D. ALBERTI MAGNI,

EPISCOPI RATISBONENSIS, DOCTRINA TOTO ORBE

Celeberrimi, Ordinis Prædicatorum,

IN ZACHARIAM PROPHETAM ENARRATIO.

Prologus Divi Hieronymi in Zachariam prophetam.

Anno secundo Darii, regis Medorum, Aggæum et Zachariam prophetasse lectiones eorumdem declarant. Sed hac de causa Aggeus Zachariæ in ordine Prophetarum prælatus esse videtur, quod eum duobus mensibus, ut prædictorum lectiones ostendunt, in prophetia præcessisse invenitur, et ad reparationem templi præcepto Dei populum animasse, ut Esdras refert, dicens : In secundo anno Darii regis Persarum, prophetaverunt Aggæus et Zacharias, filius Addo prophetæ, super Judæos qui erant in Juda et Jerusalem, super Israël in nomine Dei Israel super eos. Tunc surrexerunt Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, et principes ejus : inchoaveruntque ædificare domum Dei, quæ est in Jerusalem. Quibus cum adessent prophetæ, exhortatione sua adjuverunt eos 1. Nam et populum Israel ab imitatione paternorum delictorum, per suam admonitionem idem propheta cupiens revocare, verbis lectione comprehensis usus est : Vidi nocte : et ecce vir ascenderat super equum rubeum, etc. 2. Vidit propheta virum equo rubeo sedentem, et stantem in medio myrleti umbrosi. Cujus visionis hæc solutio est : Vir ascendens equum rubeum, licet angelus intelligatur, tamen quia prædicti coloris equum conscendere visus est, vindictam sanguinis in eam gentem significat afferendam, quæ populum Israel in captivitatem redegerat. Nam et Isaias propheta, per ruborem vestimentorum, inter gentes vindictam cum sanguine a Deo proferendam demonstrans, his verbis usus est, dicens : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis ve - stibus de Bosra, etc. 3. Stantem vero in medio myrleti umbrantis quod dixit,

<--- Page Split --->

lætitiam populo affuturam, per myrleti significationem voluit designari. Ejus ligni Moyses in Levitico cum faceret mentionem, ait : Accipietis die prima fructus ligni speciosi, ut lætitiam populi per bene olentis ligni et speciosi umbraculum demonstraret'. Sed hanc visionem quæ liberationem populi, et vindictam de adversariis affuturam demonstrat, ob hoc noctu propheta se vidisse memoravit, quia populum Israel in prima liberatione, de terra Ægypti noctu discessisse constabat : cujus exempli quia præsens populus aliquam partem in se retinere videbatur, liberatio ejusdem ac reditus captivitatis de terra Chaldæorum per noctem prophete est revelata.

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN ZACHARIAM PROPHETAM EXPLANATIO.

« Anno. » In prologo isto Hieronymus ponit ordinem istius prophetice, intentionem, et materiam, et probat haec per aucotiritates Esdrae, Zacharie, et Isaiae. Et secundum hoc dividitur prologus, sicut cuilibet patere potest.

« Anno secundo Darii, » filii Hystaspis scilicet, qui (sicut dicit Hieronymus) fuit annus quadragesimus primus a primo Gyro, qui licentiam dedit redeundi, « regis Medorum, » qui in Media et Perside regnavit, « Aggæum, et Zachariam prophetasse, » id est, ad prophetandum inspiratos fuisse, « lectiones eorumdem declarant. » Aggæus enim sic dicit, 1, 1 : In anno secundo Darii regis, in mense sexto. Zacharias autem sic, 1, 1 : In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini.

Et subdit de ordine :

Aggæus « Sed hac de causa Aggæus Zacharie cur est Zain ordine Prophetarum, » duodecim scicharie præpositus licet, « prælatus, » id est, præpositus,

« videtur » ab his qui Prophetas ordinaverunt, « quod eum, » scilicet Aggæum, « duobus mensibus, ut prædictæ * lectiones ostendunt, » in principiis scilicet, « in prophetia præcessisse invenitur. In principio enim Aggæi dicitur : In mense sexto, in una die mensis. In principio Zacharie : In mense octavo, et sic duobus mensibus Aggæus ante Zachariam prophetavit.

Et subjungit de intentione :

« Ad restaurationem etiam templi, » supple, sicut Aggæus, « præcepto Domini populum animasse, » per exhortationem scilicet, « ut Esdras refert, dicens : » 1 Esdrae, iv, 24 et v, 1 : et sunt haec verba in Esdra paucis immutatis, in quantum una translatio differt ab altera 5. « In anno secundo Darii regis, » filii scilicet Hystaspis, « prophetaverunt Aggæus et Zacharias, filius Addo Prophetae, » hoc est, propheticam inspirationem acceperunt, « super Judæos qui erant in Judæa et in Jerusalem. » Hoc dicit ad comparationem eorum qui adhuc erant in Babylone, et necdum redierant : multi enim postea redierunt cum Esdra anno septimo, sicut dicitur, I Esdrae, vii, 1 et seq. : multi cum Nehemia anno decimo Artaxerxis, sicut dicitur, II Esdr. 1, 1 et seq. « In nomine Dei, »

<--- Page Split --->

supple, prophetaverunt « super Israel, » et sunt adhuc verba Esdræ et ea quæ sequuntur.

« Tunc surrexerunt Zorobabel, filius Salathiel, » qui scilicet fuit loco regis, « et Jesus, filius Josedec,» summus Sacerdos scilicet, « et principes ejus, » Zorobabel scilicet, « et inchoaverunt ædificare domum Dei, quæ est in Jerusalem. » Inchoaverunt dicit, quia jactis fundamentis et constituto altari impediti sunt ab opere. « Quibus, » scilicet Regi, et Sacerdoti, « cum adessent Prophetae, » Aggæus scilicet, et Zacharias per cooperationem, « exhortatione sua adjuverunt eos, » confortando scilicet et animando ad opus. Hæc est ergo intentio litteralis et finalis.

Secundo autem etiam intendit a peccato revocare populum :

« Nam et populum Israel, » hoc est, generaliter Judæos, « ab imitatione paternorum delictorum, » hoc est, ne imitentur paterna delicta, « per suam commonitionem, hic Propheta, » Zacharias scilicet, « cupiens revocare, verbis lectione comprehensis usus est. » Zacharia, 1, 4 : Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant Prophetae priores. Et paucis interpositis subdit, y. 8 : « Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum. »

Aliam translationem ponit, quam visionem Hieronymus exponens, subdit :

« Vidi Propheta, » Zacharias scilicet, virum « in equo rubeo sedentem, » hoc est, Angelum in specie viri, « et stantem in medio myrteii umbrosi, » quasi paratum ad vindictam. « Cujus visionis » quæ Zachariae, 1, 8, continetur, « secundum traditionem Hebræorum 1, » mendosam scilicet et falsam, « hæc solutio est, » id est, expositio : « Vir ascendens super equum rubeum, » in visione ostensus, « licet Angelus intelligatur » visibiliter apparens,

« tamen quia prædicti coloris, » rubei scilicet, « equum conscendere visus est, » qui color rubeus sanguini similis est, « vindictam sanguinis, » hoc est, occasionis, « in eam, » hoc est, contra eam, « gentem significat proferendam, » a Deo scilicet, « quæ, » scilicet gens, « populum Israel in captivitatem redegerat, » ut ex hoc animarentur Judæi, videntes vindictam fieri de inimicis.

Et hanc expositionem confirmat, subdens :

« Nam et Isaias Propheta 2 per ruborem vestimentorum, » regis scilicet Israel Isaïe ostensi, « inter gentes, » hoc est, contra gentes, « vindictam cum sanguine, » hoc est, interfectionem « a Deo proferendam demonstrans, » secundum Hebræos scilicet, « his verbis usus est dicens, » rubore scilicet vestium sanguinem significando : « Quis est iste qui venit de Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor ? » Ponit aliam translationem : nostra enim sic habet : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ?

Et subdit exponens residuum visionis :

« Stantem vero virum in medio myrteti umbrosi, » supple, quod dixit Zacharias, « laetitiam populo affuturam, » de liberatione scilicet per myrteti significationem, » quod virens et odoriferum est, « voluit designare, » Zacharias scilicet.

Et hoc probat subdens : « Ejus ligni Moyses in Levitico, » de laetitia scilicet et festo tabernaculorum agens, « cum faceret mentionem, ait 3 : Accipietis die prima fructus ligni speciosi, » hoc est, ramos cum fructibus, qui myrtelli dicuntur. Quod exponens, subdit : « Ut laetitiam populi, » Israel scilicet, « per bene olentis ligni et speciosi umbraculum, » myrti scilicet, « demonstraret, » ipse scilicet Moyses.

<--- Page Split --->

Quod exponens infert :

« Sed hanc visionem, » Zachariæ scilicet, « quæ liberationem populi, » pro una parte sui, « et vindictam de adversariis, » pro alia parte, « futuram demonstrat, » hoc est, significat, « ob hoc, » id est, propter hoc, « nocte Propheta se vidisse memoravit 1, » hoc est, descripsit, « quia populum Israel in Ægypto, supple, detentum, « etiam prima libertatione, » supple, a Pharaone, « de terra Ægypti noctu discessisse constabat 2. »

« Cujus exempli, » nocturnæ scilicet liberationis, « præsens populus, » de Chaldæa rediens, « aliquam partem, » per similitudinem scilicet nocturnæ revelationis, « in se retinere videbatur : » supple, et ideo, « liberatio ejusdem, » scilicet populi, « ac reditus captivitatis, » hoc est captivorum, « de terra Chaldæotum, » ad quam captivi ducti fuerant, « per noctem, » hoc est, tempore nocturno, « Prophetæ, » scilicet Zachariæ, « revelata est. »