CAPUT X.
Solus Dominus potest petita præstare, qui confortabit Judæos : et misertus ipsorum congregabit eos de variis locis captivitatis in terram pristinam, humiliatis ipsorum inimicis.
Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor.
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum glorie suae in bello.
Ex ipso angulus, ex ip so paxillus, ex ipso arcus preclii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prelio : et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.
Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.]
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.
Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :
Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.
Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
<--- Page Split --->
IN CAPUT X ZACHARIAE
ENARRATIO.
« Petite pluviam. » In capitulo isto populo abundantia temporalium promittitur a Domino, si ad ipsum ab idolis convertantur, et habet quinque paragraphos. In primo, a Domino et non ab idolis ostendit haec esse petenda. In secundo, ut digne petant, per visitationes Domini distinctionem bonorum a malis significat, ibi, y. 3 : « Super pastores. » In tertio, victis hostibus filiorum ad patrum devotionem ostendit reductionem, ibi, y. 5 in fine : « Et confundentur ascensores. » In quarto, captivorum ad patriam describit reductionem, ibi, y. 8 : « Sibilabo eis. » In quinto, in reducendo sua» potentiae describit magnitudinem, ibi, y. 11 : « Et transibit in maris freto.»
bris, et herbam. Nives ut humore infundant, et frigiditate terram in superficie restringant, ne beneficium vaporis in visceribus terrae generatum evaporare possit, sed radices plantarum restrictum cogatur inspirare. Eccli. xliii, 19 et 20 : Sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Pluvia imbris fiuest pluvia leviter descendens, et salubriter terram infundens. Job, xxxvi, 27 : Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Psal. lxxvi, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tua.
« Dabit eis, singulis herbam in agro. » Quod dicit singulis, notat quod unicuique dabit opportunam. Sapient. xvi, 21 : Et deserviens uniuscujusque volumtati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Haec spiritualiter intelliguntur de pluvia doctrinae, quae datur per predicatores. Nix autem candor est et predicatio cælibatus in castitate. Job, ix, 30 : Si lotus fuero quasi aquis nivis. Hic enim est viror virtutis, et boni operis. Isaiae, lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber, et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore mco : non revertertur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Ad Hebr. vi, 7 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo.
« Petite a Domino pluviam, » non ab idolo, « in tempore serotino. » Duae sunt pluviae, scilicet temporanea quae descendit ut semina pullulent et in herbam germinent, et serotina quae descendit ad hoc quod grana tumescant. Unde, Osee, vi, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Et videtur respondere ad illud Jerem. iii, 3 : Quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Quia scilicet haec ab idolis et non a Deo petebatis. « Et Dominus faciet, » supple, plus quam petitis, dummodo in fide petatis. Jacob. i, 6 : Postulet autem in fide nihil haesitans. « Nives, et pluviam imbris dabit eis.» Ad Ephes. iii, 20 : Potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus. Unde petita pluvia dat nives, et pluviam im-
Et bene dico : Petite a Domino,
« Quia simulacra, » a quibus hactenus petistis, « locuta sunt inutile. » Demon enim praesidens simulacris promittebat quod solvere non potuit. Jerem. xiv, 22 : Numquid sunt in sculptilibus
<--- Page Split --->
Gentium qui pluant? aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia haec. « Et divini viderunt in. mendacium. » Divini a divinatione dicuntur, et sunt pseudopropheta mendacia vaticinantes, et homines in malo confortantes. Isa. VIII, 19 : Cum dixerint ad vos : Quærite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis : supple, dicite : Numquid non populus a Deo suo requiret, visionem scilicet, pro vivis a mortuis? « Et somniatoills non res locuti sunt frustra. » Tangit cos qui adum : oblatis animalibus in pellibus dormiebant, et per somnia divinabant. Jerem. XXII, 32 : Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis. Videtur tangere eos qui nostris temporibus de visionibus inutilibus gloriantur. « Vane consolabantur, » dicentes, Pax, cum non esset pax scilicet. Jerem. XXIV, 15 : A Prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
« Idcirco, » supple, quia talibus crediderunt, « abducti sunt quasi grex. » Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et intelligitur simul de captivitate diaboli, et de captivitate regis Babylonis. « Affligentur, » a lupis scilicet, et hostibus, et daemonibus, « quia non est eis pastor, » qui scilicet in actu pastoris congreget, custodiat, pascat, et educat et inducat gregem. Et videtur litteraliter loqui de Alchimo, et Jasone, et Simone, praeposito templi, de quibus II Machab. iv, v et vi, qui pastoris dignitatem ambiebant, et pastoris actum non exhibebant, sed potius morsus et dilacerationes luporum. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Matth. vii, 13 : Intrinsecus sunt lupi rapaces. Dionysius ad Demophilum monachum : « Sacerdos malus, sacerdos non est, est. « sed lupus ovina pelle super divinum
« populum armatus. » Ezech. XXXIV, 2 : Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos ! Et, ibidem, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis ; gregem autem meum non pascebatis.
« Super pastores. » Quia pastores fuerunt causa subversionis, ideo per visitationem tales removet a populo.
« Super pastores iratus est furor meus. » Pastores (inquam) a dignitate, et non ab actu. Ezech. XXXIV, 10 : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem. « Furor autem fervens ira est, » ut dicit Gregorius, quia, sicut dicitur, Sapient. vi, 7 : Potentes potenter tormenta patientur. « Et super hircos visitabo. » Hircos vocat Prelatos peccatis fetidos, et cornu potestatis innocentes impingentes. Daniel. VII, 7 : Cumque hircus appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem.
« Quia visitavit Dominus exercitium gregem suum,» distinguendo scilicet malos a bonis. Psal. LVIII, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non misceraris omnibus qui operantur iniquitatem.
Et quid post visitationem futurum sit, subdit, primo dicens, quis sit grex : secundo, qualiter confortabitur.» Domum Juda, » hoc est, duas tribus. Ezech. XXIV, 3 : Vos autem greges mei, greges pascue mea, homines estis. Et subdit de confortatione. « Et posuit eos, » hoc est, disposuit confortando et fortificando, « quasi equum gloriae sua, » hoc est, qui gloriose vehant eum, « in bello, » contra alienigenas scilicet. Isa. LXIII, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem. Habacuc, III, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
<--- Page Split --->
« Ex ipso angulus. » Angulus parietes continet ad unum, et significat Prælatos diversas congregationes et societates hominum continentes in uno. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Psal. cxvn, 22 : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. « Ex ipso paxillus, » supple, egredietur, hoc est, qui totum tabernaculum Domini indissolubile contineat. Et videtur loqui de Juda Machabæo et similibus sibi, bonis scilicet Prælatis. Isa. xxii, 23 : Figam illum paxillum, in loco fideli, et erit in solium glorio domus patris ejus. Isa. xxxiii, 20 : Oculi tui videbunt Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit : nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. « Ex ipso arcus prælii, » supple, egredietur, Judas scilicet Machabæus et similes sibi Prælati, qui sicut arcus sagittas, sic crebras victorias misit in hostes Ecclesiae. Quorum unus dicit, Genes. xlviii, 22 : Do tibi unam partem extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. « Ex ipso egredietur omnis exactor simul. » Et tangit de Juda Machabæo et bonis Prælatis, qui exactores Ecclesiæ subjiciunt, et tributa virtutis ab eis exigunt. Isa. xiv, 2 : Erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
robustos. Sic Prælati calcare debent impios, et non immergi in lutum munerum eorum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Psal. xvii, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. « Et bellabunt, » supple, prælia Domini, « quia Dominus cum eis. » II Machab. xi, 10 : Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem. Isa. i, 9 : Dominus Deus auxiliator meus : quis est qui condemnet me ?
« Et confundentur. » Tertius paragraphus.
« Et confundentur ascensores equorum, » qui scilicet bella diligunt, et in Ægyptum confugere quærunt. Isaie, xxxi, 1 : Ve, qui descendunt in Ægypttum ad auxilium, in equis sperantes ! Amos, ii, 13 : Ascensor equi non salvabit animam suam. Significat enim equus præcipitem et temerariam audaciam ad malum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem.
Et quia per singula longum esset describere, universaliter subdit :
« Et erunt quasi fortes, » hoc est, vere fortes, ita quod hoc quod dico, quasi, non sit nota similitudinis, sed expressivum veritatis. Isa. xi, 29 : Dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. « Conculcantes lutum viarum in prælio, » hoc est, hostes immundos ut lutum viarum. Judicum, v, 21 : Conculca, anima mea,
« Et confortabo domum Juda, » duas scilicet tribus, vel Machabæos, vel Sanctos. Ad Hebr. xi, 34 : Fortes facti sunt in bello. Eccli. xlvi, 1 : Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis. « Et domum Joseph, » id est, decem tribus, « salvabo. » Et intelligit de illis qui de decem tribubus tempore Ezechiae reversi sunt ad Dominum 1. « Et convertam eos, » ad me scilicet. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. « Quia miserebor eorum, » non ex meritis eorum, sed ex gratia mea. Ad Tit. iii, 5 : Non ex operibus justitiae quafecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Et subdit de reductione filiorum in devotionem patrum :
« Et erunt sicut fuerunt, » supple, in Miseripatribus, « quando non projeceram eos, » hoc est, ante peccatum et idolola-
<--- Page Split --->
triam. Malach. iv, 6 : Convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. Luc. i, 17 : Convertet corda patrum in filiis, et incredulos ad prudentiam justorum. « Ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiarn eos, » in omnibus scilicet petitionibus eorum. Isa. lvm, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet : clamabis, et dicet : Ecce adsum.
« Et erunt quasi fortes, » id est, vere fortes, « Ephraim, » scilicet fructus virtutis ferentes, et a Domino confortati. Psal. xxvn, 8 : Dominus fortitudo plebis suae. « Et lætabitur cor eorum, » crebris scilicet victoriis, « quasi a vino, » supple, inebriatum : quasi enim ebrii injiciebant se periculis Mathathias et socii ejus. Psal. cvn, 27 : Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. « Et filii eorum, » Judas scilicet, Jonathas, et Simon, et alii fratres, vel imitatores fortium Prælatorum et Sanctorum, « videbunt, » fortitudinem scilicet, et successus patrum, « et lætabuntur. » Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. « Et exsultabit cor eorum in Domino, » omnia scilicet Deo per gratiarum actiones attribuentes, dicentes illud Habacuc, iii, 19 : Super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
I Petr. i, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. « Et multiplicabo eos, » numero scilicet, et fide. Psal. cxxxvnn, 18 : Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Genes. xv, 3 : Suspice caelum, et numera stellas si potes. Et dixit ei : Sic erit senen tuum. « Sicut ante fuerant multiplicati, » temporibus scilicet patrum, quando ex uno facti sunt innumerabiles. Genes. xii, 2 : Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus1.
« Et seminabo eos, » in posteris scilicet, « in populis, » hoc est, per nationes. Tob. xiii, 4 : Ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus. Isa. xii, 3 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. « Et de longe, » supple, disseminati, « recordabuntur mei, » annuntiando scilicet nomen meum. Psal. xxi, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. « Et vivent, » vita naturae, et gratiae, « cum filiis suis, » successoribus scilicet religionis, et naturae. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. « Et revertentur, » ad cor scilicet, ad Deum, et ad patriam. Isa. xlv, 8 : Redite praevaricates ad cor.
« Sibilabo eis. » Quartus paragraphus. Et tangit hic de congregatione vel Sanctorum, vel captivorum, et dicit tria, scilicet quo congregantur, et quando multiplicantur, et quando proficient.
« Sibilabo eis. » Sibilus occulta vocatur inspiratio. III Reg. xix, 12 : Post ignem sibilus auræ tenuis, ibi Dominus. « Et congregabo illos. » Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus. « Quia redemi eos, » vel de captivitate Babylonica, vel sanguine meo de potestate diaboli.
« Et reducam eos, » gratia scilicet praeveniente, « de terra Ægypti, » de tenebris scilicet, et mærore sæcularis occupationis. Mich. vi, 4 : Memento... quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te. « Et de Assyriis congregabo eos, » vel reducam eos. Semper enim filii Israel in Ægyptiis, vel in Assyriis vane confidebant. Thren. v, 6 :
<--- Page Split --->
Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. Assyrius enim extollens vigilias interpretatur, et significat eos qui tota die vigilias extollunt pro sollicitudine bonorum sæcularium. « Et ad terram Galaad et Libani, » supple, quæ prius fuit possessio decem tribuum, « adducam eos. » Galaad vero interpretatur acervus testimoni, et significat doctrinam sacræ Scripturæ. Libanus, candidatio, et significat honestatem vitæ in Ecclesia. Isaie, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen glorie. « Et non invenietur in eis locus, » supple, sufficiens, quia præ multidune habitatorum locus non sufficiet. Isaie, xlix, 20 : Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. Hoc videmus modo in Ecclesia, in qua modo plures modi vivendi quæruntur, quam Ecclesia sustinere possit.
tur omnia profunda fluminis. » Loquitur ad modum illum quem fecit sub Josue, quando siccavitvada Jordanis. Quod adhuc facit Dominus, transitum mortalitatis hujus in reputatione sanctorum ita desiccans, ut a Sanctis nihil penitus reputetur. Isa. xi, 15 : Levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati, hoc est, septem donis sancti Spiritus, ut Sancti, calceati, hoc est, in memoria habentes mortalitatem pellis hujus, nihil reputent transitum ejus. « Et humiliabitur superbia Assur, » id est, avarorum, qui in sollicitudine sæcularium vigilias extollunt, « et sceptrum Aegypti recedet, » sollicitudinis scilicet sæculi. Isa. x, 12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Isaie, xx, 5 : Confundentur ab Ethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua. Sceptrum enim sæculi semper deprimitur. Habacuc, iii, 14 : Maledizisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus.
« Et transibit in maris freto. » Tangit hic ultimo quam facile sit ei reducere dispersos.
« Et transibit in maris freto. » Loquitur de Hellespontico mari, quod brachium sancti Gregorii dicitur, ultra quod quidam Judæi captivi ducti fuerant, quos Dominus reduxit : quod dicitur mare, propter salsedinem : fretum autem, quia semper fremit, et significat tenpestatem sæculi, per quam Dominus multos sanctos adducit. Isaie, 11, 10 : Qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. « Et percutiet, » hoc est, sedabit « in mari fluctus. » Job, xxxviii, 11 : Dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. « Et confunden-
« Confortabo eos in Domino, » hoc est, in virtute Domini confidentes. Josue, 1, 9 : Confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. « Et in nomine ejus ambulabunt, » hoc est, prolicient. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : In lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. « Dicit Dominus. » Confirmatio est eorum quæ dicta sunt. Psal. xxxii, 9 et cxlivii, 5 : Ipse dixit, et facta sunt.
<--- Page Split --->