posito hoc, « ruina erit, » hoc est, casus vel a peccato, vel a vita, ut (sicut dicit Bernardus) fortiter vel ritus, vel natio deleatur ! « equi, » id est, præcipitis audaciae in concupiscentiam et in malum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem. Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes ! « Et muli, » supple, erit ruina, qui significat sterilem in omni bono. Jerem. xxi, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. « Et cameli. » Camelus monstruosum 'animal, gibbosum et deforme, avarum significat, qui etiam ruet vel a vitio, vel a natura. Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et paulo post, §. 10 : Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Matth. xix, 24 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum 2 . « Et omnium jumentorum 3 , » hoc est, bestialium hominum, « qui fuerint in castris illis, » scilicet pugnantibus contra Ecclesiam, vel Jerusalem, « sicut ruina hæc, » id est, cadent sicut ea quæ nominata sunt. Isaie, iii, 5 : Irruet populus, vir ad virum. Hæc Judæi dicunt futura esse in interfectione Gog et Magog 4 .
« Et omnes qui reliqui fuerint. » Tangit hic devotionem conversorum ad Ecclesiam in duobus, scilicet in celebratione festivitatum, et in sacrificiis, ibi, « In die illa erit quod super frænum equi est. »
In primo duo dicit, scilicet præmium religionem celebrantium, et pœnam non celebrantium.
« Et omnes qui reliqui fuerint, » id est, relicti non ruentes, « de universis gentibus, » ad fidem scilicet Ecclesiae conversis. Psal. lxxxii, 8 : Surge, Deus, judica terram : quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. « Quæ venerunt contra Jerusalem, » verbo scilicet, vel exemplo impugnantes Ecclesiam. Psal. xxxiv, 1 : Expugna inpugnantes me.
« Ascendent » gradibus virtutum, « ab anno in annum, » hoc est, per singulos annos. Annus qui duodecim renovationes habet in luna ex lumine solis, doctrinam significat duodecim Apostolorum, quae facit ut ascendant homines in Jerusalem. Isa. ii, 2 : Fluent ad eum omnes gentes. « Ut adorent Regem, Dominum exercituum. » Deuter. vi, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Et celebrent festivitatem tabernaculorum, » in suæ scilicet peregrinationis commemorationem. Ad Hebr. xi, 13 : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. I Petr. ii, 11 : Obsecrò vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideris. Psal. xxxviii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
Et subdit de pœna non ascendentium : « Et erit. » Confirmatio est sequentium. « Qui non ascenderit de familiis terræ, » sive cognationibus, « ad Jerusalem, » id est, ad Ecclesiam. Psal. cxxi, 4 : Illuc ascenderunt tribus, tribus Do-
1 Cf. etiam Exod. xi, 2. 2 Cf. Marc. x, 25 ; Luc. xvii, 25
2 Deestenarratio in verbis sequentibus, et asimi. 4 Cf. Ezech. xxxix, 1 et seq.
<--- Page Split --->
mini : testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Isa. LX, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit : et gentes solitudine vastabuntur. « Ut adoret Regem, Dominum exercituum. » Joan. IV, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. « Non erit super eos imber, » Dominica scilicet benedictionis. Amos, IV, 7 : Plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui. Isa. v, 6 : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
« Quod et si familia Ægypti non ascenderit. » Ægyptum specialiter nominat et non alias gentes : quia Ægyptus mæror vel tenebræ interpretatur, et ex mærore significat peccantes ex infirmitate, ex tenebris autem peccantes ex ignorantia : ut ergo sciatur quod tales non excusantur ad minus a toto, propter hoc ponit Ægyptum. « Et non venerit, » supple, ad adorandum, « nec super eos erit, » supple, imber. Aggæi, 1, 10 : Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem. « Sed erit ruina, » talium scilicet, « qua percutiet Dominus omnes gentes. » Isa. XIX, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium. « Quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. » Tales enim domum patriam quaerunt in terra, et de cœlesti patria non curant. Isa. XXIV, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habilitor es terræ. Jerem. XVII, 13 : Recedentes a te in terra scribentur.
Psal. LXXV, 11 : Reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
Et subdit de cultu :
« In die illa, » clarente scilicet gratia, « erit quod super frænum equi est. » Equus præcipitem concupiscentiam significat, frænum autem continentiam rationis. Isa. XLVIII, 9 : Laude mea infrænabo te, ne intereas. Psal. XXXI, 9 : In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. « Sanctum Domino, » id est, sanctificatum et oblatum. Hieronymus : « Decor phalera- « rum ad cultum Dei referendus est. » Idem in originali : « Exposuit hoc qui- « dam de clavis Dominicae crucis, e qui- « bus Constantinus Augustus frænos « equo suo fecerit, eosque sanctum Do- « mini vocari. » Et infert, reprobando hoc : « Audivi quidem rem pio sensu « dictam, sed ridiculam. » « Et erunt lebetes, » quæ significant corda ferventia charitate « in domo Domini, » supple, existentes, « quasi phialæ, » mutata scilicet de nigro adusto in lucem phialarum sive lampadarum, sicut de Maria Magdalena cantatur, quod fit ex lebete phiala. Cantic. vni, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. « Coram altari, » quod Dominum Jesum Christum significat. Isaie, XIX, 19 : Erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
« Et erit omnis lebes in Jerusalem, » hoc est, omnis generis : et significat corda Doctorum et Sacerdotum omnia genera cruditatum peccatorum ad gustum salutarem decoquentia. 1 Reg. n, 16 : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. « Et in Juda, » hoc est, confitens Deo et glorificans eum, « sanctificatus Domino exercitium, » supple, erit. Psal. CXIII, 2 : Facta est Judæa sanotificatio ejus. Luce, 1, 75 :
<--- Page Split --->
In sanctitate, et justitia coram ipso. « Et venient omnes immolantes, » id est, immolare volentes. Ad Roman. xii, 1 : Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. « Et sument ex eis, » lebetibus scilicet. Quilibet enim venit ad suum Confessorem. « Et coguent in eis, » ut scilicet cruditatem peccati amittat per calorem pœenitentiae et charitatis. Psal. xxxviii, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet
ignis. « Et non erit mercator ultra. » Expulit Dominus vendentes et ementes de templo 1. « In domo Domini exercituum. » Mercator dicitur vel hypocrita qui pro laude vendit, vel simoniacus, vel ad litteram negotiator. « In die illo, » lucente scilicet. Chrysostomus : « Qui « mercator est, expellatur ab Ecclesia, « scriptum est enim : Quoniam non co- « gnovi negotiationem 2. » Joan. n, 16 : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Jerem. vii, 11 : Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum?
1 Cf. Joan. ii, 15; Matth. xxi, 12. 2 Vulg. habet, Psal. LXX, 15 : Quoniam non cognovi litteraturam : sed uti vidimus in commentario super hoc Psalmo, Tomo XVI hujusce
editionis, codices Septuaginta, Vatic. et Alex. habent : ουκ ἔγνων πραγματείας. Psal. Rom. « Non cognovi negotiationes ».
<--- Page Split --->