CAPUT IV.

Tem p ore gr atiæ pl urim æ nationes accedent ad Ecclesiam et cultum Dei cum magna se curitate: consolatur Sion quod de captivitate sit a Domino redimenda, ut se de suis inimicis ulciscatur.

  1. Et erit : In novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles 1 : et fluent ad eum populi.

  2. Et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.

  3. Et judicabit inter populos multos, et corripite gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.

  4. Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.

  5. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui : nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra.

  6. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam affixeram :

  7. Et ponam claudicantem in reliquias 2 : et eam quæ laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum 3.

  8. Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet : et

<--- Page Split --->

veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.

  1. Nunc quare mcerore contrariis? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?

  2. Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorun tuorum.

  3. Et nunc congregatæ sunt super te

gentes multæ, quæ dicunt : Lapidetur, et adspiciat in Sion oculus noster.

  1. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini : et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ.

  2. Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas : et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.

IN CAPUT IV MICHAEÆ

ENARRATIO.

« Et erit. » Tangitur hic consolatio in duobus, scilicet cultu templi, et ortu Christi ducis, per quem fit consolatio infra, v, 2, ibi, « Et tu, Bethlehem Ephrata.

Prima in duas. Primo enim ostendit perfectionem cultus, et solutionem cujusdam objectionis, scilicet quare permisit eos affligi, ibi, y. 10 : « Dole et satage, filia Sion. »

In prima tria sunt, scilicet dignitas et fructus cultus : congregatio et multiplicatio colentium, ibi, « In die illa, dicit Dominus : » et perfectio potestatis ecclesiasticae, ibi, « Et tu, turris gregis nebulosa. »

In prima tria sunt : sublimitas cultus, frequentia colentium, et fructus qui est pacis securitas.

I « Et erit. » Confirmatio sequentium est. Et est sensus : Quod prophetatur, erit et

absque dubio eveniet. Genes. xli, 32: Fiat sermo Dei, et velocius impleatur. « In novissimo dierum, » hoc est, in ultimo statu mundi, cui alius status in cultu non succedet. I Joan. n, 18 : Filioli, novissima hora est. Glossa. « Undecima hora, quan- « do ad conducendos operarios Salvator « advenit .» Hi dicuntur dies propter claram justitiam quae tunc fulgebit. Isa. lx, 2 : Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. « Erit mons, » eminentia scilicet sanctitatis et cultus. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Genes. xxix 17 : In monte salvum te fac. Genes. xxi, 14 : In monte Dominus videbit. Hic est mons in quo transfiguratur Dominus ante Discipulos 2. « Domus Domini, » habitationis scilicet Dei cum familia sua. Nam in monte excelso erat aedificium civitatis vergentis ad austrum 3, quae est regio luminis et caloris. Dixit ad prophetam Ezechielem, xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Psal. lxvni, 17 : Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. « Praeparatus. » Septuaginta : « Manifestus. » Et intelligitur praeparatus a Deo in ornatu et cultu.

<--- Page Split --->

Apocal. xxi, 2 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cœlo a Deo, paratam, etc. « In vertice montimu. » Vertex linea est duas divexitates altitudinis montis in summo continuans, et intendit quod omnes mundi altitudines in se Christus continuat. II ad Corinth. 11, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Joan. xii, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. « Et sublimis super colles, » hoc est, super Sanctorum et Angelorum elevationes. Ad Hebr. 1, 4 : Tanto melior Angelis factus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Glossa inducit illud Apostoli ad Philip. 11, 9 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens, colles.

Et subdit de frequentia colentium :

« Et fluent ad eum populi, » hoc est, diversitates populorum. Ex omnibus enim populis, tribubus et linguis vidit Joannes stantes ante throrum 1.

• « Et properabunt gentes multæ, » per devotionem scilicet fidei : non enim tantum venient populi Judæorum, sed etiam Gentes ex præputio. Isa. LV, 1 : Properate, emite, et comedite. Ad Hebr. IV, 11 : Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum incidat incredulitatis exemplum. Ibidem, in, 13 : Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies,... ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Et dicit, Gentes multæ, ut dicit Glossa, et inducit illud Act. II, 5, 9 et seq. : Ex omni natione quæ sub cœlo est... Parthi, et Medi, et Ælamitæ,et qui habitant Mesopotamiam, Judæam et Cappadociam, Pontum et

Asiam , Phrygiam et Pamphyliam , Ægyptum, et partes Lybiæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, Judæi quoque et proselyti, Cretes et Arabes. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. « Et dicent, » mutuo scilicet se ad veniendum exhortantes. Apocal. xxi, 17 : Qui audit, dicat : Veni. « Venite, » fidei scilicet devotione. Hieronymus, « ad vexillum patibuli se mutuo « provocantes. » Jerem. LI, 30 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini : et Jerusalem ascendat super cor vestrum. « Ascendamus, » profectu veritatis secundum intellectum, et profectu virtutis secundum affectum . Psal. xliii, 7 : Accedet homo ad cor altum. Ezech. xli, 7, septem gradibus ascendebatur, qui septem dona sancti Spiritus significant 2. « Ad montern Domini, » hoc est, ad eminentiam sanctitatis ejus. Exod. xix, 18 : Totus mons Sinai fumabat : eo quod descendisset Dominus super eum in igne. Fumus devotionem orationis, ignis fervorem charitatis significat. « Et ad domum Dei Jacob. » Domus Jacob familiam significat luctatorum in virtute, eo quod in lucta Angelus Jacob virtutem impressit 3. Isaie, n, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Dei nostri.

Et subdit profectum veritatis: « Et docebit nos de viis suis, » hoc est, de præceptis et exemplis, in quibus ambulavit. Joan. XIV, 6: Ego sum via, et veritas, et vita. Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi. « Et ibimus, » hoc est, proficiemus, « in semitis ejus. » Semita via compendii est, et consilia significat. Isa. XXVI, 7 et 8 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te. Justum antonomastice vocat Christum.

« Et docebit nos de viis suis, » hoc est, de præceptis et exemplis, in quibus ambulavit. Joan. XIV, 6: Ego sum via, et veritas, et vita. Psal. XXIV, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi. « Et ibimus, » hoc est, proficiemus, « in semitis ejus. » Semita via compendii est, et consilia significat. Isa. XXVI, 7 et 8 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te. Justum antonomastice vocat Christum.

<--- Page Split --->

Et subdit causam, quare eundum est ad domum Dei :

« Quia de Sion egredietur lex, » quae a servitute et a peccato liberat, et haec est lex Evangelii et charitatis. Ad Rom. viii, 2 : Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Isa. xiii, 1 : Judicium gentibus proferet. Judicium enim vocat legem Evangelii. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. Isa. li, 4 : Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. « Et verbum Domini, » doctrinae scilicet, et prædicationis, « de Jerusalem, » supple, egredietur, hoc est, de Ecclesia, ut scilicet in forma una Ecclesiae prædicetur et doceatur. Psal. lxvii, 12 : Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Marc. xvi, 20 : Illi autem profecti, prædicaverunt ubique. Act. iv, 33 : Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri.

Et subdit de pace quæ est effectus cultus :

« Et concident gladios suos in vomeres, » quamquam post multa bella, orbis ad pacem redactus fuerit sub Augusto Cæsare, quando natus est Dominus ; tamen gladii qui conciduntur in vomeres convenienter intelliguntur rationes et defensiones, quibus quilibet errorem suum defensabat, qui conciduntur acumine veritatis et conflantur calore charitatis in vomeres, hoc est, sermones exhortativos, quibus unus homo alium colit ad fructum justitiae. Unde, Isa. ii, 4 : Conflabunt gladios suos in vomeres. Psal. xlv, 10 : Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.« Et hastas suas, » Septuaginta, « Zibmmas. » Zibmnan autem est hasta longa cuspide lanceata : significant autem dolos et circumventiones et iras, quibus seinvicem homines pupugerunt ante Christum « In figones, » sive in falces, ut dicitur. Isa. ii 4, quibus scilicet unus alium metat in vitam æternam, et in horreum Domini ponat1. Joan. iv, 36 : Qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam. Matth. ix, 38 : Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Et quod dixit, exponit subdens :

« Non sumet gens adversus gentem gladium, » ad erroris sui defensionem, omnibus in una fide concorditer viventibus. Psal. xxxvi, 15 : Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Judic. v, 8 : Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. « Et non discent ultra belligerare, » nullo scilicet resistente. Isa. ii, 4 : Nec exercebuntur ultra ad prælium.

« Et judicabit, » judicio scilicet discretionis, « inter populos multos, » ostendens quid verum, quid falsum, quid bonum, quid malum, quid dignum salute et quid indignum. Isa. ii, 4 : Et arguet populos multos. Joan. xvi, 8 : Ille arguet mundum de peccato. Psal. xlii, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. « Et corripiet gentes fortes. » Gentes dicuntur super generationem corruptam nihil habentes, fortes vero in defensione erroris sui pertinaces. II ad Timoth. iv, 2 : Argue, obsecra, increpa. Psal. cxl, 5 : Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me. « Usque in longinquum, » hoc est, usque in fines orbis terrarum. Eccli. xxiv, 44 : Enarrabo doctrinam usque ad longinquum. Isa. xxiv, 16 : A finibus terrae laudes audivimis, gloriam justi.

Et subjungit de securitate :

« Et sedebit vir subtus vitem suam. » « Vir est, ut dicit Gregorius, qui contra « biformes fortunæ insultus uniformi

<--- Page Split --->

« constantia mentis militat præmuni- « tus. » Hic sub vite sedet, hoc est, quiescit, quando in spe gaudiorum cœelestiium fructum exspectat lætitiæ. Joan. 1, 48: Cum esses sab ficu, vidi te. « Et subtus ficum suam. » « Subtus ficum se- « det, qui dulcedines virtutum et merito- « rum experitur, » ut dicit Hieronymus. I Mach. xiv, 12: Sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret. Et hoc est quod sequitur : « Et non erit qui deterreat. » I Machab. xiv, 13: Defecit impugnans eos super terram. Job, v, 24: Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Joan. xvi, 33: Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, etc. Et subdit sermonis confirmationem : « Quia os Domini exercituum, » quod mentiri non potest, « locutum est. » Numer. xxiii, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur.

Et subdit de separatione Ecclesiæ ab erroribus et errantibus:

« Quia omnes populi, » errantes sci licet, « ambulabunt, » hoc est, in pejus proficient, « unusquisque in nomine, » hoc est, in notitia opinata, « Dei sui, » hoc est, erroris sui, quem pro Deo colit. Jerem. ii, 23: Adamavi alienos, et post eos ambulabo. Isa. lii, 6: Omnes nos qua si oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. « Nos autem, » ab erro ribus aliorum scilicet separati, « ambula bimus, » profectu fidei et virtutis, « in nomine » hoc est, clara notitia, « Domini Dei nostri. » Isa. lx, 2: Quia ecce tene bræ operient terram, et caligo populos : super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. « In æternum et ultra. » Æternum hic improprie sumi tur pro tempore e termino, hoc est, quod terminum non habet, quia tempus gratiae Ecclesiæ non habebit alium ter minum extra se. Ultra autem dicit pro fectum in gloria. Exod. xv, 18: Domi

nus regnabit in æternum, et ultra. Qui dam exponunt hoc de his quæ accident in adventu Messiæ Judæorum : sed pla num est, quod hoc in præterito num quam accidit, sed si exspectatur in futu rum, non erit nisi in aurea Jerusalem, et ideo fabulam reputamus. Si enim totus fundus convertetur in aurum, mirabile est ad quid debeant esse aratra et ligo nes.

« In die illa. » Tangit hic fidelium congregationem et multiplicationem. « In die illa, » quando scilicet lucebit veritas et justitia, « dicit Dominus. » Psal. cxvn, 24: Hæc est dies, quam fecit Do minus. « Congregabo claudicantem, » hoc est, Synagogam quæ modo ad idola, modo ad Deum claudicabat. III Reg. xvii, 21: Usquequo claudicatis in duas partes ? Vel peccatores quibus ratio rectum dicit, sed voluntas non obedit. Ad Hebr. xn, 12 et 13: Soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. « Et eam quam ejecram, » propter fornicationes in idololatria et peccatis, « colligam, » scilicet ad thorum immaculatum. Jerem. ii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. « Et quam afflixeram, » diversis scilicet captivitatibus, vel forte excommunicationibus tradendo diabolo, vel forte laboribus pœnitentiae. Isa. liv, 6 et 7 : Ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Dominus Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui re, et in miserationibus magis congregabo te.

« Et ponam claudicantem in reliquias, » ut non tota scilicet perdatur, sed aliqui serventur ex ea. Isa. i, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti esse-

<--- Page Split --->

mus. Isa. x, 21 : Reliquiæ convertentur, reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. « Et eam quæ laboraverat, » diversis scilicet captivitatibus et oppressionibus malorum et dæmonum. Sap. v. 7 : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles. « In gentem robustam, » supple, ponam. « Robustus est quem nec tormenta nec pro- « missiones separant a charitate Christi, » ut dicit Glossa. Ad Roman. viii, 33 : Quis ergo nos separabit a charitate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? Quasi dicat : Non. Isa. ix, 22 : Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. « Et regnabit Dominus super eos, » ejectam scilicet, et afflictam. Regnum autem intelligitur in omni justitia et perfectione. Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Sapient. iii, 8 : Regnabit Dominus illorum in perpetuum. « In monte Sion, » in Ecclesia scilicet. Isa. xlvi, 13 : Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. Psal. cxliv, 10 : Regnabit Dominus in sæcula : Deus tuus, Sion. Et hoc est quod sequitur ; « Ex hoc nunc, » hoc est, ex hoc præsenti quod breve est, in quo scilicet tribulationes patimur, et in gratia vivimus, « et usque in æternum, » scilicet, sæculum, in quo remuneramur. II ad Corinth. iv, 17 et 18 : Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur.

« Et tu, turris. » Tangit hic de sublimitate potestatis, duo dicens, scilicet adoptionem, et consolationem quæ est ex adeptione tali.

« Et tu, turris gregis nebulosa. » Turris dicitur Sion vel Jerusalem, eo quod gregem Domini custodiat, et per eam grex

exeat et introeat. Cant. iv, 4 : Sicut turris David collum tuum, quæ ædificatn est cum propugnaculis : mille clvppi pendent ex ea, omnis armatura fortium. Turris autem dicitur ab altitudine contemplationis et subtilitatis, et propter munitionem veritatis. Isa. v, 2 : Ædifcavit turrim in medio ejus. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundanitia in turribus tuis. Sub hac turri quicscunt greges Ecclesiarum, scilicet congregationes in defensione et pabulo. Prov. xvm, 10 : Turris fortissima nomen Domini : ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Cant. viii, 10 : Ego murus, et ubera mea sicut turris. Hæc est « nebulosa, » et secundum Septuaginta, « caligniosa, » secundum Symmachum, « squalida : » et, ut dicit Hieronymus. interpretatur Ophel Hebraice : quia modo angustiis premitur et turbationibus. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. « Filia Sion. » Munit enim filiam Sion, hoc est, Ecclisiam. Et totum quod dictum est quasi absolutum est. Et subinfertur : « Usqur ad te veniet, » ille scilicet, qui congregabit claudicantem : venit autem ad te naturam assumendo et sanctificando, et inter homines conversando. Baruch, iii, 38 : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. « Et veniet, » supple, cum eo, « potestas prima, » hoc est, maxima et dignissima. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. Matth. xxvii, 18 : Data est mihi omnis polestas in cælo, et in terru. Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere. Et, xvii, 12 : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Quæ autem sit ista potestas et in quo, subdit : « Reynum filiæ Jerusalem, » hoc est, quæ putestas est regnum filiæ Jerusalem. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum, regnum omnium sæculorum. In Jerusalem enim, hoc est, in visione.pacis æterna primum

<--- Page Split --->

et præcipuum regnum Dei est. Matth. vn, 41 : Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Hieronymus : « Quod in qui- « busdam libris legitur : Et ingredietur « principatus primus regnum filiæ Sion « de Babylone, sciamus additum esse « de Babylone : quia neque in Hebræo, « neque apud alios habetur interpretes. » Septuaginta enim translatio sic habet : « Et ingredietur principatus, primum « regnum filiæ Jerusalem. » Isa. ix, 6 : Factus est principatus super humerum ejus.

Et subdit consolationem :

« Nunc, » hoc est, in præsenti tempore, « quare, » hoc est, quia de causa, « mærere contraheris ? » Septuaginta. « Quia cognovisti mala, » hoc est, cognosce causam quare sis in mærere et mala præsentia cognoscas per experientiam. Hoc enim non potest esse, nisi propter peccatum tuum. Isa. liv, 6 : Ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus. Quod autem ex peccato proprio sit, probat subdens : « Numquid rex non est tibi ? » Quasi diceret : Est, ex quo venit ad te potestas prima, ergo ex defectu potestatis regis mærere non contraheris. Sap. ii, 8 : Regnabit Dominus illorum in perpetuum. Isa. xxxiii, 17 : Regem in decore suo videbunt oculi ejus, victoriosum scilicet, et gloriosum, ut etiam Angeli mirentur. Psal. xxiii, 8 : Quis est iste Rex gloriae ? Isa. lxiii, 1 : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Non est ergo ex defectu regis. « Aut consiliarius tuus periit ? » Quasi diceret : Non. Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, etc. Non ergo potest esse ex defectu consilii.

contraheris ex tuo vitio, « quia comprehendit te dolor , sicut parturientem. » Dolor qui comprehendit parturientem, ex concepta libidine causatur : et ita dolor pœnarum, qui comprehendit peccatorem, ex concepto prius in libidine peccato inducitur. Isa. lix, 4 : Conceperunt laborem , et pepererunt iniquitatem. Isa. xxxvii , 3 : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies hæc : quia venerunt filii usque ad partum, et non virtus est pariendi. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint, pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus , sicut dolor in utero habenti . Peccatum enim in libidine concipitur, et in dolore paritur per pœnam : econtra sanctum propositum in timore et tristitia concipitur, et in gaudio paritur ad gloriam. Isa. xxvi, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepì- mus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum, salutis scilicet. Hieronymus in originali. « Legamus Scriptu- « ras et numquam inveniemus sanctas « mulieres cum dolore peperisse, excepta « Rachel, quæ quia in via erat et hip- « podromo, id est, in equorum cursu, « qui in Ægypto venumdantur, filium « peperit doloris, quem postea vocavit « pater filium dexteræ. Eva ejecta de « paradiso audiens, In dolore paries, « peperisse scribitur in dolore 1. De Ra- « chel autem, Genes. xxxv, 17 et 18. « Uxor Phinees contracta, nec se eri- « gens, sicut illa quam alligavit Sa- « tanas 2, peperit, postquam arcam « Dei captam, populique cognovisset « ruinam, et vocavit puerum Ichabod, « quod interpretatur inglorius 3. Sara « autem quæ sancta erat, et defecerant ei « muliebria, hoc est, mulieris mollities, « nato Isaac, dicit : Risum mihi fecit « Deus. 4 »

<--- Page Split --->

Ex quo ergo tuo vitio comprehendit te dolor,

« Dole, » per pœnitentiam et contritionem, « et satage, » hoc est, satis age hoc est, satis age per satisfactionem, « o filia Sion, » anima scilicet pertinens ad æternam contemplationem, ut scilicet tanto beneficio fias digna. Luc. xxm, 28 : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Dole, dico, « quasi parturiens, » cui causa doloris est conceptus in libidine, sicut jam ante dictum est. Joan. xvi, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. « Quia, » supple, per peccatum tuum, « nunc, » hoc est, in proximo, « egredieris, » per captivitatem, « de civitate, » supple, tua. Isa. vi, 11 : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. « Et habitabis in regione, » hoc est, in diversitate regionum per dispersionem captivitatis. Isa. xm, 18 : Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. « Et venies usque ad Babylonem, » per duarum tribuum scilicet captivitatem : « ibi liberaberis, » a servitute scilicet captivitatis, per Zorobabel scilicet, et Jesum sacerdotem magnum. Job, xxxm, 24 : Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Per quem autem hoc fiat, subdit : « Ibi redimet te Dominus, » de quo dicitur in Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. « De manu inimicorum tuorum, » hoc est, de potestate Chaldæorum et dæmonum. Psal. xxx, 16 : Eripe me de manu inimicorum meorum. Osce, xm, 14 : De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.

te affligant, et captivitati subjiciant. Psal. ii, 2 : Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Psal. iii, 2 : Multiplicati sunt qui tribulant me. « Quæ dicunt : Lapidetur, » sicut scilicet adultera quæ Deum suum dereliquit. Deuteron. xm, 22 et seq. præcipitur adultera lapidari 4. Joan. viii, 4 et 5 : Hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses præcepit nobis hujusmodi lapidare. « Et adspiciat in Sion, » pœnas scilicet, et afflictiones, « oculus noster. » Hieronymus : « Delectetur oculus videns « pœnam illius. » Luce, xix, 27 : Inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Unde gloriantes dicunt, Thren. ii, 16 : En ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus.

Et subdit de sapientia Dei hoc permittente.

« Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, » quare scilicet hoc cogitavit fieri, quod sui in præsenti affligantur. Hoc enim facit ut peccatum in eis deleatur, et magis humilientur, et virtus eorum probetur, et aliis exemplum patientiæ detur. Jacob. i, 12 : Beatus vir, qui suffert tentationem. Jacob. v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. « Et non intellexerunt consilium ejus. » « Consilium Dei, diffini- « tio est de futuris, » ut dicit Gregorius. Hoc enim diffinivit profundo judicio Deus, ut persecutores Sanctorum et fabricent eis coronas perpetuas, et sibiisis prolongent iniquitatem ad supplicium. Isaie, xlvv, 26 : Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Hoc enim est consilium

<--- Page Split --->

quod omnes Prophetae praenuntiaverunt. Isaie, xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. « Quia congregavit eos quasi faenum areae. » Septuaginta, « ut manipulos areae. » Faenum est esca ignis, et cibus jumentorum, et significat eos qui ad ignem aeternum parati sunt propter supplicia quae inferunt Sanctis. Matth. vi, 30 : Faenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur.

Et ex quo ad hoc congregati sunt :

« Surge, » hoc est, sursum te age, « et tritura, o filia Sion, » inimicos tuos scilicet contere, vel verbo prædicationis, vel malleo comminationis. Isa. xli, 15 : Triturabis montes, et comminues : et colles quasi pulverem pones. Isa. xxv, 10 : Triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. « Quia cornu tuum, » quod significat potestatem, « ponam ferreum, » hoc est, domans alias potestates sicut ferrum domat alia metalla. Psal. cxxxı, 17 : Illuc producam cornu David. Item, Psal. lxxvi, 11 : Exaltabuntur cornua justi. Unde, Zach. 1, 20, inducuntur fabri contra cornua iniqua. Et subjungitur sic, 3. 21 : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos vicos, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. Hæc autem cornua significant fortitudinem virtutis et firmitatem veritatis, quæ ventilant errorem et vitium. « Et ungulas tuas ponam æreas. » Ungulæ divisæ discretionem significant, quibus conteruntur errores et vitia, sicut palea. Unde, Levit. xi, 14, animal quod ungulam non findit, immundum erit. Hæ dicuntur ærea, quia in sono mallei, quod est verbum Dei, palea peccati per discretionem conteritur.

Et hoc est quod sequitur :

« Et comminues populos multos, » hoc est, per pœnitentiam et contritionem ad minuta deduces. Hoc enim comminuere est, quod est conterere. Psal. xvii, 39 : Confringam illos, nec poterunt stare : cadent subtus pedes meos. « Et interficies Domino, » hoc est, ad honorem Domini. Et tales sunt qui gladio verbi Dei interficiuntur, ut scilicet peccato moriantur et justitiæ vivant. Exod. xxxii, 28 : Occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. « Rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ, » supple, consecribis. Unde Septuaginta : « Vovebis « Domino multitudinem eorum et robur « eorum Domino universæ terræ. » Rapinæ ex præda acceptæ, sunt virtutes sæculares et scientiæ, quæ victis infidelí- bus accepimus ab eis in obsequium Christi. Josue, vi, 19 : Quidquid auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. Aurum sapientiam, argentum eloquentiam, æs materiam sermonum, ferrum artes syllogisticas, quæ alia domant, significat.

Et hoc quidem promitto in futurum : sed « Nunc vastaberis 1, » captivitate scilicet Babylonica et Romana, « filia latronis, » hoc est, diaboli semper ad prædandum accincti. Habac. 1, 17 : Semper interficere gentes non parcet.

Et subdit signum ex causa sumptum, et suppletur, quia

« Obsidionem posuerunt super nos. » Septuaginta, « Angustiam posuerunt « super nos, » scilicet filiæ latronis et ipse latro. Super nos 'autem dicit, quia Propheta connumerat se capiti, et quoniam obsidionem posuerunt contra Christum, contra Sanctos dixit posuisse. Obsidionem autem posuerunt contra

<--- Page Split --->

Christum, quando obsederunt eum in domo Caiphæ et Annæ, et in prætorio Pilati. Job, xix, 12: Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Quid autem fecerint obsidentes, subdit: « In virga percutient maxillam judicis Israel.» Virgam arundinem vocat, qua percussum fuit caput Domini. Arundo enim quæ sambucus dicitur, ad modum virgæ recta est, et propter duritiam corticis exterioris dure percutit, et livores

facit, et ideo cum arundine percussum fuit caput Domini, sicut dicitur, Matth. xxvii, 29 et 30. Hieronymus dicit, « Su- « per nos, Patrem, et. Filium, et Spiri- « tum sanctum.» His contumelia facta fuit in percussione Christi. Judex enim Isræl Christus est. Quod autem dicit maxillam, propter hoc dicit quia, Joan. xviii, 22, servus summi pontificis dedit Christo alapam, dicens : Sic respondes pontifici ? Threm. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.