CAPUT II.

Prophetae a Domino responsum exspectanti præcipitur ut scribat visionem, ac longanimiter ipsius eventum exspectet : destructio Babylonis propter multa ipsorum scelera describitur, et quod idola eis non proderunt.

  1. Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.

  2. Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana

eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.

  1. Quia adhuc visus procul : et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

  2. Ecce qui incredulus est, non erit

<--- Page Split --->

recta anima ejus in semetipso : justus autem in fide sua vivet 1.

  1. Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.

  2. Numquid non omnes isti super cum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus : et dicetur : Væ ei qui multiplicat non sua ! usquequo et aggravat contra se densum lutum?

  3. Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?

  4. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea.

  5. Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !

  6. Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

  7. Quia lapis de pariete clamabit : et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

  8. Væ qui ædificat civitatem in san-

guinibus 2, et præparat urbem in iniquitate !

  1. Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ? Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.

  2. Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

  3. Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut adspiciat nuditatem ejus!

  4. Repletus es ignominia pro gloria : bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.

  5. Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.

  6. Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.

  7. Væ qui dicit ligno : Expergiscere : Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento : et omnis spiritus non est in visceribus ejus.

  8. Dominus autem in templo sancto suo 3 : sileat a facie ejus omnis terra !

IN CAPUT II HABACUC

ENARRATIO.

« Super custodiam meam stabo. » Tangitur hic plena revelatio quæstionum in-

ductarum, et habet duas partes. Prima est descriptio revelationis, et ejus cui fit revelatio. Secunda, descriptio rei revelatæ, ibi, y. 5 : « Et quomodo vinum. »

Prima duos paragraphos habet : descriptionem scilicet Prophetae, cui fit revelatio, ibi, « Et respondit mihi Dominus : » et descriptionem revelationis.

1 Joan. iii 36 ; ad Roman i, 17 ; ad Galat. iii, 41 ; ad Hebr. x, 38.

  1. Ezech. xxiv, 9 ; Nahum, iii, 4. 3. Psal. x, 5.

<--- Page Split --->

In primo sex dicuntur, scilicet custodia ab impedimentis contemplandi, etc.

« Super custodiam meam stabo. » Meam, hoc est, mei : stabo, hoc est, stans erectus in virtute, custodiam me ne phantasiis errorum decipiar, ne peccatis obnubiler, ne pondere corporis opprimar. De primo, Genes. xv, 11 : Descenderunt volucres super cadavera, scilicet sacrificiorum Abrahæ, hoc est, muscæ et vespæ : et abigebat eas Abram. Muscæ istæ et vespæ significant phantasias errorum contemplanti se ingerentes. Eccle, x, 1 : Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti : devotionem enim perdunt hujusmodi phantasie. De secundo, Sap. 1, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. De tertio, Sap. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

Secundum est :

« Et fîgam gradum meum, » hoc est, pedem meum, affectus scilicet et intellectus, « super munitionem, » meam scilicet. Duo muniunt Prophetam : veritas scilicet, et virtus : gradus intellectus stat super veritatem, gradus affectus super virtutem. Sic Salomon, III Regum, vnì, 34: Utrumque genu in terram fixerat, ut firmius coram Domino oraret. Sic Esdras et Nehemias super gradum ligneum stabant quem fecerant ad loquendum 1. Sic Daniel. x, 11, dicitur: Sta in gradu tuo.

Et subdit tertium :

« Et contemplabor, » hoc est, virtutes contemplativas extendam et erigam. Isaïæ, xi, 5 : Contemplare in specula. Specula enim alta est, et erectionem virtutum contemplativarum significat. Baruch, v, 5 : Sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide. Lucæ, xxi, 28 : Respicite, et levate capita vestra.

Et subdit quartum :

« Ut videam,» hoc est, ut videndo discernam. Apocalyp. iii, 18 : Collyrin inunge oculos tuos ut videas. Collyrium autem est cordis munditia. Matth. v, 8 : Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. Visio autem divina perficitur, ut ratio purificata ad fidem convertatur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eurum : et fides convertatur ad intellectum Scripturarum, Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione : intellectus vero gustu sapientiae formetur, Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est ingotiato ejus. Psal. xxxiii, 9 : Gustatr, et videte, et sic gustans Spiritui revelanti innitatur, Ezech. 1, 12 : Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Et subdit quinto de auditu :

« Quid dicatur mihi, » ad mei scilicet et aliorum instructionem. Daniel. ix, 23 : Tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. Intellige verba quaego loquor ad te. Ezech. iii,17 : Audies deore meo verbum. I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

Et subdit sexto :

« Et quid respondeam ad argumentum me. » Ad hoc enim loquitur Dominus ut respondeatur ei per obedientiam. Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.

« Et respondit mihi Dominus, et dixit. » Ponit hic visus descriptionem in tribus, in explanatione scilicet, in temporis protelatione, in visus fidelitate et veritate.

« Et respondit mihi Dominus, » sutisfaciens scilicet quaerentii, « et dixit, » satisfaciens etiam quaestioni. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens inutilia. Isa. l, 4 : Dominus mane erigit

<--- Page Split --->

mihi aurem, ut audiam eum tamquam magistrum. « Scribe visum, » Spiritum Dei vivi scilicet in cordibus auditorum. Id ad Corinth. iii, 2 et 3 : Epistola nostra ros estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus : manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi. Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. « Et explana eum, » ut intelligantur mysteria quae latent sub cortice literae. II Esdræ, viii, 8, legit Esdras in libro legis Dei distincte et aperte 1. Sic fecit Christus discipulis, Lucæ, xxiv, 27 : Incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. « Super tabulas. » Cor rasum a peccatis, planatum virtute per studium veritatis, inscriptionem avidum recipere, tabula vocatur. Talibus in tabulis digitus Dei scripsit legem . « Ut percurrat, » hoc est, currendo facile intelligat, « qui legerit eum. » Propter hoc dicitur, Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ad facilem hominis intellectum. Daniel. xii, 4 : Plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia.

finaliter, etsi ad tempus differatur. I Reg. ix, 6. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Tobiæ, xiv, 6 : Non enim excidit verbum Domini. « Et non mentietur, » ut aliquem scilicet decipiat. Ad Tit. i, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. Et ideo, supple, « si moram fecerit, » supple, visus ad tempus, « exspecta illum » securus. Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. « Quia veniens veniet, » hoc est, continuo appropinquans. Ad Hebr. x, 37 et 38 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtrazerit se, non placebit animæ meæ. « Et non tardabit, » sicut quidam putant. II Petr. iii, 9 : Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti.

Et subdit de damno non credentium, et utilitate credentium visum :

Et subdit de protelatione visus : « Quia adhuc visus procul, » supple, est. Mystice enim non implebitur, nisi in fine temporum. Litteraliter vero non nisi impletis peccatis Babyloniorum. Isa. xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo. Numer. xxiv, 23 : Heu! quis victurus est, quando ista faciet Dominus ? Daniel. vii, 13, secundum Septuaginta : « Adspiciens a longe, ecce video Dei po- « tentiam venientem 3. »

Et subdit de visus fidelitate et veritate : » Et apparebit in finem, » hoc est,

« Ecce qui incredulus est, » supple, visui. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. Joan. iii, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. Et hoc est quod sequitur : « Non erit recta anima ejus. » Plato dicit, quod « rectum pro- « prie est, quod applicatum recto undi- « que tangit et tangitur. » Deus autem rectus est, quem anima recta undique tangit et tangitur : et quod non est rectum, incurvatur ab ipso. Psal. lxxii, 1 : Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde! Cant. i, 3 : Recti diligunt te. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est,

<--- Page Split --->

rectus callis justi ad ambulandum. Proverb. xi, 6 : Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. « In semetipiso. » Hoc dicit, quia ipse sibi causa curvitatis est. Oratio Manasse, sub medio : Incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim attollere caput meum, et non est respiratio mihi. « Justus autem, » sive recius, « in fide sua, » hoc est, merito fidei sue, « vivet, » ab hostibus liberatus. Matth. xxii, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Joan. xi, 25 : Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.

sordiumque, ita ut non esset ultra locus. De secundo, Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor fere drtur ei.

« Quia dilatavit, » supple, superbus vir dilatatione ambitionis et cupiditatis, « quasi infernus, » qui, Prov. xxx, 15 et 16, inter insatiabilia ponitur 1, « animam suam, » hoc est, animale desiderium suum. Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Tophet, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa. Isa. v, 14 : Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. « Et ipsi quasi mors, » supple, est, quæ scilicet non satiatur interfectis. Sap. xvn, 16 : Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte. « Et non adimpletur. » Glossa : « Semper enim avarus eget. » Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia.

Qualiter autem hoc faciat, subdit : « Et, » id est, « congregabit ad se omnes gentes, » ut omnibus scilicet dominetur. Judith, ii, 3 : Dixit cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. « Et coacervabit ad se omnes populos, » civitatum scilicet, et oppidorum : ut scilicet omnium spoliis suam satiaret avaritiam. Isa. x, 14, gloriando dicit : Sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. Ezech. xxxvn, 12 : Ut diripias spolia, et invadas prædam... tu venis ? Et, post pauca, §. 13 : Ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas suppellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas.

Et subdit de peccati irrisione, et habet duas partes, scilicet derisionem, et penam.

« Numquid non omnes isti, » afflicti

« Et quomodo vinum. » Tangit hic rem visam, et habet duas partes. Primo enim describit ambitionis et avaritiae insatiabilitatem. Secundo, peccantibus in hoc peccato ponit maledictionem, ibi, « Væ qui congregat avaritiam! »

Prima tres habet paragraphos, scilicet libidinem illicitentem, avaritiam insatiabilem, et peccantium derisionem.

« Et quomodo vinum, » calore scilicet, et vapore, « potantem » se « decipit, » ad insaniam scilicet convertendo. Prov. xxii, 31 et 32 : Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber. « Sic erit vir superbus. » Nabuchodonosor scilicet, et quilibet alius, libidine scilicet dominandi, et cupiditate divitiarum ad insaniam deductus. Isa. xxvii, 7 : Præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Prov. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. « Et non decorabitur. » Ebrius enim vomit et sordet, sic ebrius ambitione in insaniam bestiæ convertitur. De primo, Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletæ sunt vomitu

<--- Page Split --->

scilicet, et contriti per eum, « super eum parabolam sument, » hoc est, similitudinarium et derisivum sermonem? Isa. xiv, 4 : Sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? « Et loquelam ænigmatum ejus, » supple, sument, hoc est, loquelam multarum parabolarum et ænigmatum sument ad deridendum eum. Isa. xxxvii, 22 : Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion : post te caput movit filia Jerusalem. « Et dicetur, » maledicendo scilicet tibi, et deridendo : « Væ ei qui multiplicat non sua ! » id est, quia retinere non poterit quæ illicite acquisivit. Glossa inducit illud Jerem. xvii, 11 : Ferdix fovit quæ non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Unde dicitur, Luc. xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ? Et quia dixit de parabola, ponit similitudinem : « Usquequo et aggravat contra se densum lutum ? » Lutum ex terra grave est, ex humore immundum est et polluens, ex densitate tenax est et detinens : et ita opera carnalia et mundana et divitiae carnales et gravant et polluunt et detinent hominem ne ad Deum veniat. Sic Exod. i, 11, filii Israel Pharaoni serviebant in operibus luti et lat eris. Psal. lxviii, 3 : Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Item, Psal. xvii, 43 : Ut lutum platearum delebo eos.

Hoc autem quasi ex ratione nititur probare, subdens, et apostrophen ad Babylonem faciens :

« Numquid non repente consurgent ? » Dionysius : « Repente fit quod fit sine « praemeditatione, et praeter spem, » sicut Medi et Persæ consurrexerunt contra Babylonem. Jerem. xi, 1 et 2 : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem.

Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam. « Qui mordeant te, » scilicet Medos et Persas primo affligendo. Prov. xxx, 14 : Generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra. « Et suscitabuntur lacerantes te, » supple, secundo : hoc est, terras et regna ab obedientia tua revocando : ut lacerata in diversas partes, potestatem amittas, et sic tandem, tota « eris in rapinam eis, » Medis scilicet, et Persis. Isa. xiii, 17 et 18 : Suscitabo super vos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint : sed sagittis parvulos interficient.

Meritum autem hujus pœenæ subjungit, ut justior sit condemnatio :

« Quia tu spoliasti gentes multas, » subjugando eas scilicet tibi : « spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis. » Reliqui de populis humiles dicuntur, et dejecti et non reputati, qui propter paupertatem nihil relinquunt. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? « Propter sanguinem hominis, » hoc est, humanum, quem scilicet multum fudisti, et maxime Judæorum et Sanctorum. Osee, iv, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. « Et iniquitatem terrae, » totius scilicet quam inique subjecisti. Isa. xxvi, 10 : In terra Sanctorum iniqua gessit. « Civitatis, » Jerusalem scilicet, vel congregationis Sanctorum. Isa. lxiv, 10 : Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. « Et omnium, » hoc est, rationabilium « habitantium in ea. » Cives enim Dei rationabilcs, et sancti sunt : et hos turbare peccatum est. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.

<--- Page Split --->

« Væ qui congregat! » Ponit hic exaggerationem peccati sub interminatione maledictionis. Et quia in quatuor gloriabatur Nabuchodonosor, divitiis, munitionibus, oppressionibus, et idolis : ideo quatuor ponit maledictiones, quæ per ordinem patent in littera. Quælibet istarum habet duas partes, scilicet culpæ exaggerationem, et pœnæ internitationem.

« Væ qui congregat, » ex quacumque acquisitione. Sapient. xv, 12 : Existimabant conversationem vitæ compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo acquirere. « Avaritiam, » hoc est, res avare acquisitas et avare retentas. Mala acquisitio fit per rapinam, furtum, usuras, fraudes : male retentum, necessitati pauperum subtractum. « Malam, » scilicet ex mala radice. I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas, vel malam, ut dicit Glossa, quia est causa ruinae domus. Et hoc est quod addit : « Domui suæ. » Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium, qui in summa egestate erit. Egens enim filius subversio domus est. Job, xviii, 14 : Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcei super eum, quasi rex, interitus. Et subdit de divitum mala intentione : « Ut sit in excelso, » gloria scilicet mundanae, « nidus ejus. » Isa. xxi, 16 et 17 : Excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus. Abdiae, 3 : Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum. Et subdit de falsa spe divitum : « Et liberari se putat, » supple, pretio avaritiae, et fastu superbiae, « de manu mali, » praesentis scilicet, vel futuri. Prov. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec aquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione do-

na plurima. Job, xv, 31 : Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.

Exaggerata culpa subdit pœnam : « Cogitasti confusionem, » hoc est, causam confusionis, « domui tuæ, » id est, successioni tuæ. Isa. xiv, 21 : Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum, supple, quia « concedisti populos multos, » rapiniis scilicet, angariis, et perangariis, et aliquando occisionibus, ut eorum spoliis gloriosam tibi faceres domum. Isa. xiv, 20 : Tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum occidisti : non vocabitur in æternum semen pessimorum. « Et peccavit anima tua. » Sensus est : Ex intentione et delectatione animæ tuæ peccasti in avaritia. Mich. ii, 1 et 2 : Contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos : et calumniabantur virum et domum ejus, virum et hæreditatem ejus.

« Quia lapis de pariete clamabit, » hoc est, materia clamoris contra vos erit, eo quod per angarias pauperum positus est. Simile, Luc. xix, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. « Et lignum quod inter juncturas ædificiorum est. » In domibus pulchris et tabulatis, ligna picta et aurata tegentia juncturas tabularum affigi consueverunt, quae superfua sunt in ædificiis divitum, et male extorquentur laboribus pauperum. « Respondebit, » peccato vestro scilicet, clamando super vos. Sap. v, 18, 21 : Armabit creaturam ad ultionem inimicorum, ... et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Jerem. xxi, 13 et 14 : Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cænacula sua non in judicio! Amicum suum opprimet frustra,

<--- Page Split --->

et mercedem ejus non reddet ei. Qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cœnacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.

« Væ qui ædificat civitatem ! » Babylonem scilicet, vel quamcumque. Et tangit gloriam Nabuchodonosor in civitatibus et munitionibus. « In sanguinibus, » hoc est, in sanguine et sudore pauperum, raptis ab eis. Daniel. iv, 27 : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloriam decoris mei ? Unde prima civitas ante diluvium ædificata legitur a Cain, ut ex illa opprimeret pauperes, sicut fratrem suum ante occiderat 1. Post diluvium autem prima ædificata fuit a Nemrod et posteris ejus, et vocata est Babylon 2, ut ex illa, sicut robusti, venationes agerent in innocentes. « Et præparat urbem, » munitam scilicet, « in iniquitate, » hoc est, ad iniquitatem exercendam. Urbs enim sonat præsidium. Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. Mich. ii, 10 : Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.

quem sibi peccatis succenderunt. Isa. 1, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Propter hoc dicit Isaac in libro Diffinitionum, quod « tales deprimentur sub tristi orbe, « et concremabuntur in igne magno. » « Et Gentes, » hoc est, gentiliter viventes, « in vacuum, » supple, laborabunt congregando divitias. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia : et qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. « Et, » id est, quia « deficient » et divites et divitiae. Luc. xii, 20 : Sulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum.

Qualiter autem deficiat, subdit :

« Quia replebitur terra, » hoc est, homines habitantes in terra, « ut cognoscant gloriam Domini, » id est, ut cognoscibiliter omnibus appareat potentia majestatis Domini in contritione Babylonis. Isa. xl, 5 : Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

Et subdit penam post culpam : « Numquid non hæc sunt, » supple, quæ dicturus sum, « a Domino exercituum, » supple, quasi sententiae promulgate? Isa. lix, 15 et 16 : Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir : et aporiatus est, quia non est qui occurrat. Quod autem sit a Domino, subdit : « Laborabunt enim populi, » afflicti scilicet temporaliter, et æternaliter. Sap. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. « In multo igne, »

Et hujus gloriae describit abundantiam, subdens : « Quasi aquæ operientes mare, » hoc est, fundum et alveum maris implentes, ita quod exuberet, sicut facit mare in effluxu. Et vult dicere, quod fama victoriae super iniquos undique prædicabitur. Isa. x, 22 et 23 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare.

<--- Page Split --->

« Væ qui potum dat ! » Tangit hic quod per oppressionem, calicem amaritudinis omnibus propinavit, et exaggerat culpam, et postea interminatur pœnam.

« Væ qui potum dat, » amaritudinis scilicet et afflictionis, « amico suo ! » Amicus intelligitur omnis homo qui inimicitias non agit. Jerem. xxv, 15 et 16 : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent, et turbabuntur, et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. « Mittens fel suum, » id est, amaritudinem in potum, « et inebrians, » hoc est, ad tantam angustiam perducens ut insaniant sicut ebrii. Deuter. xxxii, 33 : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Hoc peccatum proprie tyrannorum est et malorum Prælatorum. « Ut adspiciat nuditatem ejus, » hoc est, in tantum spolians quod nudus appareat, etiam interulam non relinquendo. Job, xxiv, 10 : Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas, hoc est, pauperes manipulos.

I Machab. i, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. De potu, Jerem. xxv, 27 : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis. « Et consopire, » ut scilicet nec motum nec sensum habeas præ angustia sicut ebrius. Prov. xxiii, 34 : Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

Unde autem sic inebrietur, subdit: supple, quia « Circumdabit te, » supple, undique, « calix, » iræ scilicet, et furoris. « Dexteræ Domini, » hoc est, quem tota virtute dexteræ tibi propinavit. Isa. li, 17 : Usque ad fundum calicis soporis bibisti. « Et vomitus ignominiæ, » hoc est, ignominiosus, supple, erit « super gloriam tuam. » Super notat oppressionem ; gloria autem gloriationem, qua de spoliis gloriabatur ; vomitus vero violentam et difficilem redditionem eorum quæ abstulerat. Isa. xxvii, 8 : Omnes mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet : de ventre illius extrahet eas Deus.

16

« Repletus es ignominia pro gloria : » et potest legi cum præcedenti vel cum consequentii. Si cum præcedenti, sensus est : Cujus adspicis nuditatem, repletus est ignominia pro gloria quam ei debuisti exhibere et facere. Isa. xx, 4 : Minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, et discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti. Cum sequenti legitur sic : Tu tyrannie et depopulator, repletus es ignominia pro gloria quam habuisti. « Bibe tu quoque. » Jerem. xxv, 26, dicitur : Et rex Sesach, hoc est, Babylonis, bíbet post eos. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo.

Et ut justior sit pœna, repetit culpam : « Quia iniquitas Libani, » hoc est, quam exercuisti in Libano, id est, in ædificato templo de lignis Libani, « operiet te, » in pœna scilicet. I ad Corinth. iii, 17 : Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. « Et vastitas animalium, » quia scilicet vastati animalia ad ritus sacrificiorum pertinentia, « deterrebit eos, » id est, ad terrorem pœnarum æternarum te adducet. Alludit ei quod dicitur, Isa. xi, 16 : Ecce Libanus non sufficiet ad succendendum, «l animalia ejus non sufficient ad holocaustum. « De sanguinibus hominum, » supple, effusis innocenter. Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum. Et, paulo post, §. 6 : Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. « Et iniquitate terræ, » quam

<--- Page Split --->

scilicet in omnes exercuisti. Isa. xxvi, 10 : In terra Sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. « Et civitatis, » quam scilicet succendisti et evertisti. Isa. lxiv, 9 et 10 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. Civitas sancti tui facta est deserta. « Et omnium habitantium in ea, » quos de haereditate eorum ejecisti et exagitasti. Isa. xi, 12 : Deserta est omnis lætitia : translatum est gaudium terræ. Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat.

« Quid prodest sculptile ? » Detestatio est idololatriæ, et ostendit quod Nabuchodonosor idolum nihil profuit, et ostendit rationem : « Quia sculpsit illud fietor suus. » Et est sensus : Quid prodesse poterit quod fietore suo impotentius est? Et bene dico, quid prodest, non enim sculpsit Deum, sed in materia « conflatile, » et in forma « imaginem falsam. » Id enim quod vivit, non conflatile, sed generabile est : nec imago ejus et membrorum falsa est, sed quælibet figura vitæ quamdam significat operationem, et per membrum illud exhibet eam, et exercet : in idolo autem omnes figurae falsæ sunt, quia nihil operationis exhibent. Sic est de idolis Episcoporum et Prælatorum quæ hodie fiunt, qui nullam sui gradus exhibent operationem. Zach. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem ! Sap. xiii, 10 : Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum. « Quia speravit in figmento fietor ejus : » quod valde est irrationabile, quia figmento fietor potentior est. Tamen hoc videmus, quod Prælati qui fiunt manibus hominum, ad hoc fiunt quod fietores aliquid sperant ab eis. Sap. xiii, 18 : Pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. « Ut faceret simulacra muta. »

Dupliciter muta dicuntur, quia scilicet invocantibus non respondent, nec verbo nec effectu exauditionis. III Reg. xviii, 26 et seq., de prophetis Baal dicitur, quod prophetantibus illis sive orantibus, venerat tempus quo sacrificium offerri solebat : nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebant orantes. Vel, dicuntur muta sicut linea muta, qua posita non ratiocinamur, ut dicit Euclides. Posito enim idolo pro Deo, nihil ratiocinari potest de divinitate ipsius. 1 ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo.

Supple, et ideo

« Væ, » supple, ei « qui dicit ligno : Expersicere! » cum scilicet sit mortuum et mutum quod evigilare non potest, et nullum actum divinitatis ad exteriora exercere. Isa. xliv, 19 et 20 : De reliquo ligni idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars ejus cniis est : cor insipiens adoravit illud. Et væ, supple, illi qui dicit : « Surge, lapidi tacenti! » hoc est, mortuo et muto. Daniel. xiv, 6 : Iste intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. Idola enim nec surgere, hoc est, sursum se agere, nec juvare aliquem possunt. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. « Tales sunt (ut dicit Eustratius) « mali Prælati locum Dei obtinentes, « nihil nisi idolum pastoris exhibentes, « qui non bestiis similes, sed arborei « sunt et lapidei, nihil vitæ nec sensus « habentes. » I Reg. xxv, 37 : Emortuum est cor ejus intrinsecus, et factum est quasi lapis. Et hoc est quod sequitur : « Numquid ipse docere poterit, » lapis scilicet, vel lapideus? Dei enim vel ejus qui loco Dei est, docere est. Matth. xxni, 8 et 9 : Unus est Magister vester,... qui in cœlis est. Sapient. vii, 21 : Omnium

<--- Page Split --->

enim artifex docuit me sapientia. Similiter episcopatus officium doctrinae est : simia autem, quae similitudo hominis est, ut dicit Aristoteles, non docet, etsi in cathedra aliquando sedeat. Bernardus ad Eugenium : « Audi canticum meum, « simia in tecto, rex fatuus in solio ju- « dicii. »

« Ecce iste, » lapis scilicet, « coopertus est auro, et argento, » ut pretiositate metalli opinionem divinitatis mentiatur, « et omnis spiritus non est, » hoc est, nullus spiritus est « in visceribus ejus, » hoc est, in intrinsecis ejus, et vitalibus : quia etsi tales apud exteriores vivere videantur, intus tamen mortui sunt in conscientia. I ad Timoth. v, 6 : Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est. Exod. xii, 30 : Neque erat domus in qua non jaceret mortuus.

Est etiam in templo, quod domus orntionis est, per propitiationem et per sacramentorum effectum. Psal. xvn, 7 : Exaudivit de templo sancto suo vocem meam. « Sileat, » ita scilicet quod de nullo alio deo umquam fiat mentio, « a facie ejus, » hoc est, a præsentia ejus, « omnis terra : » per metonymiam, huc est, omnes habitantes in terra. Jerem. x, 7 : Inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina unitatis eorum lignum argento involutum. Propter quod dicitur, ad Philip. ii, 10 et 11, quod abjectis idolis, in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloriu est Dei Patris. Ipse enim non tantum spiritum habet, sed spiritus est omnia vivificans. Joan. vi, 64 : Spiritus est, qui vivificat. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat. Glossa Ambrosii, « sicut in causa. » « Idolum autem (ut dicit Hieronymus) « etsi dæmonem habeat extra præsiden- « tem, tamen per dæmonem intus non « vivificatur. » Psal. xcv, 5 : Omnes dii Gentium dæmonia : Dominus autem curlos fecit.

Per contrarium autem dicit de Domino : « Dominus autem, » supple, est « in templo sancto suo, » corporis scilicet quod assumpsit, et uteri virginalis quem sacravit, et sanctæ animæ quam inhabitat. Jerem. vii, 4 : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.