CAPUT V.
Volumen volans, quo iniqui judicabuntur : mulier in amphora sedens cum massa plumbi, designat impietatem : et duæ mulieres alatæ levant illam in aera.
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
Et dixit ad me : Quid tu vides? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Et dixi : Quidnam est? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum.
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram?
Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
<--- Page Split --->
IN CAPUT V ZACHARLÆ
ENARRATIO.
« Et conversus sum. » In hoc capitulo secundum supra dictam divisionem rememorialo fit peccatorum, et dividitur in tres partes, secundum tres visiones quae hic inducuntur. In prima describitur condemnatio peccati : in secunda, peccati oppressio per poenam, ibi, §. 5 : « Et egressus est Angelus. » In tertia, dissipatio peccatorum per captivitatem, ibi, §. 9 : Et levavi oculos meos, et vidi.
In prima tria sunt, scilicet visionis ostensio, et ejusdem explanatio, et tertio per effectum impletio.
« Et conversus sum, » a visione scilicet laeta ostendente, ad visionem tristia monstrantem. Vel conversus sum intra memetipsum : intus enim per imaginariam visionem vidit. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo. « Et levavi oculos meos, » intellectuales scilicet ad alta contuenda : terram enim ads piciendo nihil videtur divinorum. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. « Et vidi » hoc est, intus intellexi. Luce, x, 23 : Beati oculi, qui vident, etc. « Et ecce volumen volans, » hoc est, cito veniens. Hoc volumen significat Scripturam, vel sapientiae divinae dispositionem, determinantem poenas singulis peccatis, pro quantitate et qualitate meritorum. Daniel. vii, 10 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. Apocal. xx, 12 : Judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris. Volatus autem velocitatem significat sententiae. Jacob. v, 9 : Ecce judex ante januam assistit. Isa. v, 26 : Ecce festinus velociter veniet.
« Et dixit ad me, » supple, missus Angelus ad me illuminandum : « Quid tu vides ? » hoc est, Quid significat quod vides ? Et est excitatio ad inquirendum, et hoc significat benignitatem et largitatem illuminantis. Sap. vi, 17 : Dignos se sapientia circuit quaerens. « Et dixi, » hoc quod accepi in illuminatorem referens, ut plus scilicet acciperem. Eccle. I, 7 : Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. « Ego video volumen volans. » Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Et quid profecerit, addit : « Longitudo ejus viginti cubitorum, » quia poena mensurantur longitudine diuturnitatis, « et latitudo ejus decem cubitorum. » Culpa enim mensurantur transgressione decalogi. In duplum enim mensurantur poena quam culpa : poena enim duplum est culpae.
Si quaeritur: Quare latitudo mensuratur in decem, et longitudo in viginti, Dicendum, quod plenitudo legis est dilectio 1. Charitas autem implens decalogum in latitudine se extendit a Deo scilicet in se, et a se in proximum, et a proximo in inimicum : et ideo etiam numerus transgressionum ex defectu talis charitatis proveniens latitudinem voluminis mensurat. Longitudo autem refertur ad pcanas durantes in futurum, quae duratio longitudo est : et cum quodlibet peccatum puniatur defectu boni et afflictione mali, per viginti mensuratur longitudo. Iste est liber quo cibatus est Ezechiel, ii, 9, in quo scripta erant lamentationes, et carmen, et va, lamentationes pro cul-
<--- Page Split --->
pis, væ pro pænis, carmen de laude Sanctorum pro justitia quæ per pænas vel vindicat vel purgat culpas. Psal. lvii, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindiclam.
« Et dixit ad me, » Angelus scilicet : « Hæc est maledictio, » id est, sententia maledictionis est hic scripta, « quæ egreditur, » de intimo scilicet Dei judicio, et de occulto ad publicum, « super faciem omnis terræ, » hoc est, omnium terrenorum, per metonymiam. Psal. lxxxii, 8 : Surge, Deus, judica terram. Isaie, ii, 21 : Ingredietur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Et qualiter hoc fiat, subdit : « Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur. » « Fur dicitur (ut dicit Labeo) « qui in furno, hoc est, in nigro accipit « et contrectat rem alienam, » et ideo dicitur fur omnis homo qui in occulto turpe agit : quia per hoc et se et proximum Deo subducit. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. « Et omnis jurans » id est, pejerans « ex hoc » supple, quo ibi scriptum est, « similiter judicabitur,» hoc est, condemnabitur a Deo scilicet et a Sanctis. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum.
Os quod mentitur, occidit animam. Deuter. xix, 16 : Si stetit testis mendax contra hominem... Et post pauca, §. 21 : Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. « Et commorabitur in medio domus ejus, » non recedens scilicet, « et consumet eam, » domum scilicet cum illo, « et ligna ejus, et lapides ejus, » domus scilicet. Ligna significant cremabilia leviora, lapides graviora quæ diu tenent ignem. Job, xvii, 13 et 14 : Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
« Et egressus est. » Secunda pars in qua agitur de iniquitatis condemnatione et repressione per sententiam, et hoc sub visione et metaphora. Et propter hoc hahet tres partes, scilicet visionis ostensionem, visionis explanationem incompletam, et explanationem completam.
« Et egressus est Angelus, » ad aliam scilicet visionem ostendendam, quæ sententiam præmissam ad effectum condemnationis perduceret, « qui loquebatur in me, » officium scil. cet illuminationis in me exercens, « et dixit ad me, » ad illuminationem scilicet me excitans : « Leva oculos tuos, » ut ea quæ super rationem sunt, videas, « et vide, » per intellectum significationis, « quid est hoc? » scilicet, per significationem, « quod egreditur, » de intima Dei scilicet dispositione. Habacue, iii, 1 : Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Septuaginta addunt : « Consideravi opera tua, et expavi. »
Et qualiter sententia effectui mancipetur, subdit :
« Educam illud, dicit Dominus exercilium. » Isa. xvi, 3 : Sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. « Et veniet, » per effectum scilicet, « ad domum furis, » hoc est, ad possessionem et familiam, « et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter. » Exod. xx, 7 : Non habibit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Dei sui frustra. Sap. i, 11 :
« Et dixi, » petens scilicet illuminationem : « Quidam est ? » id est, Quid significat ? « Et ait, » illuminando me. « Hæc est amphora egrediens. » Alia translatio, « mensura. » Et intelligitur capacitas iniquitatis in proportione ad
<--- Page Split --->
pœnam. Dicitur enim amphora ab 8 quod est circum, et <poçew eîç, quod est fero, fers 1. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Et ulterius exponens, addit : « Et dixit, » scilicet ad me : « Hæc est oculus eorum in universa terra. » Quia demonstratio fit ad oculum, ideo per oculum demonstratio significatur. Et sensus est : Hæc est demonstratio iniquitatis eorum qui habitant in universa terra, ut scilicet quantum quisque peccavit, tantum puniatur. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Et intelligendum est, quod hæc mensura amphoræ implenda est quantitate pœnæ. Ad pœnam autem duo exiguntur, scilicet oppressio quæ libertatem peccandi auferat, et libidinis ad peccandum restrictio.
Et hoc subjungit per duas similitudines, oppressionem quidem cum dicit :
« Et ecce talentum plumbi portabatur. » Plumbum oppressionem significat : quia scilicet aggravata est terra iniquitate. Isa. xxiv, 20 : Gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Quod autem dicitur, portabatur, intelligitur quod ab Angelo aliquo, vel per se dispositione divina ferebatur.
De repressione libidinis ad peccandum, subdit :
« Et ecce mulier una, » hoc est, unica quæ inter mulieres hoc habuit quod emollire potest. Significat enim concupiscentiam avaritiae et idololatriae et carnalis concupiscentiae. « Sedens » hoc est, quiescens, « in medio amphoræ, » hoc est, iniquitatis suæ, tamquam pacem habens in peccato. Unde dicit, Apocal. xviii, 7 : Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo.
« Et dixit, » Angelus scilicet me illumiuans : « Hæc est impietas, » in facibus suis scilicet requiescens. Jerem. xlviii, 11 : Requievit in facibus suis. Sicut duæ et decem tribus ante captivitatem in peccatis requiem habebant, et aperte iniquitates exercebant. De quo dicit se zelare David in Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. « Et projecit eam, » Angelus scilicet. Projecit autem per timorem hostis, et captivitatis. « In medio amphoræ, » ut scilicet quæ prius gloriabatur et efferebatur ostentando iniquitatem suam, modo ad infima antrorum et cavernarum timore hostis reprimeretur. Isa. ii, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini. « Et misit massam plumbeam in os ejus, » amphoræ scilicet, ne mulier in sui demonstrationem resurgere posset, hoc est, gravamine iniquitatis suæ obstruxit ei os ne loqui posset. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conticescent. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua.
« Et levavi oculos meos. » Hic tangitur condemnatae iniquitatis in captivitatem deportatio : et dicuntur duo, scilicet visionis ostensio, et ejusdem explanatio. « Et levavi oculos meos, » ut scilicet dispositionem justitiae divinae viderem, quæ non nisi elevatis oculis videri potest, ut dicit Hieronymus. « Et vidi, » interius scilicet per inspirationem. Ezech. 1, 1 : Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. « Et ecce duæ mulieres, » decem scilicet tribus et duas significantes, quæ Ezech. xxiii, 4, dicuntur Oolla et Ooliba, mulieres decem : quia omnibus vitiiscomlita, sicut Ezech. xvi, 2 et seq. dicitur 2, « Egredientes, » hoc est, merito suæ iniquitatis in exilium delatae. Isa. xxii, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. « Et spiritus, » hoc
<--- Page Split --->
est, ventus, « in alis earum, » supple, erat, scilicet ut alis quasi velis ad ventum mutarentur. Ventus enim significat judicium divinum : alae autem idololatriam et rapacitatem, in quas quasi exsufflans judicium divinum, mulieres evexit in captivitatem. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. « Et habebat alas quasi milvi. » Milvus immundum et vile animal et rapax, significat rapacitatem ad proximum in ala una, et aviditatem idololatrandi in ala altera : quas alas extendebant ut proximum opprimenter, et Deum provocarent. Isaie, viii, 8 : Erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae tua, o Emmanuel. Idem significatur, Ezech.xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. « Et levaverunt amphoram, » hoc est, totius iniquitatis capacem populum, « iuter terram et coelum, » ut scilicet coelum quoad praemia Sanctorum non tangeret, et tamem terram quoad perditionem temporalium desereret. Psal. li, 7 : Eveilet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
desiderium scilicet illuminationis Prophetæ, et ipsam illuminationem.
« Et dixi ad Angelum, qui loquebatur in me, » petens illuminari de visis. Psal. ciii, 30 : Emites spiritum tuum, et creabun tur : et renovabis faciem terra. « Quo istae deferunt amphoram ? » Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos.
« Et dixit ad me, » Angelus scilicet : « Ut ædificetur ei domus, » ad longum habitatione, « in terra Sennara, » quod fætor dentium interpretatur. Et vult dicere, quod in terra Chaldæorum fætidis dentibus Chaldæorum masticabitur et conteretur : ut sicut masticaverunt pauperes, ita masticentur ab hostibus. Proverb. xxx, 14 : Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. « Et stabiliatur, » ad moram scilicet septuaginta annorum, « et ponatur, » hoc est, fundetur, « ibi, » hoc est, in Chaldæa vel in inferno, « super basem suam, » hoc est, iniquitatis suæ pœnam quam meruit. Jerem. xxix, 3 et 6 : Ædificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comédite fructum eorum. Accipite uxores, et generate filios et filias in Babylone. Et post pauca subdit causam, §. 10 : Quia eritis ibi septuaginta annis 1.
Et subdit de explanatione, duo dicens,
1 Jerem. xxix, 10 : Cum caperint impleri in
<--- Page Split --->